Distinctio XIII — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO XIII
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam Magister determinavit de his quae conveniunt Deo incarnato ratione unionis, hic determinat ea quae consequuntur ipsum secundum alteram naturarum. Et quia de his quae conveniunt ei ratione divinae naturae, quae in incarnatione minorata non est, determinatum est in primo Lib. ; restat ut hic determinetur de his quae conveniunt Christo secundum naturam quae per incarnationem est exaltata.
Dividitur autem haec pars in tres partes :
in prima determinat de his quae cum humana natura assumpsit ;
in secunda de his quae per naturam humanam operatus est, dist. XVII : post praedicta considerari oportet, utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit quod factum non sit ;
in tertia de morte quam in humana natura sustinuit, dist. XXI : post praedicta considerandum est, utrum in morte Christi a verbo sit separata anima, vel caro.
Prima dividitur in duas partes :
primo determinat de perfectionibus cum humana natura assumptis, quantum ad earum plenitudinem ;
secundo per comparationem ad perfectionem divinae naturae, dist. XIV, ibi : hic quaeri opus est, cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita [...] utrum habuerit sapientiam aequalem Deo.
Prima in duas :
primo determinat plenitudinem perfectionis quantum ad gratiam affectus et scientiam intellectus, quam Christus accepit in instanti conceptionis ;
secundo obicit in contrarium, ibi : huic autem sententiae videtur obviare quod in Lucae Evangelio legitur.
Et haec dividitur in duas partes :
in prima obiicit in contrarium per auctoritates canonis ;
in secunda per auctoritates sanctorum, ibi : alibi tamen scriptum reperitur quod secundum sensum hominis profecerit.
Circa primum tria facit :
primo facit obiectionem ;
secundo solvit eam, ibi : ad quod sane dici potest ;
tertio solutionem per auctoritatem confirmat et explanat, ibi : unde Gregorius in quadam homilia ait. Alibi tamen scriptum est.
Hic obicit per auctoritatem Ambrosii, et tria facit :
primo ponit auctoritatem ;
secundo exponit et ostendit quomodo proposita auctoritate partim aedificatur fides, partim potest sumi errandi materia, ibi : sed verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt ;
tertio ostendit quomodo exponenda sit, ne error inde sequatur, ibi : sed ex qua causa illius dicti intelligentia [...] assumenda est ?
Hic incipit quaestio de gratia Christi, quia de scientia eius in sequenti distinctione quaeretur ; et quaeruntur tria.
Primo de gratia eius secundum quod est singularis homo.
Secundo de gratia, secundum quod est caput Ecclesiae.
Tertio de gratia unionis.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum in eo sit gratiam habitualem ponere, qua anima eius perficiebatur, quae dicitur singularis hominis ;
- De plenitudine illius gratiae.
ARTICULUS
Utrum in Christo fuerit gratia habitualis perficiens animam eius
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo gratia dicta non fuerit. Sicut enim se habet filiatio adoptionis ad filiationem naturalem ; ita se habet bonitas gratuita ad bonitatem naturalem. Sed Christus, sicut ex unione habuit quod esset filius naturalis, ita habuit quod esset naturaliter bonus. Ergo sicut non ponitur in eo filiatio adoptionis ; ita non debet poni bonitas gratuita.
- Praeterea, gratia datur hominibus ut assimilentur Deo. Sed Christus nunquam fuit dissimilis Deo. Ergo gratia nunquam indiguit.
- Praeterea, ubi est lux solis, non indigetur lumine candelae : quia maior lux offuscat minorem. Sed in Christo fuit lux divinitatis, quasi lux solaris. Ergo non oportuit in eo ponere lumen gratiae.
- Praeterea, Damascenus dicit, quod sicut anima regit carnem, et operatur per eam sicut per instrumentum, ita divinitas regebat animam Christi. Sed instrumentum non indiget aliquo habitu quo regatur in opere, quia regitur per agens principale. Ergo et anima Christi non indigebat habitu.
- Praeterea, gratia ad hoc datur hominibus, ut per eam peccatum vitetur, et gloria adipiscatur. Sed ex hoc ipso quod Christus fuit Deus, habuit quod peccare non posset, ut in praecedenti distinctione dictum est ; et iterum habuit plenum ius in gloria divina, ut dictum est dist. X. Ergo gratia non indiguit.
Sed contra, sicut anima est perfectio corporis ita gratia est perfectio animae. Sed non minus debuit habere animam perfectam quam corpus perfectum. Ergo sicut assumpsit corpus cum anima, ita assumere debuit animam cum gratia.
- Praeterea, omne meritum est per gratiam. Sed Christus meruit sibi et nobis, ut infra, dist. XVIII, dicetur. Ergo ipse habuit gratiam.
- Praeterea, de ipso in Psal. 44, 3, dicitur : Diffusa est gratia in labiis tuis ; et vers. 8 : unxit te oleo laetitiae : quae omnia gratiam in ipso ostendunt. Ergo et ipse habuit gratiam.
Respondeo : Dicendum, quod gratia principaliter duo facit in anima. Primo enim perficit ipsam formaliter in esse spirituali, secundum quam Deo similatur ; unde et vita animae dicitur. Secundo perficit eam ad opus, secundum quod a gratia emanant virtutes sicut vires ab essentia : quia non potest esse operatio perfecta, nisi progrediatur a potentia perfecta per habitum. Et propter haec duo oportet ponere gratiam in anima Christi : quia cum sit perfectissima in esse spirituali, oportet quod sit aliquid perficiens illam formaliter in esse illo. Deitas autem non est formaliter, sed effective perficiens ipsam ; unde oportet aliam formam creatam in ipso ponere, qua formaliter perficiatur ; et haec est gratia. Similiter etiam cum alia sit eius operatio secundum humanitatem et secundum divinitatem, sicut et alia natura, oportet quod operatio eius humana habeat habitum perficientem ; alias esset imperfecta : et ideo in Christo oportet ponere gratiam et virtutes.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod filiatio refertur ad personam ; et quia extraneitas respectu divinae gloriae, quam nomen adoptionis importat, nullo modo convenit personae illi, ideo nomen adoptionis de Christo non conceditur. Sed gratia est perfectio naturae, cum subiectum eius sit anima quae est pars humanae naturae ; ideo quamvis gratia importet aliquid etiam non naturaliter inhaerens, tamen potest ratione humanae naturae Christo convenire.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod gratiae est facere Deo similem : nec oportet ut de dissimili faciat similem, sed de non simili similem : nec ita quod semper negatio similitudinis similitudinem tempore praecedat, sed natura ; sicut potentia est ante actum, et sicut sol praecedit lucem suam.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod lux solis et lux candelae, utrumque est active illuminans ; sed deitas et gratia non sic se habent ; sed unum illuminat active, alterum formaliter ; et ideo sicut solem et lumen solis in aere necesse est esse simul, et unum alterum efficit, et non offuscat ; ita ex divinitate Christi sequitur ipsa gratia, et non offuscatur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut philosophus dicit, duplex est instrumentum, scilicet animatum et inanimatum : inanimatum sicut securis ; animatum sicut servus qui movetur ad imperium domini. Instrumentum ergo inanimatum ita agitur quod non agit ; et dicitur inanimatum anima rationali ; et ideo non indiget habitu regente in operatione : sed instrumentum animatum agit et agitur ; unde sicut servus indiget habitu ad hoc ut imperium domini sui debito modo exequatur ; ita etiam anima Christi ad hoc quod perfecte divina operaretur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod sicut omnis forma est per se ordinata ad perficiendum [quod autem abiiciat contrarium, est ei per accidens] ; ita etiam est de gratia respectu peccati. Unde quamvis Christus nunquam peccaverit, nec peccare potuisset, etiam si gratiam habitualem non habuisset ex unione ad verbum, tamen gratia indiguit ad perfectionem, ut dictum est ; et iterum, quamvis ex hoc ipso quod Deus erat, sibi gloria debebatur, tamen oportuit quod esset aliquid formaliter perficiens ipsam animam ad actus gloriae ; et haec fuit gratia : quia gratia consummata in anima, est idem quod gloriae lumen, et etiam perficiens eam ad actus viae.
ARTICULUS II
Utrum Christus habuerit gratiae plenitudinem
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Christus non habuit gratiae plenitudinem. Christus enim non habuit fidem nec spem, sicut infra, dist. XXVI, qu. 2, art. 3, determinabitur : nec iterum poenitentiam, quia nunquam peccavit. Sed haec omnia ad gratiam pertinent. Ergo ipse non habuit gratiae plenitudinem.
- Praeterea, philosophus dicit, quod virtutes morales non sunt in diis. Sed Christus fuit verus Deus. Ergo non habuit virtutes morales, scilicet temperantiam et cetera.
- Praeterea, virtutes ordinantur ad actum. Sed actus quarumdam virtutum Christo non conveniunt, sicut magnificentia, quae consistit in magnis sumptibus, quia pauper pro nobis factus est. Ergo non habuit omnes virtutes ; et ita nec gratiae plenitudinem.
Sed contra, Ioan. 1, 14 : Vidimus eum plenum gratiae et veritatis.
- Praeterea, maior gratia fuit in Christo quam in aliquo alio homine. Sed de quibusdam aliis legitur, quod fuerunt gratia pleni, sicut de matre eius Luc. 1, et de Stephano Act. 6. Ergo multo magis Christus habuit gratiae plenitudinem.
- Praeterea, spiritus sanctus in homine per gratiam inhabitare dicitur. Sed Luc. 3 dicitur quod Christus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane. Ergo ipse habuit gratiae plenitudinem.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod gratia eius fuerit infinita. Ioan. 3, dicitur quod non ad mensuram dat ei Deus spiritum sanctum. Sed omne finitum mensuram habet. Ergo cum spiritus sanctus dicatur dari hominibus secundum quod gratiam accipiunt, videtur quod gratia eius fuerit infinita.
- Praeterea, omni finito potest aliquid maius intelligi, et Deus aliquid maius facere. Sed in littera dicitur, quod Deus illi maiorem gratiam conferre non potuit, nec potest plenior intelligi. Ergo est infinita.
- Praeterea, omne finitum multoties sumptum, aequatur alteri finito, vel excedit ipsum. Si ergo gratia Christi fuit finita, tunc gratia alterius hominis posset tantum augeri quod aequaretur gratiae Christi, vel excederet ipsam ; quod est inconveniens. Ergo gratia Christi est infinita.
- Praeterea, a causa finita non est effectus infinitus. Sed meritum Christi fuit infinitum, quia sufficiens ad redemptionem totius humani generis, quod est infinitum potentia. Ergo et gratia, quae est causa meriti, fuit infinita.
Sed contra, nullum creatum est infinitum. Sed gratia Christi fuit creata. Ergo non fuit infinita.
- Praeterea, nullo infinito est aliquid maius. Si igitur Christus, secundum quod homo, habuisset gratiam infinitam ; secundum quod homo, non fuisset minor patre, quod est contra fidem.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod gratia illa potuerit augmentari. Omni enim finito possibilis est additio. Si ergo gratia Christi finita fuit, quia creata est, potuit ei fieri additio ; et ita potuit augeri.
- Praeterea, quantumcumque additur intellectuali naturae de perfectione, tanto magis augetur eius capacitas ; unde secundum philosophum in III de anima, quanto intellectus magis intelligit difficilia, plus etiam potest intelligere. Sed capacitas amplioris gratiae facit possibilitatem ad augmentum. Ergo quantumcumque homo habeat perfectam gratiam, remanet possibilitas ad augmentum ; et ita videtur quod Christus potuit proficere in gratia.
- Praeterea, missio visibilis est signum missionis invisibilis. Sed ad Christum facta est visibilis missio spiritus sancti in trigesimo anno, ut supra, Luc. 3. Ergo tunc fuit ei facta invisibilis missio spiritus sancti. Sed spiritus sanctus non mittitur visibiliter ad aliquem nisi ratione novae gratiae datae, vel ratione augmenti gratiae. Ergo Christus crevit in gratia, cum primum gratiam habuerit.
- Praeterea, sicut requirebatur in ipso perfectio animae, ita et perfectio corporis. Sed ipse crevit in perfectione corporis. Ergo et crevit quantum ad gratiam, quae est perfectio animae.
Sed contra est quod dicit Hieremias 31, 22 : Mulier circumdabit virum : ubi dicunt sancti, quod Christus ab initio conceptionis fuit plenus omni gratia. Ergo gratia non crevit in ipso.
- Praeterea, Christus fuit ab instanti conceptionis suae perfectus comprehensor. Sed comprehensores sunt in statu, non in augmento gratiae. Ergo gratia in ipso non crevit.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illud plene haberi dicitur quod secundum omnes differentias et modos et effectus suos habetur ; et secundum hoc Christus plenitudinem gratiae habuit. Haec autem plenitudo potest attendi secundum rationem causae finalis, efficientis et formalis. Finis autem gratiae est ut coniungat nos Deo. Quia igitur Christus, secundum quod homo, coniunctus fuit divinitati non solum per cognitionem, amorem et fruitionem, sed etiam per unionem in persona ; ideo gratia ipsius plenissime consecuta est finem suum.
Et haec est plenitudo causae finalis. Item videmus quod aliquid habet lucem corporalem tantum ut luceat, sicut quidam vermes, et putredines quercus, vel carbunculus ; aliquid autem ut alia illuminet, sicut lumen candelae ; aliquid autem ut omnis illuminatio ab eo sit, sicut est de sole. Ita etiam est et de gratia Christi : quia ipse habet gratiam per quam in se perfectus est, et ex ipso in alios redundat : et eorum in quos redundat, quosdam facit cooperatores Dei, ut et ipsi alios per ministerium ad gratiam inducant, ut dicitur I Cor. 3 : et iterum ex ipso in omnes redundat, quia de plenitudine eius omnes accepimus, Ioan. 1, 16.
Et haec est plenitudo causae efficientis. Similiter etiam aliqui formaliter gratia perfecti sunt quantum ad omnes virtutes, et quantum ad expulsionem omnium peccatorum mortalium. Et haec est plenitudo sufficientiae, quae fuit in Stephano et aliis sanctis, secundum quod aliquis impletur Deo, ita ut nihil in eo a Deo aversum maneat. In tota autem Ecclesia est plenitudo copiae : quia nulla gratiarum ei deest, quin sit in aliquo membrorum suorum : de qua plenitudine dicitur Ephes. 4, 16 : Ut impleret omnia. Alicui etiam data est gratia quae non solum omnia mortalia, sed etiam venialia repelleret.
Et haec est plenitudo specialis praerogativae, quae fuit in beata virgine, secundum quam plena Deo fuit, ut nihil in ea esset quod ad Deum non ordinaretur. Sed Christo ulterius data est gratia perficiens ipsum, non solum quantum ad omnes virtutes, sed etiam quantum ad omnes usus virtutum, et quantum ad omnes effectus gratiae gratis datae, et iterum ad omnis peccati remotionem, non solum actualis, sed etiam originalis, et potentiae peccandi. Et haec est plenitudo Christi singularis secundum rationem causae formalis. Prima igitur plenitudo respicit gratiam unionis ; secunda gratiam capitis ; tertia gratiam singularem ipsius.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illae virtutes habent aliquid perfectionis, et hoc in Christo praecipue est ; et aliquid imperfectionis, et secundum hoc Christo non conveniunt. Sed hoc infra melius patebit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod virtutes morales Christo non conveniunt quantum ad usus quosdam qui in nobis sunt, sicut quod per eas domantur passiones quibus caro contra spiritum concupiscit, quod in Christo non fuit ; sed quantum ad alios usus, secundum quos erunt in patria, plenissime fuerunt in Christo ; et etiam quantum ad quosdam usus viae, qui eius perfectioni non derogabant, inquantum erat viator et comprehensor.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non est de necessitate magnificentiae, secundum quod a philosopho accipitur, quod homo habeat multas divitias ; sed ut sit sic dispositus, quod quando oportet et decet, optime eas dispensare velit : et hoc in Christo perfecte fuit.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod gratia dicitur donum gratis homini collatum. Donum autem huiusmodi Christo sine meritis praecedentibus collatum fuit, et creatum, et increatum. Increatum fuit ipse spiritus sanctus, quia in eius anima requievit, ut dicitur Isaiae 2 : et ipsa persona verbi, quia datum est naturae humanae ut persona verbi esset eius ; et secundum hoc est datum ei nomen quod est super omne nomen, Philip. 2, et sic simpliciter gratia Christi est infinita. Creatum autem donum eius est ipsa gratia, qua formaliter anima eius perficiebatur : et haec quodam modo fuit finita, et quodam modo infinita : quia secundum essentiam finita fuit ; sed tribus modis infinita dici potest.
Uno modo ex coniunctione ad divinitatem inquantum concurrit ad eumdem actum cum ipsa, ut actus gratia illa informatus non tantum sit actus hominis, sed etiam Dei.
Secundo quantum ad rationem gratiae. In his enim quae mole magna non sunt, non est accipere finitum et infinitum secundum numeralem vel dimensivam quantitatem, sed secundum aliquid quod est limitatum et non limitatum. Limitatur autem aliquid ex capacitate recipientis ; unde illud quod non habet esse receptum in aliquo, sed subsistens, non habet esse limitatum, sed infinitum, sicut Deus. Si autem esset aliqua forma simplex subsistens quae non esset suum esse, haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum ad formam illam ; sed illa forma non esset limitata, quia non esset in aliquo recepta ; sicut si intelligatur calor per se existens. Sed secundum hoc etiam formae universales intellectae habent infinitatem. Sed si forma talis sit recepta in aliquo, de necessitate limitata est quantum ad esse debitum illi formae, non solum quantum ad esse simpliciter : quia non solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed totum esse, quod naturae illius est possibile fore. Sed possibile est ut non sit limitata quantum ad rationem illius formae, ut scilicet habeat illam formam secundum omnem modum completionis ipsius, ut nihil sibi desit de pertinentibus ad perfectionem illius formae ; et hoc erit, si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis. Et hoc modo dicitur gratia Christi infinita : quia quidquid ad gratiae perfectionem pertinere potest, totum in Christo fuit.
Tertio quantum ad effectus : quia non limitatur ad aliquos determinatos effectus, sed potest per gratiam infinitis operari redemptionem ; sicut dicitur in Lib. de causis, quod virtus intelligentiae est infinita inferius. Et hic modus respicit gratiam capitis ; secundus autem gratiam singularis hominis ; sed primus gratiam unionis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod videtur intelligi illa auctoritas quantum ad secundum modum dictum. Hoc enim intendit dicere, quod in Christo non est gratia limitata quantum ad aliquem modum perfectionis eius ; sed habet ipsam quantum ad omnes. Vel intelligitur de gratia unionis, per quam elevatur ad infinitum bonum, scilicet ut sit verus Deus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod verba illa intelligenda sunt quantum ad rationem gratiae : quia omne quod pertinet ad perfectionem gratiae, collatum ei fuit. Unde multa alia posset Deus facere, sed non pertinerent ad rationem gratiae ; sicut posset homini multas alias perfectiones naturales et essentiales addere, sed haec non essent de ratione hominis, et esset tunc alia species et non homo. Vel dicendum, quod licet, quantum est in se, posset facere maiorem gratiam, quantum ad essentiam, quam sit Christi ; tamen nulla maior posset esse, cuius capacitas creata sit capax ; nec posset facere aliquam capacitatem quae non esset creata.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod diversis speciebus aptantur diversae quantitates : et hoc patet de quantitatibus dimensivis : quia est aliqua quantitas determinata homini, ultra quam non invenitur aliqua quantitas hominis maior ; sed invenitur quantitas arboris maior illa, quae quamvis finita sit, nullo modo ad eam pertingere potest homo, quantumcumque crescat. Similiter est in quantitatibus virtualibus : quamvis enim caliditas ignis non excedat in infinitum caliditatem aeris, tamen est aliquis terminus caliditatis aeris, quem non transgreditur manens aer ; unde nullo modo potest tantum intendi quod aequetur caliditati ignis, nisi aer fiat ignis : et similiter est in omnibus qualitatibus quae consequuntur alias perfectiones, vel disponunt ad eas : quia diversis perfectionibus secundum speciem respondent diversi gradus perfectionum, vel dispositionum. Perfectio autem ad quam disponit gratia, est coniunctio ad Deum ; et haec est multiplex : scilicet in aenigmate, et per speciem. Unde quantumcumque crescat gratia viatoris, non potest esse similis gratiae comprehensoris secundum actum, quamvis virtute possit esse maior ; et eadem ratione, quantumcumque crescat gratia purae creaturae, non potest pervenire in gratiam creaturae assumptae in unitatem personae, quae ad unionem disponit quodammodo, nisi et ipsa assumeretur. Et quia non est altior modus possibilis creaturae, quo coniungatur Deo, quam per unitatem personae ; ideo dictum est supra, quod capacitas creata non potest ampliorem gratiam recipere.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod infinitas efficaciae quae est in merito, contingit ex hoc quod ad actionem illam concurrit divina persona, quia non est tantum hominis actio, sed Dei et hominis ; secundum quod Dionysius actionem Christi nominat deivirilem.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod augmentum non competit rei secundum quod est in termino, sed secundum quod est in via ad terminum : quia secundum quod res est in termino, tota potentialitas capacitatis eius est impleta ex fine implente ; et ideo non habet ulterius quo crescat. Et quia anima Christi fuit ab initio conceptionis fini ultimo unita, non solum per fruitionem perfectam, sed etiam communicando in persona verbi ; ideo gratia eius crescere non potuit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cuilibet finito potest fieri additio, mathematice loquendo : quia ratio quantitatis, quam solam mathematicus considerat, non prohibet quin possit infinito aliquid addi. Prohibet autem additionem talem forma quam considerat naturalis ; et ideo secundum naturalem non est verum, sed secundum imaginationem tantum ; et similiter est in proposito, ut ex dictis patet, quia nec gratia potest esse maior quam comprehensoris, nec gloria maior quam creaturae unitae Deo in persona.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc intelligendum est de capacitate intellectualis naturae circa finem, ultra quam nulla capacitas alicuius rei extenditur ; sicut intellectus in statu viae, quantumcumque proficiat, nunquam pervenit ad modum intelligendi qui erit in patria.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod missio visibilis signum fuit invisibilis missionis, non tunc factae, sed ab initio conceptionis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christus non assumpsit corpus gloriosum, ita quod esset in ultima sui perfectione : accepit autem animam gloriosam ; et ideo secundum corpus proficere potuit, non autem secundum animam.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de gratia capitis ; et circa hoc quaeruntur duo :
- Utrum Christus, secundum quod homo, habeat talem gratiam quod sit caput ;
- Quorum sit caput.
ARTICULUS I
Utrum Christus sit caput Ecclesiae, secundum quod homo
- Ad primum sic proceditur. Videtur, quod Christus non sit caput Ecclesiae secundum quod homo. A capite enim spiritus animalis ad membra diffunditur. Sed spiritus sanctus non diffunditur in Ecclesiam a Christo secundum quod homo, sed inquantum Deus : quia, ut dicit Augustinus, ipse accepit spiritum sanctum ut homo, et effudit ut Deus. Ergo ipse non est caput ut homo, sed ut Deus.
- Praeterea, sensus et motus traducuntur a capite in membra. Sed gratia, quae motum vitae facit in corpore Ecclesiae, non est per traductionem ab uno in alium. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Ecclesiae.
- Praeterea, gratia a solo Deo creatur in nobis ; quia, secundum Augustinum, natura mentis humanae immediate a Deo formatur. Sed vita Ecclesiae est per gratiam. Cum igitur de ratione capitis sit ut membra quantum ad aliquem actum vivificet, videtur quod Christus, secundum quod homo, non possit dici caput Ecclesiae.
- Praeterea, capitis non est aliud caput. Sed caput Christi est Deus, I Cor. 11. Ergo Christus non est caput.
- Praeterea, caput recipit influentiam ab alio membro, scilicet a corde. Sed Christus non recipit influentiam ab alio membro Ecclesiae. Ergo Christus non debet dici caput.
- Praeterea, caput potest dici membrum totius corporis et commembrum aliis membris. Sed Christus, ut videtur, non potest dici membrum Ecclesiae : quia sic virtus eius partialitatem haberet respectu totius Ecclesiae, et Ecclesia esset perfectior Christo. Ergo Christus non debet dici caput.
Ad oppositum est Eph. 1 : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius. Ergo cum Ecclesia sit corpus eius secundum humanam naturam, prout sibi conformis est, videtur quod ipse secundum humanam naturam sit caput.
- Praeterea, rex dicitur esse caput regni, et pontifex Ecclesiae sibi commissae. Sed Christus, secundum quod homo, est rex et pontifex totius humani generis. Ergo ipse, secundum quod homo, est caput.
- Praeterea, illud quod est dignissimum in quolibet genere, dicitur caput, sicut leo est caput animalium. Sed Christus, etiam secundum humanam naturam, praecellit omnes homines. Ergo etiam secundum quod homo, est caput totius Ecclesiae.
Respondeo dicendum, quod Christus dicitur caput Ecclesiae per similitudinem capitis naturalis. Inveniuntur enim in capite naturali tres conditiones respectu aliorum membrorum singulariter. Prima est quod excellit ea dignitate in tribus, scilicet in altitudine situs, in nobilitate propriae virtutis [quia scilicet nobiliores vires, scilicet imaginatio et memoria, et huiusmodi, habent locum in capite] : et etiam in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus, cum in aliis membris sit solus tactus. Secunda est quod a capite sunt omnes vires animales in aliis membris ; et sic dicitur esse principium aliorum membrorum, dans aliis sensum et motum. Tertia est quod dirigit omnia membra in suis actibus, propter imaginationem et sensus, qui in eo abundant formaliter. Habet autem quartam proprietatem communem cum aliis membris, quod est conformis cum eis in natura. Ratione ergo primae proprietatis, scilicet perfectionis, omne quod est perfectissimum in quacumque natura, dicitur caput, sicut leo in animalibus. Ratione autem secundae, omne principium dicitur caput, sicut fons caput fluminum ; et sicut dicitur caput libri, vel caput viae. Ratione autem proprietatis tertiae, omnis rector dicitur caput, sicut rex, dux, vel pontifex.
Quantum igitur ad has tres proprietates capitis, potest Christus dici caput et secundum humanam naturam, et secundum divinam : quia secundum divinam naturam in eo est plenitudo omnis deitatis, ut dicit apostolus Coloss. 1 ; unde est super omnes Deus benedictus in saecula, Rom. 9 : et similiter ab ipso, inquantum Deus, est nobis omnis spiritualis gratia. Item inquantum Deus, dirigit nos in seipsum. Sed etiam haec conveniunt ei secundum humanam naturam, quae in Christo dignissima est ratione altitudinis, quia est usque ad unionem in divina persona exaltata : ratione propriae operationis, quia dignissimum actum habuit in Ecclesia, scilicet redimere ipsam, et aedificare eam in sanguine suo : et etiam ratione perfectionis, quia omnis gratia in eo est, sicut omnes sensus in capite. Similiter etiam dicitur caput ratione secundae proprietatis, quia per ipsum, sensum fidei et motum caritatis accepimus, quia gratia et veritas per Iesum Christum facta est ; Ioan. 1, 17 : et similiter direxit nos doctrina et exemplo : quia coepit Iesus facere et docere, Act. 1, 1. Sed quarta conditio Christo convenit secundum humanam naturam tantum ; et haec complet in ipso rationem capitis : quia Christus secundum humanam naturam habet perfectionem aliis homogeneam, et est principium quasi univocum, et est regula conformis, et unius generis. Unde communiter loquendo, Christus secundum quod Deus, potest dici caput Ecclesiae simul cum patre et spiritu sancto ; sed proprie loquendo est caput secundum humanam naturam. Et dicitur gratia capitis, secundum quam praedictae proprietates ei conveniunt praecipue secundum quod influit aliis membris.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dare spiritum sanctum contingit dupliciter : scilicet auctoritate et ministerio. Auctoritate quidem tantum Dei est ; sed ministerio dicuntur etiam homines dare, inquantum scilicet per ministerium eorum datur a Deo, sicut dicit Paulus Galat. 3, 5 : qui tradidit vobis spiritum, ut supra in I Lib., dist. 15, Magister dixit : et hoc modo Christus, secundum quod homo, spiritum sanctum ministerio dare potuit, ut dicitur Rom. 15, 8 : dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in hoc quod de Christi plenitudine omnes accepimus, est aliquid simile traductioni, quamvis non sit proprie traductio. Est igitur similitudo quantum ad ipsum spiritum sanctum increatum, qui idem numero est in capite et in membris, et aliquo modo a capite ad membra descendit, non divisus, sed unus. Est autem dissimilitudo quantum ad ipsum donum, secundum quod spiritus sanctus in nobis inhabitat, quia istud non traducitur de subiecto in subiectum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in aliqua actione potest aliquid esse medium dupliciter ; scilicet quantum ad perfectionem, et quantum ad dispositionem tantum : sicut natura est medium in operatione qua Deus producit animam sensibilem, quia ipsa perfectio ultima fit mediante natura ; sed in operatione qua producit animam rationalem, natura non est medium, nisi quantum ad dispositionem. Similiter dico, quod Deus immediate format mentem nostram quantum ad ipsam perfectionem gratiae ; et tamen potest ibi cadere medium disponens ; et sic gratia fluit a Deo mediante homine Christo : ipse enim disposuit totum humanum genus ad susceptionem gratiae ; et hoc tripliciter. Uno modo secundum operationem nostram in ipsum : quia secundum quod credimus ipsum Deum et hominem, iustificamur, Rom. 3, 25 : quem posuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Alio modo per operationem ipsius in nos, inquantum scilicet obstaculum removet, pro peccatis totius humani generis satisfaciendo ; et etiam inquantum nobis suis operibus gratiam et gloriam meruit ; et inquantum pro nobis interpellat apud Deum. Tertio modo ex ipsa eius affinitate ad nos ; quia ex hoc ipso quod humanam naturam assumpsit, humana natura est magis Deo accepta.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod caput Christi dicitur Deus, non secundum completam rationem capitis [est enim caput ipsius secundum quod est principium eius, principium autem eius est secundum divinitatem et secundum humanitatem] ; sed inquantum est principium eius secundum humanitatem ; et sic deficit quarta conditio capitis, quae est conformitas in natura : inquantum autem est principium eius secundum divinitatem, sic deficit prima conditio, quia sic non habet maiorem dignitatem.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod cor est principium virium vitalium in toto corpore, et est primum principium omnium membrorum quantum ad esse ut dicit philosophus : sed caput est principium virium animalium quae pertinent ad sensum et ad motum. Et quia cum dicimus Christum principium esse membrorum Ecclesiae, non intendimus quantum ad esse naturale, secundum quod sunt homines, sed quantum ad fidem et caritatem, per quam Ecclesiae membra uniuntur ; ideo accommodatius dicitur caput quam cor.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod in nomine capitis importatur principium et origo alicuius rei ; in nomine autem membri importatur partialitas, quae repugnat rationi primae originis : quia in prima origine sunt omnia virtute quae inveniuntur in originatis ; et ideo non potest dici membrum, quia non recipit ab aliquo alio influentiam. Quia in corpore naturali caput non solum influit aliis membris, sed etiam ab aliis recipit, ut nutrimentum, et alia obsequia ; ideo et caput dicitur, et commembrum : sed Christus, secundum quod homo, non recipit aliquid ab aliis membris Ecclesiae, sed a solo Deo ; unde non potest dici commembrum, secundum quod caput Ecclesiae dicitur ipse secundum humanitatem. Potest autem dici membrum secundum humanitatem, secundum quod ipse est caput Ecclesiae secundum divinitatem : et sic dicit apostolus, I Cor. 12, 26 : vos estis corpus eius et membrum de membro.
ARTICULUS II
Utrum Christus, secundum quod homo, sit caput Angelorum
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, non sit caput Angelorum. De ratione enim capitis est conformitas ad membra, ut dictum est. Sed Christus non est conformis Angelis in natura : quia nusquam Angelos apprehendit, ut dicitur Heb. 2. Ergo non est caput Angelorum.
- Praeterea, Christus dicitur Hebr. 2, caput hominum, secundum quod ab ipso aliquam influentiam recipiunt. Sed Angeli, cum sint beati, non indigent ut eis aliquid influatur. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.
- Praeterea, sicut dicitur in Lib. de motu cordis, intelligentiae sunt receptivae earum illuminationum quae sunt a Deo, prima receptione ; animae autem secunda. Sed quod recipit prima receptione, non recipit ab eo quod recipit secunda receptione. Ergo Angeli, qui intelligentiae dicuntur, non recipiunt ab aliqua anima ; et ita nec a Christo secundum quod homo. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.
Sed contra, Coloss. 2, 10 : qui est caput omnis principatus et potestatis ; et loquitur de Christo secundum quod homo ; et ita Christus, secundum quod homo, est caput Angelorum.
- Praeterea, Dionysius dicit, quod Seraphim a Christo Iesu quaerunt, et discunt, et illuminantur. Ergo influit Angelis ; et ita videtur esse caput eorum.
- Praeterea, Ecclesia una est constituta ex Angelis et hominibus. Sed unius corporis non sunt duo capita. Ergo Christus etiam est caput Angelorum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non sit caput omnium hominum. Caput enim unum refertur ad unum corpus. Sed omnes homines non conveniunt in aliquo uno secundum numerum, quia et ipsi differunt ; et fides et spes et caritas, qua connectuntur ad invicem, numero diversae sunt in diversis. Ergo non est caput omnium hominum.
- Praeterea, corpus Christi verum est figura corporis Christi mystici. Sed in corpore vero non est aliquod membrum impurum. Ergo cum multi homines sint corrupti per peccata, videtur quod eorum caput non sit Christus.
- Praeterea, corpus Christi verum totum fuit glorificatum. Sed sunt multi etiam existentes in gratia, qui nunquam erunt in gloria, quia non persistent. Ergo Christus non est caput omnium.
- Praeterea, caput, cum sit principium membrorum, non sequitur alia membra. Sed multi sancti praecesserunt Christi incarnationem. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput omnium hominum.
Sed contra, Christus satisfecit pro tota humana natura. Sed omnes homines communicant in natura humana. Ergo Christus omnibus influit ; et ita videtur quod ipse sit caput omnium.
- Praeterea, per Christum omnes resurgemus. Sed hoc non esset, nisi esset caput omnium. Ergo ipse est omnium caput, secundum quod homo.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod sit caput tantum animarum. Quia capitis ad membrum oportet esse continuationem. Sed corpora aliorum hominum non continuantur ad corpus Christi. Ergo et ipse non est caput hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
- Praeterea, ipse influit sensum spiritualem, secundum quod est caput. Sed huiusmodi sensus, non sunt susceptiva corpora. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput hominum quantum ad corpus, sed quantum ad animas tantum.
- Praeterea, secundum corpus non differimus a brutis, sed solum secundum animam rationalem. Sed Christus non dicitur caput irrationalium, secundum quod homo. Ergo ipse non est caput nostrum quantum ad corpora.
Sed contra, Philip. 3, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae ; et sic influit nobis quantum ad corpus. Ergo ipse non est tantum caput animarum.
- Praeterea, ipse est caput nostrum secundum quod est conformis nobis in natura. Sed humana natura non consistit solum in anima, sed in anima et corpore simul. Ergo Christus est caput nostrum secundum corpora, et non secundum animas tantum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, secundum quod homo, est caput Angelorum ; non tamen ita proprie, nec eodem modo sicut hominum, propter duas conditiones.
Primo quantum ad conformitatem naturae : quia cum hominibus convenit etiam secundum speciem in natura : cum Angelis autem non secundum speciem, sed secundum genus intellectualis naturae.
Secundo quantum ad influentiam : quia non influit Angelis removendo prohibens, aut merendo gratiam, aut orando pro eis, quia iam beati sunt ; sed in his quae ad actus hierarchicos pertinent, secundum quod unus Angelus illuminat alium, purgat, et perficit, ut in II Lib., dist. 6, dictum est ; hoc enim multo eminentius a Christo recipiunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit eis conformis in natura speciei, est tamen eis conformis in natura generis, ut dictum est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod beatitudo Angelorum non excludit quin unus ab alio recipiat, vel etiam a Christo ; sed excludit indigentiam recipiendi : quia praesto est eis omne id quo indigent, ne alicuius rei penuriam patiantur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad receptionem naturalium ; et tamen anima Christi, inquantum Deo unita fuit, etiam quantum ad naturalia, lumen ab Angelis non recipit, sed immediate a Deo.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in corpore naturali invenitur quadruplex unio membrorum ad invicem.
Prima est secundum conformitatem naturae, quia omnia membra constant ex eisdem similibus partibus, et sunt unius rationis, sicut manus et pes ex carne et osse ; et sic dicuntur membra unum genere vel specie.
Secunda est per colligationem eorum ad invicem per nervos et iuncturas, et sic dicuntur unum continuatione.
Tertia est, secundum quod diffunditur vitalis spiritus et vires animae per totum corpus.
Quarta est, secundum quod omnia membra perficiuntur per animam, quae est una numero in omnibus membris.
Et hae quatuor uniones inveniuntur in corpore mystico.
Prima est, inquantum omnia membra eius sunt unius naturae vel specie vel genere.
Secunda est, inquantum colligata sunt ad invicem per fidem, quia sic continuantur in uno credito.
Tertia est, secundum quod vivificantur per gratiam et caritatem.
Quarta est, secundum quod in eis est spiritus sanctus, qui est ultima perfectio et principalis totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali.
Prima autem dictarum unionum non est unio simpliciter : quia illud in quo est unio haec, non est unum numero, sicut est in tribus sequentibus : quia per fidem et caritatem in uno credito et amato secundum numerum uniuntur : similiter spiritus sanctus unus numero omnes replet.
Homines igitur infideles non pertinent ad unionem corporis Ecclesiae, secundum quod est unum simpliciter ; et ideo respectu horum Christus caput non est nisi in potentia, secundum scilicet quod sunt unibiles corpori.
Homines autem fideles peccatores pertinent quidem aliquo modo ad unitatem Ecclesiae inquantum continuantur ei per fidem, quae est unitas materialis ; non tamen possunt dici membra proprie, nisi sicut membrum mortuum, scilicet aequivoce. Et quia unitas corporis ex membris consistit, ideo quidam dicunt, quod non pertinent ad unitatem corporis Ecclesiae, quamvis pertineant ad unitatem Ecclesiae ; et sicut operationes quae sunt ad alterum, possunt aliquo modo fieri per membra arida, ut percutere, vel aliquid huiusmodi, non tamen operationes quae sunt animae in membris ; ita nec mali recipiunt spiritualis vitae operationes a spiritu sancto ; sed tamen spiritus sanctus per eos operatur spiritualem vitam in aliis, secundum quod aliis sacramenta ministrant, vel alios docent.
Sed homines fideles in gratia existentes uniuntur secundum tertiam unionem, quae est formalis respectu huius secundae ; et iterum secundum quartam, quae est completiva totius. Et ideo horum proprie dicitur Christus caput.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut in corpore naturali vires diffusae per omnia membra, differunt numero secundum essentiam, sed conveniunt in radice una secundum numerum, et praeter hoc habent formam unam ultimam numero ; ita etiam omnia membra corporis mystici habent pro ultimo complemento spiritum sanctum, qui est unus numero in omnibus : et ipsa caritas diffusa in eis per spiritum sanctum, quamvis differat in diversis secundum essentiam, convenit tamen in una radice secundum numerum. Radix autem operationis proprie est ipsum obiectum, ex quo speciem trahit : et ideo, inquantum est idem numero amatum et creditum ab omnibus, secundum hoc unitur omnium fides et caritas in una radice secundum numerum, non solum prima, quae est spiritus sanctus, sed etiam proxima, quae est proprium obiectum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod per corpus Christi verum significantur ea quae sunt membra corporis mystici ; non autem ea quae sunt membra aequivoce, idest secundum similitudinem tantum et situm.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod membrum non iudicatur secundum id quod de eo fieri potest, sed secundum id quod est ; unde manus, antequam abscindatur, membrum est, quamvis sit futura abscindi : et similiter qui est in gratia, membrum est, quamvis postea abscindatur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus nondum fuisset incarnatus tempore patrum veteris testamenti secundum rem, erat tamen iam incarnatio ipsa in Dei ordinatione, et in fide ipsorum, secundum quam fidem iustificabantur : quia tempora mutata sunt, et non fides, ut dicit Augustinus. Sed tamen non fuit tanta influentia ante incarnationem, quanta est modo : quia tunc non erat remotum obstaculum, nec sacramenta gratiae exhibita erant, sicut modo sunt.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Christus satisfecit pro tota humana natura sufficienter, non tamen efficienter : quia non omnes illius satisfactionis participes fiunt ; quod ex eorum importunitate est, non ex ipsius insufficientia satisfactionis.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod resurrectio ad vitam naturalem erit omnibus communis, non autem ad vitam gloriae : quia mali in vita naturali tantum conformitatem habuerunt cum membris Ecclesiae, non autem in vita gratiae. Unde ex hoc non sequitur quod sint membra, proprie loquendo.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus est caput hominum quantum ad animas et quantum ad corpora ; sed principaliter animarum et secundario corporum : tum ratione conformitatis ad membra, quae per assumptionem humanae naturae est ; quia corpus assumpsit anima mediante : tum etiam ratione spiritualis influentiae, quae pervenit ad corpus mediante anima, inquantum corpus est instrumentum animae secundum gratiam operantis : et ex hoc relinquitur ordo in corpore ad gloriosam resurrectionem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod corpora nostra aliquo modo habent continuationem cum corpore Christi, non quidem secundum quantitatem, aut secundum perfectionem naturalem, sed inquantum spiritus sanctus habitat in nobis, qui plenissime fuit in Christo, I Cor. 6, 15 : Nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus non recipiat influentiam spiritualem immediate, recipit tamen mediante anima, ut dictum est.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam secundum corpora a brutis differimus, inquantum corpora nostra sunt perfecta anima rationali, non autem corpora brutorum.
QUAESTIO III
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de gratia unionis : et circa hoc quaeruntur duo :
- Utrum gratia unionis sit aliqua gratia creata ;
- De comparatione istius gratiae ad alias Christi gratias.
ARTICULUS I
Utrum gratia unionis sit creata
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis non sit creata. Gratia enim creata, est gratia habitualis. Sed habitus ordinatur ad operationem. Cum ergo unio in persona non sit secundum operationem, sed secundum esse, videtur quod gratia unionis non sit gratia creata.
- Praeterea, quilibet nostrum Deo unitur per gratiam creatam. Si igitur gratia unionis in Christo fuisset creata gratia, tunc non alio modo esset Deo unitus quam nos ; et sic sequeretur error Nestorii.
- Praeterea, unio est humanitatis ad divinitatem secundum corpus et animam. Sed corpus non est susceptivum creatae gratiae. Ergo gratia unionis non est aliqua gratia creata.
- Praeterea, in his quae fiunt per miraculum, non requiritur aliqua dispositio ex parte facti, sed totum est ex parte infinitae virtutis agentis : ita Deus potuit de lapide sicut de aqua vinum facere. Sed unio humanitatis ad divinitatem est maxime miraculosa. Ergo non requiritur aliqua gratia creata quae disponat ad hanc unionem.
- Praeterea, inter personam et naturam non cadit aliquid accidens medium, sicut nec inter materiam et formam : quia secundum formam substantialem et materiam est esse substantiale, quo non est prius aliquid esse accidentale. Sed unio humanae naturae est ad Deum sicut naturae ad personam. Ergo non cadit aliquid medium. Sed gratia creata est accidens. Ergo gratia unionis non est gratia creata.
Sed contra, Augustinus dicit, quod quidquid convenit filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam. Sed esse Deum convenit filio Dei per naturam. Ergo non convenit filio hominis per gratiam : et haec est gratia unionis, quae non semper fuit : ergo est gratia creata.
- Praeterea, maior est unio in persona quam per fruitionem. Sed humana natura non potest exaltari ad unionem fruitionis nisi per gratiam habitualem. Ergo multo minus ad unionem in persona.
- Praeterea, cum sit in qualibet creatura per essentiam, praesentiam et potentiam, et in animabus sanctis per gratiam ; aut in anima Christi est alio modo, aut non. Si non, ergo non est magis assumpta a divina persona quam anima Petri. Si autem alio modo ; sed Deus quantum in se est, habet se eodem modo ad omnia, sed res diversimode se habent ad ipsum, ut dicitur in libro de causis ; et secundum hoc quod diversa diversimode se habent ad ipsum, secundum hoc diversis diversimode ipse comparatur : ergo oportet quod in anima Christi sit aliqua alia dispositio per quam Deus est in eo per unionem : ergo oportet ponere aliquam aliam gratiam creatam.
- Praeterea, cum spiritus sanctus datur hominibus, aliquis novus effectus in creatura intelligitur. Ergo et similiter secundum quod persona filii carni unitur, oportet aliquem effectum de novo intelligi ; et ita videtur quod gratia unionis sit quid creatum.
Respondeo : Dicendum, quod, sicut Magister dixit supra, II Lib., dist. 26, gratia dicitur dupliciter.
Uno modo gratia gratis dans, quod est ipsa gratuita Dei voluntas aliquid sine meritis dans.
Alio modo dicitur gratia donum aliquod gratis datum. Secundum ergo primum modum, gratia unionis dicitur ipsa divina voluntas, sine aliquibus meritis naturam humanam filio Dei uniens in persona ; et sic gratia unionis est gratia increata. Si autem dicatur gratia donum aliquod gratis datum, sic gratia unionis potest intelligi dupliciter.
Uno modo potest dici ipsa unio, quae est quid creatum, ut supra, dist. V, art. 1, dictum est.
Alio modo potest intelligi gratia unionis, aliqua qualitas ad unionem disponens. Sed aliquid potest disponere ad aliquam perfectionem tripliciter.
Uno modo ita quod cadat medium inter subiectum et perfectionem illam, quasi stramentum perfectionis illius, sicut diaphaneitas disponit ad lucem ; et hoc modo non potest aliquid naturam disponere ad unionem, quia natura unitur personae immediate quantum ad esse.
Alio modo disponit aliquid ad formam, sicut praeparando materiam ad receptionem formae, ita quod praeexistat in materia ante formam ordine fiendi, non ordine essendi : sicut calor disponit ad formam ignis, non quia medium cadit inter formam et materiam, sed materia appropriatur ad formam ignis per adventum caloris ; et sic etiam non potest aliquid disponere naturam ad unionem in persona : quia natura humana, secundum id quod est talis natura, assumptibilis est a divina persona.
Tertio modo aliquid disponit aliud ad perfectionem aliquam, sicut quod facit ad bonitatem et decentiam perfectionis illius, sicut decor personae facit ad dignitatem regiam, secundum quod dictum est : species Priami digna est imperio ; et hoc modo gratia unionis potest dici omne illud quod decet naturam humanam Deo unitam sic ex parte corporis, sicut ex parte animae ; et sic etiam gratia unionis est quid creatum. Tamen sancti loquentes de gratia unionis, videntur intelligere secundum primum modum, prout gratia dicitur divina voluntas gratis et sine meritis dans : et sic secundum diversas vias, ad argumenta utriusque partis oportet respondere.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod gratia creata disponit ad operationem sicut operationis principium ; sed ad unionem non quasi principium unionis, sed sicut faciens ad congruentiam unionis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod unio nostri ad Deum est per gratiam habitualem creatam sicut per causam, et sicut per id in quo est unio : quia in ipsa similitudine gratiae anima Deo conformatur et unitur. Sed si gratia unionis dicatur aliquid creatum, ipsa non est id in quo est unio, cum unio sit in persona, et non solum in aliqua similitudine : neque etiam facit unitatem, sed consequitur unitatem in persona, secundum quod ipsa unio gratia unionis dicitur ; vel est id quod naturam unitam decet, si gratia habitualis, gratia unionis dicatur ; et ideo non est simile de Christo et de nobis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod gratia illa habitualis etiam quodammodo redundat in corpus, secundum quod est stramentum animae, ut supra dictum est, qu. 2, art. 2, quaestiunc. 3 ; unde sicut in corpore perfecto anima rationali manet post mortem ordo ad resurrectionem, et ulterius ad gloriam, si anima quae fuit eius perfectio, gratiam habuit ; ita etiam corpus Christi, inquantum est tali anima perfectum, habet quemdam ordinem ad unionem.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de dispositione secundum medium modum.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod illa ratio procedit secundum primum modum dispositionis, ut per se patet.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod cum dicitur, quod esse Deum convenit filio hominis per gratiam unionis, vel gratia unionis, intelligitur ipsa unio gratis facta, quae non semper fuit, et creata est : vel intelligitur ipsa gratuita Dei voluntas, quae quidem in se semper fuit, sed effectus eius non semper fuit.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod unio quae est per fruitionem, est unio per operationem ; et quia ad operationem perfectam non potest natura humana nisi mediante aliquo habitu ; ideo oportet ibi esse aliquam habitualem gratiam, quae sit principium illius unionis ; sed unio in persona, est unio ad esse : inter humanam autem naturam, et esse quod habet in persona, non potest cadere medium, quod sit principium illius esse ; et ideo non potest ibi esse alia gratia quae sit principium illius unionis, vel sicut disponens, nisi per modum dictum in corp. art.
ad 8. Ad octavum dicendum, quod hoc quod Deus est in anima Christi, vel in natura assumpta alio modo quam in aliis creaturis, non est per aliquam dispositionem advenientem, sed per ipsum esse personae divinae, quod communicatur naturae humanae.
ad 9. Ad nonum dicendum, quod spiritus sanctus dicitur dari de novo, non secundum mutationem suam, sed secundum mutationem creaturae, quae est in perceptione doni ipsius ; et ita etiam filius Dei dicitur uniri naturae humanae, non per mutationem filii Dei, sed per mutationem humanae naturae, sive exaltationem ipsius non ad aliquod donum creatum, sed ad ipsum esse increatum divinae personae.
ARTICULUS II
Utrum gratia unionis sit idem quod gratia capitis
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia unionis sit idem quod gratia capitis. Christus enim dicitur caput Ecclesiae, secundum quod de eius plenitudine omnes accepimus. Sed plenitudo eius est secundum quod ipse est unigenitus a Patre, ut dicitur Ioan. 1. Cum igitur unigenitus sit a patre per gratiam unionis, videtur quod gratia unionis sit idem quod gratia capitis.
- Praeterea, medium communicat cum extremis. Sed Christus, secundum quod caput est Ecclesiae, medium est inter Deum et homines : quia caput viri Christus, caput Christi Deus. Ergo est caput, secundum quod communicat cum utroque. Sed hoc habet per gratiam unionis, per quam est Deus et homo. Ergo gratia unionis est gratia capitis.
- Praeterea, Christus est caput Ecclesiae, secundum quod homines excedit. Sed excedit humanam naturam per gratiam unionis. Ergo est caput per gratiam unionis.
Sed contra, gratia capitis convenit Christo in comparatione ad alios : sed gratia unionis in seipso tantum. Ergo una non est alia.
- Praeterea, gratia capitis operata est a constitutione mundi, ex quo homines membra eius esse coeperunt, non autem gratia unionis. Ergo una non est alia.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod sit eadem gratia capitis, et gratia singularis ipsius. Quia eadem scientia est qua quis est sciens, et alios docens ; et secundum philosophum, eadem per essentiam est virtus qua quis in se perfectus est, et iustitia legalis qua perficitur in ordine ad bonum commune. Ergo similiter eodem habitu Christus fuit in seipso perfectus, et in alios perfectionem influens.
- Praeterea, gratia est vita animae. Sed unius subiecti est una vita. Ergo et gratia una : et sic idem quod prius.
- Praeterea, sicut caput comparatur ad alia membra, ita alia membra ad caput. Sed non distinguitur in membris Christi gratia per quam perficiuntur in se, a gratia secundum quam sunt membra. Ergo nec in Christo debet distingui gratia per quam est caput, a gratia singulari ipsius secundum quam perficitur in se.
- Sed contra, sicut per Adam intravit peccatum in mundum ; ita per Christum gratia et iustitia, Rom. 5. Sed in Adam distinguitur aliud peccatum actuale, quod est singulare ipsius, aliud originale quod transfudit in posteros. Ergo in Christo debet alia et alia gratia distingui.
- Praeterea, ad diversos actus diversi habitus ordinantur. Sed alius actus est bene operari, et alius influere. Ergo et alius habitus gratiae ; et sic idem quod prius.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod gratia singularis personae praecedat gratiam unionis. Quia gratia singularis personae facit ad congruitatem unionis. Sed anima, quae facit ad congruitatem unionis corporis, prius intelligitur uniri corpori quam ipsa unita ad invicem intelligantur uniri divinae personae. Ergo similiter prius etiam secundum intellectum est gratia singularis in natura humana quam gratia unionis.
- Item, videtur quod sit prius gratia capitis. Quia prius consideratur aliquid in se perfectum quam alteri perfectionem largiens. Sed gratia singularis est qua in se perfectus est ; gratia autem capitis secundum quam perfectionem alteri largitur. Ergo gratia singularis est prior quam gratia capitis.
- Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia capitis. Quia ex hoc est caput quod iustificat. Sed per fidem incarnationis iustificat, ut supra dictum est. Ergo incarnatio praecedit gratiam capitis.
Sed contra, gratia capitis operata est ante incarnationem ; non autem gratia unionis, nec gratia singularis personae. Ergo gratia capitis est prior illis duabus.
- Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia singularis. Quia ex hoc quod fuit unigenitus a patre, fuit plenus gratia et veritate. Sed unigenitus a patre fuit per gratiam unionis. Ergo gratiam singularis personae habuit per gratiam unionis ; et sic illa est prior.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod si gratia unionis dicatur gratia habitualis quodammodo disponens ad unionem, sic eadem est per essentiam gratia unionis, capitis, et singularis illius hominis, solum ratione differens : quia inquantum perficiebat animam Christi ad actus meritorios, dicitur gratia illius singularis hominis ; inquantum vero tanta erat huius gratiae copia ut in alios redundare posset, dicitur gratia capitis ; inquantum vero gratiam tam plenam decebat inesse assumptae naturae, potest quodammodo dici gratia unionis. Si vero gratia dicatur voluntas Dei gratuita, sic iterum constat quod est una. Aliis autem modis accipiendo gratiam unionis, constat quod per essentiam differt, nisi quatenus intelligitur caput, ut Deus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ex hoc quod est unigenitus, habeat plenitudinem capitis, non tamen ipsa unio est illa plenitudo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod secundum aliam rationem Deus dicitur caput Christi, et Christus viri, ut supra dictum est, qu. 2, art. 1, ad 4 ; et praeterea ipse, secundum quod est homo, est medium, et sapit naturam extremorum, inquantum est Deo similior aliis hominibus per maiorem gratiam quam habet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non solum excedit alios homines secundum quod Deus, sed secundum quod pleniorem gratiam creatam omnibus aliis habet.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem patet solutio ex dictis.
ad 1. Et similiter ad duo prima argumenta, quae procedunt de unitate secundum essentiam.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis gratia membri habeat diversas operationes, non tamen ex hoc quod est membrum, requiritur aliqua abundantior plenitudo ; et ideo non distinguitur gratia membri a gratia singulari.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod peccatum actuale Adae fuit causa originalis in ipso et in aliis : et iterum duo illa peccata non sunt respectu eiusdem ; sed unum est per se naturae, alterum est per se personae, ut in II Lib., dist. 31, qu. 1, art. 1, dictum est. Non sic autem est in proposito : quia neutra gratia est causa alterius, et utraque respicit personam Christi mediante humana natura ; et ideo non oportet quod differant per essentiam.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod secundum illos actus cuilibet meruit, et etiam in alios influxit : quia merendo pro aliis satisfecit, et aliis gratiam meruit, secundum quod caput nostrum dicitur.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod istae tres gratiae Christo attribuuntur secundum diversas ipsius considerationes. Potest enim considerari in se, vel in comparatione ad alios. Si in se consideratur, sic vel inquantum Deus, et sic attribuitur ei gratia unionis ; vel inquantum homo, et sic attribuitur ei gratia singularis. Si autem in comparatione ad alios, sic attribuitur ei gratia capitis. Et quia prius consideratur aliquis in se quam in comparatione ad alios, ideo gratia secundum quam est caput, sequitur alias duas gratias. Et quia omnis gratia et perfectio humanitatis ex hoc sibi debetur, quia Deo unitus est homo ille in persona ; ideo gratia unionis praecedit, secundum ordinem naturae et intellectus, gratiam singularem ; quamvis simul in eodem tempore sint istae tres gratiae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod anima complet rationem humanae naturae ; et ideo praeintelligitur unio animae ad carnem, unioni humanae naturae ad deitatem : quia prius est considerare aliquid in se quam alteri unitum : sed gratia nihil facit ad rationem humanae naturae, quia inquantum huiusmodi assumptibilis est ; et ideo non est simile.
ad 2. Secundum et tertium patet.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod etiam in antiquis patribus non operabatur gratia capitis, nisi secundum quod praesupponebatur in fide ipsorum gratia unionis, quia per fidem incarnationis iustificabantur.
ad 5. Quintum patet.
EXPOSITIO TEXTUS
In sanctis vero quasi solus tactus est. Hoc videtur esse falsum : quia Origenes super Levit. distinguit quinque sensus spirituales, dicens, quod visus spiritualis est, ut videamus Deum ; auditus autem, ut audiamus qui loquitur ; odoratus, per quem odoramus bonum odorem Christi ; gustus, ut gustemus eius dulcedinem ; tactus, ut palpemus cum Ioanne verbum vitae. Haec autem omnia sunt in omnibus sanctis. Ergo non solum habent tactum.
Dicendum, quod sensus spirituales possunt distingui per similitudinem ad actus sensuum corporalium ; et sic sunt in omnibus sanctis, ut dicit Origenes : vel per similitudinem ad quasdam proprietates sensuum, secundum quod tactus est necessarius, alii autem non : et sic, quia in aliis sanctis sunt omnia quae sunt de necessitate salutis, in Christo autem omnia simpliciter quae pertinent ad perfectionem gratiae ; ideo in Christo dicuntur omnes sensus esse, in aliis autem solus tactus. Quibus datus est spiritus ad mensuram. Contra : Iac. 1, 5 : Qui dat omnibus affluenter, dicit Glossa : omnia dat non in mensura : quia dona eius non sunt ad mensuram.
Et dicendum, quod cum mensura dari, potest accipi vel ex largitate dantis ; et sic nulli dat cum mensura, quia omnibus dat ex largitate infinita : vel ex capacitate recipientis ; et sic dat cuilibet cum mensura, quia nulli dat ultra quam capax sit, vel secundum rationem dati : et sic Christo non dat cum mensura : quia gratia eius, quantum ad rationem gratiae, non est limitata ; sed aliis dat cum mensura, ut patet ex dictis. Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem. Contra. Ergo pari ratione Petrus potest dici caput : quia quilibet sanctus est alii similis in gratia.
Dicendum, quod sumitur ibi similitudo active, inquantum scilicet Christus sibi alios assimilat in gratia, ut dictum est, quod alii non convenit. Ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem Christus profecisse dicatur. Videtur quod haec non fuit intentio Ambrosii : quia per hoc nihil probaret : nam sic etiam Dei sapientia proficit, secundum quod se magis ostendit.
Dicendum, quod quamvis Dei sapientia magis se quam prius ostendit in aliquibus effectibus : tamen ipsa semper creditur esse aequalis : quod non fuit de sapientia Christi, qui videbatur quandoque sapientior quam prius fuisset. Et ideo dicit duo : ad visum hominum, et sensus ostensionem. Tamen utrum aliquo alio modo profecerit in sapientia, in sequenti distinctione dicetur.
