Distinctio XXI — Livre III — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre III

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

PROOEMIUM

 

 

Postquam determinavit Magister de his quae Christus cum humana natura assumpsit, scilicet gratia et scientia et defectibus, et de his quae per humanam naturam operatus est, scilicet de meritis ; hic determinat de morte quam in humana natura sustinuit.

Dividitur autem haec pars in duas :

primo determinat ea quae ad mortem Christi pertinent ;

secundo ea quae ad mortem Christi consequuntur, dist. XXII, ibi : hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo.

Prima dividitur in duas :

primo inquirit utrum mors fuerit in Christo secundum separationem deitatis a carne ;

secundo, supposito quod non, ostenditur qua ratione Christus dicatur mortuus, ibi : recedente vero anima, mortua est Christi caro.

 

Circa primum duo facit :

primo movet quaestionem ;

secundo determinat eam, ibi : quidam putaverunt tunc carnem sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam.

Et circa hoc duo facit :

primo excludit errorem ;

secundo veritatem confirmat, ibi : sicut Augustinus super Ioan [...] ait.

 

Circa primum duo facit :

primo excludit probationem erroris sumptam ex ratione et auctoritate Augustini ;

secundo probationem sumptam ex auctoritate Athanasii, ibi : alii quoque auctoritati innituntur.

 

Circa primum tria facit :

primo ponit rationem ipsorum ;

secundo auctoritatem quae videtur pro eis facere, ibi : huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium ;

tertio solvit, ibi : quibus respondemus.

 

Alii quoque auctoritati innituntur. Hic tria facit :

primo ponit obiectionem ex auctoritate Athanasii ;

secundo ostendit quod illa auctoritas non facit pro eis, ibi : quibus respondemus ;

tertio auctoritatem Athanasii exponit, ibi : sciendum est igitur.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de morte Christi.

Secunda de resurrectione eius.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Utrum in morte Christi fuerit separata deitas ab humanitate ;
  2. Utrum corpus Christi fuerit dissolutum, vel incineratum ;
  3. Utrum debeat simpliciter concedi quod Christus, vel filius Dei, sit mortuus.

 

 

ARTICULUS I

Utrum in morte Christi deitas a carne separata sit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in morte Christi deitas a carne separata sit. Remoto enim medio separantur extrema quae per medium coniunguntur. Sed, sicut in II dist., quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 1, dictum est, divinitas coniungebatur carni mediante anima. Ergo separata anima a carne, separatur etiam divinitas.
  2. Praeterea, sicut in II dist., qu. 1, art. 3, quaestiunc. 2, dictum est, corpus insensibile non est assumptibile. Sed separata anima, caro remanet quoddam corpus insensibile. Ergo non potuit remanere deitati unita, cum nihil possit esse unitum quod non est assumptibile.
  3. Praeterea, nulla res est mortua quae habet in se vitam. Sed si deitas in morte a carne separata non fuisset, habuisset in se vitam, quae etiam est fons indeficiens vitae. Ergo mortua non fuisset.
  4. Praeterea, unio humanae naturae ad divinam est per gratiam. Sed corpus non est capax gratiae nisi mediante anima. Ergo corpus, separata anima, non potest remanere deitati unitum.

 

Sed contra, filius dicitur iacuisse in sepulcro : alias de hoc non esset fides, quae habet obiectum veritatem increatam. Sed hoc non dicitur nisi quia corpus in sepulcro fuit. Ergo deitas a corpore separata non fuit.

  1. Praeterea, Leo Papa dicit : tanta fuit unio Dei et hominis, ut nec supplicio posset diminui, nec morte distingui. Sed supplicium pati et mori corporis est. Ergo corpus in morte a divinitate non est separatum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod deitas sit separata ab anima. Utraque enim mors, ut dicitur in littera, scilicet qua separatur corpus ab anima, et qua separatur anima a Deo, Diaboli suasu homini propinata est. Sed Christus in se accepit mortem, qua separatur corpus ab anima, ut a nobis excluderet quod suasu Daemonis in nobis devenit. Ergo simpliciter debuit pati mortem, quae est separatio animae a deitate.
  2. Praeterea, quicumque deponit aliquid, illud a se separat. Sed filius Dei dicit de seipso, Ioan. 10, 10 : Ego pono animam meam. Ergo eam a se separavit.
  3. Praeterea, sicut supra, dist. V, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est, uniens est unitum sicut ratione unionis Deus est homo. Si igitur anima esset Deo unita post mortem ; posset dici, quod Deus esset anima.
  4. Praeterea, ratione unionis Dei ad hominem est communicatio idiomatum, ut dicit Damascenus. Sed animae idiomata non dicuntur de filio Dei : non enim potest dici, quod filius Dei sit forma corporis. Ergo non remanet post mortem anima verbo unita.
  5. Praeterea, si esset verbum unitum animae et corpori, cum illa sint ad invicem divisa, essent duae uniones verbi ad illa duo. Sed ante mortem erat tantum una unio. Ergo aliqua unio facta est de novo in morte Christi ; quod est inconveniens.
  6. Praeterea, anima et corpus separata fuerunt duo quaedam. Si ergo verbum utrique unitum remansit, videtur quod fuerunt duo vel tria Christus in morte : quia uniens est unitum.

 

Sed contra, maior est coniunctio animae ad Deum per unionem in persona quam quae est per fruitionem. Sed anima Deo coniuncta per fruitionem, nunquam ab ipso separatur. Ergo multo minus coniuncta ei per unionem in persona.

  1. Praeterea, filius Dei dicitur descendisse ad Inferos. Sed hoc non convenit sibi nisi ratione animae. Ergo filius Dei post mortem habuit animam sibi unitam.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod corpus Christi in morte non fuit separatum a deitate : cuius ratio ex tribus accipi potest.

Primo ex parte Dei : quia cum sit immutabilis, ei quod perfecte sibi coniunctum est incommutabilitatem praestat, ut scilicet immutabiliter ei adhaereat.

Secundo ex parte ipsius assumpti : quia per mortem, quam ex obedientia patris sustinuit, non debuit suam dignitatem amittere, sed magis clarificari.

Tertio ex fine assumptionis : quia ea quae post mortem ipsius circa ipsum acta sunt, salutaria nobis non fuissent, nisi deitas adiuncta esset.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra, dist. II, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 1, dictum est, anima quantum ad unibilitatem corporis, est medium necessitatis : quia corpus non esset unibile nisi inquantum est animatum : sed quantum ad unionem in actu, est medium congruentiae, quo remoto, non necessario unio tollitur, ut supra, dist. II, dictum est ; et ideo, quia separata anima a corpore, adhuc remansit in corpore ordo ad animam, et unibile remansit et unitum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis esset actu insensibile, tamen hoc habebat supra alia corpora insensibilia quod inerat ei ordo ad animam humanam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod deitas non potest esse forma corporis. Ad hoc autem quod corpus sit vivum, oportet quod sit aliquid vivificans formaliter.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod corpus non est susceptivum gratiae habitualis : quia illa ordinatur ad actus spirituales, qui non possunt corpori communicari. Haec autem gratia est medium congruentiae ad unionem ex parte animae. Sed gratia unionis, quae est ipsa unio gratis facta, potest esse in corpore : quia ista gratia ordinat ad esse in persona divina, cuius particeps est corpus, sicut et anima ; ideo etiam corpus potest remanere unitum, anima separata ; in quo etiam manet aliquis ordo ad gloriam ex eo quod fuit instrumentum animae habentis gratiam, ut dictum est ; ut sic etiam habitualis gratia quodammodo in corpus redundet, ut supra, dist. XIII, dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter easdem rationes anima a verbo in morte Christi separata non fuit, et adhuc amplius, inquantum anima immediatius et pluribus modis verbo unitur quam corpus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod mors animae est secundum separationem animae a Deo per peccatum, opposita coniunctioni quae est per caritatem ; quam mortem Christum assumere non decuit sicut nec peccatum, ut supra, dist. XV, qu. 1, art. 1, dictum est ; et ideo haec ratio non est ad propositum : quia etiam si esset separatio perfecta animae a verbo quantum ad coniunctionem quae est in persona, adhuc anima non esset mortua sed viva, inquantum remaneret Deo per caritatem coniuncta.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod filius Dei dicitur animam ponere, non quidem a se, sed a carne, a qua in morte separata fuit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod anima non nominat personam, sed partem naturae ; unde anima non est unita verbo sicut importans id in quo facta est unio, sicut est de hoc nomine homo ; et ideo non potest dici quod filius Dei sit anima, sicut potest dici quod sit homo, secundum quod est habens animam.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut ea quae dicuntur de natura humana secundum rationem naturae non possunt praedicari de filio Dei, ut quod dicitur esse communis Christo et aliis hominibus ; ita etiam ea quae praedicantur de anima Christi inquantum est pars naturae, non possunt dici de filio Dei, sicut quod est forma, vel aliquid huiusmodi. Ea autem quae praedicantur de ipsa inquantum est quid subsistens, possunt de filio Dei praedicari, sicut quod descendit ad Inferos, et alia huiusmodi.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod, sicut supra, dist. VIII, quaest. 1, art. 5, dictum est, relationes secundum rem multiplicantur secundum multiplicationem illorum supra quae fundantur elationes ; unde contingit quod relatio ex parte unius extremi est una, quae ex parte alterius multiplicatur, sicut de illo qui una paternitate ad multos filios refertur, qui ad ipsum multis filiationibus referuntur. Ita etiam est hoc : quia ex parte ipsius filii Dei est una tantum, quamvis non sit ex parte ipsius relatio realis, sed rationis tantum ; ex parte autem assumptorum, quae divisa sunt, sunt duae uniones in actu post mortem ; ante autem erat una in actu, et multae in potentia : unde non oportet quod aliqua unio fiat ibi de novo, sicut nec in divisione continui fit aliquid de novo, inquantum id quod prius erat multa potentia, unum autem actu, fit actu plura.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod sicut humana natura non est hypostasis in Christo, quamvis possit dici singulare et individuum, ut supra, dist. VI, qu. 1, art. 1, dictum est ; ita etiam anima et corpus non sunt duae completae hypostases, sed unitae uni hypostasi filii Dei ; quamvis possint dici duo singularia, vel duo individua. Sed non sequitur ex hoc quod Christus sit duo : quia neutrum illorum de Christo praedicatur, vel de filio Dei.

 

 

ARTICULUS II

Utrum corpus Christi post mortem debuerit dissolvi

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi post mortem debuit dissolvi, sive incinerari. Hebr. 2, 17, dicitur : Christus debuit per omnia fratribus assimilari. Sed alii homines, qui dicuntur fratres Christi, secundum corpus incinerantur. Ergo et corpus Christi incinerari debuit.
  2. Praeterea, sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini propter peccatum primi parentis, ita etiam incineratio : quia dicitur Genes. 3, 19 : terra es, et in terram ibis. Sed Christus pro nobis sustinuit mortem, ut debitum naturae solveret. Ergo similiter corpus eius incinerari debuit.
  3. Praeterea, humilitas est meritum exaltationis, Philipp. 2. Sed corpus Christi fuit maxime exaltandum. Ergo debuit usque ad incinerationem humiliari.
  4. Praeterea, omne compositum ex contrariis, naturaliter est dissolubile in contraria. Sed corpus Christi fuit ex contrariis compositum, quia fuit eiusdem naturae cuius sunt corpora nostra. Ergo cum incineratio nihil aliud sit quam resolutio corporis in contraria ex quibus constituitur, videtur quod corpus Christi incinerari debuit.
  5. Praeterea, anima non recedit a corpore quamdiu in corpore manet aequalitas complexionis, quae requiritur ut dispositio in corpore animato : quia per hanc dispositionem materia fit necessaria ad talem formam. Sed in morte Christi anima recessit a corpore. Ergo in corpore non remansit illa aequalitas quae exigitur ad corpoream animationem. Sed ablata aequalitate complexionis, unum contrarium superat aliud, et sic sequitur corporis dissolutio et incineratio. Ergo corpus Christi fuit corruptum et incineratum.

 

Sed contra, Psalm. 15, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis, quia ipse mortuus fuit. Ergo intelligitur de corruptione incinerationis.

  1. Praeterea, corpori non debetur incineratio nisi propter corruptionem fomitis. Sed in Christo nunquam fuit corruptio fomitis : quia natus et conceptus fuit sine originali. Ergo corpus Christi non debuit incinerari.
  2. Praeterea, anima coniuncta corpori ipsum servat ab incineratione. Sed virtus divina est maior quam virtus animae. Ergo cum corpori sit coniuncta deitas, videtur quod non debuit incinerari.

 

Respondeo : Dicendum, quod mors et incineratio et huiusmodi defectus sunt poenae originalis peccati : in Christo autem nunquam fuit originale : unde Christus non contraxit huiusmodi defectus ex necessitate suae originis, quia sine originali conceptus fuit. Nec in eo fuerunt quia ipse esset debitor eorum, quia peccatum in eo nunquam fuit : sed voluntarie defectus humanae naturae assumpsit ad complendum opus nostrae redemptionis et ut in his nobis mereretur. Unde cum opus redemptionis esset in passione completum, quia dixit : Consummatum est, Ioan. 19, 30, et corpus sine anima non est in statu merendi, ideo corpus eius incineratum non fuit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio illa intelligitur quantum ad illa quae sunt de veritate naturae, et quantum ad ea quae pertinent ad opus redemptionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod per passionem, qua separata est anima a carne, removit a nobis mortem, et omnes alios defectus humanae naturae, quantum ad sufficientiam causae ; et ideo non oportuit quod ad removendum incinerationem corpus eius incineraretur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod humilitas illa fuit necessaria ante opus redemptionis, et quando Christus erat in statu merendi, non autem post, ut dictum est.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod compositum ex contrariis, necessario in ipsa resolvitur, nisi sit aliquid prohibens. In Christo autem erat aliquid prohibens, scilicet virtus divinitatis, et puritas a corruptione fomitis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis illa temperies complexionis, quae est necessitas ad formam animae, fuerit amota in morte ; non tamen inde secuta est dissolutio et putrefactio corporis, ratione praedicta.

 

 

ARTICULUS III

Utrum filius Dei debeat dici mortuus

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus, vel filius Dei, non debeat dici mortuus. Ea enim quae habent repugnantiam intellectuum ad filium Dei, de eo non praedicantur. Sed cum Dei filius sit vita, sicut dicitur Ioan. 14, mortuum esse habet repugnantiam intellectus cum ipso. Ergo non debet dici quod sit mortuus.
  2. Praeterea, esse creatum convenit alicui, secundum quod est a Deo ; sed corrumpi, secundum quod est ex nihilo. Ergo magis pertinent ad defectum creaturae ea quae corruptionem important, quam nomen creaturae. Sed nomen creaturae non dicitur de Christo, ut supra, dist. XI, dictum est. Ergo multo minus potest dici quod sit mortuus.
  3. Praeterea, filius Dei est divina essentia. Sed non potest dici quod divina essentia sit mortua. Ergo non debet dici, quod filius Dei sit mortuus.
  4. Praeterea, contradictoria non sunt vera de eodem. Sed de filio Dei vere dicitur quod est immortalis, et per consequens non est mortuus. Ergo non potest dici quod fuerit mortuus.
  5. Praeterea, illud quod est partis, non praedicatur de toto. Sed mori est corporis, a quo anima separatur. Ergo videtur quod Christus non possit dici mortuus.

 

Sed contra est quod dicitur in symbolo : crucifixus, mortuus, et sepultus.

  1. Praeterea, nullus homo dicitur mortuus nisi ex eo quod anima eius a corpore separata est. Sed anima Christi est a corpore separata. Ergo ipse est mortuus.
  2. Praeterea, sicut supra dictum est, redemptio non potuit convenienter fieri nisi per mortem filii Dei. Ergo si ipse non est mortuus, videtur quod non simus adhuc redempti ; quod est haereticum.

 

Respondeo : Dicendum, quod sicut supra, dist. XI, quaest. 1, art. 4, dictum est, ea quae solum ad naturam pertinent, simpliciter et sine determinatione de Christo dici possunt. Mors autem in nobis est secundum separationem animae a corpore, et passio est secundum laesionem corporis, vel etiam secundum immutationem animae, quae sunt partes humanae naturae : et ideo simpliciter concedendum est quod Christus mortuus est et passus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi aliqua repugnantia intellectuum, quia mors, cum sit conditio naturae, refertur ad humanam ; unde non opponitur divinae vitae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod nomen creaturae non magis se habet ad naturam quam ad personam ; et ideo non potest dici simpliciter ratione naturae, sicut supra dictum est ; praecipue cum creatio respiciat esse, quod magis videtur pertinere ad suppositum quam ad naturam : et ideo quod magis vel minus ad defectum pertineat, non facit ad propositum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod unio non est facta in natura, sed in persona ; et ideo ea quae sunt naturae, possunt praedicari de persona, non autem de alia natura.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod haec est simpliciter vera, filius Dei, vel Christus est immortalis ; et similiter, filius Dei est mortuus : quia ea quae sunt utriusque naturae, possunt affirmari de persona. Sed tamen haec, Christus non est mortuus, est vera secundum quid, et falsa simpliciter : quia ad veritatem affirmativae sufficit quod secundum aliquam naturam conveniat quod de persona dicitur, sed ad veritatem negativae oportet quod secundum neutram conveniat ; unde haec est falsa simpliciter, Christus non est animal, et vera secundum quid, scilicet secundum divinam. Non est autem inconveniens quod unum contradictoriorum dicatur de aliquo simpliciter, et alterum secundum quid.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt partis tantum, et parti nata convenire, dicuntur de toto ratione partis ; sicut homo dicitur Crispus propter capillos : et ita mors, quae est conditio corporis, de persona potest praedicari. Tamen sciendum est, quod sicut generari est compositi, ita et corrumpi ; quamvis subiectum generationis et corruptionis sit materia.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de resurrectione Christi ; et circa hoc quaeruntur quatuor :

  1. De necessitate resurrectionis ;
  2. De tempore ;
  3. De argumentis resurrectionis in communi ;
  4. De eis in speciali.

 

 

ARTICULUS I

Utrum necesse fuerit Christum resurgere

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium Christum resurgere. Quia, sicut dicit Damascenus, resurrectio est eius quod cecidit et dissolutum est, iterata surrectio. Sed Christus non cecidit per peccatum, nec eius corpus dissolutum est. Ergo non debetur ei resurrectio.
  2. Praeterea, Augustinus dicit, quod per verbum Dei fit resurrectio animarum, per verbum incarnatum fit resurrectio corporum. Sed verbum caro factum est in incarnatione. Ergo non fuit necessaria resurrectio neque ad resurrectionem corporum, neque ad resurrectionem animarum.
  3. Praeterea, post ultimam consummationem non est aliquid necessarium. Sed ultima consummatio facta est in passione : quia tunc dixit : consummatum est, Ioan. 19, 30. Ergo non oportuit quod postea resurgeret.
  4. Praeterea, ad hoc Christus humanam naturam assumpsit, ut ipsam restauraret. Sed plena restauratio facta est in passione ; quia et ianua aperta est, et liberati sumus a peccato, poena, et servitute Diaboli. Ergo non oportuit ut iterato corpus assumeret.

 

Sed contra, I Cor. 15, 17 : Si Christus non resurrexit, inanis est fides nostra. Sed sine fide non iustificamur. Ergo necessarium fuit Christum resurgere.

  1. Praeterea, Gregorius dicit quod vitam nostram resurgendo reparavit. Ergo necessarium fuit quod Christus resurgeret.

 

Respondeo : Dicendum, quod necessitas resurrectionis Christi ex tribus apparet. Primo ex ipsa conditione naturae assumptae. Anima enim et corpus sunt partes humanae naturae : omnis autem pars est imperfecta respectu totius, ut patet per philosophum in III Physic., unde nec corpori sine anima, nec animae sine corpore inest omnis perfectio quam nata sunt habere. Et quia naturae assumptae debebatur omnis perfectio quam contingit in natura reperire, ideo ei debebatur quod corpus animae semper esset coniunctum. Quod autem ad tempus separata fuerunt, hoc fuit propter necessitatem nostrae redemptionis. Secundo ex merito passionis eius : quia ex humilitate passionis meruit gloriam resurrectionis. Tertio ex parte nostra, ut scilicet in capite gloriosa resurrectio inchoaretur, quae in membris futura erat. Et iterum ut illis qui sunt in patria, non solum sit gloria de visione divinitatis, sed etiam de visione humanitatis glorificatae in Christo quantum ad corpus et quantum ad animam.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod illa definitio est resurrectionis secundum quod in aliis hominibus invenitur ; sed resurrectio Christi potest sic proprie definiri : resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata unio. Vel potest dici, quod quamvis Christus non ceciderit per peccatum, cecidit tamen a vita naturae per mortem ; et corpus quamvis non sit dissolutum per incinerationem, est tamen facta dissolutio corporis et animae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod verbum caro factum, non est proxima dispositio ad resurrectionem nostram, sed verbum caro factum, et a morte resurgens.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in morte Christi facta est consummatio omnium eorum quae exigebantur ad satisfactionem ; quae quidem per resurrectionem non est facta, sed magis novae vitae inchoatio.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus naturam nostram ad hoc assumpsit ut eam repararet ; non tamen sequitur quod, reparata natura, debeat eam vel aliquam eius partem abiicere, sed magis perpetuo tenere, sicut perpetua est reintegratio facta in natura. Vel dicendum, quod quamvis per passionem proprie loquendo sit facta reparatio quantum ad amotionem mali, tamen per resurrectionem oportuit quod consummaretur quantum ad perfectionem in bono.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Christus debuerit tertia die resurgere

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit tertia die resurgere. Caput enim est conforme membris in natura. Sed per resurrectionem natura reparatur quantum ad passibilitatem et mortalitatem. Ergo Christus debuit simul cum aliis resurgere, et non tertia die.
  2. Praeterea, ut dicit Glossa Hebr. 11, ad hoc est dilata resurrectio omnium in finem mundi, ut simul resurgentibus sit maius gaudium. Sed de resurrectione nullius sancti est tantum gaudium sicut de resurrectione Christi. Ergo etiam ipse debuit usque ad finem mundi suam resurrectionem differre, et non tertia die resurgere.
  3. Praeterea, separatio animae a corpore in Christo non fuit facta nisi propter redemptionem humanae naturae. Sed in instanti mortis, redemptio soluto pretio completa est. Ergo debuit statim resurgere.
  4. Praeterea, plus conferendum fuit Christo quam alicui alteri homini. Sed quidam homines qui vivi invenientur in fine mundi, statim post mortem resurgent. Ergo multo magis Christus resurgere debuit statim, et non in tertium diem resurrectionem differre.
  5. Praeterea, Matth. 12, 40, Dominus dicit : Sicut fuit Ionas in ventre ceti [...] sic erit filius hominis in corde terrae. Sed non fuit in corde terrae nisi quamdiu fuit mortuus. Ergo tribus diebus et tribus noctibus mortuus fuit. Ergo non resurrexit tertia die, sed magis quarta vel quinta.
  6. Praeterea, nox contra diem dividitur. Sed Gregorius videtur dicere in Homil. Paschae, Christum de nocte resurrexisse, sicut Samson de nocte portas Gazae tulit. Ergo Christus non resurrexit tertia die, immo magis secunda nocte.

 

Sed contra, in Symbolo dicitur : resurrexit tertia die secundum Scripturas.

  1. Praeterea, Rom. 6, dicit Glossa : quievit in sepulcro una die et duabus noctibus : quia nostram duplicem vetustatem sua simpla consumpsit. Ergo tertia die resurrexit.
  2. Praeterea, conveniens erat ut veritas mortis nobis manifestaretur. Sed in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, II Cor., 13, 1. Ergo conveniens fuit ut tertia die resurgeret.

 

Respondeo : Dicendum, quod, sicut dictum est, Christus non sustinuit mortem quia debitor mortis esset, sed ut mortem nostram sua morte destrueret. Ad hoc autem quod mors nostra destrueretur, duo requirebantur : unum scilicet ut ipse non debitor mortis mortem quam nos debebamus, pro nobis solveret ; aliud est ut nos virtutem mortis ipsius cognosceremus, et per fidem mortis virtus mortis in nobis effectum haberet. Unde non oportuit quod morte detineretur nisi quantum congruebat ad ostendendam mortis veritatem : quae sufficienter manifestata fuit et congruenter per hoc quod tertia die resurrexit : tum quia sua morte duas nostras mortes destruxit, ut tangit Glossa inducta : tum quia confirmatio, quae fit per testes, ternario testium approbatur : tum quia perfectio in ternario consistit, ut dicitur in I de caelo et mundo. Alias etiam congruentias non difficile est assignare.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod alii homines debitores mortis erant, et mors in eis non fuit ex necessitate finis, sed ex necessitate culpae ; non autem sic est in Christo ; et ideo non oportuit quod Christi resurrectio usque in finem mundi differretur. Vel dicendum, quod illud quod est ultimum in operatione, oportet esse primum in intentione ; unde oportet quod resurrectionem, quam in fine mundi consequemur, primo intendamus. Intentio autem et dirigitur et excitatur et roboratur ex inspectione alicuius exemplaris, in quo finis secundum rem praecedat ; unde sicut intentio nostra qua intendimus in gloriam animae, excitatur ex inspectione divinae gloriae, quae est exemplar nostrae futurae beatitudinis ; ita oportuit quod gloria resurrectionis in aliquo exemplari nobis proponeretur, ad cuius conformitatem tenderemus ; et hoc est resurrectio Christi : unde dicitur Philip. 3, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod gaudium de resurrectione Christi movet ut exemplar ex quo dirigimur in finem ; non autem ita est de aliis sanctis ; et ideo non est simile de Christo et de illis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non solum oportebat quod per mortem fieret redemptio ; sed ad hoc quod redemptionis eius participes essemus, oportuit ut veritas mortis nobis ostenderetur ; et hoc non fuisset, si statim post mortem resurrexisset.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod mortis aliorum hominum cognitio non est nobis necessaria ad salutem, sicut fides de morte Christi ; et ideo resurrectio non est similis de ipso et de illis qui vivi invenientur in fine mundi.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod dies, ut in I Lib., dist. 13, dictum est, diversis modis accipitur. Aliquando enim pro die naturali, quae continet spatium viginti quatuor horarum ; unde includit diem et noctem ; aliquando autem pro die artificiali : et sic Christus fuit mortuus una die integra, scilicet die sabbati, et duabus integris noctibus, scilicet praecedente diem sabbati, et sequenti, et adhuc plus per quamdam partem sextae feriae ; et sic loquitur Glossa Rom. 6. Si autem loquamur de die naturali, sic accipiendo partem pro toto, fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus. Illa enim pars diei passionis Christi a nona et deinceps computatur pro tota die naturali cuius est pars : unde computatur pro una die artificiali, et pro una nocte. Similiter nox post sabbatum computatur pro tota die naturali sequente ; et sic computatur pro una die, et una nocte artificiali : quibus si coniungatur una dies integra, scilicet dies sabbati, et una nox integra, scilicet nox praecedens ; invenitur quod Christus fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod Christus creditur resurrexisse in crepusculo quando adhuc est lux tenebris permixta ; et ideo aliquando dicitur resurrexisse in die, et aliquando in nocte.

 

 

ARTICULUS III

Utrum Christus debuerit probare resurrectionem suam argumentis

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus resurrectionem suam argumentis probare non debuit. Ambrosius enim dicit : tolle argumenta ubi fides quaeritur. Sed de resurrectione quaeritur fides. Ergo argumenta fieri ad resurrectionem non debent.
  2. Praeterea, aut argumenta illa fuerunt sufficientia ad probandum resurrectionem, aut non. Si non, hoc videtur in imperfectionem inducentis argumenta redundare. Si autem fuerunt sufficientia, et argumentum sufficiens facit scientiam vel agnitionem, quae non stat simul cum fide, quae est de non apparentibus ; videtur quod evacuaverunt fidem, et abstulerunt meritum eius.
  3. Praeterea, sicut est fides de resurrectione, ita et de aliis articulis. Sed ad alios articulos non induxit aliqua argumenta probantia. Ergo neque ad resurrectionem inducere debuit.
  4. Praeterea, argumenta ex quibus contrarium videtur sequi, potius confundunt intellectum quam elucidant. Sed in argumentis a Christo ostensis quasi contraria innuebantur : per hoc enim quod comedit, ostendebat in se animalem vitam ; per hoc autem quod ianuis clausis intravit, ostendit spiritualem vitam. Ergo videtur quod argumenta incongruenter adducta fuerint.
  5. Praeterea, sicut subtilitas est de gloria resurrectionis ; ita et claritas. Sed Christus gloriam resurrectionis solum per subtilitatem probavit quando intravit ad discipulos ianuis clausis. Ergo videtur quod insufficienter ostenderit.

 

Sed contra est quod dicitur Actor. 1, 3 : praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis.

  1. Praeterea, apostoli, debebant esse testes resurrectionis. Sed nullus potest esse testis idoneus eorum de quibus certitudinem per visum et auditum non habet. Ergo videtur quod ipse eis argumenta praebere debuit, quibus certificarentur de sua resurrectione.
  2. Praeterea, magis necessarium erat quod apostoli haberent fidem de resurrectione quam alii homines : quia ipsi erant qui fidem praedicare debebant. Sed aliis hominibus facta est fides de resurrectione Christi per argumenta miraculorum : Marc. ultim., 20 : Sermonem confirmante sequentibus signis. Ergo apostolis per argumenta aliqua fides de resurrectione fieri debuit.

 

Respondeo : Dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen divinum non recipitur in nobis nisi secundum nostram proportionem ; fides autem causatur in nobis ex influentia divini luminis ; et ideo oportet quod istud divinum lumen secundum nostram proportionem in nobis recipiatur. Cognitio autem nostra naturaliter ex sensu oritur, et per principia rationis procedit ; unde licet illa quae fides tenet, sint supra rationem et sensum, inquantum sunt fidei subiecta, ratione cuius exigitur ad eorum cognitionem quod infundatur altius lumen, fidei scilicet ; tamen ex parte nostra fuerunt aliqua adminicula fidei exhibenda.

Attenditur autem triplex gradus in credendo.

Primus est ut aliquis rationem transcendens his quae non videntur nec sensu nec ratione, assentire paratus sit ; et sic adminiculantur fidei miracula, quae ex eo quod humana ratione non comprehenduntur, ostendunt aliquid supra rationem esse ei incomprehensibile.

Secundus gradus est ut homini ea quae credenda sunt, determinentur. Et quia fides non innititur nisi veritati primae, inde est quod quantum ad hoc adminiculatur fidei auctoritas, per quam ostenditur divinitus esse dictum.

Tertius gradus est ut fidem quam habet, aliis testificetur ; et quantum ad hoc requiritur sensibilis cognitio eorum quae testificanda sunt ; alias non esset idoneum testimonium.

Primum gradum ascendunt qui de novo ad fidem convertuntur ; et ideo signa infidelibus data sunt, I Cor. 14. Secundum autem gradum ascendunt qui in fide instruendi sunt ; et ideo eis ex auctoritate fides confirmatur. Sed apostoli testes fuerunt fidei ; et ideo prius inducti sunt ad credendum per miracula, sicut dicitur Ioan. 2, 11 : Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galileae ; postea instructi sunt per auctoritatem, ut patet in discipulis euntibus in Emaus, Luc. ult., et deinde per visibiles apparitiones idonei testes effecti sunt ; I Ioan. 1, 3 : Quod vidimus et audivimus. Sed quia ad resurrectionem, cum sit quaedam mutatio, exigitur quod idem sit quod de uno extremo ad aliud transivit, ideo dominus duo per apparitiones probare voluit, idest identitatem resurgentis, et conditionem resurrectionis.

Conditionem autem resurrectionis probavit quantum ad tria : scilicet quantum ad veritatem vitae per hoc quod cum eis comitatus est ; similiter quantum ad veritatem corporis per hoc quod eis se palpabilem praebuit : et quantum ad gloriam per hoc quod ianuis clausis intravit. Identitatem etiam probavit et quantum ad naturam per hoc quod comedit, et quantum ad personam per hoc quod se eis visibilem praebuit in eadem effigie in qua prius eum soliti erant videre, et quantum ad accidentia per hoc quod eis cicatrices ostendit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod intentio Ambrosii est dicere, quod fides non assentit alicui vel dissentit propter argumenta, sed propter veritatem primam ; non autem quin possint induci adminiculantia fidei argumenta.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod argumenta illa sufficienter probabant illud ad quod probandum inducebantur, ut dictum est. Sed fides non est directe de illo quod probabatur sicut de obiecto, sed de divinitate, quae probari non potest homini in via : unde Thomas, de quo dictum est, Ioan. 20, 29, quia vidisti, credidisti : vidit hominem, et Deum confessus est ; et propter hoc argumenta illa ex suppositione fidei procedebant, quod scilicet homo ille, in quo naturae veritas, vel aliquid huiusmodi ostendebatur, esset Deus ; unde non tollebatur neque meritum neque ratio fidei.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod articuli fidei quidam sunt de divinitate tantum ; et isti non possunt ad sensum probari, sed vel per miracula, vel per auctoritates ; et sic probata sunt. Quidam autem sunt de humanitate unita divinitati ; et isti etiam ad sensum omnes probati sunt. Sed quia passio et ascensio in seipsa visa est, resurrectio autem non ; ideo signa resurrectionis visibiliter ostendi oportuit, ex quibus conferendo ad veritatem resurrectionis perveniretur : et propter hoc ista probatio dicta est argumentativa, non autem probatio ascensionis vel passionis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod non erant in argumentis aliquae contrarietates : quia comestio referebatur ad naturam, et introire ianuis clausis referebatur ad gloriam ; et non erat respectu eiusdem.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod in aliis corporibus etiam secundum naturam invenitur claritas et impassibilitas, sicut in corporibus caelestibus ; sed subtilitas in nullo naturali corpore invenitur. Agilitas autem ostendi visibiliter non potest : quia sensus particularium est ; agilitas autem est ut possit undecumque velit moveri ; et praeterea loca multum distantia videri non possunt ; et iterum quia simile agilitati in radio solis invenitur. Unde dicendum, quod discipulis euntibus in Emaus agilitatem demonstravit in hoc quod ab oculis eorum statim evanuit, Luc. ult.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum argumentum sumptum ex visibili apparitione fuerit conveniens

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod argumentum sumptum ex visibili apparitione non fuit conveniens. Quia ad veritatem resurrectionis exigitur quod sit verum corpus humanum quod resurgit. Sed Angeli, qui non habent vera corpora humana, apparuerunt multis in veteri testamento. Ergo per apparitionem visibilem non ostenditur veritas resurrectionis.
  2. Praeterea, omne corpus videtur secundum formam quam habet. Sed forma corporis Christi est forma gloriosa. Si ergo apparuit eis, in forma gloriosa ipsum viderunt. Sed claritas gloriosi corporis non est proportionata oculo non glorificato, cum sit maior claritate solis. Ergo Christus a discipulis videri non potuit.
  3. Praeterea, discipuli euntes in Emaus, viderunt eum in effigie peregrini. Aut ergo illa effigies inerat ei secundum veritatem, aut erat tantum in oculis videntium. Si erat in corpore Christi, cum in eo esset effigies propria, tunc duae effigies erant simul in uno corpore, quod est impossibile. Si autem erat tantum in oculis videntium, ergo erat praestigiosa apparitio. Sed ea quae praestigiose apparent, non demonstrant veritatem rei. Ergo per hoc non poterat demonstrari veritas resurrectionis.

 

Sed contra, inter omnes sensus maiorem certitudinem facit visus, ut dicitur in I Metaph. Sed apostoli, qui erant testes resurrectionis, debebant habere certissimam fidem de resurrectione. Ergo debuit eis fieri argumentum ex visu.

  1. Praeterea, hoc patet per id quod dicitur I Ioan., 1, 3 : Quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debuit seipsis palpabilem exhibere. Palpabile enim incorruptibili contrarium est, ut dicit Gregorius. Sed contraria non possunt esse in eodem. Cum ergo corpus Christi esset incorruptibile, videtur quod non debuerit ipsum palpabile exhibere.
  2. Praeterea, differentiae tangibiles sunt calidum et frigidum, et huiusmodi contraria. Sed in glorificatis corporibus non erunt huiusmodi contrarietates, ut dicitur, nec etiam in elementis post mundi innovationem. Ergo corpus Christi palpari non potuit.
  3. Praeterea, hoc solum palpabile est quod est resistens tactui, et cui tactus resistit ; unde aer quamvis sit tangibilis, non tamen est palpabilis. Sed corpori Christi non resistebat aliud corpus, quia ianuis clausis intravit. Ergo palpari non potuit.
  4. Praeterea, spiritus Angeli vel Daemonis posset assumere corpus solidum quod palpari posset. Ergo per palpationem non sufficienter probatur veritas corporis.
  5. Praeterea, alii sensus sunt magis spirituales quam tactus. Ergo magis per eos debuit veritatem resurrectionis probare quam per tactum.

 

Sed contra, Luc. ult., 39 : Palpate et videte ; quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

  1. Praeterea, inter alios sensus homo certissimum habet tactum, ut dicitur in II de anima. Cum igitur cognitio resurrectionis debuerit esse certissima in apostolis, per tactum debuit eis ostendi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debuerit per cicatrices suam resurrectionem probare. Quia per suam resurrectionem Christus nostram demonstravit. Sed a resurgentibus omnis corruptio removebitur. Cum igitur cicatrix sit quaedam corruptio, videtur quod Christus per cicatrices suam resurrectionem probare non debuit.
  2. Praeterea, status resurgentium est status immutabilis. Ergo Christus in seipso non debuit demonstrare nisi quod semper in se futurum erat. Sed cicatrices non semper in Christo debebant remanere : quia dicit Damascenus, quod tantum secundum dispensationem in Christo fuerunt. Ergo cicatrices ostendere non debuit.
  3. Praeterea, Hieronymus dicit ad Marcellam, quod non meretur tangere Christum qui resurrectionem eius non credit ; propter quod dictum est Magdalenae, Ioan. 20, 17 : Noli me tangere. Sed Thomas resurrectionem non credebat. Ergo Christus cicatrices vulnerum ei palpabiles exhibere non debuit.

 

Sed contra, Leo Papa : quis dubitet a mortuis rediisse salvatorem, cuius praesentiam agnovit oculus, attrectavit manus, digitus perscrutatus est? Ergo cum omnem dubitationem suae resurrectionis auferre debuerit, videtur quod cicatrices digito perscrutandas praebere debuit.

  1. Praeterea, decet victorem insignia suae victoriae et habere et ostendere. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. de civitate Dei, cicatrices vulnerum Christi fuerunt victoriae suae indicia. Ergo decuit ut eas haberet, et ostenderet.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debuit per manducationem suam resurrectionem ostendere. Comestio enim spectat ad vitam animalem. Sed per resurrectionem non transitur ad vitam animalem, ut dicunt Saraceni et Iudaei. Ergo Christus per comestionem resurrectionem probare non debuit.
  2. Praeterea, cibus comestus convertitur in corpus comedentis. Sed in corpus Christi non potuit aliquid converti : quia iam erat extra statum generationis et corruptionis. Ergo videtur quod comedere non debuit.
  3. Praeterea, Angeli qui apparuerunt Abrahae, manducaverunt ; nec tamen in eis fuit veritas humanae naturae. Ergo per comestionem veram resurrectionem humanae naturae probare non debuit.

 

Sed contra, Act. 10, 40 : Dedit eum notum fieri non omni populo, sed nobis, qui manducavimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis ; et per hoc testificatus est Petrus resurrectionem. Ergo et hoc argumentum debuit exhibere suae resurrectionis.

  1. Praeterea, veritas incarnationis probatur per id quod est infimum in partibus hominis, scilicet per carnem ; unde dictum est Ioan. 1, 14 : Verbum caro factum est. Ergo etiam veritas naturae humanae debuit probari in Christo per id quod est infimum in operibus animae. Hae autem sunt operationes vegetabilis animae ; quarum prima in animalibus est comestio. Ergo per hoc veritatem resurrectionis probare debuit.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ad veritatem resurrectionis exigitur quod idem numero resurgat. Individuatio autem, secundum quam est aliquid unum numero, ex diversis accidentibus manifestatur, quorum collectio in alio non invenitur : et quia visus, ut dicit philosophus in principio Metaph., plures nobis rerum differentias ostendit, ideo quod sit idem numero, nunquam melius quam per visum manifestatur ; et ideo visibilis apparitio fuit unum de argumentis resurrectionis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod apparitio visibilis non inducebatur ad probandum veritatem carnis (quia hoc per alia argumenta probabatur), sed ad probandum identitatem suppositi, supposita veritate corporis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod secundum opinionem Praepositini, quae probabilior videtur, corpus glorificatum, est omnino in potestate animae quantum ad omnes actiones eius ; visibile autem videtur secundum quod agit in visum ; et ideo dicebat, quod in potestate corporis gloriosi est quod videatur vel non videatur ; et iterum quando videtur, quod videatur sub forma gloriae, vel non. Cum enim sit in eo forma naturalis corporis, et forma gloriae ; potest secundum unam tantum immutare visum, vel secundum utramque ; et immutare visum secundum formam gloriae secundum proportionem visus ; ut non corrumpatur, sed delectetur, sicut ex visibili proportionato. Alii vero dicunt quod non potest videri nisi per miraculum. Sed primum est probabilius.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod discipulis Christus formam naturalem sui corporis ostendit, qua est quodammodo corpus coloratum, et non formam claritatis gloriae. Quod autem ipsi eum non cognoverunt, fuit ex interiori eorum dispositione, quia eum resurrexisse non credebant ; unde non ponebant se ad perquirendum iudicia propria, quibus possent ipsum cognoscere : sicut etiam accideret, si videremus aliquem quem mortuum crederemus, quamvis notus fuisset nobis ; et maxime si videremus illum in alio habitu. Unde quam cito eis ostendit signum fractionis panis speciale sibi, cognoverunt eum propter specialem modum frangendi : quia, ut dicitur, sua fractio erat similis incisioni cultelli. Et hac infidelitate vel dubitatione tenebantur oculi eorum ne eum cognoscerent ; et ista detentio dicitur aorasia, de qua dicitur in Glossa, Gen. 19, non quod esset aliquod impedimentum ex parte visus corporalis in discipulis sicut potuit esse in Sodomitis. Vel potest dici quod quamvis visui repraesentaretur propria species, in qua soliti erant eum videre ; tamen virtute divina impediebantur vires interiores, ne sequerentur iudicium de persona illa quae esset ; et sic ea quae exterius agebantur, conformabantur his quae interius contingebant in ipsis, ut praesentem haberent, et non cognoscerent : quia amabant, sed dubitabant, ut dicit Gregorius.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter vehementiam imaginationis contingit aliquando quod illud quod imaginatio apprehendit, videtur esse praesens in visu, non solum in dormiendo, sed etiam in vigilando. Similiter etiam contingit quod ex oppositione aliquorum corporum videtur aliqua effigies, ac si esset hominum, vel aliorum animalium. Iterum etiam apparitiones visibiles Daemonum et etiam Angelorum consueverunt fieri per corpora aerea inspissata ; unde statim cum volunt, dissolvuntur. Et ideo dominus ad ostendendum veritatem resurrectionis, palpationem visui adiunxit, ut excluderetur visio per immutationem visus ab imaginatione, et visio umbrarum, et visio spirituum apparentium.

 

ad 1. Ad primum dicendum, quod omne corpus tangibile est per naturam corruptibile ; unde secundum philosophos caelum est visibile, sed non tangibile. Sed quod est per naturam corruptibile, potest esse per gloriam incorruptibile. Unde quamvis corruptibile et incorruptibile sint contraria simpliciter propter quod dicit Gregorius, quod ostendit in se duo contraria ; tamen corruptibile per naturam et incorruptibile per gratiam non sunt contraria. Unde sicut corpus gloriosum habet in potestate sua quod possit videri et non videri ; ita habet in potestate quod possit palpari et non palpari, et utrumque sine miraculo : sed palpatur per naturam corporis ; non palpabile autem est, inquantum corpus est instrumentum animae gloriosae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod palpatio non pertinet ad sensum tactus inquantum est discretivus calidi et frigidi, et huiusmodi contrariorum ; sed inquantum est discretivus corporum solidorum quae habent potentiam naturalem resistendi dividenti ; et haec quidem soliditas est in corporibus gloriosis, etsi non sint qualitates illae contrariae. Vel dicendum, quod qualitates illae sunt in corpore glorioso, et erunt in elementis quantum ad substantiam, sed non quantum ad actionem, qua unum agat in alterum : continebuntur enim per formam gloriae ne agant, sicut continentur per formam naturalem ne dissolvant coniunctum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis glorioso corpori nullum corpus non gloriosum possit resistere ; tamen corpus gloriosum potest resistere cuilibet alteri corpori ; et secundum hoc potest palpari quando vult.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis spiritus possit corpus solidum accipere ; non tamen potest assumere corpus solidum, in quo appareant omnes operationes vitae, sicut perfecte in Christi corpore apparebant : quia opus artis non potest esse simile operationi naturae. Unde quamvis statim non perciperetur deceptio, si Christus corpus solidum assumpsisset, tamen ex longa mora, qualem contraxit Christus cum discipulis, non potuisset latere : quia illa quae fiunt per artem Daemonis praeter viam naturae, non sunt diuturna.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod per tactum cognoscimus calidum et frigidum, durum et molle, et huiusmodi qualitates, ex quibus naturaliter constituitur corpus ; et ideo quamvis tactus sit minus spiritualis inter alios sensus, tamen per eum veritas naturae resurgentis certius probari potuit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cicatrices signa erant mortis Christi : unde secundum hoc accidens ostendebatur quod ille idem qui mortuus fuerat resurrexit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum, XXII de Civ. Dei, huiusmodi cicatrices vulnerum remanent in victoribus, et in Christo remanserunt ad decorem quasi insignia victoriae suae, et non quod aliqua corruptio vel defectus ex istis cicatricibus in eis sit. Unde etsi aliquibus sanctis sunt amputata aliqua membra, non oportet quod sine illis resurgant, sed quod in loco incisionis aliquod vestigium ad decorem gloriae remaneat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod cicatrices istae, ut probabilius videtur, semper in corpore Christi remanebunt ad decorem. Quod autem dicuntur dispensative assumptae, hoc est, non quia ad tempus assumptae sunt, sed quia non est de necessitate materiae quod in Christo remaneant, sicut in nobis accidit, sed propter aliquem finem : in omnibus quidem victoribus propter decorem, in Christo autem propter hoc et propter alia quatuor. Primo ut veritatem resurrectionis astrueret ; secundo ut eas patris eius aspectui praesentaret, pro nobis implorans ; tertio ut nobis suae misericordiae et caritatis monstraret indicia ; quarto ut in iudicio per eas impiis ostenderet quam iuste damnentur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Thomas ad solum aspectum vulnerum credidit ; unde dictum est ei, Ioan. 20, 29 : Quia vidisti me, credidisti. Sed tamen tetigit eum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet : quia testis erat futurae resurrectionis ; unde Leo Papa dicit : suffecerat ad fidem propriam quod viderat ; sed nobis operatus est, ut tangeret quod videbat. Gloriosa autem Magdalena non eligebatur ut testis resurrectionis in populis : quia non decet mulierem docere in Ecclesia, I Cor. 14, et ideo non est permissa tangere.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod per comestionem ostendit veram remansisse naturam humanam ex illis vitae operibus quae infima sunt, ut prius dictum est.

 

ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod magis difficile erat ad credendum veritas resurrectionis quam gloria resurgentis resurrectione supposita ; et ideo maxime facta sunt argumenta ad probandum veritatem naturae humanae quae manet in statu gloriae quantum ad omnes potentias et membra, ut sit natura integra, quamvis non remaneant omnes usus potentiarum et membrorum, quia non inest necessitas. Et ideo ista comestio non fuit necessitatis, sicut est in animali vita, sed magis fuit potestatis, idest naturalis potentiae ostensiva.

ad 2. Ad secundum dicendum quod fuit ibi comestio quantum ad divisionem cibi, et quantum ad traiectionem in ventrem, non autem quantum ad conversionem in humores. Cibus autem ille, ut dicit Augustinus, in spiritualem naturam conversus est, idest in vaporem resolutus, sicut aqua per radium solis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in Angelis non est comestio ad ostendendum potentiam naturalem nutritivam, quia eam non habent, sicut Christus eam habuit ; et ideo non est simile. Et quamvis unum istorum argumentorum ex se non sufficeret, tamen omnia simul certitudinem faciebant ; et ideo etiam argumenta multiplicata sunt.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Nemo tollit eam a me. Contra. Ergo Christus non fuit per violentiam crucifigentium occisus. Dicendum, quod illi quantum in eis erat, violentiam intulerunt ; quamvis Christo violentia inferri non potuit ex parte personae, sed solum ex parte corporis humani. Item, homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Contra. Naturae manserunt utrinque in unitate. Dicendum, quod humana natura in Christo per hoc quod est assumpta in unitatem divinae personae, non est mutata a sua naturali conditione ; sed accepit ampliorem perfectionem, secundum quam facta est melior.