Distinctio XXXII — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO XXXII
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de dilectione caritatis qua diligimus Deum, hic determinat de dilectione qua Deus diligit nos ; et dividitur in partes duas :
in prima ostendit quomodo Deus omnem creaturam diligit ;
in secunda movet quaestionem de reprobis, quos diligere non videtur, ibi : de reprobis vero qui praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur, utrum debeat concedi quod Deus ab aeterno dilexit eos ; dicimus de electis solis simpliciter hoc esse concedendum.
Prima in duas.
In prima determinat de dilectione Dei, secundum quod absolute dicitur creaturam diligere.
In secunda determinat de gradibus divinae dilectionis, secundum quod unum plus et alium minus dicitur diligere, ibi : cum autem dilectio Dei immutabilis sit et cetera.
Et dividitur haec pars in duas :
in prima determinat de ordine dilectionis quantum ad diversos ;
in secunda quantum ad eumdem, ibi : si vero quaeritur de aliquo uno, utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio ; distinguenda est dilectionis intelligentia.
Circa primum tria facit :
primo movet quaestionem ;
secundo determinat eam, ibi, potest tamen sane intelligi etc. ;
tertio confirmat solutionem, ibi : consideratur enim duobus modis dilectio Dei.
Hic quaeruntur quatuor :
- Utrum Deus creaturam diligat ;
- Utrum omnem creaturam ;
- Utrum aequaliter omnia ;
- Quid plus et quid minus sive aequaliter.
ARTICULUS I
Utrum Deo competat creaturam amare
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non competat creaturam amare. Amor enim quamdam passionem animi importat. Sed aliae passiones animi, ut ira, et huiusmodi, non sunt in Deo, nisi secundum effectum, et per similitudinem. Ergo nec amor est in ipso.
- Praeterea, inter multum distantia non potest esse amor ; unde amici non optant amicis maxima bonorum, ne amicitia dissolvatur, ut philosophus dicit in IX Ethic. Sed nulla est tanta distantia quanta creatoris a creatura. Ergo non potest esse amor Dei ad creaturam.
- Praeterea, amor transfert amantem in amatum, ut vivat iam vita amati, ut dicit Dionysius. Sed Deus non transfertur in aliquid aliud, cum sit immobilis ; sed omnia ad se trahit, ut dicitur Ioan. 12. Ergo ipse non amat creaturam.
- Praeterea, amans quodammodo subiicitur amato, inquantum affectus amantis amato informatur, ut supra dictum est. Sed Deus nullo modo creaturae subiicitur. Ergo nullo modo amat creaturam.
- Praeterea, omnis nostra perfectio a divina perfectione exemplatur. Sed omnis virtus perfectio mentis est. Ergo cum quaedam aliae virtutes non sint in Deo, ut temperantia, et huiusmodi, videtur quod nec caritas.
Sed contra, sicut essentia sua est exemplar omnis creaturae, ita bonitas sua est causa omnis bonitatis in creatura. Sed cognoscendo essentiam cognoscit omnia quae ab ipsa exemplantur. Ergo amando bonitatem suam, amat omnia quae ab ipsa bonitatem participant.
- Praeterea, Ioan. 3, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.
- Praeterea, Dionysius dicit quod divinus amor non permisit ipsum sine germine esse.
Respondeo : Dicendum, quod unicuique habenti cognitionem amabile est proprium bonum non solum amore naturali, sed amore animali, sive intellectuali. Unde cum in Deo sit sui perfecta cognitio, amat suam bonitatem. Bonum autem alicuius non solum dicitur secundum hoc quod in ipso est, sed secundum quod in alio est per similitudinem. Unde cum bonitas quae est in creatura, sit similitudo divinae bonitatis, sequitur quod ipse creaturam diligat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod passiones quaedam important in sui ratione aliquam materialem transmutationem ; et ideo non possunt transferri in Deum, nisi per similitudinem, sicut ira ; et similiter illae quae important defectum, ut tristitia, et etiam ira secundum quod ex tristitia causatur. Quaedam vero passiones sunt quae de ratione sui non important aliquid materiale, vel aliquem defectum, sicut delectatio ; unde etiam in operatione intellectuali delectatio est, non solum in corporali operatione, ut philosophus probat in VII Ethic. : et propter hoc delectatio in Deo potest poni, non quidem ut passio, sed operationem suam simplicem et sine motu consequens per modum intelligendi, ut philosophus dicit in VII Ethic., quod Deus simplici gaudet delectatione. Et similiter etiam de amore dicendum est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod inter multum distantia bene potest esse amor, sed non amicitia : quia non conversantur simul, quod est proprium amicitiae. Deus autem quamvis in infinitum distet a creatura ; tamen operatur in omnibus, et in omnibus est : et ideo potest salvari etiam ratio amicitiae.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod amor omnis transfert quodammodo amantem in amatum, sed diversimode. Uno modo secundum quod amans transfertur in participandum ea quae sunt amati ; alio modo ut communicet amato ea quae sunt sua. Primo ergo modo Deus non transfertur in amatum, quod est creatura ; sed secundo modo, inquantum bonitatem suam ei communicat ; et sic dicit Dionysius, quod ipse Deus est per amorem extasim passus.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod potentia passiva informatur ex obiecto suo ; sed potentia activa ponit formam suam circa obiectum, sicut patet de intellectu agente et possibili. Unde sicut intellectus divinus non informatur rebus quas cognoscit per essentiam suam, ita nec voluntas eius informatur rebus quas amat : quia eas per bonitatem suam amat, et amando communicat eis suam bonitatem.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod virtutes quae habent materiam determinatam circa actus et passiones corporales, vel quae important aliquem defectum, sicut fides, non possunt habere exemplar in natura divina, ita scilicet quod illae virtutes in Deo sint ; sed habent exemplar in intellectu divino, sicut habent reliquae res materiales ; et ideo cum caritas nullum defectum nec aliquod materiale importet, invenitur in Deo prae quibusdam aliis virtutibus.
ARTICULUS II
Utrum Deus diligat omnem creaturam
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non diligat omnem creaturam. Quidquid enim Deus diligit, ex caritate diligit. Sed creaturae irrationales non diliguntur ex caritate, ut supra, dist. XXI, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo eas Deus non diligit.
- Praeterea, sicut dicit philosophus in VIII Ethic., creaturae inanimatae non diliguntur nisi amore concupiscentiae, sicut patet de vino. Sed Deus non diligit amore concupiscentiae, quia ipse bonorum nostrorum non eget. Ergo creaturas inanimatas nullo modo diligit.
- Praeterea, dilectio est causa electionis. Sed Deus non omnes etiam homines eligit. Ergo non omnes diligit.
- Praeterea, quicumque diligit aliquid, vult ei bonum. Sed Deus non vult reprobis bonum, quod est perfectum bonum, scilicet vitam aeternam : quia si vellet, haberent. Ergo Deus non diligit omnem creaturam.
- Praeterea, non potest esse eiusdem ad idem amor et odium. Sed Deus aliquam creaturam odit ; Malach. 1, 5 : Esau odio habui. Ergo non omnem creaturam diligit.
Sed contra, Sap. 2, 25 : Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti.
- Praeterea, Dionysius dicit quod etiam amor divinus movet superiora in providentiam inferiorum. Sed Deus habet providentiam de omnibus. Ergo ipse omnia diligit.
- Praeterea, Genes. 1, 31, dicitur : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona ; et Augustinus dicit, quod per hoc significatur quod omnia approbavit sed nihil approbatur nisi quod amatur. Ergo Deus omnia amat.
Respondeo dicendum, quod amicitia, sicut dictum est sup. dist. XXVII, quaest. 2, art. 1, addit aliquid supra amorem, quia ad rationem amoris sufficit quod homo velit bonum quodcumque alicui ; ad rationem autem amicitiae oportet quod aliquis velit ei bonum quod vult sibi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et convivere in illis quae maxime amat. Sic ergo Deus, communiter loquendo de dilectione, diligit omnia, inquantum vult eis bonum aliquod, scilicet bonum naturale ipsorum ; sed bonum quod ipse sibi vult, scilicet visionem sui, et fruitionem qua ipse beatus est, vult quidem omni creaturae rationali voluntate antecedente, sed voluntate consequente solum electis, quae est voluntas simpliciter ; et ideo solos electos diligit amore amicitiae, alia autem diligit amore communiter dicto, inquantum sunt bona.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Deus omnia, idest creaturas irrationales, ex caritate diligit, non sicut caritatem habens ad illa, sed sicut ordinans ea ad illa ad quae ille caritatem habet.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis nos non diligamus creaturas inanimatas amore benevolentiae, quia eorum bonum non est a nobis ; Deus tamen eas diligit amore benevolentiae : quia per hoc quod eis bonum vult, sunt, et bonae sunt. Tamen Deus quamvis non amet aliquid in concupiscendo sibi, amat tamen in concupiscendo alteri, ut non fiat vis in verbo concupiscentiae, quae anxietatem, non proprietatem desiderii importat.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod dilectio amicitiae est illa quae electionem causat ; et hanc non habet ad omnia.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Deus omnibus creaturis irrationalibus vult bonum eis proportionatum, et cuius sunt capaces ; et ideo simpliciter loquendo potest dici quod Deus eas diligat. Sed reprobis voluntate consequente, secundum quam simpliciter dicitur aliquid velle, vult quidem bonum naturae, non autem bonum cuius sunt capaces, scilicet gratiae et gloriae, nisi voluntate antecedente : et ideo non est dicendum quod diligat Deus eos simpliciter, sed secundum quid, scilicet inquantum sunt creaturae.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod non odit reprobos inquantum creaturae sunt, sed inquantum mali sunt, quod ab ipso non est.
ARTICULUS III
Utrum Deus ab aeterno dilexerit creaturas
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus ab aeterno non dilexerit creaturas. Dilectio enim non est nisi boni. Sed creaturae non fuerunt bonae ab aeterno. Ergo non diligit eas ab aeterno.
- Praeterea, dilectio significat divinam essentiam, et connotat effectum in creatura. Sed ea quae important effectum in creatura, dicuntur de Deo ex tempore, sicut dominus, et salvator, et huiusmodi. Ergo et diligere creaturas non dicitur de Deo nisi ex tempore.
- Praeterea, dilectio unit amantem amato. Sed res non potuerunt coniungi vel uniri Deo antequam essent. Ergo non poterant amari ab eo ab aeterno.
- Praeterea, eorum quae similiter se habent, est una ratio amoris. Sed creaturae antequam essent, in nullo distinguebantur. Ergo non erat in uno quare diligeretur magis quam in alio ; et ita ab aeterno non dilexit electos, nisi forte sicut alia.
- Praeterea, amans vult esse amatum. Sed Deus non volebat esse creaturas antequam essent : quia si voluisset eas esse, fuissent. Ergo non amabat eas antequam essent.
Sed contra, Ephes. 1 : Elegit nos ante mundi constitutionem. Sed electio est ex dilectione. Ergo etiam ab aeterno dilexit creaturas.
- Praeterea, Dionysius dicit, quod divinus amor fuit causa quare res fecit. Ergo amor rerum fuit in Deo antequam res essent, et ita ab aeterno.
- Praeterea, affectus boni sequitur cognitionem de bono. Sed Deus ab aeterno cognovit quidquid boni est in creaturis. Ergo ab aeterno dilexit creaturas.
Respondeo : Dicendum, quod illa sola nomina ex tempore de Deo dici possunt quae in principali significato important aliquid quod in Deo secundum rem non est : sicut ea quae important relationem Dei ad creaturam in principali significato, ut dominus, et huiusmodi : quae quidem relatio secundum rem est in creatura, sed in Deo est secundum rationem tantum : similiter ea quae important in principali significato actionem divinam terminatam ad aliquid extra se, sicut causare, et huiusmodi. Amor autem non importat in principali significato relationem, sed operationem voluntatis ; cuius operationes, sicut et operationes intellectus proximae, et ab eis elicitae, in operante manent, et non transeunt ad constituendum aliquid in exteriori materia. Et ideo amor Deo ab aeterno convenit.
ad 1. Ad primum igitur dicendum, quod quamvis creaturae ab aeterno non fuerint bonae in propria natura, fuerunt tamen bonae in Dei praescientia.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non connotat effectum in actu, sed in habitu ; et hoc est, quia operationes animae non terminantur ad aliquid extra operantem ; unde possunt extendi etiam ad id quod non est in actu.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod amor non unit secundum rem semper, sed est unio affectus : quae quidem unio potest haberi etiam ad illud quod est absens, aut penitus non existens.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis non differrent secundum id quod non erant in propria natura, differentiam tamen habebant in Dei praescientia, secundum quod eorum diversitates futuras praesciebat.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Deus volebat ab aeterno creaturas esse, sed non eas esse ab aeterno, sed secundum ordinem suae sapientiae.
ARTICULUS IV
Utrum Deus omnia aequaliter diligat
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus omnia aequaliter diligat. Quia providentia, ut dicit Dionysius, est effectus amoris. Sed aequaliter est illi cura de omnibus. Sap. 6. Ergo omnia aequaliter diligit.
- Praeterea, dilectio Dei ad creaturas significat habitudinem ipsius ad creaturas. Sed Deus aequaliter se habet ad omnia, ut dicit philosophus, quamvis omnia inaequaliter se habeant ad ipsum. Ergo ipse aequaliter omnia diligit.
- Praeterea, sicut diligit omnia, ita cognoscit omnia. Sed aequaliter cognoscit omnia. Ergo aequaliter omnia diligit.
- Praeterea, idem actus non potest esse intensior et remissior, nisi secundum diversas sui partes. Sed eodem actu simplici diligit omnia. Ergo non diligit unum plus altero.
- Praeterea, qua ratione diligit unum plus altero, eadem ratione diligit aliquem quandoque plus quandoque minus : quia sicut una res est melior altera, ita idem secundum diversa tempora est melius seipso. Sed Deus non diligit aliquem quandoque plus quandoque minus : quia sic amor suus esset mutabilis, quod est impossibile. Ergo non diligit unum plus altero.
Sed contra, Prov. 16, 4 : Universa propter seipsum operatus est Dominus ; et similiter etiam dicitur quod omnia fecit propter hominem. Sed illud propter quod aliquid fit, plus diligitur. Ergo Deus magis diligit se quam alia, et inter alia magis amat unum quam aliud.
- Praeterea, caritas est boni inquantum bonum. Ergo magis bonum magis amat.
- Praeterea, ordo caritatis est de perfectione ipsius. Sed caritas Dei perfectissima est. Ergo secundum ordinem diligit unum plus alio.
Respondeo : Dicendum, quod amor dupliciter mensuratur. Uno modo ex suo principio ; et sic dicitur magis amari illud ad quod amandum efficacius voluntas inclinatur ; et sic Deus aequaliter omnia diligit : quia in dilectione sua respectu cuiuslibet rei habet infinitam efficaciam in diligendo. Alio modo ex parte obiecti, secundum quod dicitur aliquis magis diligere illud cui vult maius bonum ; et sic Deus dicitur magis diligere unum quam aliud inquantum vult ei maius bonum : et ex hoc etiam habet maiorem effectum in illo, quia voluntas eius est causa rerum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod aequaliter est ei cura de omnibus ex parte solicitudinis ipsius, sed non ex parte eorum quae eis providentur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dilectio non tantum importat id quod est ex parte Dei, sed etiam id quod est ex parte creaturae ; cuiusmodi bonum, prout est a Deo volitum, in dilectione Dei includitur. Et quia creaturae non se habent aequaliter ad Deum, nec possunt aequaliter bonitatem eius participare, ideo non aequaliter omnia diligit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod cognitio est secundum motum rei ad animam, amor autem secundum motum animae ad res ; et ideo cognitio mensuratur tantum ex parte cognoscentis, sed amor est ex parte utriusque. Non enim dicitur magis cognoscere, quia maiorem rem inesse alicui cognoscit, sicut dicitur magis diligere cui maius bonum inesse vult. Unde non est simile de dilectione et cognitione.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod non dicitur magis diligere quia intensius diligit, sed quia maius bonum vult.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod quantum ad effectum dilectionis semper eumdem aequaliter diligit : quia semper vult ei idem bonum finaliter, quamvis non velit quod semper habeat aequale bonum vel idem ; et ideo secundum effectum non est aequalis.
ARTICULUS V
Utrum Deus plus diligat iustum praescitum, quam peccatorem praedestinatum
QUAESTIUNCULA I
- Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus diligat plus iustum praescitum quam peccatorem praedestinatum. Proverb. 8, 17 : Ego diligentes me diligo. Sed iste peccator praedestinatus non amat Deum, quem amat iustus praescitus. Ergo plus diligit iustum praescitum quam peccatorem praedestinatum.
- Praeterea, magis bonum Deus magis diligit. Sed iste iustus est magis bonum quam ille peccator. Ergo magis a Deo diligitur.
- Praeterea, in littera dicitur, quod magis diligit membra unigeniti sui quam alios. Sed peccator praedestinatus non est membrum Christi. Ergo minus a Deo diligitur quam iustus praescitus qui est membrum Christi.
Sed contra, dilectio causa est electionis. Sed peccatorem praedestinatum Deus elegit. Ergo magis diligit eum quam iustum praescitum, quem non elegit.
- Praeterea, illud magis diligit cui maius bonum vult. Sed peccatori praedestinato vult maius bonum, quia vitam aeternam. Ergo magis eum diligit.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod magis diligat poenitentem quam innocentem : quia gaudium ex amore consequitur. Sed plus gaudet de poenitente, ut patet Luc. 15. Ergo plus eum amat.
- Praeterea, ubi homo magis operatur, magis diligit : propter quod, ut philosophus dicit IX Ethic., matres plus diligunt filios quam patres. Sed Deus plus operatur ad salutem poenitentis quam innocentis. Ergo plus eum amat.
- Praeterea, affectus amoris ex effectu pensatur. Sed maior amoris effectus videtur revocare inimicum ad amicitiam, quam amicum in amicitia conservare. Ergo plus diligit poenitentem quam innocentem.
Sed contra, quod est diuturnius, est magis eligendum et diligendum. Sed bonum innocentis est diuturnius. Ergo magis diligitur a Deo.
- Praeterea, supra dictum est, dist. XXXI, qu. 1, art. 10, quod resurgens nunquam redit ad tantam dignitatem, quamvis redire possit ad tantam caritatem. Ergo Deus plus diligit innocentem quam poenitentem.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod diligat plus hominem quam Angelum. Quia nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit ; Hebr. 2, 16 ; et sic plus fecit pro hominibus quam pro Angelis. Ergo magis diligit eos.
- Praeterea, homines pluribus modis sunt membra Christi quam Angeli, scilicet quantum ad conformitatem naturae. Sed membra Christi magis diligit, ut in littera dicitur. Ergo homines plus diligit quam Angelos.
- Praeterea, homines supra Angelos collocavit, scilicet Christum, et beatam virginem. Ergo plus homines Angelis diligit.
Sed contra, dilectio causatur ex convenientia amantis cum amato. Sed Angeli sunt similiores Deo, ut dicit Gregorius Lib. XXXII Moral. Ergo Angelos plus diligit.
- Praeterea, Angelis in principio gratiam vel quasi gloriam contulit ; non autem hominibus. Ergo Angelos magis hominibus diligit.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod magis diligat humanum genus quam Christum : quia ipsum pro redemptione humani generis dedit, ut patet Ioan. 3.
- Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum unius. Sed bonum humani generis est bonum commune, bonum autem Christi est bonum unius singularis personae. Ergo plus diligit humanum genus quam Christum.
Sed contra, per Christum totum genus humanum fit Deo acceptum. Ergo Christum magis diligit.
- Praeterea, Datus est ei spiritus non ad mensuram, Ioan. 3. Ergo plus eum diligit.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Deus, simpliciter loquendo, maius bonum vult peccatori praedestinato quam iusto praescito ; sed ut nunc vult iusto praescito. Haec autem determinatio ut nunc non cadit ex parte dilectionis, sed magis ex parte obiecti : quia dilectio Dei non variatur per tempora : ab aeterno enim isti praedestinato voluit maius bonum. Unde simpliciter concedendum est, quod magis diligit praedestinatum quam praescitum.
ad arg. Et per hoc patet responsio ad obiecta, quia procedunt ut nunc.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum praemii essentialis aequaliter diligit poenitentem et innocentem, si aequalem habeant caritatem, vel illum magis qui maiorem caritatem habet ; sed quantum ad praemium accidentale plus diligit innocentem propter dignitatem innocentiae, ad quam non potest pervenire poenitens.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis poenitens resurgat in aequali caritate, et ita bonum quod sibi vult Deus, sit aequale consideratum in se, est tamen maius in comparatione ad ipsum cui datur : sicut quanto aliquis est magis indigens, magis sibi impensum reputatur beneficium ; et propter hoc dicitur Deus et Angeli plus gaudere de conversione eius ; sicut homo plus gaudet de modico signo sanitatis alicuius infirmantis quam de integra sanitate, dum eam habebat. Vel dicendum, quod hoc dicitur ex hoc quod poenitens frequenter magis humilis et fervens et cautus resurgit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Deus non magis operatur in eo cui de novo infundit gratiam, quam in eo in quo eam continuat : sicut nec sol illuminans aerem tenebrosum plus quam continuans lumen : nihil enim potest subsistere, nisi Dei operatio continuetur in ipso.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis sit maius respectu illius qui liberatur, non tamen est maius simpliciter.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum naturae plus diligit Deus Angelum quam hominem ; sed quantum ad bonum gloriae se habent ut excedentia et excessa : quia quosdam homines plus, et quosdam Angelos plus, et quosdam aequaliter : quia homines erunt aequales Angelis, et quidam etiam superiores Angelis ; et unicuique providit secundum exigentiam naturae et status sui.
ad arg. Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim plus diligit pater filium infirmum quam sanum, quia ei impendit remedia quae non impendit sano.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod Christum diligit non solum plus quam homines, sed etiam plus quam totam creaturam, non solum quantum ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam, inquantum eam praedestinavit ad maius bonum, scilicet ad unionem divinae personae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in hoc etiam quod Christus pro hominibus fuit datus, maximum bonum ipsi Christo fuit, secundum quod in hoc virtus sua manifesta fuit, et causa fuit salutis humanae, quod est sibi valde honorificum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis sit singularis persona Christi, tamen est causa universalis salutis humani generis : et causa praestantior est causato.
EXPOSITIO TEXTUS
Praemissis adiiciendum est de dilectione Dei qua ipse diligit nos. Videtur quod hoc in primo libro determinare debuerit. Et dicendum, quod etiam in primo libro poni convenienter potuit, inquantum divina dilectio est divina essentia ; et hic poni congruenter potest, inquantum est exemplar nostrae dilectionis. Dilectio Dei usia est. Est enim essentia et dilectio in Deo idem re, sed differt ratione tantum, ut in primo libro dictum est.
