Distinctio IV — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO IV
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit de incarnatione ex parte assumpti, ostendens quid assumptum est, et cuius conditionis fuerit antequam assumeretur, in ista parte determinat de effectivo ipsius assumpti ;
et dividitur in duas partes :
in prima ostendit quare efficientia naturae assumptae spiritui sancto appropriatur ;
in secunda movet quamdam dubitationem ex dictis consequentem, ibi : sed non est in hoc diutius immorandum.
Circa primum tria facit :
primo movet quaestionem ;
secundo determinat eam, ibi : non enim ideo operatio incarnationis spiritui sancto saepius attribuitur, quod ipse solus eam fecerit ;
tertio confirmat per auctoritatem, ibi : cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota Trinitas fecerit [...] cur in ea facienda spiritus sanctus solus nominatus est ? Sed non est in hoc diutius immorandum. Hic determinat quamdam dubitationem ex praedictis ortam. Si enim Christus, inquantum homo, de spiritu sancto natus est, videtur quod spiritus sancti filius sit inquantum homo.
Circa hoc ergo duo facit :
primo movet dubitationem ;
secundo determinat eam, ibi : proinde cum fateamur, Christum natum de spiritu sancto ex Maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius virginis [...] explicare difficile est.
Circa quod duo facit :
primo ostendit quod Christus non dicitur natus de spiritu sancto, sicut de patre ;
secundo exponit qua ratione de spiritu sancto natus dicatur, ibi : profecto modus iste quo natus est Christus de Maria virgine sicut filius, et de spiritu sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei.
Circa hoc duo facit :
primo ostendit quod hoc dicitur ad signandum rationem illius nativitatis, quia per gratiam est, ut ly de denotet quasi rationem operis.
Secundo ostendit aliam rationem qua hoc dici possit, scilicet quia spiritus sanctus fecit Christum inquantum est homo, ut ly de denotet habitudinem causae efficientis, ibi : potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus de spiritu sancto, quia eum fecit.
Circa quod iterum duo facit :
primo prosequitur rationem secundo assignatam ;
secundo movet quamdam quaestionem circa verbum apostoli inductum, ibi : sed quaeri potest, cum nos salvatorem natum profiteamur, cur apostolus factum eum dicat ex semine David, et alio loco factum ex muliere ; cum aliud sit fieri, aliud nasci.
Hic est triplex quaestio :
prima de conceptione Christi in comparatione ad efficientiam spiritus sancti ;
secunda de ipsa in comparatione ad matrem concipientem ;
tertia de ipsa per comparationem ad gratiam, per quam conceptio facta dicitur.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum efficientia conceptionis Christi spiritui sancto appropriari debeat ;
- Utrum ratione huius efficientiae Christi secundum quod homo, spiritus sanctus possit dici pater.
ARTICULUS I
Utrum efficientia conceptionis Christi debeat appropriari alicui personae
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulli personae efficientia illa appropriari debeat. Operatio enim Dei est sua essentia. Sed essentia est communis tribus personis, et nulli eorum appropriabilis. Ergo nec operatio divina, qua conceptio hominis Christi perfecta est, alicui personae debet appropriari.
- Praeterea, Damascenus dicit 1 capitulo III libri, quod incarnatione manifestabantur simul bonitas, potentia, iustitia, et sapientia Dei. Sed sicut bonitas appropriatur spiritui sancto, ita potentia patri, et sapientia filio. Ergo efficientia carnis assumptae non magis uni personae quam alteri appropriari debet.
- Sed contra, omnis operatio divina procedit ab eo secundum rationem alicuius attributi, sicut et operatio creaturae procedit ab ea secundum suam formam. Sed quodlibet divinorum attributorum est alicui personae appropriabile. Ergo et quodlibet divinum opus alicui personae appropriari debet sicut causae efficienti ; et ita opus incarnationis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod debeat appropriari patri : ipsi enim attribuitur potentia. Potentia autem activa quae in solo Deo est, est principium efficiendi. Ergo omnis efficientia patri praecipue appropriari debet.
- Praeterea, sicut supra Magister dicit, filii missio est eius incarnatio. Sed aeterna missio filii proprie attribuitur patri. Ergo et efficientia incarnationis debet patri attribui.
- Sed contra, secundum Origenem, sicut generatio filii aeterna est a patre sine matre, ita generatio eius temporalis est a matre sine patre. Hoc autem non contingeret, si efficientia incarnationis patri attribuatur. Ergo non est sibi convenienter attribuenda.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod sit attribuenda filio. Sicut enim ex verbis Damasceni, III dist., habitum est, divina sapientia, sicut divinum semen, ex purissimis sanguinibus virginis sibi carnem copulavit. Sed semen, ut dicit philosophus II Phys., est principium activum. Ergo efficientia incarnationis filio appropriari debet.
- Praeterea, Bernardus in V de Consid. dicit, quod Dei sapientia est illa mulier evangelica, quae fermento fidei gloriosae virginis tria sata commiscuit, scilicet novum, antiquum, et aeternum : novum in creatione animae de nihilo : antiquum in assumptione corporis de natura Adae : aeternum in unione deitatis. Sed sapientia attribuitur filio. Ergo efficientia incarnationis filio attribuenda est.
- Sed contra, inconveniens videtur quod aliqua res seipsam faciat, vel seipsam generet, ut dicit Augustinus. Sed appropriationes secundum rationem convenientiae fiunt. Cum ergo ipse filius factus sit homo, non debet sibi efficientia incarnationis appropriari, sed alteri personae.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod non debet etiam appropriari spiritui sancto, ut dicatur de spiritu sancto conceptus. Spiritus enim sanctus caritas est, et donum Dei, ut in I Lib., dist. 1, habitum est. Sed non convenienter dicitur Christus conceptus de caritate vel dono Dei. Ergo nec de spiritu sancto conceptus dici debet.
- Praeterea, ut ex verbis Augustini habitum est 36 dist., I Lib., haec praepositio de denotat consubstantialitatem : unde non dicimus aliquid de aliquo fieri, nisi de eius substantia sit : dicimus enim esse filium de patre ; non autem caelum et terram de Deo. Sed Christus secundum hominem non est consubstantialis spiritui sancto. Ergo non debet dici de spiritu sancto natus.
- Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, 2 cap. de Div. Nom., omne nomen Dei operationem in creaturam designans, convenit toti Trinitati : et ideo in qualibet operatione divina, appropriata trium personarum ostenduntur, scilicet sapientia, potentia, et bonitas : quae etiam in operatione incarnationis ostensa sunt, ut Damascenus dicit : bonitas quidem, inquantum proprii plasmatis non despexit infirmitatem ; potentia vero, inquantum maxime distantia coniunxit ; sapientia vero, inquantum convenientem modum invenit eius quod impossibile videbatur : iustitia etiam in eo quod per modum satisfactionis salutem humani generis reparavit.
Unaquaeque tamen operatio divina huic personae magis quam illi est appropriabilis, secundum quod in ea magis manifestatur attributum quod illi personae appropriatur. Bonitas autem divina secundum hoc in operatione Dei manifestatur quod sine sui indigentia ea quae sunt sua, creaturae communicat ; et quanto ea quae communicantur, minus sunt creaturae debita, et quasi magis Deo propria, tanto magis bonitas Dei ostenditur, sicut sunt ea quae gratis naturae superadduntur : et propter hoc gratiae spiritui sancto attribuuntur, cui bonitas appropriatur. Cum ergo hoc praecipue supra conditionem humanae naturae sit ut in unitatem divinae personae assumatur, hoc opus praecipue spiritui sancto appropriandum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod attributa appropriata personis praesupponunt rationem essentiae ; sed operationes divinae praesupponunt attributa secundum intellectum : et ideo propter appropriationem attributorum, essentia non appropriatur alicui personae, sed operatio : quia iudicium posterioris dependet a priori, et non e converso.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis illa quatuor in incarnatione ostendantur, tamen praecipue manifestatur ibi bonitas divina, ut ex dictis patet.
ad 3. Tertium concedimus.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum videtur, quod patri appropriandae sunt illae operationes divinae in quibus praecipue manifestatur potentia, propter quod opus creationis appropriatur patri. Attenditur enim potentia patris operantis in productione effectus ; bonitas autem in liberali collatione. In opere ergo creationis res in esse productae sunt, non autem tunc aliquid eis collatum est supra id quod naturae ratio exigit, sicut est in opere recreationis, in quo res non omnino ex non esse producuntur, sed aliquid supra earum conditionem eis confertur : et ideo ea quae ad recreationem pertinent, spiritui sancto appropriantur, et non patri.
ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum est, quod quamvis potentia principium activum per se nominet, tamen in agentibus per voluntatem voluntas est imperans quod potentia exequitur. Voluntatis autem obiectum est bonum ; et ideo principale in operatione agentis per voluntatem est bonitas, et quasi secundarium exequens est potentia ; et praecipue quando tota ratio effectus est bonitas agentis : et ideo huiusmodi opera spiritui sancto appropriantur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in incarnatione duo sunt, scilicet persona assumens, et natura assumpta. Missio igitur nominat incarnationem ex parte personae assumentis praecipue : et quia ad personam filii assumentem solus pater auctoritatem habet, ideo missio activa patri attribuitur. Conceptio autem vel nativitas temporalis nominat incarnationem ex parte naturae assumptae, cui gratuito collatum est ut in unitatem talis personae assumeretur : et ideo efficientia conceptionis non patri, sed spiritui sancto appropriatur.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut dicit philosophus, I Metaph., sapientis est ordinare : unde illae operationes divinae quae ad ordinationem Dei pertinent, sicut gubernatio, et huiusmodi, filio attribuuntur, cui sapientia appropriatur. In opere autem incarnationis attenditur quaedam gratuita collatio, qua humanae naturae datum est in unitatem divinae personae assumi, et omni gratia repleri, sicut primum, et executio illius doni, sicut secundum, quae ad ordinationem Dei pertinent : et ideo spiritui sancto convenit esse factivum incarnationis ; sed exequi mysterium incarnationis convenit filio.
ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum quod in naturali conceptione hominis, semen habet rationem activi, et iterum rationem termini, inquantum virtus quae est in semine, attrahit sibi id unde nutriatur, et in quantitatem perfectam proficiat. Quantum ergo ad primum operatio seminis appropriatur spiritui sancto ; sed quantum ad secundum appropriatur filio, quia conceptio ad hypostasim filii terminata est.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod commixtio illa illorum trium, ordinationem signat unionis ipsorum : non enim ibi proprie commixtio est. Haec autem ordinatio praesupponit divinam acceptationem, qua hoc donum creaturae dare voluit, ut per unionem personae aeternae coordinaretur : et ideo quamvis commixtio sapientiae possit attribui, tamen ipsa incarnatio principaliter spiritui sancto approprianda est.
ad 3. Tertium concedimus.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod ratione iam dicta efficientia incarnationis spiritui sancto appropriatur : et ideo potest dici Christus conceptus de spiritu sancto, sive haec praepositio de dicat causae efficientis habitudinem, sive etiam designet rationem faciendi : ipsa enim ratio faciendi incarnationem est bonitas spiritui sancto appropriata.
ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod quamvis spiritus sanctus sit caritas et donum, tamen nomine caritatis et doni non signatur ut persona subsistens, cuius est agere ; et ideo non potest dici Christus conceptus de caritate vel dono, si ly de dicat habitudinem causae efficientis : quamvis forte posset concedi secundum quod ly de signat rationem faciendi.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod de largo modo accipitur pro ex.
ad 3. Tertium concedimus.
ARTICULUS II
Utrum Christus, secundum quod homo, possit dici filius spiritus sancti
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, possit dici filius spiritus sancti. Humanam enim naturam quam assumpsit Christus, tota per indifferentiam Trinitas operata est. Sed homo Christus Iesus convenienter dicitur filius Dei patris. Ergo etiam potest dici filius spiritus sancti, vel totius Trinitatis.
- Praeterea, secundum philosophum in XV de Anim. Lib., in generatione humana materiam ministrat mater ; actio vero ex semine patris est. Sed omnem actionem quam facit semen hominis patris in generatione humana, facit in conceptione Christi spiritus sanctus, et multo efficacius. Si ergo ratione illarum actionum dicitur unus homo pater alterius, videtur quod spiritus sanctus dicitur pater Christi secundum humanam naturam.
- Praeterea, ex hoc homo dicitur pater hominis, quia genuit eum ex matre similem in sua natura. Sed potest dici, ut videtur, quod spiritus sanctus genuit Christum ex Maria virgine, sicut etiam dicitur in Glossa Matth. 3, quod Deus ex Sara genuerit filium. Cum ergo Christus et spiritus sanctus sint eiusdem naturae, videtur quod spiritus sanctus possit dici pater Christi.
- Sed contra est auctoritas Augustini in littera.
- Praeterea, sicut supra, I dist., dixit Magister, ideo filius, et non pater aut spiritus sanctus, assumpsit carnem, ne nomen filii transiret ad aliam personam. Sed non est minus inconveniens quod nomen patris transeat ad aliam personam quam nomen filii. Ergo nomen patris non debet transire ad personam spiritus sancti, ut dicatur pater Christi.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod possit Christus dici filius Trinitatis. Christus enim, secundum quod homo, creatura est. Sed nos dicimur filii Trinitatis per creationem ; Deut. 32, 6 : Numquid non ipse est pater tuus ? Ergo et Christus potest dici filius Trinitatis, secundum quod homo.
- Praeterea, Rom. 8, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus : Glossa : secundum humanam naturam, secundum quam fratres habet ; secundum autem divinam non habet. Sed fratres dicuntur qui ex eodem patre nascuntur. Cum ergo pater eorum qui dicuntur fratres Christi, sit tota Trinitas, videtur quod etiam Christi hominis secundum humanam naturam.
- Praeterea, cuiuslibet gratiam habentis dicitur pater tota Trinitas : Ioan. 1 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Sed Christus plenissime habuit gratiam. Ergo potest dici filius totius Trinitatis, inquantum est homo.
Sed contra, sicut infra probatur, dist. X, Christus non est filius nisi naturalis. Sed naturalis filius non est Trinitatis, sed patris tantum. Ergo Christus non potest dici filius Trinitatis.
- Praeterea, secundum Damascenum, filiatio non determinat naturam, sed personam. Sed in Christo quamvis sint duae naturae, non est ibi nisi una persona aeterna. Cum igitur secundum personam aeternam non possit dici filius Trinitatis, nullo modo potest dici filius Trinitatis.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Augustinum in littera, Christus non est filius neque spiritus sancti, neque Trinitatis, sed tantum Dei patris. Sed hoc diversa ratione a diversis negatur.
Quidam negant hoc non tamquam simpliciter falsum, sed tamquam inconvenienter dictum, utpote praestans occasionem errandi et circa aeternam generationem filii, in qua sequeretur quaedam confusio relationum, si filius diceretur sui ipsius filius, et spiritus sancti ; et circa generationem eius temporalem, ne videatur spiritus sanctus de sua substantia Christum genuisse secundum hominem, si pater eius diceretur. Et sicut non potest dici filius Trinitatis simpliciter, ita nec per creationem, ut evitetur error Arii, qui dixit Christum puram creaturam, neque per gratiam, ut evitetur error Nestorii, qui dixit duas personas in Christo, et unionem divinitatis ad hominem Christum esse tantum per gratiam, non in persona.
Concedunt tamen aliqui quod potest dici iste homo filius Trinitatis per creationem, si ly iste homo dicit suppositum, sive individuum hominis, non personam filii Dei. Nullo tamen modo filius Dei potest dici filius Trinitatis propter repugnantiam relationum.
Concedunt etiam quod quantum ad gratiam habitualem, per quam tota Trinitas habitat in anima Christi, potest dici iste homo filius Dei, etiam secundum quod homo, non tamen Trinitatis : quia secundum hoc non habet ipse comparationem ad relationes quibus distinguitur Trinitas ; sed quantum ad gratiam unionis dicitur tantum filius patris naturalis.
Sed haec opinio non est conveniens dictis Augustini, qui simpliciter negat dici Christum esse filium Trinitatis, aut spiritus sancti. Non enim hoc potest esse ad vitandum confusionem relationum : cum enim confusio sit ex inordinata permixtione aliquorum, nulla sequeretur confusio si secundum diversas naturas oppositas relationes filio attribueremus, vel spiritui sancto ratione diversorum, cum etiam de filio ratione diversarum naturarum sine aliqua inconvenientia contraria praedicentur, ut quod est passibilis, et impassibilis ; et etiam relationes oppositae, ut quod est minor et aequalis patri, et etiam maior et minor seipso. Neque etiam negant hoc ad evitandum errorem qui posset sequi : non enim magis patrocinatur errori Arii, si dicatur quod est filius Trinitatis per creationem, quam quod dicatur, secundum quod homo, creatura ; quod tamen conceditur. Et est simile de aliis erroribus.
Praeterea hoc quod conceditur iste homo filius Trinitatis per creationem, secundum quod dicit suppositum vel individuum hominis, non personam filii Dei, non convenit secundae opinioni, quae infra ponitur, dist. VI, secundum quod ille homo non potest supponere nisi suppositum aeternum. Similiter etiam quod Christus per gratiam habitualem non comparetur ad relationes distinguentes personas, non videtur esse ratio quod non possit dici filius Trinitatis : quia nos dicimur per gratiam filii Trinitatis, et tamen gratia quae in nobis est, est effectus essentiae divinae, non habens respectum ad distinctionem personarum.
Et ideo dicendum aliter cum aliis, scilicet quod Augustinus hoc negat tamquam simpliciter falsum et impossibile. Filiatio enim est relatio consequens generationem ; generatio autem est via ad esse : esse autem est quid suppositi a forma, sive a natura ; unde cum filiatio secundum Damascenum sit determinativa suppositi vel hypostasis, non potest aliquis dici filius alicuius, nisi a quo accipit esse. Esse autem Christi est unum, ad minus quantum ad secundam opinionem, ut infra, dist. VI, qu. 2, art. 2, dicetur : hoc autem esse non habet Christus ab aliqua persona divina nisi a patre.
Unde non potest dici filius nisi patris. Similiter etiam non potest dici quod sit filius Trinitatis per creationem vel gratiam : quia quando in aliquo invenitur perfecta ratio alicuius nominis, nullo modo recipitur illud nomen de eo cum determinatione diminuente, ut patet ex verbis Augustini in littera ; sicut planta dicitur vivens imperfectum propter animam vegetabilem, quia non habet esse cum anima sensibili ; animal autem quamvis habeat eamdem animam, non dicitur vivens imperfectum, quia habet eam cum anima sensibili. Christus autem habet veram rationem filiationis ad Deum. Unde non est dicendus filius per creationem neque per gratiam : quia per hoc significatur filiatio imperfecta ad Deum, quae est secundum quid, et non simpliciter.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est dicendum, Christum hominem esse filium patris per creationem, neque ratione formationis corporis Christi, nisi quatenus illa formatio terminatur ad unionem personalem, per quam iste homo est naturalis filius Dei patris.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus facit illas actiones non mediante semine ex se deciso, quod ad patrem pertinet, sed quasi artifex operando in materiam exteriorem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod spiritus sanctus non genuit Christum de beata virgine : quia secundum Damascenum, generare est ex sua substantia alium producere : et Glossa illa sic exponenda est : genuit, idest fecit ut nasceretur. Nec iterum spiritus sanctus est similis Christo in natura illa quam in utero virginis formavit ; unde non potest spiritus sanctus dici pater Christi secundum humanitatem.
ad 4. Quartum et quintum concedimus.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem patet responsio ex dictis.
ad 1. Ad primum dicendum, quod creatura respicit communiter naturam et suppositum ; filiatio autem respicit tantum suppositum ; unde humana natura in Christo dicitur creata, non autem filia ; et ideo in quantum homo, non potest dici filius per creationem ; potest autem dici creatura.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur primogenitus in multis fratribus secundum humanam naturam, non quasi univoce filius cum aliis, sed per analogiam : quia ipse est filius naturalis propter unionem in persona, alii autem filii adoptivi per assimilationem ad Deum quae est per gratiam ; sicut etiam dicitur primogenitus creaturae inquantum, secundum Basilium, accipere commune habet cum creatura. Unde non oportet quod ad eumdem patrem omnino referantur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod alii dicuntur filii adoptivi, Christus autem dicitur per gratiam unionis filius naturalis ; per gratiam autem habitualem non potest dici filius adoptivus, ut dicetur infra, dist. 10, neque etiam naturalis ; unde nullo modo potest dici filius per gratiam.
Alia concedimus.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad matrem concipientem ;
et circa hoc quaeruntur duo :
- Utrum beata virgo possit dici mater hominis Iesu Christi ;
- Utrum debeat dici mater Dei.
ARTICULUS I
Utrum beata virgo possit dici mater hominis Christi Iesu
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non possit dici mater illius hominis. In conceptione enim Christi beata virgo ministravit tantum materiam, quia totam actionem fecit spiritus sanctus. Sed propter materiam non potest aliquid dici mater, sicut arbor non est mater scamni. Ergo beata virgo non potest dici mater illius hominis.
- Praeterea, matris est decidere semen ad conceptum. Sed materia conceptionis Christi separata est a reliqua carne virginis operatione spiritus sancti. Ergo non potest dici mater.
- Praeterea, sicut caro Christi operatione spiritus sancti formata est de materia sumpta a beata virgine ; ita Eva formata est operatione divina de materia sumpta ab Adam. Sed Adam non potest dici pater Evae, nec mater. Ergo nec beata virgo potest dici mater Christi.
- Praeterea, multo plus contulit ad conceptionem Christi spiritus sanctus quam beata virgo : quia agens est praestantior in actione quam materia. Ergo si spiritus sanctus non potest dici pater Christi, nec beata virgo potest dici mater eius.
- Praeterea, filiatio, ut dictum est, respicit hypostasim. Sed hypostasis in Christo est una tantum, quae est aeterna, secundum quam Christus non est a beata virgine. Ergo nullo modo potest dici filius beatae virginis.
- Praeterea, in Christo est tantum unum esse ex parte hypostasis, quam consequitur filiatio. Sed illud esse non habuit Christus a matre. Ergo non potest dici filius eius.
Contra est auctoritas Evangelii, Matth. 1, 18 : Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph etc. ; et in pluribus aliis locis.
- Praeterea, sicut supra dictum est, dist. III, beata virgo in generatione Christi contulit quidquid alia mulier conferre debet ad generationem filii sui. Si ergo aliae mulieres vere dicuntur matres, et beata virgo vere potest dici mater Christi.
Respondeo dicendum, quod beata virgo vere potest dici mater Christi, cum quidquid sit de necessitate generationis ex parte matris inveniatur in beata virgine ; maxime secundum opinionem Aristotelis, qui vult quod formatio et organizatio corporum non fiat per virtutem activam mulieris, sed solum per virtutem activam viri ; et quod semen mulieris non est de necessitate conceptionis, quia quandoque contingit impraegnari mulierem sine emissione seminis, per hoc quod sanguinem menstruum ministrat, qui est materia conceptus. Et hoc consonat ei quod dicit Damascenus, quod ex purissimis sanguinibus virginis formatum est corpus Christi non seminaliter, sed virtute divina. Sed huic verae maternitati derogatur per duos errores. Quorum unus ponit Christum non veram carnem sed phantasticam assumpsisse, et beatam virginem non mulierem sed Angelum fuisse ; unde nec vera mater esset. Alius vero ponit Christum non carnem naturae nostrae assumpsisse, sed caelestem secum portasse ; et secundum hoc beata virgo non vere mater eius esset, quia quamvis in ea natus esset, non tamen de ea. Hi autem errores veram humanitatem Christi negant ; unde a fide Catholica sunt alieni.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non solum materiam praestitit beata virgo ad conceptionem Christi, sed materiam convenientem ad producendum aliquid simile in specie, et locum convenientem, et nutrimentum conveniens conceptioni fetus : et hoc sufficit ad rationem matris.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum, semen mulieris non est de necessitate generationis, sed sanguis quem femina ministrat ad conceptionem : qui quidem in aliis mulieribus separatur per virtutem mulieris motam a viro ; sed in beata virgine per virtutem spiritus sancti. Nec hoc diminuit rationem matris, quia ista actio est praeambula ad conceptionem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod pater est principium activum in generatione ; et ideo ad esse patrem non sufficit quod materiam ministret, sicut sufficit ad esse matrem.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod licet spiritus sanctus plus fecerit active in conceptione Christi quam beata virgo, non tamen potest dici pater : quia non inveniuntur in eo conditiones quae requiruntur ad conditionem patris, sicut quod ex sua substantia et similem sibi in specie filium producat, et alia huiusmodi.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod filiatio respicit hypostasim consequentem ad generationem. Quamvis ergo hypostasis filii Dei secundum generationem eius aeternam non sit a virgine, tamen secundum generationem eius temporalem, ex ea est.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod esse geniti est ab agente ; mater autem non est agens in generatione, sed pater ; unde non oportet quod esse filii sit a matre, sed a patre ; et ideo philosophus dicit, quod in generatione mater dat corpus, et pater formam a qua est esse.
ARTICULUS II
Utrum debeat dici mater Dei
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod beata virgo non debeat dici mater Dei. Non enim est mater nisi secundum quod ab ea accepit esse. Sed non accepit ab ea divinitatem, sed humanitatem. Ergo non debet dici mater Dei, sed mater hominis.
- Praeterea, in Deo non differt Deus et deitas. Sed non potest dici mater deitatis. Ergo nec potest dici mater Dei.
- Praeterea, Deus est commune tribus personis. Sed beata virgo non est mater patris neque spiritus sancti. Ergo non debet dici mater Dei.
- Praeterea, sicut naturam produxit assumptam virgo generando, ita etiam produxit eam Deus creando. Sed ratione naturae assumptae non dicimus Trinitatem creatricem Dei. Ergo nec debemus dicere virginem matrem Dei.
- Praeterea, magis debet concedi id quod est verum per se quam id quod est verum per accidens. Sed in hoc nomine Christus importatur humana natura, quam generando virgo per se produxit, quae in hoc nomine Deus non importatur. Ergo magis debet dici mater Christi quam mater Dei.
Sed contra, Damascenus, dicit : theotocon, idest Dei genitricem, vere et principaliter virginem praedicamus.
- Praeterea, secundum Augustinum, talis fuit illa unio quae Deum faceret hominem, et hominem Deum. Sed virgo genuit hominem. Ergo et genuit Deum ; ergo est mater Dei.
- Praeterea, propter unionem naturarum in persona una, vere dicimus Deum passum, quamvis hoc fuerit secundum humanam naturam : et sic potest dici Deus vere ex virgine natus. Ergo etiam mater Dei dici potest.
Respondeo dicendum, quod humanitas Christi et maternitas virginis adeo sibi connexa sunt, ut qui circa unum erraverit, oporteat etiam circa aliud errare. Unde quia Nestorius circa humanitatem errabat, aliam esse asserens in Christo humanitatis et divinitatis personam, oportebat quod diceret virginem non matrem Dei, sed hominis : quia secundum eum, Deus et homo non est unus Christus. Quidam vero moderni errantes dicunt, non posse virginem dici matrem Dei, ne mater patris et spiritus sancti intelligatur ; concedunt tamen eam esse matrem filii Dei. Sed hi trepidant timore ubi non est timor : quia quamvis hoc nomen Deus commune sit tribus personis, potest tamen reddere locutionem veram pro una persona, secundum quod dicitur, Deus generat ; sicut cum dicitur, homo currit, solo Petro currente. Unde simpliciter concedendum est virginem esse matrem Dei, sicut confitemur Iesum esse verum Deum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quia una persona est quae subsistit in humanitate et divinitate ; ideo naturae communicant sibi sua idiomata, idest proprietates, ut dicit Damascenus. Unde sicut dicuntur Iudaei crucifixisse dominum gloriae, quamvis non secundum quod est dominus gloriae ; ita debet dici, virgo est mater Dei, quamvis eum secundum divinitatem non genuerit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis deitas et Deus non differant re, differunt tamen secundum modum significandi : quia deitas signat divinam naturam in abstracto ; unde non potest supponere pro persona ; Deus autem quia signat naturam divinam per modum concreti, idest habentem divinitatem, potest reddere locutionem veram pro supposito ; et ideo, quia beata virgo est mater filii Dei, potest dici mater Dei, non autem divinitatis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit commune tribus, potest tamen reddere locutionem veram pro uno eorum, ut dictum est ; sicut cum dicitur, Deus generat, reddit locutionem veram pro patre.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christum non dicimus creaturam simpliciter, ut infra patebit ; dicimus tamen simpliciter eum natum ; et ideo nativitas potest transferri ad Deum, et non creatio. Et praeterea nasci non est contra rationem deitatis sicut creari.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod beata virgo est vere mater Christi, non tamen dicimus eam christotocon, idest Christi genitricem : quia hoc nomen inventum est a Nestorio ad abolendum nomen theotocon : cum haereticis autem nec nomina debemus habere communia, ut dicit Hieronymus super Oseae 3.
QUAESTIO III
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de conceptione in comparatione ad gratiam Christi, per quam facta est conceptio ;
et circa hoc quaeruntur duo :
- Utrum illam conceptionem vel unionem aliqua merita praecesserint ;
- Utrum gratia sit illi homini naturalis.
ARTICULUS I
Utrum illam conceptionem aliqua merita praecesserunt in antiquis patribus
- Ad primum sic proceditur. Videtur, quod antiqui patres incarnationem meruerunt. Isa. 26, 8 : In semita iudiciorum tuorum sustinuimus te. Sed ad iudicium pertinet ut aliquid pro meritis reddatur. Ergo adventus filii Dei in carnem quem sancti patres expectabant, eis pro meritis reddendus erat.
- Praeterea, Psalm. 32, 22 : Fiat misericordia tua, domine, super nos. Glossa : insinuatur desiderium prophetae de incarnatione et meritum impletionis.
- Praeterea, qui meretur aliquid, meretur et hoc sine quo non potest illud haberi : alias meritum cassum esset. Sed sancti patres merebantur vitam aeternam, ad quam pervenire non poterant nisi filio Dei veniente. Ergo merebantur eius incarnationem.
- Praeterea, oratio quae fit ab aliquo pure et perseveranter, pro se, et ad salutem pertinens, meretur sui impletionem. Sed sancti patres hoc modo orabant pro incarnatione, ut patet Isa. 64, 1 : Utinam dirumperes caelos, et descenderes. Ergo eam merebantur.
- Praeterea, nos per fidem operantem per dilectionem, quam habemus de vita aeterna quam expectamus, meremur eam. Sed similiter antiqui patres habebant fidem per dilectionem operantem de incarnatione. Ergo eam merebantur.
- Praeterea, hoc videtur ad minus de beata virgine de qua cantatur : quae dominum omnium portare meruisti.
- Praeterea, Bernardus dicit, quod fermentum quod mulier abscondit sub tribus farinae satis, est fides beatae virginis, quae tres substantias in unam personam coniunxit. Sed hoc non potuit facere nisi per modum meriti. Ergo beata virgo meruit incarnationem per eam fieri.
Sed contra, ad Tit. 3, 4 : Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei non ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Sed benignitatem nominat apostolus ostensam in Christi incarnatione. Ergo non est secundum merita.
- Praeterea, ad hoc est quod Augustinus dicit in littera.
- Praeterea, incarnatio Christi est beneficium impensum toti naturae. Sed meritum nullius hominis praeter meritum Christi, extendit se ad totam naturam. Ergo sancti patres non meruerunt incarnationem.
Respondeo dicendum, quod Augustinus videtur intendere in littera quod nulla merita illius hominis praecesserint, ut filio Dei in persona uniretur : nihilominus tamen verum est quod nulla merita etiam aliorum, filii Dei incarnationem meruerunt, proprie loquendo, propter tres rationes.
Prima est quod meritum puri hominis non extendit se ad totam naturam, sicut supra dictum est, dist. I, qu. 1, art. 2 ad 9 ; unde cum incarnatio sit quoddam medicamentum totius naturae, non potest sub merito alicuius cadere.
Secunda autem ratio est, quia illud quod est principium merendi, non potest cadere sub merito ; incarnatio autem est quodammodo principium omnium humanorum meritorum : quia omnia nostra merita a Christo efficaciam habent, per quem veritas et gratia facta est.
Tertia ratio est, quia meritum humanum non se extendit ultra conditionem humanam, quae in hoc consistit ut quis mereatur aliquam divinitatis et beatitudinis participationem. Sed quod tota plenitudo divinitatis habitet in homine, hoc excedit et conditionem et meritum humanum. Unde nullo modo potest cadere sub merito, nisi large meritum dicamus omnem praeparationem ad aliquid habendum quod praecessit in humano genere.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod per iudicium redditur aliquid alicui quod prius sibi debebatur. Nobis autem non debebatur filii incarnatio quasi ex merito, sed ex divina promissione ; et quantum ad hoc salvatur ratio iudicii.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Glossa illa loquitur de merito congrui, et non de merito condigni, quod proprie dicitur meritum. Vel dicendum quod completio incarnationis consistit in ultimo effectu eius, scilicet in ultima reparatione humani generis, quae aliquo modo cadebat sub merito, maxime secundum quod reparationis terminus consistit in perventione ad vitam aeternam.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod aliqua sunt sine quibus vita aeterna haberi non potest, quae sunt concomitantia ipsam, sicut visio Dei, et impassibilitas ; et de his verum est quod meretur ea qui meretur vitam aeternam. Quaedam vero sunt quae sunt ducentia ad vitam aeternam sicut principia merendi ; et talia non cadunt sub merito, sicut gratia, et huiusmodi ; et inter illa potest computari incarnatio filii. Vel dicendum, quod sine incarnatione poterat perveniri ad vitam aeternam : quia fuit alius modus possibilis nostrae salutis, ut dicunt sancti.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ipsi non petebant incarnationem, quam indubitanter credebant futuram ; sed petebant eius accelerationem. Vel dicendum, quod non petebant pro se, quia non petebant aliquid fiendum in ipsis petentibus.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis mereamur vitam aeternam per fidem operantem per dilectionem, non tamen oportet hoc dicere de incarnatione : quia vita aeterna est beneficium praestitum tantum personae merentis, incarnatio autem beneficium praestitum toti humanae naturae.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod beata virgo non meruit incarnationem ; sed praesupposita incarnatione meruit quod per eam fieret, non quidem merito condigni, sed merito congrui, inquantum decebat quod mater Dei esset purissima et perfectissima virgo.
ad 7. Et per hoc patet etiam solutio ad alia.
ARTICULUS II
Utrum gratia sit naturalis illi homini
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit illi homini naturalis. Gratia enim et natura dividuntur ex opposito. Sed unum oppositorum non denominat aliud. Ergo gratia non debet dici naturalis.
- Praeterea, naturale est quod ex principiis naturae causatur, sicut igni ferri sursum. Sed ex humana natura non causatur gratia. Ergo non debet dici naturalis.
- Praeterea, Christus est eiusdem naturae cum aliis hominibus. Sed aliis hominibus gratia non est naturalis. Ergo nec sibi.
- Praeterea, per naturalia non meremur. Sed Christus meruit per gratiam quam habuit, ut infra dicetur, dist. XVIII, art. 2, 3, 4, 6. Ergo non fuit ei naturalis.
Sed contra, causae proximae rerum naturalium sunt naturales. Sed Christus per gratiam est naturalis filius. Ergo gratia est ei naturalis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod Christus divina gratia vel divinitate non sit repletus corporaliter, quod in littera dicitur. Omne enim quod est in aliquo corporaliter, est in eo per circumscriptionem. Sed divinitas non potest esse circumscripta. Ergo non potest habitare in Christo corporaliter.
- Praeterea, Deus magis elongatur a corporeitate quam Angelus, qui in comparatione Dei corporeus est, ut dicit Damascenus Lib. I de fide, cap. 3. Sed Angelus non est in aliquo loco, vel corpore, corporaliter. Ergo multo minus divinitas.
- Praeterea, deitas in homine non habitat nisi per gratiam. Sed gratia non est in corpore. Ergo deitas non potest habitare in aliquo corporaliter.
Sed contra, divinitas iuncta est toti humanae naturae. Sed corpus est pars humanae naturae. Ergo unita est corpori ; ergo habitat in Christo etiam corporaliter.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de gratia Christi possumus loqui dupliciter : aut de gratia unionis, aut de gratia habituali, qua anima eius perfecta est. Gratia autem unionis dicitur Christo naturalis, quia ordinatur ad unionem in personam divinam, secundum quod ille homo dicitur naturalis filius patris. Gratia vero habitualis potest etiam dici Christo naturalis dupliciter. Uno modo quia ad modum proprietatum naturalium se habet, quae suum subiectum inseparabiliter consequuntur. Alio modo quia ex altera suarum naturarum causatur, scilicet ex divina natura, non autem ex humana.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod gratia unionis dicitur quidem gratia quantum ad causam, quia eam nulla merita praecesserunt ; sed dicitur naturalis quantum ad effectum, quod est esse filium naturalem, ut dictum est. Gratia autem habitualis dicitur gratia ratione humanae naturae ; naturalis ratione divinae, vel ratione humanae naturae inquantum inseparabiliter inest.
ad 2. Et per hoc patet solutio ad alia.
QUAESTIUNCULA II
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod plenitudo divinitatis dicitur corporaliter habitare in Christo tripliciter.
Primo modo quia deitas non tantum animae, sed etiam carni unita est.
Secundo per similitudinem ad tres dimensiones corporis, quia divinitas est tribus modis in Christo. Uno modo generali, sicut est in omnibus creaturis, per essentiam, praesentiam et potentiam ; et in hoc consistit quasi longitudo. Alio modo speciali, prout est in sanctis per gratiam ; per quam est latitudo caritatis. Tertio modo in proprio filio, scilicet per unionem ; in quo est sublimitas et profundum.
Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis, secundum quod dividitur contra umbram. In sacramentis enim veteris legis fuit quasi in umbris et signis, Heb. 10, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum : in Christo autem secundum rem et veritatem ; unde Christus se habet ad illas figuras sicut corpus ad umbram.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod corporaliter secundum primam expositionem non dicit modum existendi divinitatem in Christo, sed magis id cui divinitas coniungitur ; secundum autem alios modos est similitudinarie dictum.
ad 2. Unde patet solutio ad secundum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in aliis hominibus sanctis est Deus per gratiam acceptationis, sive habitualem, quae est tantum in anima ; in Christo autem est per gratiam unionis, quae est ad animam et corpus.
EXPOSITIO TEXTUS
Uno nominato tres intelliguntur. Contra. Dicimus filium Dei incarnatum, quod non intelligitur de patre et spiritu sancto.
Et dicendum, quod hoc est intelligendum de his quae ad essentiam pertinent : quorum si aliquid de una tantum persona dicatur, oportet quod de alia intelligatur. Non est autem concedendum, quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Sciendum est ergo, quod haec praepositio ex denotat causam efficientem, vel materialem.
Ad hoc autem quod aliquid natum ex aliquo materialiter, filiationis nomen accipiat, oportet quod in similitudinem speciei producatur cum eo ex quo nascitur, sicut filius matri ; et ideo capilli et lumbricus non dicuntur filii eius ex quo materialiter nascuntur.
Ad hoc etiam quod aliquid natum de alio active dicatur filius eius, oportet quod producatur de substantia agentis, et in similitudinem eiusdem speciei, et quod non sit agens instrumentale, sed principale. Primae autem duae conditiones deficiunt in spiritu sancto ; unde Christus non potest dici filius eius. Secunda autem et tertia deficiunt in aqua : quia renatus spiritualiter non assumit similitudinem aquae, sed similitudinem Dei ; et aqua est instrumentum divinae virtutis operantis in eo : tamen Dionysius, 2 cap. Eccles. Hierarch., vocat aquam Baptismi matrem filialitatis : sed non proprie dicitur. Dicuntur filii Gehennae.
Sciendum, quod hoc dicitur secundum modum loquendi consuetum in Scripturis, ut illud quod magnam habet affinitatem ad alterum, filius eius dicatur ; sicut Isai. 5, 1, dicitur : in cornu filio olei ; idest in monte, ubi abundat oleum ; et similiter, I Reg. 26, dixit David de Abner, quod filius mortis esset, quia mortem valde merebatur. Conceptus et natus de spiritu sancto. Quamvis utrumque horum possit dici et de spiritu sancto et de matre ; tamen magis proprie dicitur conceptus de spiritu sancto, quia conceptionem in instanti spiritus sanctus operatus est ; natus autem magis proprie dicitur de matre, quae eum ex utero produxit : unde in symbolo dicitur conceptus de spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Factum ex semine David : Rom. 1. Contra. Damascenus, III Lib., cap. 2 : non seminaliter, sed conditive per spiritum sanctum.
Ad quod dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad proximam Christi generationem ex virgine ; verbum autem apostoli intelligendum est quantum ad remotos parentes, ex quibus seminaliter mater Christi processit. Cum aliud sit fieri, aliud nasci. Contra. Fieri videtur esse commune ad omnem productionem, qua aliquid incipit esse.
Ad quod dicendum, quod hoc est verum de facere, secundum quod communiter sumitur : proprie tamen dicitur facere, exercere aliquam actionem in exteriorem materiam, secundum quod dicit philosophus in VI Ethic., quod ars est recta ratio agibilium.
Unde ad ostendendum quod conceptio Christi est ex principio agente extrinseco, non naturaliter agente, sicut est in nostra conceptione, ideo dicit apostolus eum factum ; quamvis et natus et conceptus dici possit quantum est ex parte matris.
