Distinctio XXII — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO XXII
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad mortem Christi, scilicet secundum quam rationem dicatur mortuus, hic determinat ea quae consequuntur ad mortem Christi.
Dividitur autem in duas partes :
in prima determinat de morte Christi per comparationem ad eius humanitatem absolute ;
secundo per comparationem ad locum ; ibi : hic quaeritur si Christus in morte alicubi erat homo.
Circa primum tria facit :
primo movet quaestionem, utrum Christus in triduo fuerit homo ;
secundo ponit aliorum opinionem, ibi : quod non videtur quibusdam ;
tertio ponit opinionem suam, ibi : quibus respondemus.
Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo. Hic inquirit de morte per comparationem ad locum in quo erat ; et duo facit :
primo ostendit quod erat secundum humanitatem in sepulcro et in Inferno, et secundum divinitatem ubique.
Secundo inquirit, utrum de illo homine possit praedicari esse ubique, ibi : solet etiam quaeri, si congruenter dici possit filius hominis [...] ubique esse.
Circa primum duo facit :
primo ostendit quod Christus erat in diversis locis secundum diversa ;
secundo inquirit, utrum fuerit in illis locis totus, ibi : et utique totus eodem tempore erat in Inferno, in caelo totus, ubique totus.
Hic est triplex quaestio.
Prima de morte Christi per comparationem ad eius humanitatem.
Secunda de descensu ad Inferos.
Tertia de ascensione eius in caelum.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum Christus in illo triduo mortis fuerit homo ;
- Utrum fuerit ubique homo tunc, vel etiam ante, vel nunc.
ARTICULUS I
Utrum Christus in triduo quo iacuit in sepulcro, potuerit dici homo
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in illo triduo fuerit homo. Rationale enim est differentia completiva hominis. Sed Christus poterat dici rationalis in illo triduo propter animam rationalem sibi unitam. Ergo poterat dici homo.
- Praeterea, omnis persona subsistens in natura humana potest dici homo. Sed persona filii Dei subsistebat in natura humana, quia habebat omnes partes humanae naturae sibi unitas. Ergo poterat dici homo.
- Praeterea, ad hoc quod aliquis dicatur homo oportet quod anima et corpus sint sibi unita. Sed in illo triduo anima et corpus erant unita in unam hypostasim filii Dei. Ergo poterat dici homo.
- Praeterea, omnis sacerdos est homo. Christus in illo triduo fuit sacerdos : quia dictum est ei, Ps. 109, 4 : Tu es sacerdos in aeternum. Ergo Christus in illo triduo erat homo.
- Praeterea, cum omnia esse desiderent, ut philosophus dicit in II de generatione, nullus desiderat non esse, sed semper verius esse. Sed sancti desiderant mori, ut patet Philipp. 1, 23 : Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Ergo per mortem non desinunt esse id quod fuerant, sed verius esse incipiunt ; et ita post mortem possunt dici homines.
- Praeterea, Petrus est nomen cuiusdam singularis in natura humana. Sed post mortem Petri invocamus eum dicentes : sancte Petre, ora pro nobis. Ergo post mortem potest dici homo ; et sic videtur quod eadem ratione Christus.
- Praeterea, philosophus dicit in IX Ethic., quod homo est intellectus suus. Sed intellectus hominis manet post mortem. Ergo potest post mortem dici homo.
Sed contra, pars non praedicatur de toto, nec e contra. Sed post mortem Christi manserunt tantum partes humanae naturae. Ergo ratione illarum partium Christus non poterat dici homo.
- Praeterea, homo est nomen speciei. Sed species et genera sumuntur a forma totius ; forma autem totius resultat ex compositione partium. Cum ergo anima et corpus non fuerint in illo triduo ad invicem composita, Christus non poterat dici homo.
- Praeterea, vivum est superius ad hominem, ut dicitur in Lib. de causis, mortuum autem opponitur vivo. Sed Christus erat mortuus. Ergo non erat homo.
Respondeo : Dicendum, quod opinio fuit Magistri, et etiam Hugonis de sancto Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo ; sed ad hoc movebantur diversis viis. Hugo enim dicebat, quod tota personalitas hominis est in anima, et in ipsa erat homo proprie loquendo : et ideo anima post mortem potest dici homo non solum in Christo, sed etiam in aliis hominibus.
Haec autem positio non potest esse vera : quia postquam aliquid est completum in specie sua et personalitate, non potest ei advenire aliquid, ut componat cum eo naturam aliquam ; sed vel adiungitur ei in persona, et non in natura, quod est singulare in Christo ; vel adiungitur ei accidentaliter. Unde ex hac positione sequitur quod vel ex anima et corpore non efficiatur una natura ; et sic anima non erit forma corporis, nec vivificabit corpus formaliter : vel iterum quod anima adiungatur corpori accidentaliter, ut nauta navi, vel homo vestimento, sicut dicebant antiqui philosophi ; quorum Plato, ut Gregorius Nyssenus narrat, dicebat, quod homo non est aliquid compositum ex anima et corpore ; sed est anima utens corpore.
Et quia haec inconvenientia sunt ; ideo Magister non voluit quod alii post mortem essent homines, sed solum hoc voluit de Christo : quia etiam post mortem anima et corpus aliquo modo manent unita in Christo, inquantum utrumque manet unitum verbo.
Sed haec etiam positio non potest stare, si proprie accipiatur hoc nomen homo, propter duas rationes. Primo, quia ad hoc quod sit homo, oportet quod sint anima et corpus coniuncta ad constituendum naturam unam ; quod fit per hoc quod informatur anima ; quod in illo triduo non fuit. Secundo, quia recedente anima, illa caro non dicebatur nisi aequivoce caro ; unde nec illud corpus erat humanum corpus, nisi aequivoce.
Et ideo omnes moderni tenent, quod Christus in triduo non fuerit homo. Sciendum tamen, quod Magister non voluit quod Christus in triduo illo diceretur homo, nisi aequivoce ; unde dicit, quod non secundum eamdem rationem dicebatur homo post mortem, sicut ante, vel sicut alii homines : et secundum hoc ex opinione Magistri non sequitur aliquod inconveniens secundum rem : quia secundum philosophum, IV Metaph., non est inconveniens ut quod nos dicimus hominem alii dicant non hominem quantum ad convenientiam nominis ; sed solum est improprietas in modo loquendi : quia non est in usu huius nominis homo quod significet corpus et animam divisam.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod rationale secundum quod est differentia, est ipsius compositi, ut dicit Avicenna, quamvis sumatur ab anima : et ideo post mortem sicut non erat homo, ita non erat rationale, secundum quod rationale nominat differentiam hominis, sed solum secundum quod nominat potentiam animae.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non subsistebat in natura humana, quia non erant omnes partes humanae naturae : non enim erat caro et os, nisi aequivoce, ut dictum est : et iterum non erat unio animae ad corpus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ad hoc quod sit homo, non solum oportet quod anima et corpus uniantur in persona, sed etiam ad constitutionem unius naturae.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christus dicitur sacerdos in aeternum, quia eius sacerdotio aliud sacerdotium non succedit. Vel aliter dicendum, quod Christus, ut dicitur Heb. 9, erat assistens pontifex futurorum bonorum spiritualium ; et ideo illud sacerdotium est etiam animae Christi separatae a corpore.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Paulus desiderabat verius esse quantum ad animam, quod erat nobilius, quam esse in mortali corpore.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod illae locutiones sunt synecdochicae, quia ponitur totum pro parte.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod philosophus loquitur figurative, et non proprie : unde ipse dicit, quod ita homo dicitur intellectus sicut civitas rex, quia totum quod est in civitate, dependet ex voluntate regis.
ARTICULUS II
Utrum Christus ubique fuerit homo
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus ubique fuerit homo. Secundum Damascenum enim, naturae communicant sibi sua idiomata. Sed Christus ubique est Deus. Ergo ubique est homo.
- Praeterea, quaecumque sunt unum supposito, ubicumque est unum, est aliud. Sed homo et filius Dei sunt idem supposito. Ergo cum filius Dei sit ubique, ubique etiam erit homo.
- Praeterea, sicut Petrus vere est homo, ita et Christus. Sed ubicumque est Petrus, ibi est homo. Ergo ubicumque est Christus, ibi est homo. Sed Christus est ubique. Ergo ubique est homo.
- Praeterea, omne quod est, aut est homo, aut non homo. Si ergo Christus non est ubique homo, erit alicubi non homo : quod est falsum.
- Praeterea, esse ubique, non magis est remotum a creaturis quam aeternitas. Sed dicimus, quod iste homo fuit ab aeterno. Ergo similiter dicere possumus, quod est ubique homo.
- Praeterea, totalitas rei dicitur respectu illorum ex quibus res componitur. Sed totus Christus dicitur esse ubique, ut dicitur in littera ; et ut Damascenus dicit. Cum igitur totus ad personam pertineat, et persona sit composita ex divinitate et humanitate, videtur quod humanitas Christi sit ubique, et sic ubique est homo.
Sed contra, humanitas Christi non consistit nisi in anima et carne. Sed neque corpus Christi neque anima sunt ubique. Ergo ipse secundum humanitatem non est ubique.
- Praeterea omne quod movetur de loco ad locum, habet locum determinatum, et non est ubique. Sed Christus, secundum quod homo, movebatur de loco ad locum. Ergo non erat ubique.
- Praeterea, esse ubique solius est Dei. Sed nullum tale convenit Christo secundum quod homo. Ergo non est ubique secundum quod homo.
Respondeo : Dicendum, quod humana natura Christi non est ubique, neque quando anima et corpus fuerunt divisa, neque quando sunt coniuncta ; sed persona illa ratione sui et ratione divinae naturae est ubique. Ad veritatem autem locutionis, ut supra dictum est, non exigitur quod praedicatum secundum se totum conveniat subiecto ; sufficit autem quod conveniat ei ratione suppositi. Et ideo, quia homo signat suppositum humanae naturae, et ipsam naturam humanam, inde est quod haec est falsa : Christus est homo ubique ; quia non convenit sibi ubique habere humanitatem. Adverbium autem ubique determinat esse hominem in praedicato positum ad id totum quod in homine importatur, et magis etiam quantum ad naturam, secundum quod termini in praedicato positi tenentur formaliter. Sed haec est vera : iste homo est ubique : quia esse ubique convenit personae. Haec autem, Christus secundum quod homo, est ubique, potest esse vera et falsa : secundum quod enim potest importare conditionem naturae, sic est falsa ; sed unitatem suppositi, et sic est vera.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod communicatio idiomatum fit secundum quod naturae uniuntur in persona, vel in supposito ; et ideo oportet quod ista communicatio attendatur secundum quod nomen significans utramque naturam, in subiecto ponitur, et non secundum quod ponitur in praedicato ; non enim sequitur : factus est homo ; ergo est factus Deus ; et similiter non sequitur : est ubique Deus ; ergo est ubique homo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ubicumque est Deus, hic homo est in illo loco ; non est tamen ibi humana natura ; et ideo non oportet quod ibi sit homo.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Petrus non habet nisi humanam naturam : et ideo ubicumque ipse est, oportet quod sit illa natura. Sed Christus habet plures naturas : et ideo non oportet quod ubicumque est, ibi habeat utramque naturam ; sicut non oportet quod ubicumque est totum, ibi sint omnes partes eius ; sed in uno loco secundum manum, et in alio secundum pedem.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, filius Dei non est ubique homo, locutio non verificatur secundum quod negatio absolute fertur ad hominem, sed secundum quod fertur ad hominem cum hoc quod est esse ubique ; sed quando additur sibi per compositionem, negatio non fertur extra terminum illum ; et ideo removet humanitatem absolute, et non respectu eius quod dicitur ubique vel alicubi ; et propter hoc haec est falsa : Christus alicubi est non homo ; sed haec est vera : non est ubique homo.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod similiter est de hoc sicut de aeterno : haec enim est vera, iste homo fuit ab aeterno ; sed haec est falsa : Christus fuit ab aeterno homo, sicut et de ubique dictum est.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod persona non proprie dicitur composita ex naturis, ut supra dictum est ; unde totus non fertur ad personam, secundum quod totum dicitur quod habet partes, sed secundum quod totum dicitur perfectum, cui nihil deest : et secundum hoc dicitur totus ubique, quia nihil deest sibi de sua personalitate, secundum quod est ubique : totus enim cum sit masculini generis, ad personam pertinet. Deest ei autem aliquid de his quae ad humanam naturam pertinent secundum quod est ubique : quia secundum humanam naturam non est ubique ; et ideo dicitur quod non est totum ubique : quia totum cum sit neutrius generis, ad naturam pertinet.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de descensu Christi ad Inferos ; et circa hoc quaeruntur duo :
- De descensu Christi ad Inferos ;
- De effectu quem ibi fecit.
ARTICULUS I
Utrum Christus ad Inferos descenderit
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus ad Infernum non debuit descendere. Sicut enim dicit Augustinus ad Dardanum, nomen Inferni in Scriptura semper in malo accipitur. Sed id quod semper in malo accipitur, Christo non competit. Ergo nec descendere ad Infernum.
- Praeterea, Christus non descendit in mundum, nisi ut mundum liberaret. Sed per passionem non solum liberavit eos qui in mundo erant, sed etiam eos qui in Inferno detinebantur, soluto pretio pro peccato, pro quo detinebantur. Ergo videtur quod ad Infernum descendere non debuit.
- Praeterea, descendere ad Infernum importat poenam damnationis pro peccato. Sed in Christo nullum peccatum fuit. Ergo nec aliqua damnatio sibi competit. Ergo ad Infernum descendere non debuit.
Sed contra est quod dicitur in Symbolo : descendit ad Inferos.
- Praeterea, Act. 2, 24 : quem Deus suscitavit solutis doloribus Inferni. Ergo videtur quod in Inferno fuerit.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod descenderit usque ad Infernum damnatorum. Ipse enim sua morte humanum genus non solum liberavit a peccato originali, sed etiam ab actuali. Sed Infernus damnatorum est locus poenalis respondens peccato actuali, sicut Limbus patrum locus debitus pro peccato originali. Ergo videtur quod etiam in illum Infernum descendere debuerit, sicut in Limbum descendit.
- Praeterea, Christi ascensio respondet suo descensui, quia qui ascendit ipse est et qui descendit, Eph. 4. Sed ipse ascendit super omnes caelos. Ergo debuit etiam usque ad inferiorem Infernum descendere.
- Praeterea, Eccli. 24, 45, dicitur : Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes. Sed inferiores partes terrae sunt Infernus damnatorum, in quo aliqui de dormientibus, idest mortuis, sunt. Ergo videtur quod ipse in illum Infernum descenderit.
Sed contra, Luc. 16, 26, dicitur : inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut illi qui volunt illuc ex nobis transire, non possint. Sed illud chaos magis erat firmatum inter Christum, qui iam erat comprehensor, et damnatos, quam inter sanctos qui erant in Limbo expectantes beatitudinem, et illos qui erant in Inferno. Ergo Christus ad illos non descendit.
- Praeterea, sicut caelum Empyreum est locus aeternae gloriae, ita Infernus est locus aeternae miseriae. Sed nullus damnatus potest esse in caelo Empyreo. Ergo nulli beato competit esse in Inferno ; et sic nec Christo.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod in Limbo ullam moram non traxerit. Ad hoc enim descendit in Infernum, ut sanctos, qui ibi detinebantur, liberaret. Sed statim illuc descendens sanctos liberavit. Ergo videtur quod moram illic trahere non debuit.
- Praeterea, sicut per peccatum aliquis a caelo excluditur, ita per emundationem a peccato aliquis ab Inferno liberatur. Sed Diabolus, statim ut peccavit, de caelo cecidit. Ergo videtur quod sancti statim ut mundati fuerunt a peccato, de Inferno educti sint, et ita etiam Christus statim exivit.
- Praeterea, anima Christi non potuit esse simul in diversis locis. Sed Christus in die mortis suae fuit in Paradiso : quia pendens in cruce latroni dixit : hodie mecum eris in Paradiso. Ergo videtur quod illa eadem die de Inferno exierit.
Sed contra, Act. 2, 24 : Quem Deus suscitavit solutis doloribus Inferni. Ergo videtur quod in Inferno fuerit usque ad horam resurrectionis suae.
- Praeterea, locus animae separatae est Infernus vel caelum. Sed anima Christi ante diem ascensionis, in caelum non ascendit, et ita ante resurrectionem in caelo non fuit. Ergo mansit in Inferno usque ad diem resurrectionis.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, ut nos ab omnibus defectibus liberaret, in se nostros defectus qui universaliter omnium erant, et in defectum gratiae non vergebant, accipere voluit. Hoc autem erat omnibus hominibus commune ante passionem Christi quod pro debito originalis peccati ad Infernum descendebant. Sed in nomine Inferni duo importantur, scilicet locus, et poena vel damni, vel sensus, scilicet afflictiva. Poena autem damni, scilicet carentia divinae visionis, vergebat in defectum gratiae, quia scilicet non poterat in eis esse gratia consummata, scilicet gloria. Similiter etiam poena sensus post hanc vitam non est satisfactoria, quia illi non sunt in statu merendi ; sed est vel purgativa vel damnativa. Purgatio autem debetur alicui impuritati et damnatio debetur peccato mortali ; unde etiam poena sensus post hanc vitam in defectum gratiae vergit. Et ideo Christo fuit competens in Infernum descendere, secundum quod Infernus importat locum, non autem secundum quod importat poenam.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod nomen Inferni secundum quod importat locum, non sonat in malum tantum, et sic potest competere Christo : secundum autem quod importat poenam damni vel sensus, sic Christo competere non potest, quia sic sonat etiam in malum culpae. Vel dicendum, quod descendere ad Infernum, quasi sub potestate infernalium deduci, in malum sonat ; sed descendere in Infernum ad expoliandum ipsum per modum domini, sonat in maximam dignitatem ; et sic Christo competit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod per passionem eius solutum erat pretium, unde amotum erat impedimentum quo sancti prohibebantur a visione Dei, et ideo statim Deum viderunt ; sed tamen oportuit quod in Infernum localiter descenderet quantum ad liberationem eorum a loco poenali, et iterum ut in se omnes defectus acciperet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod secundum quod nomen Inferni importat poenam sensus vel damni, sic Christus non dicitur in Infernum descendisse ; sed secundum quod tantum locum nominat.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quadruplex est Infernus. Unus est Infernus damnatorum, in quo sunt tenebrae et quantum ad carentiam divinae visionis, et quantum ad carentiam gratiae, et est ibi poena sensibilis ; et hic Infernus est locus damnatorum. Alius est Infernus supra istum, in quo sunt tenebrae et propter carentiam divinae visionis, et propter carentiam gratiae, sed non est ibi poena sensibilis ; et dicitur Limbus puerorum. Alius supra hunc est, in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, sed est ibi poena sensus ; et dicitur Purgatorium. Alius magis supra est, in quo est tenebra quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, neque est ibi poena sensibilis ; et hic est Infernus sanctorum patrum ; et in hunc tantum Christus descendit quantum ad locum, sed non quantum ad tenebrarum experientiam.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus liberavit sua passione a peccato mortali eos qui in via sunt, ut vel non committant, vel a commisso absolvantur, si velint ; non autem eos qui iam cum mortali peccato decesserunt, quibus debetur ille Infernus damnatorum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ascensio congruit Christo ratione sui : et ideo quia ipse est altissimus, super omnes caelos ascendere debuit : sed descendere non competit sibi nisi pro nobis ; ideo tantum descendit quantum expediebat nostrae liberationi, et non sub omnibus simpliciter.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod inferiores partes terrae dicuntur etiam illa loca in quibus sancti patres erant ; et qui ibi continebantur, dormientes dicebantur, propter spem gloriosae resurrectionis ; non autem illi qui damnati erant in Inferno.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum ; quod cum anima et corpus sint proportionabilia, tantum debuit anima stare in Inferno quantum corpus in sepulcro, ut per utrumque fratribus suis similaretur, et ut in resurrectione novam vitam inchoaret et quantum ad animarum liberationem, et quantum ad corporum resurrectionem, in suo corpore inchoatam.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod liberare Christus nos voluit, defectus nostros in se portando ; et ideo quamdiu mortuus fuit, voluit secundum animam in Inferno esse, sicut secundum corpus in sepulcro.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dispensative factum est ut Christus tamdiu mortuus esset, ut veritas mortis ostenderetur ; et tamdiu debuit anima eius esse in Inferno, et corpus in sepulcro, quamdiu mortuus fuit, sicut et de aliis ante eius resurrectionem fuit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Paradisus est triplex. Unus Paradisus terrestris, in quo Adam positus est ; alius corporalis caelestis, scilicet caelum Empyreum ; alius spiritualis, scilicet gloria de visione Dei ; et de isto Paradiso intelligitur quod dominus latroni dixit : quia statim peracta passione et ipse latro et omnes qui in Limbo patrum erant Deum per essentiam viderunt.
ARTICULUS II
Utrum Christus Limbum patrum illuminaverit
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus Limbum patrum non illuminaverit. De ratione enim Inferni videtur esse tenebra, sicut de ratione Paradisi lux. Ergo Inferno non competit illuminari.
- Praeterea, si locus aliquis illuminatur, omnes qui sunt in loco illo lumen percipiunt. Sed aliqui erant in Inferno qui non debebant percipere lumen Christi, sicut Daemones. Igitur videtur quod illum locum non illuminaverit.
- Praeterea, in Psalm. 106, 14, dicitur : Eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Sed si Christus locum illum illuminasset, tenebrae ibi non fuissent. Ergo Christus locum illum non illuminavit.
Sed contra, Damascenus dicit : descendit ad Infernum anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ortus est sol iustitiae, ita et his qui in Inferno et tenebris et umbra mortis sedent, superlucescat.
- Praeterea, Ambrosius dicit : in Inferno lumen vitae fundebat aeternae.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod Christus animas extraxerit etiam de Inferno damnatorum. Ipse enim dixit : eruisti animam meam ex Inferno inferiori, et Iob 17, 16 : In profundissimum Infernum descendent ossa mea. Sed profundissimum Inferni in quod descendit Iob, et de quo fuit eductus, constat quod fuit Infernus inferior : et Infernus inferior est Infernus damnatorum. Ergo animas eduxit de Inferno damnatorum.
- Praeterea, Zachar. 9, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua, dicit Glossa : eos qui tenebantur vincti in carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat, tu liberasti. Sed tales erant damnati in Inferno. Ergo ipsi fuerunt liberati.
- Praeterea, Sapient. 7, 30, dicitur : Sapientia vincit malitiam. Sed hoc non esset, si non omnes qui per malitiam in Infernum descenderant, per sapientiam, quae Christus est, liberati sunt. Ergo omnes sunt liberati, etiam de Inferno damnatorum.
- Praeterea, Isai. 24, 22 : Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur ; et loquitur ibi de damnatis, quod patet per hoc quod ipse praemisit de militia caeli. Ergo videtur quod etiam damnati per Christum visitati et liberati sunt.
Sed contra, Isai. ult., 24 : Ignis eorum non extinguetur.
- Praeterea, in Inferno nulla est redemptio. Ergo inde aliqui liberati non sunt.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod liberaverit illos qui erant in Limbo puerorum. Quia ipsi non detinebantur nisi pro peccato originali sicut patres sancti. Sed illi sunt educti. Ergo et pueri.
- Praeterea, in eis non est peccatum nisi per alium. Ergo per alium liberari debuerunt.
- Praeterea, impotentia maximam meretur indulgentiam. Sed pueri non potuerunt peccatum originale vitare. Ergo ipsi maxime debuerunt consequi liberationem.
Sed contra, nullus liberatur per Christum nisi membrum Christi. Sed pueri nunquam fuerunt membrum Christi neque per sacramentum fidei, neque per fidem. Ergo per Christum non sunt liberati.
- Praeterea, post hanc vitam non datur gratia alicui, nisi habenti. Sed pueri non habuerunt gratiam cum decesserunt. Ergo non potest eis dari post vitam ; et ita non possunt educi ad gloriam.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod liberaverit illos qui erant in Purgatorio. Quia maius erat impedimentum peccati originalis quam peccati venialis. Sed ab impedimento peccati originalis liberavit trahens de Limbo. Ergo multo fortius ab impedimento peccati venialis ; et ita videtur quod a Purgatorio animas eduxerit.
- Praeterea, passio Christi non minorem habet efficaciam quam sacramentum passionis. Sed per sacramentum passionis Christi, scilicet per Baptismum, aliquis liberatur ab omni poena quae debetur in Purgatorio. Ergo videtur quod multo amplius per passionem Christi illi qui ibi erant, liberati sunt.
- Praeterea, Christus quod curavit in hac vita, totaliter curavit. Sed illos qui erant in Purgatorio, curavit Christus a reatu originalis. Ergo similiter curavit a reatu peccati venialis ; et ita videtur quod a Purgatorio eos liberavit.
Sed contra, passio Christi aequalem habet virtutem nunc quam tunc habuit. Sed nunc virtute passionis non liberantur omnes qui sunt in Purgatorio. Ergo nec tunc.
- Praeterea, peccati quod quis per se commisit, per se debet purgationem pati. Sed poenam Purgatorii sustinet homo pro peccatis quae ex seipso commisit. Ergo per poenam quam ipse sustinet, purgari debet, et non per poenam tantum Christi.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod cum tenebrae exteriores Inferni tenebris interioribus respondeant ; ex quo Christus a patribus qui erant in Limbo, omnes tenebras interiores expulerat per demonstrationem suae deitatis, congruum etiam fuit per praesentiam suae humanitatis quantum ad animam etiam tenebras exteriores ab eis excludere, locum illuminando.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod iam ille Infernus evacuandus erat, quia post tempus illud nullus ad illum Limbum descendit : et ideo decens fuit ut aliquid in eo fieret quod est contra rationem Inferni.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut poena, quae est ignis Inferni, inquantum agit ut instrumentum divinae iustitiae, non affligit nisi illos qui habent reatum poenae, etiam si aliquis alius ibi esset ; ita lux illa ut instrumentum divinae misericordiae agens, illos tantum illuminabat exterius qui interius illuminati erant.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod eduxit eos de tenebris dum eos illuminavit : et educens eos de loco illo dicitur de tenebris eduxisse, quas locus ille de sui natura prius habuerat.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod poena non potest tolli manente culpa : illi autem qui sunt damnati in Inferno, sunt obstinati in malitia, sicut Daemones ; et ideo de poena illi liberari non potuerunt : et hoc non fuit ex insufficientia liberantis, sed ex indispositione ipsorum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Limbus patrum dicitur Infernus inferior, non simpliciter, sed respectu huius habitationis, de quo anima David, vel etiam Christi educta fuit. Similiter etiam ille locus potest dici profundissimum Inferni comparative, ut profundum sit respectu caeli aer caliginosus, in quo sunt Daemones, profundius locus habitationis nostrae, profundissimum autem Limbus patrum, de quo Iob liberatus fuit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Glossa illa est impropria : loquitur enim de Inferno communiter, secundum quod comprehendit omnes praedictas distinctiones Inferni ; unde Inferno aliquid attribuit ratione unius partis, aliquid ratione alterius. Quod autem dicitur : nulla eos misericordia refrigerabat, intelligitur quantum ad eos qui erant in alia parte Inferni : vel dicitur de misericordia omnino absolvente, quam etiam dives magis desiderabat, quamvis aliam peteret.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quantum in se est, sapientia omnem malitiam vincit ; sed quod in aliquibus non vincitur, est ex eorum indispositione.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod loquitur de visitatione quae erit in generali resurrectione, quando educentur de Inferno, iterum in perpetuum includendi.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod redemptio Christi non habuit locum nisi in illis qui fuerunt membra Christi : unde cum pueri qui erant in Limbo, nunquam fuerint membra Christi neque per propriam fidem, neque per fidei sacramentum (quod nunc est Baptismus, tunc autem erat circumcisio, vel sacrificium), constat quod ipsi liberati non fuerunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in patribus erat gratia, quae non erat in pueris, per quam patres erant membra Christi ; et ideo effectum redemptionis perceperunt, quod non fuit de pueris.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod puerorum peccatum, quamvis esset per alium expiabile, quantum ad genus peccati, non tamen habebant in se fidem et caritatem, per quam coniungerentur illi per quem potuissent liberari quantum ad genus peccati.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad genus peccati esset eorum peccatum propitiabile, tamen ex dispositione eorum, propitiationis participes esse non potuerunt ; sicut etiam patet de veniali in illis qui mortaliter peccaverunt.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod quamvis hoc non inveniatur determinatum a sanctis, potest tamen dici, quod illi qui erant in Purgatorio, non fuerunt liberati : quia cum poena Purgatorii debeatur peccato actuali ; oportet quod expietur per proprium actum, vel passionem illius qui peccavit, vel alterius specialis personae agentis pro ipso. In Purgatorio autem non potest culpa expiari per aliquem actum meritorium, quia non sunt in statu merendi : unde oportet quod expietur eorum culpa per poenam, quam ipsi sustineant, nisi per suffragia eorum qui sunt in statu merendi, liberentur. Passio autem Christi immediate removet impedimentum ex peccato originali proveniens, quod ex altero contractum est ; sed ad removendum poenam debitam actuali peccato, quod quisque ex seipso commisit, pertingit eius efficacia mediante aliquo sacramento circa personam exhibito, aut aliquo actu ipsius personae, vel alterius ad ipsam relato ; et ideo non decebat ut per solam Christi passionem a Purgatorio liberarentur. Nisi dicatur, quod in vita sua hoc meruerunt ut per passionem Christi liberarentur. Vel hoc ex speciali gratia fuit quod illi qui in Purgatorio inventi fuerunt, absoluti sint per passionem Christi ; quamvis nunc illi qui sunt in Purgatorio, non consequantur effectum plenae liberationis ex sola passione Christi.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis impedimentum peccati originalis sit gravius, tamen est solubile per alium totaliter, quod non est de impedimento venialis peccati ratione praedicta.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod poena nunquam dimittitur virtute passionis Christi, nisi inquantum aliquis passioni conformatur : quod potest esse tripliciter. Uno modo sacramentaliter, sicut fit in Baptismo ; alio modo per meritum dilectionis, et fidei ex passione surgentis ; tertio modo per poenae similitudinem. Primi autem duo modi non possunt esse in Purgatorio, quia non sunt in statu recipiendi sacramentum, neque in statu merendi : unde oportet, si passio a veniali eos liberet, quod conformentur Christo passo per poenae passionem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quidquid erat in eis curabile per alium, totum curavit ; sed poena purgans non erat eis per alium totaliter remissibilis, ut dictum est.
Ad ea quae obiciuntur in oppositum, patet solutio ex dictis.
QUAESTIO III
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de ascensione Christi ; et circa hoc quaeruntur tria :
- Utrum Christus ascenderit ;
- De modo ascensionis ;
- De termino ipsius.
ARTICULUS I
Utrum Christus debuerit ascendere
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit. Omnis enim motus, cum sit exitus de potentia ad actum, est actus imperfecti, et est propter indigentiam. Sed ascensio motus est. Cum igitur in Christo iam glorificato totaliter per resurrectionem non fuerit aliqua imperfectio, vel indigentia, videtur quod ipse non ascenderit.
- Praeterea, in Christo non est nisi duplex natura, scilicet divina, et humana. Sed secundum divinam naturam Christo non competit ascendere neque localiter, cum ipse, secundum quod Deus, sit ubique ; neque secundum divinitatem, cum divinitas proficere non possit ; neque iterum secundum humanam secundum locum ; quia ipse de caelo non descendit, dicitur autem Ioan. 3, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo ; neque iterum secundum dignitatem, quia gloria sua post resurrectionem gloriosam non crevit. Ergo videtur quod Christus nullo modo ascenderit.
- Praeterea, aliis sanctis competit ascendere ad caelum Empyreum : quia per locum illum congruentem suae gloriae augetur suum gaudium. Sed gaudium animae Christi non potuit aliquo modo crescere, sicut nec gratia, vel gloria. Ergo videtur quod ipse non ascenderit.
- Praeterea, omne quod Christus in carne assumpta propter nos fecit, in nostram utilitatem cedere debuit. Sed per ascensionem nihil nobis accrevit : quia ante per passionem et descensum ad Inferos omne impedimentum remotum fuit, et ianua per passionem aperta est, et similiter per Baptismum, quando caeli aperti sunt. Ergo non fuit necessarium quod Christus ascenderet.
- Praeterea, omnis actio Christi ad nostram salutem ordinatur. Sed magis esset ad salutem nostram eius praesentia corporalis quam eius absentia. Ergo videtur quod a nobis per ascensionem discedere non debuit.
Sed contra est quod in Symbolo dicitur : Ascendit ad caelos.
- Praeterea, corpori nobilissimo debetur locus nobilissimus. Sed caelum Empyreum est locorum nobilissimus. Ergo corpus Christi, quod est nobilissimum, ad locum illum ascendere debuit.
- Praeterea, in Christo praemonstrata est gloria resurrectionis, quae membris eius promittitur. Sed promittitur etiam membris Christi locus caelestis, unde Lucifer cecidit. Ergo videtur quod ipse prius ascendere debuit pandens iter ante eos, ut dicitur Michaeae 2, 13.
Respondeo : Dicendum, quod ascendere in caelum fuit congruum et ipsi Christo, et nobis. Christo quidem, quoniam ei omne quod ad gloriam pertinet, debebatur ; unde cum caelum Empyreum sit locus congruus gloriae, et aliquod quasi praemium accidentale, Christo etiam debebatur ut ad locum illum ascenderet. Nobis autem congruum fuit quantum ad tria.
Primo ut nos quasi in corporalem possessionem induceret caeli, quam nobis pretio sui sanguinis emerat.
Secundo ut spem nostram ad caelum erigeret : quia dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus caelum posse patere monstravit, ut dicit Augustinus.
Tertio ut iam Christum non secundum carnem cognoscentes, spiritualiter tantum ipsi coniungamur ; et sic idonei efficiamur ad accipienda dona spiritus sancti, secundum quod dictum est, Eph. 4, 8 : Ascendit in altum, dedit dona hominibus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod motus localis, ut dicit philosophus, non mutat aliquid de eo quod est intra rem, sed solum est secundum id quod est extra ; unde motus localis non ponit exitum de potentia ad actum aliquem intraneum rei, sed ad actum extrinsecum ; et propter hoc non ponitur per motum localem aliqua imperfectio per hoc quod desit aliquid eorum quae debent inesse ; sed ponit imperfectionem secundum quid per hoc quod dum est in loco isto non est in alio. Similiter dicendum est, quod ascensio Christi non fuit propter aliquam indigentiam, qua indigeret ipse ex parte sua aliquid in seipso habere, sed propter nostram indigentiam, et ut esset in loco sibi convenienti, in quo nondum erat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ascendere et descendere possunt dici proprie, et sic significant motum localem ; unde non conveniunt Christo secundum divinam naturam, sed secundum humanam, secundum quam descendit ad Inferos et ascendit localiter ad caelos. Dicitur etiam metaphorice descendisse secundum divinam naturam inquantum se exinanivit formam servi accipiens, Philip. 2, et inquantum per novum effectum fuit in terris, secundum quem ibi ante non fuerat : ascendisse autem quantum ad notitiam aliorum. Similiter quantum ad humanam naturam ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis, et notitiam populorum ; descendit autem secundum passionis ignominiam. Quod autem dicitur, nemo ascendit, nisi qui descendit, ad personam referendum est, cui secundum naturam unam convenit descendere de caelo, scilicet secundum divinam, inquantum sibi carnem in persona copulavit ; et secundum aliam, scilicet humanam, ascendere.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christo in ascensione non accrevit aliquod gaudium neque quantum ad intensionem, neque quantum ad numerum eorum de quibus gaudendum erat : quia perfectum gaudium de omnibus ab instanti suae conceptionis habuit : sed accrevit sibi novus modus gaudendi : quia de illo de quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de praesenti.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod per passionem Christi omnia impedimenta fuerunt a nobis amota et omnia bona data quantum ad meritum, quia scilicet per passionem Christus nobis meruit praedicta ; sed oportuit ut per effectum in illa bona per eum induceremur, quasi in corporalem possessionem eorum quae iam nobis emerat. Dona autem gloriae in tribus consistunt. Primo in visione divina, quae est beatitudo animae ; et hoc per effectum contulit descendendo ad Inferos. Secundum est gloria corporis ; et hoc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est locus congruus ; et hoc praestitit in sua ascensione. In Baptismo autem caeli aperti sunt in signum quod per Baptismum, quem tunc inchoabat, in quo passio eius operatur, plenarie caeli aditus pateret nobis.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod corporalis praesentia Christi in duobus poterat esse nociva. Primo quantum ad fidem : quia videntes eum in forma in qua erat minor patre, non ita de facili crederent eum aequalem patri, ut dicit Glossa super Ioannem. Secundo quantum ad dilectionem : quia eum non solum spiritualiter, sed etiam carnaliter diligeremus conversantes cum ipso corporaliter ; et hoc est de imperfectione dilectionis.
ARTICULUS II
Utrum motus ascensionis fuerit violentus
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus ascensionis fuerit violentus. Act. 1 : Elevatis manibus ferebatur in caelum. Sed latio, ut dicitur VII Physic., est species motus violenti. Ergo ascensio sua fuit violentus motus.
- Praeterea, in corpore suo, cum esset solidum, dominabatur terra. Sed omne tale naturaliter movetur deorsum, et per violentiam sursum. Ergo illa ascensio erat violenta.
- Praeterea, omnis motus naturalis causatur ex motu caeli. Sed caelum non habebat aliquam causalitatem supra corpus Christi. Ergo motus ille non erat naturalis.
- Praeterea, omnis motus qui est in locum peregrinum mobili, est motus innaturalis. Sed ascensio Christi fuit huiusmodi : quia dicit Gregorius, super illud : homo quidam peregre proficiscens : caro ad peregrinandum ducitur, dum per redemptorem in caelo collocatur. Ergo illa ascensio fuit motus violentus.
Sed contra, omnis motus violentus inducit lassitudinem. Sed ascensio Christi non fuit talis. Ergo non fuit motus violentus.
- Praeterea, nullus motus violentus est propria virtute mobilis. Sed Christus propria virtute ascendit, ut patet Isai. 63, 1 : Gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo ascensio eius non fuit motus violentus.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod ascensionis motus fuerit subitus. Quia Augustinus dicit in quaestionibus de resurrectione, quod tales sunt motus corporum glorificatorum, sicut motus radii solis. Sed motus radii est in instanti. Ergo et motus corporis Christi gloriosi.
- Praeterea, corpus Christi gloriosum, omnino erat subiectum voluntati spiritus. Sed voluntas in instanti potest moveri de loco ad locum. Ergo et corpus Christi glorificatum.
- Praeterea, potentia corporis Christi glorificati est improportionabilis potentiae alicuius corporis mobilis non glorificati. Sed secundum proportionem virtutis moventis est proportio temporis in quo fit motus : quia maior virtus in minori tempore movet. Ergo si aliqua virtus movet in tanto tempore, virtus corporis Christi glorificati movebit in instanti ipsum corpus, quod instans tempori non proportionatur.
Sed contra, corpus Christi, cum sit divisibile, habet partem post partem. Sed ubi est una pars, ibi non est alia. Ergo oportet quod parti succedat pars : ergo motus ille non est subito.
- Praeterea, motus subitaneus non potest percipi. Sed apostoli viderunt Christi ascensionem. Ergo non fuit subita.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod statim post resurrectionem ascendere debuerit. Quia ascensio sua est exemplar aliorum sanctorum. Sed alii sancti post resurrectionem corporum futuram ascendent. Ergo et Christus debuit.
- Praeterea, sicut debuit probari veritas resurrectionis, ita debuit probari veritas mortis. Sed ipse ut probaret veritatem mortis, distulit resurrectionem usque in tertium diem. Ergo similiter debuit ascendere tertia die post resurrectionem.
- Praeterea, non est aliquis locus animarum nisi Infernus vel caelum. Sed animae sanctorum patrum qui erant in Limbo, Christo resurgente eductae sunt de Inferno. Ergo statim ascenderunt in caelum. Sed nullus debuit in caelum ascendere ante Christum, sicut nullus ante ipsum resurgere. Ergo et Christus statim post resurrectionem debuit ascendere.
Sed contra, Act. 1, 3 : praebuit seipsum vivum per dies quadraginta.
- Praeterea, consolationes divinae excedunt tribulationem humanam. Sed apostoli fuerunt in angustia post mortem Christi per tres dies. Ergo multo amplius debuerunt esse in gaudio propter ipsius resurrectionem.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, quod motus naturalis dicitur cuius principium est natura. Natura autem dicitur dupliciter : scilicet de forma quae est principium activum motus, et de materia quae est principium passivum. Secundum hoc igitur dicitur aliquis motus dupliciter naturalis. Uno modo quia in eo quod movetur est principium activum motus ; et sic corpora gravia et levia moventur naturaliter. Alio modo quia in eo quod movetur, est dispositio naturalis, per quam aliquid est mobile ab aliquo movente ; et hoc contingit dupliciter. Quia vel inest ista aptitudo ad hoc quod moveatur ab illo movente cum inclinatione ad contrarium motum, sicut est in corpore animalis ; et tunc motus ille dicitur violentus quantum ad naturam corporis, inquantum est corpus ; naturalis autem quantum ad naturam corporis, inquantum est animatum, ut dicit philosophus. Aut non est aptitudo ad contrarium inclinans, sicut patet in motu caelestium, quae moventur a substantia separata, et tamen dicuntur moveri naturaliter, ut dicit Commentator in I caeli et Mund. Hoc modo motus ascensionis Christi fuit naturalis : quia cum corpus glorificatum sit omnino subiectum animae, non potest esse aliqua inclinatio ad contrarium eius quod anima vult ; unde removetur in eo inclinatio gravitatis et levitatis repugnans voluntati, sicut inclinatio calidi et frigidi, quae est ad mutuam corruptionem.
Quidam autem dicunt, quod fuit etiam motus naturalis ex hoc quod principium activum fuit in corporis natura, sicut in motu gravium et levium : quia in corpore glorificato regnat natura caeli Empyrei, quae est de compositione corporis humani : quod est impossibile. Quia si aliquid de caelo Empyreo esset pars corporis nostri, oporteret quod esset commixtum elementis ; alias esset distinctum ab eis, et non esset pars, quia non esset unum, nisi aggregatione. Praeterea, si esset pars, non inclinaret ad motum rectum sed ad nullum : quia de natura caeli Empyrei non est quod moveatur nisi ad motum circularem qui est naturalis quintae essentiae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ferebatur quidem ab Angelis in obsequium dignitatis, non in adiutorium necessitatis ; sicut reges etiam feruntur et episcopi : unde non sequitur quod fuerit motus violentus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod motus ille non est naturalis corpori inquantum corpus, sed inquantum instrumentum animae glorificatae, per quam tollebatur inclinatio qualitatum contrariarum ad actiones et motus suos.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur de corporibus quamdiu sunt in statu generationis et corruptionis, et non de corporibus gloriosis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ille locus est peregrinus carni inquantum est caro, non autem inquantum est instrumentum animae gloriosae.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod illa opinio est facilior ad sustinendum quae ponit, quod corpus Christi in ascensione movebatur tempore perceptibili, sua quidem voluntate ; sed poterat moveri tempore imperceptibili, non autem in instanti : quia oportebat quod corpus Christi in ascensione transiret per media, cum per suam substantiam determinaretur ad locum, et impossibile est quod sit in diversis locis simul ; et ita oportebat quod in mediis locis esset in diversis instantibus, et sic oportebat motum illum esse successivum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod similitudo attenditur quantum ad perceptibilitatem, et non quantum ad genus motus : quia motus radii non est motus alterationis, ut dicitur in Lib. de sensu et sensato ; unde potest esse subitus : motus autem glorificatorum corporum est motus localis ; et ideo oportet quod sit successivus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus sit subiectum spiritui, tamen esse non potest ut corpus ad naturam spiritus convertatur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de virtute movente ex necessitate naturae, non autem de virtute movente per voluntatem, quae movet secundum exigentiam mobilis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ea quae circa Christum acta sunt, dispensative facta sunt propter aliquam utilitatem ; et ideo ad ostendendum veritatem suae resurrectionis oportuit quod non statim post resurrectionem ascenderet, sed diu cum apostolis conversaretur, ut ex magna familiaritate omnis dubitatio tolleretur : quia si tantum apparuisset semel, potuisset videri esse aliqua illusio ; et ideo pluries in illis quadraginta diebus illis apparuit. Fuit etiam dilata ascensio ad consolationem apostolorum, qui de morte contristati fuerunt ; et ideo dicit Glossa Act. 1, quod sicut quadraginta horae fuerunt mortis Christi, ita quadraginta diebus cum eis conversatus est post resurrectionem, quia consolatio divina excedit tristitiam humanam.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod aliorum sanctorum non oportebit resurrectionem probare, quia omnibus manifesta erit : et ideo non oportet quod differatur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod maior poterat esse dubitatio de resurrectione quam de morte ; et ideo oportuit quod longiori tempore confirmaretur.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod interim animae sanctorum erant cum Christo, ut de eius corporali praesentia gauderent ; vel erant in Paradiso terrestri, quamvis locus ille non sit proprie locus spirituum ; sed erant ibi dispensative ad tempus.
ARTICULUS III
Utrum Christus ascenderit super omnes caelos
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit supra omnes caelos. Corpus enim Christi necessario est in loco. Sed extra omnes caelos non est locus, secundum philosophum, I caeli et mundi. Ergo supra omnes caelos ascendere non potuit.
- Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum igitur non possit fieri motus de extremo in extremum nisi per medium, videtur quod supra omnes caelos ascendere non potuit nisi caelum divideretur, quod est impossibile.
- Praeterea, caelum Empyreum est locus spirituum. Sed diversorum diversa sunt loca. Ergo nec corpus Christi nec aliud corpus caelum Empyreum ascendit, quod est caelum ultimum.
Sed contra, Hebr. 7, 26 : Excelsior caelis factus. Praeterea, Ephes. 4, 8 : Ascendens in altum ; Glossa : loco et dignitate.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non ascenderit ad dexteram patris. Dextera enim vel sinistra sunt differentiae situs vel positionis. Sed Deus, cum sit summe spiritualis, non habet situm. Ergo non habet dexteram et sinistram.
- Praeterea, metaphorice filius ipse dicitur dextera patris, Psal. : Manus tua confregit inimicum. Sed haec praepositio ad denotat distinctionem, quia praepositiones transitivae sunt. Cum ergo filius a seipso non distinguatur, videtur quod ei non conveniat ad dexteram patris sedere.
- Praeterea, Proverb. 3, 16, dicitur : In dextera eius longitudo dierum, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed omnium bonorum patris Christus habet plenitudinem. Ergo non magis debet dici sedere ad dexteram quam sinistram.
- Praeterea, ipse dicitur esse in sinu Patris, Ioan. 1. Ergo non est ad dexteram.
Sed contra, Heb. 1, 7 : sedet ad dexteram maiestatis in excelsis.
- Praeterea, in symbolo dicitur : ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod non soli Christo conveniat ad dexteram patris sedere. Ad Eph. 2, 6 : Consedere nos fecit in Christo in caelestibus. Si ergo Christus sedet ad dexteram, et nos ad dexteram sedere faciet.
- Praeterea, Ephes. 1, 20 : Constituens illum ad dexteram, Glossa : idest aeternam beatitudinem. Sed omnibus sanctis communicatur aeterna beatitudo. Ergo omnibus sanctis convenit ad dexteram sedere, et non soli Christo.
- Praeterea, beatae virgini convenit esse in potioribus donis Dei, quae est super omnes choros Angelorum exaltata ; unde et in Psal. 44, 10, a dextris stare dicitur : Astitit regina a dextris tuis. Ergo non soli Christo convenit sedere ad dexteram.
- Praeterea, dextera patris est aequalitas patris. Sed spiritus sanctus est aequalis patri, sicut filius. Ergo sibi convenit sedere ad dexteram.
Sed contra, sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam naturam et divinam. Sed in nullo alio invenitur natura divina et humana simul. Ergo nulli alii convenit sicut Christo.
- Praeterea, aequalitas est in filio, ut dicit Augustinus per appropriationem. Sed dextera importat aequalitatem. Ergo videtur quod sedere ad dexteram soli filio conveniat.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod terminus ascensionis Christi est et locus et dignitas, non quam tunc de novo acceperit, sed quae tunc innotuit. Secundum autem quod terminus est locus, sic est exaltatus usque ad supremum locorum corporalium ; non quod non possit inde moveri, sed secundum congruentiam debetur sibi altissimus locus etiam ubicumque sit ; sed ad id quod sibi secundum congruentiam debetur, tunc fuit actu exaltatus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur ascendisse super caelos quia extra caelum Empyreum sit, sed quia in altissimam partem caeli Empyrei ascendit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis de natura corporis non sit quod possit esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc Deus facere per miraculum ; sicut etiam fecit corpus Christi de clauso virginali utero exire, ut dicit Gregorius.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis natura corporalis sit citra naturam spiritus, tamen natura corporis Christi transcendit omnes spiritus, inquantum est divinitati unita, quae est maior et dignior unio quam ea quae est per fruitionem : et ideo altior locus debetur corpori Christi quam etiam ipsis spiritibus creatis. Unde Glossa Hebr. 7, super illud : excelsior caelis factus est, dicit : idest omni rationali creatura.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod dextera est nobilior pars corporis ; unde qui alteri ad dexteram sedet, nobilissimo modo ei coniungitur. Nobilissimus autem modus secundum quem aliquis patri coniungitur, vel est nobilissimus simpliciter, et sic est esse aequalem sibi, et hoc convenit filio secundum divinam naturam : vel est nobilissimus quantum possibile est creaturae ; et hoc est coniungi ei in unione personae filii eius ; et sic sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam naturam : significat enim sessio firmitatem illius coniunctionis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur proprie dextera, sed metaphorice.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod filius dicatur dextera et sedere ad dexteram secundum diversas similitudines : quia metaphorice utrumque dicitur. Dextera enim dicitur secundum quod per ipsum pater operatur : sed sedere ad dexteram dicitur ratione iam dicta.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis sint Christi et maiora et minora bona patris, tamen ipse in maioribus est collocatus ; et ideo dicitur ad dexteram sedere.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod Christus inquantum exit a patre per generationem, dicitur in sinu patris sedere, per quod significatur generativa potentia ; sed inquantum est aequalis patri, et ei conregnat, dicitur sedere ad dexteram eius.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nulli creaturae convenit esse aequalem patri, neque coniungi filio eius in unitate personae, secundum quod dicitur Christus ad dexteram sedere ; et ideo nulli creaturae convenit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod fecit nos consedere inquantum nos gloria stabilivit, et iudiciariam potestatem dedit ; non autem sedere ad dexteram. Vel dicendum, quod nos consedere fecit etiam ad dexteram, sed non in nobis, sed in Christo, inquantum ipse est unius naturae nobiscum, quam, prout est in Christo, ad dexteram patris collocavit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non quaelibet beatitudo potest dici dextera simpliciter, sed quae debetur illi naturae assumptae : vel si quaelibet beatitudo dicatur dextera, hoc non erit secundum excellentissimum modum possibilem creaturae, sed possibilem creaturae non unitae ; et hoc est secundum quid.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis beata virgo sit super Angelos exaltata, non est tamen exaltata usque ad aequalitatem Dei, vel unionem in persona : et ideo non dicitur sedere ad dexteram, sed astare dextris, inquantum honor filii aliquo modo participative, non plenarie, redundat in ipsam, inquantum dicitur mater Dei, sed non Deus.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus potest dici sedere ad dexteram patris, inquantum est aequalis patri secundum veritatem ; sed non appropriatur ei aequalitas, sed filio : et ideo nec sessio dexterae.
EXPOSITIO TEXTUS
Fidei argumentum a philosophicis argumentis est liberum : quia per ea nec probari nec improbari potest. Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit. Hoc dicit propter tertiam opinionem, quae nondum erat suo tempore damnata, quae dicebat, quod etiam ante mortem erat hoc modo homo. Quia una eademque unione, quantum ex parte ipsius assumentis, non quantum ex parte assumptorum.
Ad quod dicimus. Hoc dicit, non quia praemissae locutiones sint simpliciter concedendae, sed ut ostendat quam causam veritatis habeant. Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. Ergo alii homines in caelum non ascendunt. Dicendum, quod alii non propria virtute scandunt, quod est ascendere. Vel loquitur de caelo sanctae Trinitatis, ad quod ascendit ratione divinae naturae. Vel dicendum, quod loquitur secundum quod caput et membra sunt una persona. Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne ossa regis Idumaeae consumantur usque in cinerem. Calceamentum est humanitas tegens pedem, scilicet verbum, quo quasi omnia portantur, Heb. 2. Corrigia ipsa est unio. Rex Idumaeae, Christus, qui communicavit carni et sanguini ; Hebr. 2. Idumaea enim sanguinea interpretatur. Ossa eius sunt fortiora et difficiliora ad intelligendum de mysteriis humanitatis eius, quae non sunt igne curiosi studii usque ad minima inquirenda, quod est ossa in pulverem redigere ; sed sunt silentio honoranda, quasi intellectum excedentia. Et sumitur de Amos 2.
