Distinctio XV — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO XV
PROOEMIUM
Postquam Magister determinavit de his quae Christus cum natura humana assumpsit ad dignitatem pertinentia, hic determinat de his assumptis quae pertinent ad defectum ;
et dividitur in duas partes :
primo determinat de defectibus quos Christus cum humana natura assumpsit ;
secundo determinat modum quo huiusmodi defectus in Christo fuerunt, dist. XVI, ibi : hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem.
Prima in duas :
primo determinat veritatem,
secundo excludit errorem, ibi : sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur [...] indubitabile faciamus quod supra diximus.
Prima in duas :
primo ostendit quos defectus cum humana natura assumpsit Christus ;
secundo ostendit quae fuit causa assumptionis, ibi : hos autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit.
Prima iterum in duas partes :
primo ostendit quod Christus in natura nostra accepit defectus poenales, et non culpae ;
secundo ostendit quos de poenalibus defectibus non assumpsit, ibi : tradit auctoritas quod dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostrae praeter peccatum.
Circa quod duo facit :
primo ostendit quos defectus poenales non suscepit ex parte animae ;
secundo quos defectus corporales non suscepit, ibi : sunt enim plura aegritudinum genera, et corporis vitia, a quibus omnino immunis extitit.
Circa primum duo facit :
primo ostendit quod Christus non suscepit ignorantiam, aut difficultatem ad bonum faciendum ;
secundo ostendit quod haec non sunt culpa, sed poena, ibi : sed forte dicet aliquis illa esse peccatum.
Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur [...] indubitabile faciamus quod supra diximus. Hic excludit errorem, et duo facit :
primo obicit contra errantes ;
secundo solvit illa quae pro se illi inducebant, ibi : quaedam tamen reperiuntur in sanctorum tractatibus quae praemissis adversari videntur.
Et haec dividitur in duas :
primo solvit obiectiones de passionibus, quas dixerant esse animae tantum, sicut tristitia, et huiusmodi ;
secundo solvit de illis quae sunt animae per corpus, sicut est dolor sensibilis, ibi : verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii.
Circa primum tria facit :
primo ponit obiectionem ;
secundo solvit, ibi : ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus ;
tertio solutionem confirmat, ibi : unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit.
Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii. Haec pars etiam dividitur in duas :
primo ponit obiectionem ;
secundo solvit, ibi : sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas [...] dictorum rationem, atque virtutem percipere utcumque poteris.
Hic est duplex quaestio.
Primo de his defectibus in generali.
Secundo specialiter de passionibus animae.
Circa primum quaeruntur tria :
- Utrum Christus debuerit assumere naturam humanam cum huiusmodi infirmitatibus ;
- Utrum omnes nostros defectus suscipere debuerit ;
- Utrum hos defectus quos assumpsit, contraxerit.
ARTICULUS I
Utrum Christus naturam humanam cum defectibus et infirmitatibus accipere debuit
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus humanam naturam cum infirmitatibus huiusmodi defectuum suscipere non debuit. Christus enim per suam incarnationem votis antiquorum patrum satisfecit. Isaiae 61, 9, dicitur ad exprimendum desiderium sanctorum patrum : consurge consurge : induere fortitudinem brachium domini. Ergo non debuit venire indutus infirmitate carnis.
- Praeterea, huiusmodi defectus poenae sunt. Sed poena non est iusta nisi ubi culpa est. Cum igitur absque omni culpa fuerit, videtur quod poenales defectus suscipere non debuit.
- Praeterea, contraria contrariis curantur. Sed Christus venerat curare nostras infirmitates. Ergo debuit contraria assumere, scilicet robur et fortitudinem.
- Praeterea, ipse venerat ad vincendum Diabolum. Sed vincere est opus fortitudinis. Ergo non debuit assumere infirmitatem.
- Praeterea, sicut culpa derogat iustitiae, ita infirmitas derogat virtuti. Sed Christus non debuit assumere defectus culpae, ne derogaretur divinae iustitiae. Ergo similiter nec debuit suscipere infirmitates poenales, ne derogaretur divinae virtuti.
- Praeterea, ipse venerat ad hoc quod homines in divinam cognitionem adduceret. Sed per infirmitates magis a sui cognitione abducebat, ut dicitur Isai. 53, 2 : Vidimus eum [...] despectum ; et sequitur : unde nec reputavimus eum. Ergo non debuit huiusmodi infirmitates assumere.
Sed contra, Hebr. 2, 18 : in eo in quo passus est, et tentatus, potens est et his qui tentantur, auxiliari. Sed Christus ad auxiliandum hominibus venerat. Ergo debuit eorum defectus suscipere.
- Praeterea, Christus venerat ad redimendum genus humanum. Sed opus redemptionis congrue compleri non poterat nisi per passionem, ut infra dicetur. Ergo debuit defectus assumere, secundum quos passibilis fuit.
- Praeterea, Christus ad hoc venerat ut esset mediator inter nos et Deum. Ergo debuit communicare cum utroque. Cum Deo communicavit in iustitia. Ergo nobiscum debuit communicare in poena.
Respondeo dicendum, quod Christus ad hoc venit, ut humanum genus in Deum reduceret, a quo per peccatum abductum erat. Et ideo sicut mediator, ea quae Dei sunt, in nos transfundit, scilicet gratiam et iustitiam ; et ea quae nostra sunt, quodammodo in Deum : non autem nostra quae a nobis tantum sunt, non a Deo, scilicet peccata, quia per haec ad Deum non ordinamur, sed magis deordinamur ab eo ; sed ea quae a Deo in nobis sunt, quae omnia in se ordinata sunt, et ad ipsum nos ordinantia. Et ideo ea quae fecit in nobis Deus, transtulit in Deum, non quidem in naturam divinam, sed in personam ea assumendo. Fecit autem Deus in nobis naturam, et perfectiones naturae, et defectus poenales, et etiam quosdam naturales, sicut indigentiam cibi, quam etiam homo in statu innocentiae habuisset : et ideo hos defectus simul cum natura in sua persona suscepit : haec enim in sua persona suscipere, est ipsa Deo repraesentare ad placandum ipsum nobis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod desiderium sanctorum patrum fuit ut veniret in fortitudine spirituali, scilicet gratiae et scientiae et virtutis, quae per hos defectus quos Christus assumpsit non impeditur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis culpa non praecesserit in ipso, tamen praecessit in natura humana, quam Deo reconciliare venerat ; et ideo inquantum consideratur ut gerens vicem totius naturae in satisfaciendo pro ipsa, quidquid in natura humana ad defectum pertinens, rationem iustae poenae habet, etiam in ipso habuit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod infirmitas curatur optime per curationem suae causae, et per consequens per contraria causae. Causa autem horum defectuum in nobis est culpa ; et ideo per contraria culpae hos defectus curare debuit, scilicet per gratiam et virtutes.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod venerat vincere fortem per iustitiam, satisfaciendo ; et ideo oportuit quod haberet defectus, secundum quod satisfaceret. Et praeterea per fortitudinem oppositam istis defectibus non vincitur Diabolus, sed per fortitudinem virtutis et gratiae.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod culpa non solum repugnat Deo, quia in ipsum non cadit, sed etiam quia ab ipso separat : quia est perversitas voluntatis, secundum quam anima nata est Deo coniungi : sed infirmitas quamvis in Deum non cadat, tamen a Deo non separat ; et ideo non est similis ratio.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod Christus non venerat manifestare se secundum humanam naturam, sed secundum divinam ; unde dixit : ergo non quaero gloriam meam, sed eius qui me misit. Gloriam autem Dei magis clarificavit per assumptam infirmitatem, inquantum inventum est quod id quod est infirmius Dei, est potentius hominibus, I Cor. 1.
ARTICULUS II
Utrum omnes defectus praeter peccatum accipere debuit
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Christus debuit omnes defectus praeter peccatum assumere. Heb. 2, 17, dicitur, quod debuit per omnia fratribus assimilari ut misericors fieret. Sed misericordia respicit omnem miseriam. Ergo debuit omnes nostros defectus assumere.
- Praeterea, sicut dicit Damascenus, quod est inassumptibile, est incurabile. Sed ipse venerat omnes nostros defectus curare, ergo debuit omnes suscipere.
- Praeterea, in susceptione nostrorum defectuum manifestatur Christi humilitas. Sed ipse humiliatus est quantumcumque humiliari potuit ; ut dicit Bernardus. Ergo ipse debuit omnes nostros defectus suscipere.
- Praeterea, omnes defectus aequaliter dedecent Dei maiestatem. Si ergo aliquos suscepit, eadem ratione omnes suscipere debuit.
- Praeterea, ipse curavit naturam nostram per gratiam et infirmitatem quam accepit. Sed ipse accepit omnem gratiam. Ergo omnem defectum suscipere debuit.
Sed contra, Christus, qui totam humanam naturam curare venerat, debuit integram habere. Sed quidam defectus sunt qui integritati naturae repugnant, sicut caecitas, et defectus membrorum. Ergo non omnes defectus debuit habere.
- Praeterea, Christus debuit esse perfectus in gratia. Sed quidam defectus sunt qui perfectioni gratiae repugnant, sicut ignorantia, et difficultas ad bonum. Ergo non omnes defectus habere debuit.
- Praeterea, contraria nata non sunt fieri in eodem. Sed quaedam infirmitates sunt sibi contrariae ex contrariis causis causatae. Ergo non potuit omnes nostras infirmitates habere.
Respondeo, dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, Christus habuit in se omnes naturales et indetractibiles passiones. Dicuntur autem passiones naturales quaecumque universaliter humanam naturam consequuntur, sive ex conditione naturae, sicut indigentia cibi et potus, sive quae pro peccato primi parentis in totam naturam devenerunt ex principiis naturae sibi relictae causat, sicut fames, sitis, labor, dolori, et huiusmodi. Indetractibiles autem passiones sunt quae defectum gratiae non important, sicut importat pronitas ad malum, et difficultas ad bonum, et huiusmodi, quae ex carentia gratiae vel perfectionis contingunt. Ex hoc enim laus Christi minueretur, si perfectus in virtutibus non fuisset, secundum quas est laus, et vituperium sive detrectatio secundum earum opposita. Unde duo genera defectuum non assumpsit, illa scilicet quae non universaliter humanam naturam consequuntur, sicut lepra, caecitas, febris, et huiusmodi : contingunt enim ex particularibus corruptionibus in singulis personis ; et hos defectus assumere non debuit, quia ad curandum naturae morbum venit. Item illa non assumpsit quae ad imperfectionem gratiae pertinent, sicut ignorantiam, difficultatem ad bonum, et huiusmodi : quia ipse venerat ad hoc ut de plenitudine suae gratiae omnes acciperemus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod debuit fratribus assimilari quantum ad illa in quae omnes fratres conveniunt, quae ad defectum gratiae non pertinent : non enim fuit fratribus similis nisi in natura speciei ; et ideo quantum ad actus et defectus qui consequuntur totam speciem, debuit fratribus assimilari.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut Deus curavit omnes in hoc quod assumpsit naturam, in qua omnes conveniunt ; ita curavit omnes defectus in hoc quod assumpsit illos defectus in quibus omnes conveniunt, ex quibus quasi causis primordialibus alii oriuntur : ex passibilitate enim naturae quam assumpsit, sequitur febris, et omnia huiusmodi.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod humiliari debuit inquantum potuit decenter. Non autem fuit decens ut qui venerat alios in gratiam adducere, defectum vel imperfectionem gratiae pateretur ; neque qui naturam in aliis integrare venerat, ipse in his in quibus alii integri sunt, defectum pateretur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis omnes defectus aequaliter sint indecentes divinae maiestati quantum ad suam naturam, non tamen quantum ad naturam assumptam, ut patet ex dictis.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod aliqui defectus sunt qui plenitudini gratiae repugnant ; et ideo ex hoc quod habuit omnem gratiam, magis debet concludi quod non habuit omnes defectus quam quod habuit. Vel dicendum, quod quia alios reintegrare venerat, debuit in perfectionibus potentior esse, non in defectibus, quia plus indiguisset ipse reformari quam reformare ; et ideo habuit omnem gratiam, non tamen, omnem defectum.
ARTICULUS III
Utrum huiusmodi defectus susceperit, vel contraxerit
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod huiusmodi defectus contraxerit. Illud enim proprie contrahitur quod cum alio trahitur. Sed ipse hos defectus cum natura traxit. Ergo eos contraxit.
- Praeterea, id quod ex ratione originis habetur, proprie contrahitur. Sed ex ratione suae originis Christus habuit hos defectus : quia ex ratione suae originis matri similis est natus, quae his defectibus subiacuit. Ergo ipse istos defectus contraxit.
- Praeterea, illud cum natura contrahitur quod ex principiis naturae causatur. Sed huiusmodi defectus, ut fames, sitis, et huiusmodi, ex principiis naturae causantur : quia ex actibus contrariorum in invicem, ex quibus homo naturaliter constat. Ergo hos defectus contraxit.
- Praeterea, verbum contrahendi, secundum quod hic loquimur, videtur traductionem importare. Sed Christus habuit huiusmodi defectus per traductionem corporis ex corpore, non ex conditione animae. Ergo Christus hos defectus contraxit.
- Praeterea, sicut culpa originalis contrahitur a patre, ita istae poenalitates contrahuntur ex matre, sicut dictum est in II Lib. Sed Christus ex matre passibilis natus est, quamvis non ex patre peccatore. Ergo huiusmodi poenalitates contraxit.
Sed contra, quod voluntarie assumitur, non contrahitur. Sed Christus voluntarie assumpsit hos defectus, sicut et ipsam naturam. Ergo non contraxit eos.
- Praeterea, nos dicimur contrahere hos defectus quia nobis debentur propter culpam originalem. Sed in Christo culpa originalis non fuit. Ergo Christus hos defectus non contraxit.
Respondeo dicendum, quod illud proprie contrahitur quod ex necessitate alio tracto trahitur ; et quia ex hoc ipso quod humanam naturam trahimus ex parentibus per vitiatam originem, sequitur de necessitate quod hos defectus habeamus ; ideo dicimur hos defectus contrahere. Christus autem potuit humanam naturam sine his defectibus assumere, sicut cum defectibus assumpsit ; et ideo non fuerunt in eo ex hoc ipso quod humanam naturam a parentibus traxit ; sed sicut voluntarie assumpsit naturam humanam, ita et hos defectus : et propter hoc dicitur assumpsisse hos defectus, non contraxisse.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod haec coniunctio con non solum notat simultatem temporis in hoc quod dicitur aliquid contrahi, sed ordinem necessariae consecutionis unius ad alterum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod generatum, inquantum huiusmodi, assimilatur ei quod generat ipsum active, quia agens similat sibi patiens ; quod autem aliquando natus assimilatur matri, ex qua generatur materialiter, est ex defectu virtutis activae, quae non potest materiam contrahere ad sui similitudinem ; unde vincunt motus materiae, et assimilatur filius matri. Neutro istorum modorum fuit necessarium quod Christus matri assimilaretur : tum quia mater non fuit agens in generatione, sed solum materiam ministravit : tum quia non fuit aliquis defectus ex parte virtutis agentis, scilicet spiritus sancti ; et ideo quod assimilatus est matri in his defectibus, hoc fuit ex sola eius voluntate.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex principiis naturae sibi relictae, idest privatae illo dono gratiae quod naturae primo conditae datum fuerat, ut in II Lib. dictum est, huiusmodi defectus causantur. Sed Christus poterat naturam humanam accipere cum illa perfectione quam gratis in sua conditione natura humana acceperat ; et ideo non de necessitate contraxit, sed voluntarie assumpsit.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod verbum contrahendi non solum importat traductionem, sed necessarium ordinem ad aliud tractum, ut dictum est.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod illud habet veritatem in illis qui secundum legem naturae nascuntur ; Christus autem non sic ex virgine natus est, sed supra naturam ; et ideo ratio non sequitur.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de passionibus quas assumpsit ex parte animae ; et circa hoc quaeruntur tria :
- Si anima Christi fuerit passibilis, et cuius proprie sit pati ;
- De passionibus animalibus quae consequuntur ex interiori apprehensione, ut tristitia, et huiusmodi ;
- De passionibus quae sunt secundum sensum corporalem, sicut est dolor.
ARTICULUS I
Utrum corpus pati possit
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur, quod omne corpus possit pati. Omne enim quod movetur, patitur : quia motus in eo quod movetur est passio, ut dicitur in III Phys. Sed omne corpus movetur. Ergo omne corpus patitur.
- Praeterea, omne quod recipit, patitur, cum pati dicatur a patim, quod est recipere. Sed corpora caelestia aliquid recipiunt, scilicet illuminationem. Ergo patiuntur : ergo et alia multo magis quae sunt sub eis.
- Praeterea, omne quod est potentius, natum est agere in minus potens. Sed omni corpore est aliquid potentius, et omni substantia creata. Ergo omnis creaturae est pati.
Sed contra, omne passibile est corruptibile, quia passio magis facta abiicit a substantia, ut dicitur Topic., Lib. VI. Sed non omne corpus est corruptibile. Ergo non omne corpus est passibile.
- Praeterea, sicut dicitur in I de generatione, omne agens est contrarium patienti. Sed non omne corpus habet contrarium. Ergo non etiam omne patitur.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Quaeritur, utrum anima sit passibilis ; et videtur quod non. Sicut etiam formae est agere, ita materiae est pati. Sed anima non est composita ex materia, ut in I Lib., dist. 8, qu. 5, art. 2, dictum est. Ergo non potest pati.
- Si dicatur, quod patitur per accidens ad passionem corporis ; contra. Passionis terminus est corruptio. Sed anima non corrumpitur corrupto corpore. Ergo etiam non patitur corpore patiente.
- Praeterea, ex hoc anima movetur per accidens localiter ad motum corporis, quia est in loco corporis per accidens. Sed nullo modo habet qualitatem corpoream, neque per se neque per accidens. Ergo nullo modo alteratur, corpore per accidens alterato. Sed passio proprie dicitur in motu alterationis, ut dicitur. Ergo anima non patitur per accidens passo corpore.
Sed contra, ad motum totius, per accidens movetur pars. Sed anima est pars totius compositi, quod patitur. Ergo et ipsa aliquo modo patitur.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod anima Christi non possit pati. Quia nihil est dignius quam anima Christi. Sed agens est dignius patiente, secundum Augustinum. Ergo anima Christi non fuit passibilis.
- Praeterea, virtus reddit animam quietam a passionum tumultibus ; et quanto virtus est perfectior, tanto passiones in animam minus dominantur. Sed in Christo fuit perfectissima virtus. Ergo nullo modo fuit in anima eius passio.
- Praeterea, impassibilitas est de ratione beatitudinis ; unde ponitur inter dotes corporis. Sed anima Christi fuit beata. Ergo non fuit passibilis.
Sed contra. Ioannes Damascenus dicit, quod anima corpori inciso compatitur et dolet ; et hoc est, quia unitur corpori passibili. Sed anima Christi coniuncta est corpori passibili. Ergo anima eius fuit passibilis : quia nihil compatitur quod non est passibile.
- Praeterea, Christus assumpsit in natura nostra defectus qui totam naturam consequuntur, qui imperfectionem gratiae non important. Sed passibilitas animae est huiusmodi. Ergo Christus passibilem animam assumpsit.
- Praeterea, Christus venit magis curare defectus animae in nobis quam defectus corporis. Sed ipse suscepit naturam passibilem, ut impassibilitatem nobis acquireret. Ergo debuit assumere animam passibilem, ut per hoc impassibilitatem animae acciperemus.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum dicit Damascenus, quod passio est motus ab uno in aliud, non quilibet motus est passio, sed solum alteratio, proprie loquendo, ut dicit philosophus : quia in hoc solo motu aliquid a re abiicitur et aliquid imprimitur, quod est de ratione passionis. Motus enim localis est secundum id quod est extra rem, quod est locus ; motus autem augmenti est secundum hoc quod ex eo quod iam est, scilicet nutrimento, producitur augmentatum in maiorem quantitatem. Ad hoc autem quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati quod sit res per se subsistens [aliter enim subiectum motus esse non posset], et quod sit corpus [quia solum tale movetur, ut in V Physic., text. 32, probatur], et ulterius quod habeat naturam contrarietati subiectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates. Ex parte vero terminorum alterationis requiritur quod una qualitate expulsa, alia introducatur : sic enim de qualitate in qualitatem transitur. Sed ulterius ad rationem passionis requiritur quod qualitas introducta sit extranea, et qualitas abiecta sit connaturalis : quod contingit ex hoc quod passio importat quamdam victoriam agentis super patiens : omne autem quod vincitur, quasi trahitur extra terminos proprios ad terminos alienos ; et ideo alterationes quae contingunt praeter naturam alterati, magis proprie dicuntur passiones, sicut aegrotationes quam sanationes, sicut patet per Damascenum et per philosophum. Unde patet quod illorum corporum tantum est proprie pati quae possunt extra naturam suam trahi ; et haec sunt corruptibilia.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non omne moveri est pati, nisi communiter et large loquendo, sicut etiam omne moveri quoddam corrumpi est, secundum Augustinum, et secundum philosophum, VIII Physic.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in illuminatione non abiicitur aliqua qualitas, sed tantum recipitur : et ideo non est passio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Deus qui est superior omni substantia creata, influit rebus ad perfectionem naturae ipsarum ; et ideo secundum quod ab ipso recipiunt, non dicuntur proprie pati ; neque secundum quod corporalia a quibuscumque spiritualibus recipiunt.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ex dictis de facili potest patere qualiter in anima possit esse passio. Quia cum anima sit quid incorporeum, sibi proprie non accidit pati, nisi secundum quod corpori applicatur. Applicatur autem corpori et secundum essentiam suam, secundum quod est forma corporea, et secundum operationem suarum potentiarum, prout est motor eius. Secundum autem quod applicatur corpori ut forma, sic non consideratur ut quid subsistens, sed ut adveniens alteri : unde sic non patitur per se, sed per accidens, sicut aliae formae moventur motis subiectis compositis. In viribus autem animae quantum ad operationem applicantur corpori solum vires partis sensitivae et nutritivae. Sed quia operatio virium nutritivae partis est in movere, non in moveri ; ideo secundum eas anima non patitur, sed magis agit.
Relinquitur ergo quod pati sit proprie animae secundum partem sensitivam, ut dicitur in VII Phys. Sed quia huiusmodi vires non sunt subsistentes, sed formae organorum corporalium ; ideo non dicuntur pati per se, nec anima secundum eas, sed per accidens, inquantum compositum patitur, ut dicitur in I de anima. Sed quia potentiae apprehensivae sensitivae sunt tantum in recipiendo speciem, quae quidem non recipitur in sensu per modum rei, sed per modum intentionis ; ideo in operatione harum virium est quidem aliquo modo pati, quantum ad hoc quod sunt vires materiales, et quantum ad hoc quod aliquid recipitur [et propter hoc dicitur in II de anima text. 52, quod sentire est quoddam pati]. Sed quia sensus non movetur a sensibili secundum conditionem moventis, cum forma sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale prout est in sensibili, sed secundum esse spirituale, quod est proprium sensui [unde non habet contrarietatem ad sensum, sed est perfectio eius, nisi secundum quod excedit proportionem sensus] ; ideo non proprie dicitur pati, nisi secundum quod excellentia sensibilium corrumpit sensum, aut debilitat.
Relinquitur ergo quod passio proprie dicatur secundum vires appetitivas sensitivas : quia hae vires et materiales sunt, et moventur a rebus secundum proprietatem rei : quia non est appetitus intentionis, sed ipsius rei ; et secundum hoc habet res convenientiam ad animam, vel contrarietatem : et ideo dicit philosophus, quod passio est quam sequitur delectatio vel tristitia : et Remigius dicit, quod passio est motus animae per susceptionem boni vel mali. Sed quia accidit delectatio secundum coniunctionem convenientis et connaturalis ; ideo adhuc magis proprie dicuntur passiones illae affectiones sensitivae ad quas sequitur tristitia, vel etiam quae sunt cum vehementia sive delectationis sive tristitiae, ut dicit philosophus V Metaphys. ; quia sic trahitur anima extra modum suum naturalem. Et sic loquimur hic de passionibus. Sed in viribus intellectivae partis, quamvis non sit proprie passio, quia immateriales sunt ; tamen ibi est aliquid de ratione passionis : quia in apprehensione intellectus creati est receptio ; et secundum hoc dicitur in III de anima quod intelligere est pati quoddam. In appetitu autem intellectivo adhuc est plus de ratione passionis : quia voluntas movetur a re secundum quod est bona vel mala, quae sunt conditiones rei ; intellectus autem movetur secundum apprehensionem veri vel falsi ; quae non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in anima : quia bonum et malum sunt in rebus ; verum et falsum sunt in anima, ut dicitur in VI Metaph. ; unde magis recipit anima a re secundum affectum, et vehementius movetur, quam secundum intellectum ; sicut dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod Hierotheus patiendo didicit divina, idest ex affectu circa divina in intellectum devenit. Et quia movetur affectus a re secundum proprietatem rei quam res habet in se ipsa, ideo per hunc modum contingit quod res habeat contrarietatem vel convenientiam ad animam ; sed secundum quod apprehenditur ab intellectu, omnis res habet convenientiam, inquantum apprehenditur ut verum : et ideo in operatione apprehensivae semper est delectatio ; in operatione autem affectivae est delectatio et tristitia : et sic etiam tristitia magis adhuc proprie dicitur passio, sicut in affectu sensibili dictum est, et similiter accipitur hic passio. De passione autem animae secundum quod ab igne infernali patitur, dicendum est in quarto libro : sic enim anima per se patitur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de passione proprie dicta ; et concludit quod anima hoc modo passionis non patitur per se, sed per accidens.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis per corruptionem corporum, anima non corrumpatur simpliciter quantum ad substantiam ; corrumpitur tamen compositio, secundum quam actu est forma corporis ; et etiam vires affixae organis, ut quidam dicunt.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod anima dicitur esse in loco per accidens, inquantum est pars compositi, quod est in loco per se ; et sic movetur per accidens in loco : et sic etiam valetudo, quae est compositi, est animae per accidens, inquantum est pars eius ; et sic etiam per accidens patitur ad passionem corporis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod anima Christi media fuit inter divinitatem et carnem. Et quia beatitudo inerat illi animae ex divinitate, corpus autem eius erat passibile ; ideo passibilitas inerat illi animae ex parte illa qua coniungibilis erat corpori ; beatitudo autem ex parte illa qua coniungebatur divinitati. Coniungebatur autem corpori dupliciter : scilicet secundum essentiam, inquantum est forma et secundum potentias, non tamen omnes, sed quasdam ; unde anima Christi secundum essentiam tota patiebatur ex laesi corporis passione ; sed quantum ad potentias patiebatur quidem passione imperfectionis, secundum operationes virium affixarum organis : secundum alias vero vires, quibus anima convertebatur in Deum, qualiter pateretur, dicetur infra, 3 art.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis anima Christi nihil sit dignius, non tamen impedit quin per accidens possit pati alio patiente.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod perfecta virtus omnino non tollit animales passiones, quia etiam aliquando utitur eis, sicut fortitudo ira, ut dicit philosophus : sed facit ut nulla passio in eo surgat quae rationem impediat. In Christo autem amplius fuit : quia enim fuit perfecta obedientia virium inferiorum ad superiores ; ideo nulla passio surgebat in eo nisi ex ordine rationis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod anima Christi habuit utrumque statum, scilicet viatoris, et comprehensoris ; unde secundum aliquid fuit beata, et secundum aliquid non fuit beata. Ex illa enim parte qua nata est anima corpori coniungi, non erat beatificata ; alias ex anima in corpus claritas gloriae descendisset, sicut erat in aliis glorificatis ; et ideo ex parte ista poterat pati, et habebat statum viatoris. Sed ex parte illa qua coniungebatur verbo per fruitionem, erat glorificata, et habebat statum comprehensoris.
ARTICULUS II
Utrum Christus tristitiam habuerit
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuerit tristitiam. Isa. 42, 4, dicitur de eo : non erit tristis, neque turbulentus.
- Praeterea, omnis tristitia est perturbatio quaedam. Sed in sapientem non cadit perturbatio. Ergo neque in Christo, qui fuit maxime sapiens, fuit tristitia. Secundam probat Seneca tripliciter. Primo sic. Fortius non perturbatur a debiliori. Sed virtus est fortior malitia. Ergo non perturbatur ab ea ; nec a virtute, quia virtus non est virtuti contraria : ergo nullo modo. Secundo sic. Nullus perturbatur nisi de eo quod bonum suum perdit vel diminuit. Sed sapiens non perdit bona sua, nec ei possunt auferri, quae sunt bona animae, quia bona corporis non reputat sua. Ergo non perturbatur. Tertio sic. Quia fortuna nihil eripit nisi quod dedit. Sed non dedit virtutem. Ergo ipsam auferre non potest ; et sic idem quod prius.
- Praeterea, philosophus : idem sine tristitia quam cum tristitia magis eligendum est. Sed Christus, cum fuerit sapientissimus, optime scivit eligere. Ergo non elegit aliquid pati cum tristitia.
Sed contra, Matth. 26, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem.
- Praeterea, fletus est signum tristitiae. Sed Christus flevit : Ioan. 11. Ergo ipse fuit tristis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod in Christo non fuerit ira. Ira enim vitium est. Sed in Christo nullum fuit vitium, sed summa mansuetudo ; Matth. 11, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ergo in Christo non fuit ira.
- Praeterea, sicut Gregorius dicit, ira per vitium excaecat oculum mentis, ira per zelum turbat. Sed in Christo oculus mentis neque excaecatus neque perturbatus fuit. Ergo in Christo non fuit ira.
- Praeterea, secundum philosophum, et Damascenum, ira est appetitus vindictae. Sed Christus non fecit aliquid ad vindictam. Ergo in Christo non fuit ira.
Sed contra, in Christo fuit ira per zelum, ut patet Ioan. 2. Ergo in eo fuit ira.
- Praeterea, nulla virtus defuit Christo, nec aliqua virtutis perfectio. Sed de perfectione aliquarum virtutum est ira, sicut fortitudinis, ut dicitur in III Eth. Ergo in Christo fuit ira.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod in Christo non fuerit timor. Timor enim maxime opponitur fortitudini. Sed in Christo fuit perfectissima fortitudo. Ergo in ipso non fuit aliquis timor.
- Praeterea, Augustinus dicit, quod signum perfectionis est absque timore esse. Sed Christus fuit perfectissimus. Ergo in eo non fuit passio timoris.
- Praeterea, si dicatur, quod timor inerat ei secundum sensualitatem ; contra. Timor est de futuro malo. Sed sensualitas in Christo non poterat futurum comprehendere. Ergo in Christo non poterat esse timor, sed tantum dolor de praesenti.
Sed contra, Marc. 14 : Coepit Iesus pavere et taedere. Ergo et cetera.
- Praeterea, eiusdem est dolor et timor. Sed in Christo fuit verus dolor. Ergo et verus timor.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod hic quaeritur de tristitia secundum quod est passio animalis in parte sensitiva ; et ideo dicendum, quod quia Christus voluntarie assumpsit naturam nostram, ut per eam nos redimeret, ideo talem assumpsit qualem oportuit esse ad finem redemptionis nostrae ; unde quamvis in aliis beatis per quamdam redundantiam ex glorificatione superiorum virium glorificentur etiam inferiores, et ex gloria animae descendat gloria corporis ; tamen in Christo non fuit sic : quia gloria eius quae inerat ei secundum fruitionem Dei, non impediebat passibilitatem animae eius, secundum quod erat pars humanae naturae : et similiter laetitia quae inerat in superiori parte per fruitionem, non redundabat in inferiores ; et ideo cum accidebat aliquid contrarium delectationi inferiorum partium, erat de eo tristitia ; sed tamen aliter in ipso et in nobis : quia in nobis inferiores vires non sunt perfecte subiectae rationi ; et ideo quandoque praeter ordinem rationis insurgunt in nobis passiones tristitiae, quas quidem virtus refrenat in virtuosis, sed in aliis etiam rationi praevalent : sed in Christo nunquam surgebat motus tristitiae nisi secundum dictamen superioris rationis, quando scilicet dictabat ratio quod sensualitas tristaretur secundum convenientiam naturae suae ; et ideo non fuit in eo tristitia rationem pervertens, nec fuit necessaria, sed voluntaria quodammodo.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod per illam auctoritatem Isaiae excluditur a Christo tristitia rationem impediens.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod perturbari dicitur ex toto turbari ; et hoc est quando turbatio inferioris partis ad superiorem pervenit, ut eius ordo turbetur : et hoc non est in aliquo sapiente, nec in Christo fuit ; et sic concludunt rationes Senecae.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod omnis tristitia, ut dicitur in 7 Ethic., inquantum in se est, fugienda est, inquantum huiusmodi : potest tamen eligi tristitia inquantum ad aliquod bonum ordinat, sicut tristitia poenitentis ad salutem ; et ita etiam Christus elegit tristitiam, inquantum utilis erat ad redemptionem humani generis.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ira tripliciter dicitur. Quandoque enim ira ponitur pro habitu vel actu vitii, quod opponitur mansuetudini, quod irascibilitas dicitur : quod contingit ex hoc quod virtus, ut in II Ethic. dicitur, quandoque magis opponitur uni extremorum, sicut mansuetudo superfluitati irae, magis quam diminutioni ; et ideo oppositum vitium nominatur ira : et sic ira non fuit in Christo.
Alio modo dicitur ira voluntas vindicandi aliquod malefactum ; et sic ira non est passio, proprie loquendo, nec est in irascibili, sed in voluntate : et sic ira est in Deo et beatis, et in Christo fuit.
Tertio modo dicitur ira proprie quaedam passio vis irascibilis, quae contingit ex hoc quod vis irascibilis tendit ad destructionem alicuius quod apprehenditur contrarium volito vel desiderato : et si quidem sit ex ordine rationis insurgens, vel ordinata ratione, sic dicitur ira per zelum, et sic fuit in Christo ; si autem sit inordinata, sic erit ira per vitium, quae in Christo nullo modo fuit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de ira secundum primum modum dicendi : sic enim opponitur mansuetudini : secundum autem quod est passio, non opponitur, sed est materia eius circa quam, quia etiam mitis irascitur quando oportet.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut in Christo delectatio superioris partis non tollebat tristitiam sensitivae partis ; ita etiam et ira sensitivae partis non impediebat in aliquo usum rationis : quia quando divinitas permittebat unicuique partium humanitatis Christi agere quae sunt ei propria, ut dicit Damascenus, una pars aliam non impediebat, sicut in nobis accidit quod una pars impedit aliam.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ira inordinata consistit in vindicta ; sed ira ordinata vindictam ad iustitiam ordinat, ut scilicet vindictam non quaerat, sed iustitiam ; et tantum puniat, quantum iustitiae ordo permittit.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod timor etiam multipliciter dicitur. Uno modo nominat habitum vel doni vel vitii quod opponitur fortitudini, et dicitur timiditas : et sic habitus doni fuit in Christo, non autem habitus vitii. Alio modo sumitur pro actu vel vitii vel doni ; et sic similiter dicendum ut prius. Alio modo dicitur quaedam passio in irascibili, quae consurgit ex hoc quod appetitus sensitivus refugit aliquod nocivum apprehensum ; et sic loquimur hic de timore. Unde dicendum, quod hoc modo fuit timor in Christo per eumdem modum sicut et de tristitia et ira dictum est, inquantum scilicet ex dictamine rationis et deitatis adiunctae, appetitus sensibilis refugiebat ea quae sunt sibi contraria.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de timore secundum quod est vitium, quia passio timoris est materia circa quam est fortitudo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod omnis timor ex aliqua imperfectione est : quia ex imperfectione est quod aliquid ab aliquo laedi possit. Christus autem quamvis fuerit secundum animam perfectissimus, tamen laedi poterat ex parte corporis ; et ideo ex parte ista patiebatur imperfectionem, et timere poterat.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in homine appetitus sensibilis movetur ex imaginationis sive aestimationis apprehensione immediate ; sed mediate etiam ex apprehensione rationis, inquantum eius conceptio in imaginatione imprimitur ; et ideo quando ratio in Christo praevidebat laesionem corporis, fiebat species laesivi in imaginatione, et appetitus sensibilis ad timorem movebatur.
ARTICULUS III
Utrum in Christo fuerit verus dolor in sensu
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit verus dolor in sensu. Quantumcumque enim est vis resistens laesivo, tantum dolor diminuitur ex laesione proveniens. Sed in Christo fuit infinita vis ad resistendum laesivo, scilicet virtus divinitatis. Ergo in eo dolor esse non poterat.
- Praeterea, dolor non est de re voluntaria. Sed Christus voluntarie passionem sustinuit. Ergo in eo dolor passionis non fuit.
- Praeterea, Christus magis perfecte videbat Deum quam Paulus. Sed Paulus in raptu propter visionem Dei non sentiebat ea quae in corpore gerebantur. Ergo nec Christus dolorem habebat ex corporis laesione.
Sed contra, Isa. 53, 4 : Vere dolores nostros ipse tulit.
- Praeterea, ad veritatem doloris non requiritur nisi laesio et sensus. Sed corpus Christi laesum fuit, et sensum laesionis habuit. Ergo fuit in eo verus dolor.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod dolor usque ad superiorem rationem non pervenerit. Iudicare enim de dolore non est pati dolorem. Sed in sanctis est tantum iudicium de doloribus secundum rationem, ut patet per Dionysium in epistola ad Ioannem Evangelistam. Cum ergo Christus in sanctitate perfectus fuerit, ipse secundum superiorem partem rationis dolorem non habuit.
- Praeterea, secundum philosophum, intellectus nullius partis corporis est actus. Sed dolor passionis non est in anima nisi ex coniunctione ad corpus. Ergo in parte intellectiva non fuit dolor passionis.
- Praeterea, secundum philosophum, delectationi quae est secundum intellectum, non est aliquid contrarium. Sed dolor est contrarius delectationi. Ergo non est in parte intellectiva.
- Praeterea, tunc anima perturbatur, quando usque ad rationem pervenit passio. Sed in Christo nulla fuit perturbatio. Ergo dolor non pervenit usque ad rationem.
- Praeterea, impossibile est eidem secundum idem contraria inesse. Sed dolor est delectationi contrarius. Ergo impossibile est quod secundum superiorem partem, qua gaudebat de Dei visione, doleret.
Sed contra, maior est colligatio potentiarum animae ad invicem quam membrorum. Sed uno membro patiente alia compatiuntur, I Corinth. 12. Ergo una potentia animae patiente, multo fortius aliae compatiuntur.
- Praeterea, maior est affinitas potentiarum animae ad essentiam quam animae ad corpus. Sed anima secundum essentiam suam compatitur patienti corpori. Ergo et omnes potentiae patiuntur simul cum essentia.
- Praeterea, in Psalm. 87, 4 : Repleta est malis anima mea, dicit Glossa exponens de Christo : idest doloribus. Ergo secundum omnes partes animae dolor inerat.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod dolor Christi non fuerit maior omnibus doloribus. Quia quanto poena est acerbior et diuturnior, tanto poena ex dolore resultans est maior. Sed aliqui sancti diuturniorem et acerbiorem poenam perpessi sunt, sicut patet de Laurentio et Vincentio. Ergo Christi dolor non fuit maximus.
- Praeterea, in aliis sanctis dolor mitigabatur ex contemplatione divina et amore, sicut de Stephano cantatur : lapides torrentis illi dulces fuerunt. Sed in Christo fuit maxima caritas, et perfecta Dei contemplatio. Ergo dolor eius maxime mitigabatur ; et ita fuit minimus.
- Praeterea, innocentia patientis minuit dolorem poenae ; unde pueri qui sunt in Limbo, non affliguntur de carentia visionis divinae, quia eis redditur non pro culpa quam ipsi commiserunt. Sed Christus sine culpa passus est. Ergo videtur quod dolor suus fuit mitissimus.
- Praeterea, quanto maior est recompensatio de bono amisso, tanto levius damnum amissionis portatur. Sed Christus habebat recompensationem maximam de amissione corporalis vitae per passionem, scilicet salutem humani generis. Ergo dolor ille fuit minimus.
- Praeterea, quanto est pretiosius quod amittitur, tanto est maior dolor de amissione. Sed Deus, quem homo per peccatum amittit, est dignior quam vita corporalis Christi. Ergo dolor qui est de amissione Dei, est maior quam dolor Christi de amissione vitae corporalis.
- Praeterea, quanto aliquid est magis dispositum ad patiendum, tanto minus dolet de passione. Sed Christi corpus magis fuit dispositum ad patiendum quam corpus Adae. Ergo Adam magis doluisset, dato quod laesus fuisset.
- Praeterea, quanto natura est perceptibilior, tanto est maior dolor. Sed natura animae perceptibilior est quam natura cuiuslibet corporis. Ergo dolor animae de passione Inferni, quam in seipsa patitur ab igne, est maior quam dolor Christi.
Sed contra, Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus ; quasi diceret, non. Ergo dolor suus fuit maximus omnium dolorum.
- Praeterea, Christus fuit optime complexionatus ; quod patet ex hoc quia habuit nobilissimam animam, cui respondet aequalitas complexionis in corpore. Sed quanto homo habet meliorem complexionem in corpore, tanto magis sentit laesiones corporis, quia habet meliorem tactum. Cum igitur dolor sit sensus laesionis, videtur quod in Christo fuerit maximus dolor.
- Praeterea, virtuosi hominis est suam vitam diligere ; unde et peccatores seipsos odiunt intantum quod seipsos interficiunt, ut probat philosophus in 9 Ethic. Sed Christus fuit virtuosissimus. Ergo maxime suam vitam dilexit : ergo dolor de amissione vitae suae fuit maximus.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sicut delectatio sensibilis causatur ex coniunctione convenientis secundum sensum ; ita dolor sensibilis causatur ex coniunctione eius quod non est conveniens sensui. Sed inter omnes alios sensus solus tactus est discretivus eorum ex quibus consistit temperamentum corporis : unde quod est conveniens secundum tactum, est conveniens ipsi temperamento corporis ; et propter hoc completa delectatio sensibilis est in sola perceptione tactus ; et similiter illud quod est inconveniens tactui, est contrarium temperamento corporis : et ideo dicit philosophus in III de anima, quod corrumpentia tactum corrumpunt animal, non autem corrumpentia auditum, nisi simul contingat ex accidenti et tactum corrumpi ; et ideo in solo tactu est dolor, qui accidit ex laesione temperamenti ipsius corporis. Unde cum in corpore Christi fuerit vera laesio, quia fuit divisio continui per clavos, et fuerit ibi verus tactus ; de necessitate oportet dicere, quod fuerit ibi verus dolor. Qualiter autem exponenda sint verba Hilarii, in fine dicetur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in corpore Christi esset vis deitatis, infinitam ad resistendum potestatem habens ; non tamen resistebat, sed dimittebat carnem pati quidquid proprium, ut dicit Damascenus : et ideo fuit ibi laesio, et per consequens dolor.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod voluntas rationis non excludit dolorem sensus ; sicut aliquis vult secundum rationem comburi, ut sanetur, sed tamen in combustione dolorem sensibilem experitur ; ita et fuit in Christo.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod non potest esse tanta vis contemplationis quod dolorem sensibilem ex laesione corporis tollat, si corpus laedatur, nisi per eam abstrahantur vires inferiores omnino a suis actibus, per modum quo una potentia intense operans abstrahit aliam a suo actu : et hoc modo accidit in raptu Pauli. Sed in Christo una vis non tollebat aliam a suo actu, nisi secundum quod ratio et deitas coniuncta ordinabat : et ideo perfectio contemplationis dolorem sensibilem non tollebat.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in dolore et tristitia duo inveniuntur ; scilicet contrarietas contristantis et dolorem inferentis ad contristatum et dolentem et perceptio eius : et quantum ad haec duo tripliciter differunt.
Primo quantum ad contrarietatem : quae quidem in dolore attenditur quantum ad ipsam naturam dolentis, quae per laesivum corrumpitur ; sed in tristitia quantum ad repugnantiam appetitus ad aliquid quod quis odit.
Secundo quantum ad perceptionem : quae quidem in dolore semper est secundum sensum tactus, ut dictum est, in tristitia autem secundum apprehensivam interiorem.
Tertio quantum ad ordinem istorum duorum : quia dolor incipit in laesione, et terminatur in perceptione sensus, ibi enim completur ratio doloris ; sed ratio tristitiae incipit in apprehensione, et terminatur in affectione ; unde dolor est in sensu sicut in subiecto, sed tristitia in appetitu. Ex quo patet quod tristitia est passio animalis, sed dolor est magis passio corporalis.
Quandoque tamen tristitia, large loquendo, dolor dicitur ; unde Augustinus distinguit dolorem animae secundum se, qui proprie dicitur tristitia, et dolorem animae per corpus, qui proprie dicitur dolor.
Loquendo igitur de dolore proprie dicto, sic quantum ad laesionem, quae est materiale in ipso, se extendit in Christo ad omnes potentias animae, secundum quod in essentia animae radicantur, ad quam etiam laesio corporis pervenit, secundum quod est eius forma ; sed quantum ad perceptionem laesionis, quae est formale in dolore, sic consistit in solo tactu, cuius est solus percipere laesivum inquantum laedit, scilicet inquantum corporaliter coniungitur.
Loquendo autem de dolore secundum quod large etiam tristitia dolor dicitur, sicut ex dictis patet, tristitia non potest esse in ratione sicut in subiecto, sed solum sicut in ostendente id quod est voluntati repugnans ; nisi ratio accipiatur prout comprehendit vim apprehensivam et affectivam, in qua est tristitia sicut in subiecto, quamvis non tristitia quae est passio, quae solum est in sensitiva parte, ut prius dictum est. Nulla autem virtus apprehensiva ostendit nisi suum obiectum. Obiectum autem superioris rationis sunt bona aeterna, ex quibus nihil erat contrarium voluntati Christi ; unde in ratione superiori, secundum quod ad obiectum suum comparatur, non poterat esse tristitia in Christo ; poterat autem esse quantum ad rationem inferiorem, cuius obiectum sunt res temporales ; in quibus aliquid contrarium voluntati eius aliquo modo accidere poterat, ut infra, dist. XVII, qu. 1, art. 2, quaestiuncul. 2, patebit. Sic ipsa laesio erat contra aliquam voluntatem Christi, qua naturaliter mortem refutabat, et similiter etiam mala humani generis ei displicebant ; unde in ratione inferiori poterat esse tristitia etiam secundum quod ad obiecta sua comparatur.
Et quia unaquaeque potentia ad naturam pertinet secundum quod in essentia animae radicatur, quae est essentialis pars naturae totius, rationem autem potentiae habet secundum comparationem ad obiecta ; ideo dicitur a quibusdam, quod passio doloris perveniebat usque ad rationem superiorem, inquantum est natura, secundum quod laesio corporis ad essentiam animae perveniebat ; et ulterius ad omnes potentias, secundum quod in essentia animae radicantur : non autem perveniebat ad eam inquantum est ratio : quia secundum quod ad obiectum suum comparatur, nullum detrimentum ex passione corporis sentiebat, cum in contemplatione divinorum non impediretur.
Et hoc etiam quidam aliis verbis dicunt, scilicet quod patiebatur ut est natura corporis, non autem ut est principium humanorum actuum ; et sic etiam dicunt quod inferior ratio compatiebatur et ut est natura, et ut est ratio. Quamvis etiam aliter possit intelligi distinctio qua distinguitur ratio ut natura et ut ratio : quia ratio ut natura dicitur secundum quod iudicat de eo quod est secundum se bonum vel malum, naturae conveniens vel noxium ; ratio autem ut ratio, secundum quod iudicat de eo quod est bonum vel malum in ordine ad alterum. Contingit enim quandoque aliquid in se consideratum, esse naturae noxium, quod tamen in ordine ad finem aliquem eligendum est, sicut ustionem quae est propter sanitatem. Et sic etiam mors Christi erat quidem in se mala, inquantum erat nocumentum naturae ; in ordine autem ad finem redemptionis humani generis, erat optima : et sic etiam ratio inferior ut ratio non tristabatur de morte, sed solum ut natura : et sic dicta distinctio erit de ratione secundum quod comparatur ad obiectum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod intentio Dionysii fuit dicere, quod sancti nullo modo quantum ad rationem moventur a rectitudine rationis, quod omnium virtuosorum est ; et etiam a tranquillitate mentis, quod perfectorum est ; et ideo dicit eos quantum ad rationem non pati, non quin experientia doloris aliquo modo usque ad rationem perveniat ; et hanc experientiam iudicium de passionibus nominat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod intellectus dupliciter potest considerari. Vel ut est potentia quaedam ; et sic potentia determinatur ad actum : quia cum operatio intellectus non exerceatur mediante aliquo organo corporali, dicitur, quod intellectus non est actus alicuius partis corporis. Vel potest considerari inquantum haec potentia radicatur in essentia animae ; et sic, cum anima secundum suam essentiam sit forma corporis ; et intellectus et omnes aliae vires sunt actus corporis, et per accidens ad passionem corporis patiuntur dupliciter, tum ex ordine rationis ad essentiam, tum ex ordine intellectus ad alias potentias quae operantur per organum corporale, ex quarum impedimento accidit impedimentum in operatione intellectus, sicut in phreneticis patet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod delectatio intellectus dicitur dupliciter. Uno modo ita quod sit intellectus quantum ad subiectum et quantum ad obiectum ; et haec est illa delectatio qua intellectus delectatur in hoc quod intelligi. Et quia utrumque contrariorum intelligitur secundum quod est intelligibile et perfectio intellectus, nec aliquam laesionem intellectui afferre potest, sicut in sensu accidit ; ideo tali delectationi non est tristitia contraria. Alio modo delectatio intellectus dicitur quantum ad subiectum, sed non quantum ad obiectum : quia non delectatur per hoc quod intelligit, sed de aliquo delectabili apprehenso, quando scilicet intellectiva pars delectatur de aliquo quod in ipsis rebus accidit consonum voluntati ; et sic haec delectatio non est de uno contrariorum secundum quod est in anima, secundum quod non habet contrarium, quia intentiones contrariorum in anima non sunt contrariae, cum sint simul ; sed secundum quod est in re, secundum quod habet contrarietatem ; unde et tali delectationi rationis potest esse tristitia contraria in parte intellectiva existens, sicut est in Daemonibus, et animabus damnatorum.
ad 4. Ad quartum dicendum quod homo dicitur perturbari, quando pervenit passio usque ad rationem, immutans ipsam a sui aequabilitate ; non autem quando pervenit experientia doloris vel passionis ad rationem.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod fruitio deitatis, et gaudium consequens, erat in superiori parte rationis in ordine ad suum obiectum ; dolor autem non perveniebat ad superiorem rationem, ut dictum est, nisi secundum quod fundatur in essentia animae ; sed in ratione inferiori et in sensualitate et in sensu erat tristitia et dolor, etiam secundum comparationem ad obiecta, inquantum secundum has potentias dolebat de poena corporis, et aliis huiusmodi : qui tamen dolor erat quodammodo materia gaudii fruitionis, inquantum gaudium illud se extendebat ad omnia illa quae apprehenduntur ut Deo placita. Et sic patet quod dolor qui erat in anima Christi, nullo modo gaudium fruitionis impediebat, neque per modum contrarietatis, neque per modum redundantiae. Tristitia enim contrarium gaudium impedit, sicut quodlibet contrarium impeditur a suo contrario : tristitia autem quae erat in anima Christi, nullo modo gaudio fruitionis contraria erat : quod patet ex tribus. Primo, quia non inerat eidem secundum idem, sed vel in diversis potentiis erat, vel in eadem secundum diversam operationem ; secundo, quia non erat de eodem ; tertio, quia unum erat materia alterius, sicut accidit in poenitente qui dolet, et de dolore gaudet. Sed ulterius omnis tristitia, secundum philosophum in VII Ethic., impedit omnem delectationem per quamdam redundantiam, secundum quod nocumentum unius potentiae redundat in aliam. Talis autem redundantia, ut dictum est, non fuit in Christo, nisi quando ipse volebat ; unde gaudium quod erat in superiori ratione per comparationem ad obiectum, non redundabat in vires inferiores, ut ab eis dolor et tristitia tollerentur ; neque ulterius in corpus, ut a laesione immune esset, nec per consequens in animam nec in potentias secundum quod in essentia animae radicantur, prout laesio corporis ad essentiam animae et ad potentias in ea radicatas pertingit.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod magnitudo doloris sensibilis Christi potest considerari ex tribus.
Primo ex ipsa natura passionis ; et sic habuit magnam acerbitatem : tum ex complexione patientis, quae erat temperatissima ; unde habebat optimum tactum, et per consequens erat in eo vehemens sensus laesionis [bonitas enim tactus attestatur etiam bonitati complexionis et bonitati mentis, ut dicitur in II de anima, text. 94] : tum ex genere poenae, quia in locis maxime sensibilibus fuit laesus, scilicet in manibus et pedibus : tum etiam ex multitudine passionum, quia per totum corpus laesionem sustinuit.
Secundo ex puritate doloris : quia in aliis patientibus mitigatur dolor sensibilis ex influxu superiorum virium in inferiores, propter contemplationem quae abstrahit inferiores vires aliqualiter a suis actibus, vel etiam propter complacentiam voluntatis ex amore eius propter quod patitur. In Christo autem non fuit talis habitudo potentiarum ad invicem, ut dictum est ; immo unicuique permittebatur agere quae propria sibi erant, ut dicit Damascenus ; et ideo dolor suus fuit absque omni admixtione alicuius mitigantis.
Tertio ex voluntate patientis : quia enim voluntarie patiebatur, ut satisfaceret pro peccato totius humani generis, ideo dolorem excedentem omnes alios dolores assumpsit. Similiter etiam dolor animalis, qui tristitia dicitur, qui erat in appetitu sensitivo, vel in ratione ut natura, ex his duobus ultimis habebat magnitudinem ; et tertio ex turpitudine mortis, et ex dilectione vitae corporalis quae optima erat ; et ex magnitudine eorum qui eum laedebant ; et ex defectibus humani generis, quibus ex maxima caritate compatiebatur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod potest inveniri passio alicuius sancti quae fuerit magis dolorosa quantum ad aliquid, vel quantum ad diuturnitatem, vel aliquid huiusmodi ; sed non simpliciter, omnibus pensatis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in Christo non refundebatur gaudium contemplationis in sensum, sicut in aliis accidit, ut dictum est.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod innocentia patientis minuit quidem dolorem secundum numerum, quia non dolet de tot, sicut peccator, qui dolet de poena et de laesa conscientia ; sed addit dolorem quantum ad intensionem poenae, per se loquendo, et inquantum apprehendit eam ut magis indebitam. Sed pueri non affliguntur de carentia divinae visionis, quia non est carentia alicuius eis proportionati, ut in II Lib., dist. 33, qu. 2, art. 2, dictum est, cum gratiam non habeant, nec ex eis fuit quod non habuerunt.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod recompensatio facit gaudium in ratione ut ratio considerata, quae apprehendit hoc malum in ordine ad aliud bonum ; et inquantum gaudium eius refunditur in alias vires, secundum hoc mitigatur dolor aliarum virium. In Christo autem hoc non fuit ; et ideo non sequitur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod sicut gaudium comprehensoris superat omne gaudium viatoris ; ita dolor vel tristitia damnati superat omnem dolorem viatoris ; unde cum Christus non assumpserit nisi dolorem viatoris, dolor damnati, sive quem habet quantum ad poenam damni, sive quem habet quantum ad poenam sensus, est maior quam fuerit dolor Christi : quia ille dolor facit damnatum miserum, quod absit ut de Christo dicatur. Sed dolor quem habet aliquis viator de peccato, non est tantus, quantus est dolor Christi : tum quia mitigatur ex spe veniae, tum quia non est tanta perceptibilitas dolentis, quamvis sit maius bonum amissum.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod quamvis in Christo fuerit maior dispositio ad patiendum quam in Adam fuisset, tamen in eo etiam fuit maior sensus laesionis quam in Adam fuisset, et ideo maior dolor.
ad 7. Ad septimum dicendum sicut ad quintum.
EXPOSITIO TEXTUS
Non sentit corpus, sed anima. Contra. Sentire est coniuncti, secundum philosophum. Ergo neque corporis neque animae, sed omnis.
Dicendum, quod eorum quae sunt coniuncti, quaedam insunt toti ratione animae, ut sentire, et huiusmodi ; et haec attribuuntur animae eo modo loquendi quo dicitur calor calefacere, quia est principium calefaciendi : quaedam autem insunt toti ratione corporis, ut dormire, et huiusmodi ; et haec attribuuntur corpori, et non animae. Quaedam autem non per corpus, immo etiam sine corpore sentit. Contra. In I de anima dicitur : destructo corpore, anima non reminiscitur neque amat ; et est similis ratio de illis quae hic inducuntur.
Dicendum, quod amor, timor, et huiusmodi, omnia aequivoce sumuntur : quandoque enim nominant passionem proprie dictam ; et sic sunt in parte sensitiva ; et ideo non possunt esse sine corpore : quandoque autem sumuntur pro actu voluntatis aliquid eligentis vel repudiantis ; et sic possunt esse sine corpore sicut et voluntas. Suscepit nostram vetustatem ; contra. Simile non consumit suum simile. Ergo vetustas vetustatem consumere non potuit.
Dicendum, quod duplex vetustas est ; scilicet culpae, et poenae, quae ad veterem hominem pertinent. Vetustas ergo poenae non opponitur novitati gratiae, immo materialiter se habet ad ipsam, inquantum meritum consistit in poena decenter tolerata ; et ita vetustas poenae cum novitate gratiae, opponitur vetustati culpae, et delet eam, et per consequens vetustatem poenae quae ex vetustate culpae causatur consumet in statu gloriae ; propter hoc simplex vetustas potuit delere duplam, quod dupla vetustas non potuisset, quia non habuisset novitatem adiunctam. Non enim assumpsit ignorantiam. Contra. Damascenus : naturam ignorantem et servilem accepit. Praeterea, Leo Papa in Serm. 4 Epiphan. : Adoraverunt infantem in nullo ab aliis pueris segregatum. Ergo ignorantem sicut alii.
Dicendum ad primum, quod ipsemet Damascenus seipsum exponit : dicit enim naturam assumptam ignorantem, si secundum intellectum separetur assumptum ab assumente ; idest, si consideretur illa natura assumpta quasi non fuisset assumpta : et tunc ignorans fuisset, sicut est in aliis hominibus.
Ad secundum dicendum, quod intelligitur quantum ad corporalia, vel secundum apparentiam. Numquid in eo essent defectus ? Scilicet culpae : alias auctoritas non probaret intentionem Magistri. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis [...] vel ad impletionem operis ad quod venerat [...] vel ab immortalitatis desperatione erigendam spem nostram [...] suscepit. Et videtur quod prima causa non valeat : quia vera humanitas potuit esse sine his defectibus, sicut fuit in primo statu, et erit in ultimo. Item videtur quod nec secunda : quia opus redemptionis, ad quod venerat, per mortem implevit. Ergo non oportebat quod famem, sitim, et alia huiusmodi assumeret. Item videtur quod nec tertia : quia magis videtur desperationem salutis inducere infirmitas eius qui salvare venerat.
Ad primum ergo dicendum, quod veritas humanitatis necessarium erat quod ostenderetur : quia exigebatur ad redemptionem quod esset Deus et homo : nec humanitas secundum statum primum et ultimum erat nobis nota, sed secundum statum secundum : et ideo oportuit quod assumeret defectus qui nobis insunt secundum istum statum.
Ad secundum dicendum, quod alii defectus quos assumpsit, fundantur super eamdem causam, scilicet supra passibilitatem naturae : et ideo simul cum defectibus quibus opus redemptionis completum est illi assumpti fuerunt.
Ad tertium dicendum, quod infirmitas carnis desperationem non inducit, propter divinitatis virtutem adiunctam ; sed magis spem erigit : quia sicut in ipso, ita et in nobis infirmitas tolletur. Doles ergo, domine Iesu, non tua, sed mea vulnera. Contra. Etiam sua vulnera doluit ; ut dictum est. Item quaeritur, si sua et nostra vulnera doluit, quis fuerit maior dolor.
Dicendum ad primum, quod ratio ut ratio, non dolebat de suis vulneribus propter bonum quod sequebatur : dolebat autem sensualitas, et ratio considerata ut natura.
Ad secundum dicendum, quod non sunt unius rationis dolor corporalis passionis Christi, et dolor animalis, qui tristitia dicitur, secundum quem nostris defectibus compatiebatur ; et ideo non sunt comparabiles. Si autem sumatur dolor passionis animalis, tunc dicendum, quod fuit maior dolor compassionis quam passionis : quia caritas qua de nostris malis dolebat, praeponderat aequalitati complexionis suae, qua dolebat de passione sua : et iterum pretiosior ei erat honor divinus, qui laedebatur culpis nostris, quantum ex nobis erat, quam sua vita corporalis : et etiam in huius signum illum dolorem sustinuit, ut istum tolleret. Aut contristatur quis per passionem. Videtur quod in Christo non fuit propassio. Matth. 7, dicit Glossa, quod propassio est subitus motus cui non consentitur. Hoc autem est veniale peccatum. Item tristitia semper videtur esse passio, quia est in genere passionis. Item videtur quod nunquam sit passio, ut dicit Damascenus, sed passionis sensus.
Dicendum, quod passio importat immutationem patientis. Non autem dicitur aliquis immutari simpliciter, quando id quod est principale in ipso, permanet immutatum : et ideo simpliciter loquendo, quando ratio non immutatur a sui aequalitate, vel aequitate, non dicitur passio, sed propassio, quasi imperfecta passio : et hoc modo fuit in Christo.
Et ideo dicendum ad primum, quod proprie loquendo, est immutatio inferioris partis tantum ; et quando talis immutatio in nobis accidit, non praeordinatur a ratione : ideo Glossa secundum statum potentiarum in nobis loquens, dicit propassionem subitum motum. In Christo autem aliter fuit, ut ex dictis patet. Nec tamen est verum quod omnis subitus motus sensualitatis sit peccatum veniale ; sed tunc tantum quando est tendens in illicitum, quod in Christo nullatenus fuit.
Ad secundum dicendum, quod dicitur non esse passio, quia non est perfecta passio, quamvis sit de genere passionis ; sicut ea quae parva sunt, quasi pro nihilo reputantur ; sicut dicit Damascenus, quod proprie passio est, quando habet aliquam magnitudinem perceptibilem.
Ad tertium dicendum, quod Damascenus loquitur de passionibus corporalibus, non animalibus. Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis non deficiens a se Deo assumpsit : in quo quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent.
Verba haec Hilarii videntur a Christo dolorem passionis et timorem excludere : quae tripliciter solvuntur.
Quidam enim dicunt, Hilarium hoc retractasse : et hoc dicebat Willelmus episcopus Parisiensis, quod viderat epistolam retractationis, et fuerat sibi scriptum a quodam qui eam legerat. Et hoc videtur probabile ex his auctoritatibus quas in littera Magister inducit : quarum una incipit, ibi : interroga quid sit : alia est notula quae incipit ibi : cum haec passionum genera ; quibus expresse dicit, humanitatem Christi his infirmitatibus subiacuisse ; quod tamen littera negat, ut videtur.
Alii dicunt, quod loquitur de Christo quantum ad deitatem ; quia disputat contra illos in his verbis qui Dei filium creaturam dicebant. Sed huic non consonant verba auctoritatis, quae faciunt mentionem de Christi carne. Solutio autem Magistri consistit in hoc quod simpliciter noluit removere a Christo dolorem, sed tria quae sunt circa dolorem.
Primo dominium doloris ; quod patet ex hoc quod dicit : quam igitur infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem ?
Secundo meritum doloris, quod patet ex hoc quod dicit : non tamen vitiosa infirmitatis nostrae forma erat in corpore.
Tertio necessitatem doloris ; quod patet ex hoc quod dicit : videamus an ille ordo passionis infirmitatem in domino doloris permittat intelligi.
Et secundum hoc solvuntur tria difficilia quae in verbis eius videntur esse.
Primum est quod dicit : poena in eo desaevit sine sensu poenae ; et hoc nominat supra naturam passionis, quae scilicet sensum poenae infert, qui est dolor : quod non potest intelligi de sensu exteriori, quia sic poneretur corpus illud insensibile esse ; sed oportet quod intelligatur quantum ad sensum rationis, qui non fuit immutatus per huiusmodi passiones a sua aequalitate : et propter hoc dicitur, quod poena in ipso dominium non habuit ; vel etiam quod ipsum verbum non est affectum huiusmodi passionibus secundum secundam solutionem, ut videtur dicere in notula affixa.
Aliud difficile est quod dicit : non habens naturam ad dolendum ; et hoc dicitur, quia non erat in natura illa ordo ad dolorem ex aliquo merito peccati, sicut est in nobis : et per hunc modum dixit supra, quod dominici corporis ista est natura, ut feratur in undis ; hoc enim non est de natura corporis in se considerati, sed ex virtute adiunctae divinitatis.
Tertium difficile est quod dicit : neque enim fieri potest ut timor eius significetur in verbis cuius fiducia contineatur in factis ; ubi videtur ab ipso excludere timorem, et tristitiam consequenter. Sed vel hoc solvendum est sicut in supra dicta auctoritate, scilicet quod loquitur de timore prout est passio, et non prout est propassio.
Vel dicendum, quod excludit necessitatem timoris. Habebat enim in ratione, unde timorem et tristitiam a sensualitate excluderet, si voluisset : quia, ut supra dictum est, sensualitas nata est moveri ad tristitiam et timorem, et ad opposita, non solum ex apprehensione imaginationis, sed etiam ex apprehensione rationis. Pati potuit, et passibilis esse non potuit. Contra. Philosophus in Lib. de Somn. et Vigil. : cuius est potentia, eius est actus. Ergo quod patitur, est passibile.
Dicendum, quod pati significat passionem per modum actus : unde ad suppositum refertur, secundum quod suppositum est cuiuscumque naturae : et quia passio inest sibi ratione humanae naturae, ideo dicitur quod pati potuit. Passibile autem potentiam significat ad patiendum ut informantem id de quo dicitur : et quia verbum secundum se non informatur potentia patiendi, ideo dicitur, quod passibile esse non potuit, scilicet secundum se, quamvis passibile fuerit ratione naturae assumptae.
