Prologus — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Prologus

LIBER QUARTUS

 

 

PROLOGUS

 

Ostensum est in praecedentibus quomodo primus homo a Ierusalem descendens in Iericho gratuitis spoliatus, in naturalibus sit vulneratus.

Cum autem de eo scriptum sit quod est, spiritus vadens et non rediens, a tanta miseria per se resurgere non potuit, nisi Samaritanus ille ad quem clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? Custos, quid de nocte ? in formam servi se exinaniens caelos inclinaret et descenderet, ovem centesimam quae errando perierat relictis nonaginta novem in deserto propriis humeris ad locum unde ceciderat reportaret.

Quod quomodo factum sit, ipso annuente qui reportavit, deinceps explicabimus.