Caput VIII — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT VIII
Utrum aliquid fecit Filius quod non Pater, nec Spiritus sanctus ;
et an potuit Pater incarnari ?
Cum Filius assumpserit carnem non Pater, vel Spiritus sanctus, quaeritur utrum aliquid fecit Filius quod non Pater vel Spiritus sanctus ?
Ad hoc ita obicitur : Indivisa sunt opera Trinitatis ; ergo quidquid facit una trium personarum, et quaelibet ; Filius assumpsit carnem ; ergo et Pater.
Ad hoc dicendum quod tota Trinitas operata est incarnationem Filii, et quidquid facit una trium personarum facit quaelibet, non tamen Pater assumpsit carnem. Cum enim dicitur, Pater assumpsit carnem, non tantum notatur quid factum sit, sed et cui factum sit. Est enim sensus locutionis quod in sua persona carnem susceperit, quod falsum est. Et ideo in praedicta argumentatione fallacia est secundum accidens, vel potius secundum quid et simpliciter, quia prius proponitur quid, postea assumitur, quid et cui. Fallacia. Quidquid facit unus istorum trium, facit uterque reliquorum ; unus induit se ; ergo et reliqui duo, scilicet posito quod unus in medio se induat, et alii duo eumdem adiuvent, et est hic eadem fallacia et similitudo.
Quaeritur autem, an Pater potuit assumere carnem, quia si hoc potuit, et nil potuit quod non possit modo, ergo potest modo esse homo, et ita Pater et Filius possunt esse duo homines, et ita duo et duae substantiae.
Quod autem Pater potuit incarnari ostendit Augustinus sic : Pater, etsi per subiectam creaturam apparere posset, incongrue tamen vel a Filio quem genuit, vel a Spiritu sancto qui ab eo procedit missus diceretur.
Ideo dicunt quod Pater potest esse homo alius quam Filius, non tamen alia substantia. Sicut Pater est alia persona quam Filius, non tamen est alia substantia. Item Filius Dei potuit assumere corpus et animam Petri ; ergo Petrum. Ergo potuit facere ut ipse esset Petrus. Fallacia ultimi. Socrati conveniet hoc nomen Plato ; ergo Socrates erit Plato, et est rectum similiter si bene inspicias. Potuit enim Filius Dei assumere naturam Petri totam et facere ut ei conveniret hoc nomen Petrus, sed non potuit facere ut ipse esset Petrus, quia hic ponitur Petrus in designatione hominis quem significat.
Quaeritur etiam an potuit assumere unam humanam naturam et aliam, il est duo corpora et duas animas ? Nam nomine humanae naturae non intelligimus nisi animam et corpus in Christo, et ideo bene dicimus, unam humanam naturam et aliam. Quod si est, ergo potuit esse unus et alius homo, et ita duorum hominum uterque, et ita duo homines, et ita plures. Nunquid enim si assumpsisset duo corpora et duas animas, vere diceretur : Iste homo est ille ? Mihi quidem ita videtur, haec persona humanata est, illa persona humanata, et sic iste homo est ille. Sicut si modo assumeret Filius Dei angelicam naturam, sicut testatus est Origenes in libro qui Periarchon dicitur, pro redemptione diaboli futura post mille annos, vere diceretur : Hic homo est ille angelus. Si vero diceretur quod duo essent, et ita duae personae, iam essent duo Filii in Trinitate, et ita quatuor personae.
Si quaeratur quare potius Filius quam Pater sit incarnatus, ratio in promptu est : Ut sicut in sapientia Deus mundum creavit, secundum illud : Omnia in sapientia fecisti, ita in Filio, qui est sapientia Patris, recrearet, vel ut idem esset Filius in humanitate qui erat Filius in Deitate. Si enim Pater vel Spiritus sanctus incarnaretur, iam essent duo filii in Trinitate, unus secundum Deitatem, alter secundum humanitatem.
