Caput XIV — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XIV
An alicui datum sit ut fieret Filius Dei, et si Christus in humana natura meruit hoc accipere, an in divina.
Et iterum quaeritur, an alicui datum est per gratiam ut esset Filius Dei ?
Quod si est, ergo vel naturae, vel personae : non naturae humanae, quia non natura humana est Filius Dei ; nec divina, quia nil accepit per gratiam divina natura ; ergo personae datum est ut esset Filius Dei : non alii personae quam Filio : ergo Filius Dei per gratiam accepit ut esset Filius Dei : ergo ex tempore est Filius Dei, et non ab aeterno.
Ad quod dicendum quod Augustinus et Ambrosius videntur sibi contradicere in hac datione nominis.
Augustinus enim aperte dicit quod Christus homo per gratiam accepit ut ipse existens homo vel subsistens in humana natura et sit, et nominetur Deus. Hoc tamen non meruit, quia non meruit humana natura uniri Verbo Dei : meruit tamen per obedientiam passionis quod sustinuit in humana natura, ut evidens fieret illum hominem exaltatum, id est divinae naturae unitum. Quod quidem licet verum esset ante resurrectionem, tamen incognitum erat hominibus et daemonibus.
Ambrosius tamen dicit istud nomen Deo donatum, non homini. Non tamen contradicit, quia Augustinus loquitur de gratuita datione, quae est ex tempore et facta est in homine : Ambrosius de naturali datione quam ab aeterno habet Filius Dei, ut sit Filius Dei per generationem.
Cum ergo quaerit aliquis proterve, an alicui datum sit ex tempore quod sit Filius Dei ? nunquam simpliciter respondendum, ne sugillet quis arctando circa personam, vel naturam.
Sed hoc respondendum, humanae naturae est datum, ut uniretur Filio Dei ex tempore, non dico quod esset ut ipse sit Filius Dei, Christo datum est in tempore ut ipse ens homo sit Filius Dei, non ut sit Filius Dei. Hoc enim aeternum, illud temporale : hoc naturali datione habet, illud gratuita : hoc per divisionem dicitur, illud per compositionem : hoc in divina natura habet, illud in humana.
Item Christus in humana natura meruit manifestationem nominis sui secundum quod Deus, ut dicit Ambrosius. Cum enim ab aeterno esset Filius Dei, non tamen ante passionem, etiam secundum quod erat Dei Filius, manifestum erat quod esset Filius Dei : et hoc manifestum est per passionem : ergo in humana natura meruit aliquid quod recepit in divina natura. Meruit enim per passionem ut notum fieret non tantum de humana quod esset unita Deo (quod non erat cognitum licet foret verum), imo etiam quod Filius Dei esset Filius Dei Patris, quod licet ab aeterno foret verum, erat tamen incognitum, quod tunc nihil sciebatur de Trinitate ante adventum Christi.
Ad quod dicendum quod, etsi Deus hominibus per cultum innotuit, non ideo aliquid ei accrevit. Si enim Christus modo a nullo coleretur secundum quod Deus, non ideo aliquid ei accresceret, nec minus beatus esset. Ipse enim est Deus qui non mutatur, nec bonorum meorum eget, nec in se exaltatur, sed in te quod est potius te exaltari in illo. Nihil ergo accrevit divinae naturae per passionem Christi, licet Trinitas manifestaretur quae prius erat omnino ignota hominibus.
Item quaeritur an Christus meruerit vitam aeternam ? Quod videtur, quia erat homo in via positus et adultus, et charitatem habens qua merebatur. Ergo et vitam aeternam merebatur.
Item, non potuit Christus esse homo qualis fuit, scilicet mortalis et passibilis, nisi haberet virtutes, et non potuit eas habere otiosas, existens mortalis et passibilis, habens plenitudinem virtutum, quin mereretur, quod quidem non est dubium : sed non ideo merebatur vitam aeternam quam habuit, ex quo homo fuit, quantum ad fruitionem visionis Dei : sed non statim habuit immortalitatem quam meruit post : tamen etiam tunc meruit illam fruitionem visionis Dei quam cito fuit. Charitatem sine mensura habuit, et statim cooperatum est liberum arbitrium eius. Ergo statim processit motus ex charitate et libero arbitrio erga Deum et proximum. Non enim habuit charitatem ut parvuli in habitu et non in usu, cum a Conceptione fuerit vir, ut dictum est supra, non aetatis perfectione, sed omnium naturalium et gratuitorum usu et plenitudine. In corpore enim aliquid accrevit ei, in anima nihil nisi impassibilitas quam habuit, vel statim quando separata fuit anima a corpore, vel in resurrectione.
Videtur ergo Christus illo motu dilectionis erga Deum meruisse fruitionem visionis Dei quam et statim habuit, ut simul fuerit et praemium et meritum sicut in angelis.
Econtrario tamen videtur illam fruitionem visionis Dei habuisse non ex meritis sed gratis. Cum statim frueretur visione Dei ex quo fuit, sicut si statim ex quo fuit haberet carnem immortalem et impassibilem, sicut statim contemplatus est Deum plenissime, quis diceret Christum ex meritis habuisse illam immortalitatem ?
Quod tamen et sic etiam haberet immortalitatem potest ostendi. Nam illam immortalitatem et glorificationem carnis ita meruit per passionem, quod etiam operibus virtutis meruerat eam a Conceptione, licet non sequeretur passio, quia non ipsa passio meritoria fuit nisi ex charitate, nec aliquid accrevit meritis illius per passionem quoad virtutem merendi, sed quoad meritorum.
Quid ergo prohibet ipsum statim accipere praemium illud, id est glorificationem carnis, ex quo fuit homo ? et habuit virtutes quarum operibus illam glorificationem meruit, ut simul essent praemium et meritum tempore, licet meritum praecederet naturaliter, sicut in angelis simul fuit meritum confirmationis et praemium, sicut etiam in quolibet peccante mortaliter simul est meritum poenae, id est culpa, et poena, id est privatio a summo bono quae est pars poenae debitae mortali peccato ; et ita habebitur quod Christus de plenitudine gratiarum quam habuit, cooperante libero arbitrio, potuit primo quo fuit momento habere omnia quae post resurrectionem habuit, scilicet carnem glorificatam, animam impassibilem ; et tunc totum de meritis haberet non praecedentibus tempore sed natura.
Quod si impossibile est haec omnia habuisse eum a Conceptione quin haberet de gratia ; ergo et a simili, cum statim ex quo fuit frueretur visione Dei, de gratia tantum habuit hoc non de meritis, maxime cum tantam cognitionem divinae maiestatis consequi non posset anima ipsius, nisi unita esset Verbo Dei. Imo si meruit illa anima statim habere illam cognitionem Dei sine mensura, cum sine mensura habere non posset, nisi Verbo Dei esset unita (si enim pura creatura esset, semper in cognitione proficere Christus homo posset). Ergo meruit illa anima statim uniri Verbo Dei, cum fere idem sit habere cognitionem Dei sine mensura, e esse unitum Deo, nec istud sine illo haberi possit.
Item, ipse Christus erat vita aeterna vivens cum Patre ab aeterno, quomodo ergo de meritis debebatur ei vita aeterna, nisi de meritis ei debebatur quod Deo uniretur ? Horum solutionem mihi scribere non esset pigrum, cum hoc sciam et mihi et aliis necessarium, nisi quia tutiorem novi affectum vera inquirendi quam incerta pro certis sumendi.
Sic quaeramus tanquam inventuri, sic inveniamus tanquam quaesituri ; de credendis nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus.
Illud ergo potius quaeramus, an Christus meruit nobis vitam aeternam ? Quod si est, cum non magis quam patiendo eam nobis meruit ; ergo meruit vitam aeternam Petro quando Petrus in mortali peccato erat : tunc enim negaverat Christum ; ergo dignus erat vita aeterna propter merita Christi, et indignus propter sua. Ergo simul dignus et indignus.
Item, tunc Christus meruit vitam aeternam habere ; ergo Abraham non iam meruerat eam sibi. Item, Christus meruit vitam aeternam huic qui modo est in via, et habebat eam, et impossibile est Christum defraudari de meritis suis, et necesse est Christum tunc meruisse huic vitam aeternam ; ergo necesse est [Christum (hunc vel ipsum)] habiturum esse vitam aeternam : ergo impossibile est ipsum esse damnandum.
Item, Christus omnibus membris meruit vitam aeternam, et ex pari charitate fuerunt omnia eius merita. Ergo omnibus membris suis meruit parem coronam.
Item, merita Christi fecerunt omnes bonos quotcunque fuerunt futuri boni, et propria eorum merita fecerunt eos bonos. Ergo Christi merita magis quam illorum, vel minus, vel aeque fecerunt eos bonos.
Ad hoc dicendum quod Christus nemini meruit vitam aeternam nisi sub hoc sensu, id est merita Christi fuerunt causa efficiens quare singulorum merita essent eis sufficientia ad vitam aeternam. Nostra enim merita nequaquam nobis sufficerent ad vitam aeternam obtinendam, nisi praecessissent vel subsequerentur merita Christi : et animadverte quomodo sit. Decrevit nullum Deus introduci ad conspectum divinae maiestatis, nisi tantam in uno homine reperiret obedientiam, quantam in primo repererat inobedientiam ; sed in nullo nisi in Christo reperta fuit illa consummatio iustitiae : nam omnes peccaverant in primo parente et damnati fuerant, et apostataverant a radice. Nullius ergo merita sufficiebant ad delendum illud decretum, quia nullus repertus fuerat tam humilis quam superbus fuit Adam ; aliquatenus tamen iuvabant eos eorum merita, ut scilicet vitarent gehennam, sed non ad hoc ut amoverent ab introitu paradisi igneam rumphaeam, ut se ad divinae maiestatis intromitterent praesentiam. Sed Christus homo sufficiens fuit, et perfecta hostia multo amplius humilis et obediens quam Adam superbus et inobediens ; et ideo in eminentiori loco nos collocavit, quam fuit ille a quo nos Adam per peccatum expulit.
Quod ergo quaeritur an merita Christi magis faciant nos bonos quam merita nostra ? non est recta comparatio, quia merita nostra faciunt nos bonos per sua ; sicut si dicatur : Deus magis iustificat me quam mea iustitia ; vel, medicus magis curat me, quam medicina.
Si quaeratur an Christus parvulis, qui nulla habent merita, meruit vitam aeternam, dari potest simpliciter ; adultis tamen non meruit eam, nisi sub praemisso sensu : meruit tamen passione sua, ut si quis baptizaretur, nulla iniungeretur satisfactio pro anteactis peccatis, quod ipse in passione omnium membrorum peccata tulit ad delendum, et satisfactionem pro illis agendum, et aquae baptismi rubricatae sunt Christi sanguine. Sicut si ego meruerim omnium membrorum meorum mutilationem pro aliquo peccato, et abscindantur mihi duae aures pro illa multitudine poenarum, et dicat aliquis : Debes puniri in singulis membris pro peccato quod commisisti.
Respondebo quod non debeo ; quia in capite passus sum omnium poenam quando aures abscissae sunt. Ita et Christus caput nostrum pro omnibus nobis poenam portavit. Unde si in baptismo iniungeretur satisfactio pro peccatis, non videretur satisfecisse mors unica Christi ad redemptionem nostram, cum baptismus gerat figuram mortis in multis, et ab eo efficaciam contraxit.
Quaeritur etiam an Christus sine omni merito potuit habere bona ista animae et corporis ?
Ad quod dicendum quod non potuit esse homo mortalis quin haberet virtutes, et non potuit habere virtutes quin haberet non otiosas, et non potuit habere non otiosas quin mereretur ; ergo non potuit esse homo mortalis quin mereretur ; potuit tamen sine meritis habere quod habet, sed tunc non esset talis homo qualis fuit scilicet passibilis et mortalis.
