Caput XII — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XII
An Christus habuerit charitatem modo viae, vel modo patriae :
ubi determinantur quae ad charitatem Christi pertinent.
Sicut anima Christi habet scientiam sine mensura quae est donum gratuitum, ita habet quatuor cardinales virtutes ; habet etiam charitatem qua nulla est perfectior. Fidem autem et spem non habet nec habuit, quia non habuit charitatem modo viae, sed modo patriae, et ubi est perfecta cognitio, non est fides ; similiter ubi est certitudo rei, non est spes.
Sed obicitur : Christus credidit et speravit. Unde : In te, Domine, speravi, et Credidi propter quod locutus sum. Ergo habuit fidem et spem. Fallacia. Petrus qui est in patria credit et sperat resurrectionem corporum. Ergo habet fidem et spem.
Item, Christus habuit ordinatam charitatem. Ergo magis dilexit Deum quam se, et proximum sicut se, sed ipse erat Deus, ergo se dilexit plusquam se, et proximum sicut Deum. Ergo inordinatam habuit charitatem.
Item, Christus erat verus doctor et summus. Ergo quo ordine docebat haberi charitatem et eam habuit, vel non bene habuit vel docuit : sed hoc ordine docebat debere haberi, ut primo diligeretur Deus, secundo propria anima. Ergo ita habuit charitatem. Ergo plus dilexit sese Deum quam se hominem.
Item, Christus faciebat quae docebat, et econtrario, et nil docebat vel faciebat quod non facere vel docere poterat. Ipse docebat Deum plus esse diligendum quam propriam personam : Ergo plus diligebat Deum quam se.
Item, Christus habuit perfectam charitatem. Ergo proximum perfecte dilexit. Ergo ad id quod se ; sed non ad aliud, vel propter aliud se dilexit, nisi quia ipse erat Deus. Ergo ad hoc dilexit proximum ut esset Deus, sed impossibile erat proximum hoc esse. Ergo non sic erat diligendus.
Item, Christus habuit charitatem modo patriae non modo viae. Ergo non habuit ad merendum, quia patria non est locus merendi, sed recipiendi. Ergo Christus non meruit charitate quam habuit.
Item, Christus habuit charitatem in via ad merendum, in patria non habuit ad hoc, quia tunc non potuit mereri. Ergo ad alium usum habuit in via quam in patria.
Ad praedictorum solutionem dicendum est quod Christus neminem dilexit charitate, nisi quem sciebat praedestinatum esse ad vitam : et ordinatam habuit charitatem, in hoc quod plus dilexit se secundum quod erat Deus, quam secundum quod erat homo, et proximum dilexit sicut se, id est ad id in quo se, non tamen ad omne id, nec ad hoc ut uniretur Verbo Patris in unitate personae. Fuit autem Christus in via non eo modo quo alii homines : nam esse in via proprie est esse in itinere revertendi ad patriam, vel per poenitentiam, vel alio modo ; et tractum est a filiis Israel egredientibus de Aegypto, et venientibus ad terram promissionis, id est Ierosolymam. Nam et nos de Aegypto, id est de afflictione, vel moerore, sive tenebris huius saeculi exeuntes, futuram civitatem, id est Ierusalem, scilicet visionem pacis inquirimus, non habentes manentem mansionem. Christus autem non fuit hoc modo in via, quia qui non recessit, non est reversus. Christus autem non recessit, quia non habuit peccatum, nec actuale nec contractum. Fuit tamen in via, id est in cursu mortalitatis et passibilitatis, quia : Exsultavit ut gigas ad currendam viam, et, De torrente in via bibit. Qui autem non habent charitatem, in via non sunt, quia viam civitatis habitandae non inveniunt, imo sunt in invio. Nec est mirum si Christus ex charitate potuit mereri in via, quod non potuit in patria. Nam etiam sic est in aliis hominibus.
Item, Christus semper habuit parem charitatem. Ergo quoscunque dilexit, pari charitate dilexit. Ergo matrem suam et Petrum pari charitate dilexit. Ergo inordinatam habuit charitatem, quia etiam inter proximos habenda est distinctio, eo quod magis diligendi sunt parentes quam alii.
Item, semel dilexit charitate Petrum. Ergo et semper. Ergo et quando Petrus peccavit mortaliter. Sed tunc non diligebat Petrus Deum. Ergo tunc non erat dignus diligi a Deo.
Item, Deus diligit omnem suam creaturam, qui nil odit eorum quae fecit. Ergo diligit Iudam. Ergo dilectione temporali, vel aeterna : Si aeterna dilectione, ergo charitate, ergo ad vitam ; si dilectione temporali, ergo dilectio temporalis fuit in Christo.
Item, Christus diligit hunc electum qui modo non habet charitatem, nec est dignus diligi modo ; et non diligit illum qui est reprobus, et tamen habet charitatem et est dignus diligi. Sic ergo diligit non dignum diligi, et non diligit dignum diligi ; ergo inordinate diligit.
Item, maiorem apponit charitatem huic cui minorem praeparavit coronam, quam illi cui maiorem, et minimum augmentum charitatis superat omnia munera quae in praesenti vita possunt homini conferri. Ergo magis diligit istum quam illum. Econtrario tamen ab aeterno maius bonum praeparavit illi quam isti. Ergo ab aeterno magis dilexit ; quemcunque ab aeterno dilexit diligit modo. Ergo modo magis istum quam illum.
Item, iste magis diligit Deum quam ille, et qui magis diligit debet magis diligi. Ergo magis diligitur a Deo iste quam ille, quod falsum est, quia maius praeparatum est illi.
Item, ab aeterno voluit Deus ut huic apponeretur gratia in tempore, et Deum apponere gratiam huic est ipsum diligere eum. Ergo Deus ab aeterno dilexit istum. Non ergo ab aeterno odio habuit ; quod falsum est. Ipse enim ab aeterno Iacob dilexit, Esau autem odio habuit. Iste autem reprobatus est, licet modo bonus.
Item, Petrus aliquando fuit magis bonus, aliquando minus bonus, et auctoritas habet : Qui plus diligit, plus diligitur ; Ergo quia quando magis bonus erat magis diligebat, et quando minus bonus erat minus diligebatur. Et Christus nunquam nisi charitate dilexit Petrum, ergo maiori charitate aliquando dilexit Petrum, et aliquando minori. Non ergo semper parem habuit charitatem.
Item Christus aliquando dilexit Iudam aeterna dilectione, et tunc Iudas diligebat eum charitate. Ergo tunc erat Iudas dignus diligi aeterna dilectione. Ergo tunc erat dignus diligi a Deo aeterne. Ergo et Deus tunc diligebat eum aeterne.
Praemissarum obiectionum difficile est sumere solutionem nisi huius verbi diligere, prout de Deo dicitur, multiplex distinguatur significatio.
Sciendum ergo quod hoc verbum diligere dictum de homine, duo potest notare : vel interiorem affectum, vel exteriorem effectum. Ut cum dicitur : Iste diligit istum, potest intelligi quod motu proveniente ex charitate movetur ad diligendum illum, quod ad interiorem pertinet affectum ; vel quod ministret ei temporalia beneficia, quod pertinet ad exteriorem effectum.
Cum ergo dicitur hoc verbum diligere de Deo secundum divinam naturam, non notat motum aliquem qui sit in Deo, quia nil tale cadit in divinam essentiam, sed effectum dilectionis Dei, id est quae est Deus, notat. Unde tot possunt huic verbo assignari significationes, cum de Deo dicitur, quot sunt effectus dilectionis divinae, et quia sunt eius tria notabilia signa, scilicet conservare in proprio esse ; gratiam in tempore apponere ; ad vitam praedestinare : cum dicitur : Diligit istum, si secundum divinam naturam sumitur dilectio, unum istorum intelligitur, vel quod servet in proprio esse, et ita omnem creaturam suam diligit ; vel quod apponat gratiam, quod facit solis rationalibus creaturis, licet non omnibus, tamen tam electis quam reprobis ; vel quod praedestinavit ad vitam, quod solis rationalibus creaturis, et haec ultima est praecipua dilectio pro qua sola recipitur quod Deus semper dilexerit Iacob et Petrum, et ab aeterno, et quando Petrus erat in mortali peccato et antequam Petrus quidquid esset prorsus. Quibus propositionibus probatur divina essentia, et subinnuitur quidam effectus in creaturis. Idem est enim : Deus dilexit Petrum ab aeterno, ac si dicerem : Deus est Deus, cuius voluntati subfuit ut Petro in tempore apponeret gratiam, et conferret in futuro coronam. Et propter hanc solam dilectionem dicitur Deus aliquid diligere charitate, quia neminem charitate semel dilexit, quem non semper dilexerit, et quem non ad vitam aeternam dilexerit.
Et econtrario propter reliquas duas dilectiones non est dicendum quod Deus ab aeterno dilexerit Iudam, vel irrationabilem creaturam, vel quod charitate haec dilexerit. Imo nulla dilectione ea dilexit, nec temporali, nec aeterna : quod videretur per ablativum aliquid attribui Deo. Tali autem propositione potius creaturae fit attributio quam Creatori. Solus enim terminus ponitur, sicut cum dico, Deus creavit omnia, licet quidam dicant tali propositione sicut et praemissa praedicari divinam essentiam principaliter et subinnui effectum, ut sit sensus, Deus ab aeterno dilexit Iudam, id est Deus est Deus cui ab aeterno placuit ut Iudas esset in tempore et ei gratia apponeretur.
Alii dicunt quod nec ista, nec illa aliquid probatur nisi solus terminus : qui securius incedunt licet non adeo vere.
Solet quaeri de motu illo naturali quo Dominus dilexit matrem suam, an meritorius illi fuerit.
Ad quod dicendum quod per se consideratus, meritorius non fuit ; si vero conditus fuit charitate, meritorius exstitit. Solet etiam quaeri an plus dilexerit Dominus Petrum quam Ioannem. Videtur quod plus Ioannem quia ipse de fonte Dominici pectoris plenius hausit ; et de ipso legitur quod, Virgo est electus a Domino, atque inter caeteros magis est dilectus, et eius consobrinus fuit. Unde si Christus illum ordinem conservavit charitatis quem docet Ambrosius : Ordinavit in me charit., plus tenebatur eum diligere ratione cognationis quam Petrum, cui non erat iunctus linea consanguinitatis. Cum enim duodecim tantum fuerunt apostoli in eius consortio, quinque eorum fuerunt cognati Domini.
Econtrario tamen plus videtur dilexisse Petrum quia eum constituit principem apostolorum, et dedit claves regni caelorum. Ideo dicunt fere omnes quod familiarius dilexit Ioannem, plus tamen, id est maiori affectu Petrum, utpote a quo plus diligebatur. Dicit tamen Augustinus super Ioannem, per Ioannem intelligi contemplativam vitam ; per Petrum activam, et ita plus dilexisse Ioannem quam Petrum, eo quod plus dilexit hanc vitam quam illam. Plus tamen ad litteram dilexit Petrum quam Ioannem. Nec enim astrictus erat Christus ordini charitatis qui observatur in via, cum ipse haberet charitatem modo patriae. Nec dicitur Ioannes plenius caeteris hausisse, eo quod plura cognovit. Tunc enim forte plus dilexis set (nam qui plus cognoscit plus diligit), sed quia in mensa coenae propinquior erat Domino, loco, quam Petrus, qui aliquantulum erat remotus. Ideo et cum Dominus ab uno eorum se dixisset tradendum, Petrus cum non posset secreto quaerere a Domino quisnam esset qui traderet eum, eo quod remotus erat, intimavit Ioanni, qui iuxta Dominum sedebat, ut ab eo hoc quaereret, quod et fecit Ioannes quasi inclinans se ad aurem Domini, nec propter aliud in coena dicitur supra pectus Domini recubuisse. Imo nec etiam si plus cognovit plus dilexit, quia hoc intelligitur de his qui sunt in patria ; vel ad habilitatem refertur, qui habilior est cognoscere, habilior est diligere.
Patet itaque ex praedictis quod in Deo, secundum quod Deus, nullus affectus, nullus motus est, et quod neminem diligit charitate nisi praedestinatum ad vitam, sicut nec illi qui sunt in patria, nec etiam existentis in via, cui revelatum est qui sint praedestinati, qui reprobi, si forte aliquis in via habeat horum notitiam.
Sed notandum quod hoc nomen charitas tria significat quae hic necesse est distinguere ; quandoque Spiritum sanctum, vel virtutem animi secundum alios ; quandoque motum animi procedentem ex causa ; quandoque opus charitatis, ut cum dicitur : Maiorem charitatem nemo habet, etc. Christus ergo semper habuit charitatis plenitudinem, nec potuit in ea proficere aut deficere. Unde verum est quod eadem charitate, quae nec intendi poterat aut remitti, omnes electos dilexit ; quosdam tamen magis, quosdam minus secundum differentiam praemiorum quae erat collaturus : sicut sol eodem calore, qui nec intenditur nec remittitur calefacit Indos et Britannos, et tamen magis hos quam illos, quia sicut non est variatio in sole, sed in regionibus secundum situm earum, ita nec in Dei dilectione, sed in diligentibus Deum. Potest tamen dari quod Christus maiori charitate dilexit unum quam alium, id est motu charitatis intensiori movebatur ad diligendum Petrum quam Linum. Nam dispares motus charitatis fuerunt in Christo procedentes ex eadem charitate manente immobili. Verum est quod Christus aliquando dilexit Petrum quando non erat dignus diligi, et non dilexit Iudam qui erat dignus diligi. Non tamen inordinatam habuit charitatem ; nam diligere dicitur aequivoce, ut dictum est.
Si quaeritur an Christus interiori motu charitatis movebatur ad diligendum Petrum, quando magis erat bonus, et concedatur, quia verisimile est, et obicitur idem de Petro, qui est in patria, quod maiori motu charitatis movetur modo ad diligendum istum quam cras, quando erit minus bonus. Et ita variatur quotidie motus charitatis, in his qui sunt in patria, secundum variata hominum merita.
Ad quod dicendum quod Christus non movebatur aliquo motu ex charitate ad aliquem diligendum secundum praesentem iustitiam, nisi secundum eam in qua erat discessurus, et secundum quam erat remunerandus. Sciebat enim de quolibet quanto praemio esset remunerandus, et ita non variabantur motus charitatis in eo ; licet unus maior alio, tamen nullus maior uno tempore quam alio : ita etiam de Petro.
