Caput XX — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XX
An Christus secundum humanam vel secundum divinam naturam fuerit caput Ecclesiae.
Ex his quae dicta sunt emergit alia quaestio nonnihil habens dubitationis. Cum enim Christus morte sua Ecclesiam redemerit, et hoc in humana natura, quaeritur cum ipse sit caput Ecclesiae an, secundum illam naturam in qua redemit, sit caput Ecclesiae, id est secundum humanam naturam, an secundum divinam.
Ad utramque partem inducuntur rationes. Si enim secundum divinam naturam est caput Ecclesiae, ergo secundum divinam naturam est ei conformis in deitate naturae.
Item, si secundum divinam naturam est caput Ecclesiae, ergo hoc dicitur de eo aut secundum essentiam, aut secundum notionem : quorum utrumlibet dicatur, accidet Christum ab aeterno fuisse caput Ecclesiae : ergo fuit caput Ecclesiae antequam fuerit Ecclesia, et ita quando non erat Ecclesia.
Item si, secundum notionem est caput Ecclesiae, ergo per illam distinguitur Filius a Patre et a Spiritu sancto, et ita nec Pater nec Spiritus sanctus est caput Ecclesiae.
Item, secundum divinam naturam Christus est caput Ecclesiae. Ergo secundum divinam naturam est Mediator Dei et hominum. Si vero dicatur quod secundum humanam naturam est caput Ecclesiae, et ipse incoepit esse secundum humanam naturam, ergo secundum humanam naturam incoepit esse caput Ecclesiae. Unde sic : Christus secundum humanam naturam incoepit esse caput Ecclesiae, et ante incarnationem non erat caput Ecclesiae secundum humanam naturam, et erat tunc Ecclesia. Ergo sine capite erat.
Item, ante incarnationem non erat Christus caput Ecclesiae, et multa erant tunc membra Ecclesiae, et ita membra Ecclesiae praecesserunt caput Ecclesiae.
Item, Abel ante incarnationem fuit homo et adultus. Ergo membrum diaboli, aut Christi, quia non est medium. Si erat membrum Christi, et non erat Christus, aliquid ergo erat membrum Christi quando nil erat Christus. Item, Christus nondum erat mediator. Ergo nondum interpellabat pro salute nostra. Ergo nondum fiebat oratio per Christum.
Ad hoc dicendum quod iste terminus, caput Ecclesiae, transumptive dicitur de Christo, et hac similitudine quia sicut caput in homine dignius est caeteris membris, et positione, utpote alia membra supereminens, et regimine, quia, cum eo vigent quinque sensus, moderatur aliis membris et ea regit, et est eiusdem naturae cum caeteris membris, quia carneum et osseum : ita Christus mons montium ; et rector, de cuius plenitudine omnes accipiunt, quia nec potest habere plenius dona Spiritus sancti, et est eiusdem naturae cum sanctis, quia habet humanam naturam, et propter haec duo dicitur caput Ecclesiae, quia rector, et quia eiusdem naturae, quorum utrumque habet secundum humanam naturam. Nam secundum divinam naturam non est eiusdem naturae cum Ecclesia. Unde nec secundum eam est caput Ecclesiae, nisi in alia significatione accipiatur hoc nomen caput, ut notet auctoritatem non naturae identitatem ; quod videtur testari Apostolus dicens : Christus est caput viri, caput vero Christi Deus.
Patet ergo quod Christus non fuit caput Ecclesiae ante incarnationem, nisi in hac significatione sumas illum terminum. Quod si voluerint. Instabis huic argumentationi : Christus secundum humanam naturam est caput Ecclesiae ; ante incarnationem non erat caput Ecclesiae secundum humanam naturam, et Ecclesia erat. Ergo sine capite. Fallacia. Iste est fortis secundum animam, heri non fuit fortis secundum animam, et erat. Ergo non erat fortis.
Et nota quod Abel tunc erat membrum Christi, qui tamen nondum erat Christus, et in eo solo fuit Ecclesia, quia ipse solus tempore illo fidelis erat.
Si quaeratur, posito quod nullus fuit fidelis ante eum multis mortuis et post pluribus futuris, an tunc esset Ecclesia, cum nullus aliquando erat fidelis. Verum est, quia tunc non erat Ecclesia militans, sed triumphans, propter eos qui decesserant.
Item, si ponatur quod nulli homines haberent fidem, postea erant accepturi, et post amisissent, an Ecclesia militans desierit esse ? Non, quia illi homines qui erant Ecclesia non desierunt esse, sed desierunt esse Ecclesia. Sicut isti homines desinunt esse populus ; non tamen iste populus desinit esse.
Item, Christus secundum divinam naturam erat caput Ecclesiae ante incarnationem, et in incarnatione incoepit esse caput Ecclesiae secundum humanam naturam. Ergo idem caput Ecclesiae quod erat prius, vel aliud. Si incoepit esse idem caput Ecclesiae ; ergo non prius erat illud. Si incoepit esse aliud caput Ecclesiae, et non desiit esse quod prius : ergo duo fuerunt capita Ecclesiae.
Ad hoc dicendum quod nulla est admittenda relatio, nec idem nec aliud. Sicut iste hodie incoepit esse fortis secundum animam. Si vero quaeratur an idem forte quod ipse heri fuit, an aliud, incongrue dicitur posito quod heri fuit fortis corpore.
Item, nota quod, licet caput Ecclesiae conveniat Christo secundum divinam naturam, non tamen ab aeterno est caput Ecclesiae. Sicut et hoc nomen Creator de Deo dicitur secundum divinam naturam, non tamen ab aeterno est Creator.
Item, Christus incoepit esse caput Ecclesiae. Ergo incoepit esse aliquid. Fallacia. Christus incoepit esse homo : ergo aliquid ; vel Creator : ergo aliquid.
Nota quod a quibusdam non improbe dicitur Christum ante incarnationem fuisse caput Ecclesiae secundum humanam naturam, id est fundamentum, quod nil aliud est nisi quam fides humanitatis, vel Incarnationis eius, erat fundamentum Ecclesiae. Unde dicitur quod ex quo fuit rector Ecclesiae fuit etiam caput Ecclesiae secundum humanam naturam, scilicet fundamentum cui innitebatur Ecclesia, quantum ad fidem humanitatis. Nam quod credimus de humanitate, praeteritum hoc, et ante adventum credebant futurum.
Item, dicit Augustinus : Deus non secundum quod unigenitus, sed secundum quod primogenitus subsequentibus fratribus non dedignatus est habere fratres ; nos qui sumus de unitate Ecclesiae sumus fratres eius. Ergo aut secundum communem patrem aut secundum communem matrem, aut secundum utrumque.
Si dicatur quod secundum communem matrem Ecclesiam, ergo ipse est filius Ecclesiae, et ita caput vel sponsus Ecclesiae est filius Ecclesiae. Si vero secundum communem patrem, cum secundum generationem non possimus esse filii, restat ut ex creatione, vel gratiarum largitione ; sed non ex creatione tantum. Aliter enim infideles essent fratres Christi, qui creati sunt a Deo, sicut ipse secundum humanitatem. Sed ex his duobus non sumus nos filii Dei, nisi adoptivi. Ergo et Christus est Filius Dei adoptivus.
Ad hoc dicendum quod unigenitus non habet fratres, quia Filius est generatione ; sed secundum quod primogenitus, fratres habet. Unde : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Vade, et dic fratribus meis. Et Filius Ecclesiae est. Unde ipse dixit : Ego servus tuus et filius ancillae tuae. Et est primogenitus respectu eorum qui generati sunt Deo de unitate Ecclesiae. Unde dicit Apostolus : Primogenitus ex mortuis, id est primus ad immortalitatem resurgens ; et ex eo dicitur non habere fratres, quia creatione et gratiarum largitione a Deo habet ut nos, nec tamen est filius adoptivus ut nos. Sicut isti duo sunt fratres, et unus habet patrem, ergo alter eumdem.
Item, primus qui peccavit fuit Adam vel Eva, et cuius peccatum totam humanam naturam corrupit. Ergo et ipse fuit caput Ecclesiae malorum, vel nullus ; quod tamen solet attribui Cain. Eadem ratione qui bonum operatus est primus et fidem habuit, fuit Adam. Ergo ipse fuit caput Ecclesiae bonorum, vel nullus, et tamen solet attribui Abel.
Ad hoc dicendum quod Adam nec tantum fuit malus nec tantum bonus, et ideo non solet attribui ei principium Ecclesiae bonorum vel malorum, sed bonorum, Abel, quia tantum bonus fuit, et quia figura Christi passus est agnus ab origine mundi, et quia virgo fuit. Unde secundum quamdam interpretationem dicitur. Nihil hic, eo quod non reliquit haeredem, et Ecclesia virgo est ; et martyr exstitit et in sanguine martyrum fundata est Ecclesia.
Item, quaeritur an diabolus fuerit principium Ecclesiae m nantium. Quod si est, ergo fuit caput Ecclesiae malorum sicut et Christus caput Ecclesiae bonorum ; ergo aut in ipso non fuit plenitudo omnium bonorum, aut in illo fuit plenitudo omnium malorum, et ita omne malum est a diabolo.
Quod falsum est, quia malae cogitationes non sunt a diabolo, cum ipse non noverit corda hominum nisi a bonis angelis ei fuerit revelatum, vel per coniecturas quasdam. Unde si quandoque in auctoritate inveniatur omne peccatum esse a diabolo, referendum est ad genera singulorum, non ad singula generum : et potest dici quod, licet fuerit diabolus caput Ecclesiae m nantium, non tamen in eo fuit plenitudo omnium malorum eo modo quo dicetur fuisse plenitudo omnium bonorum in Christo, cum diabolus sit bona natura, et multa sint mala, quae non ipso auctore fiunt. Sed dicitur fuisse caput Ecclesiae malorum, qui primus peccavit et primum hominem peccare fecit, quia, invidia diaboli mors introivit in mundum.
Si quaeratur utrum Christus sponsus fuerit Ecclesiae antequam esset homo, non dicitur proprie sponsus fuisse, quia non fuit eiusdem naturae : quod significat coniugium quod solet contrahi inter res eiusdem naturae. Si tamen alicubi in prophetis inveniatur nuncupari sponsus Synagogae, ut apud Ieremiam : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuae, etc., per transpositionem dicitur et metaphorice.
Item, Christus rex et sacerdos. Rex quidem est secundum utramque naturam, sacerdos tantum secundum humanam, quia in ea Mediator est Dei et hominum, quod est proprium pontificis.
Si quaeratur an eius sacerdotium incoeperit in coena quando corpus suum et sanguinem apostolis obtulit ; an ante conceptionem quando charismata Spiritus sancti accepit ?
Dici potest rationabiliter, quod ex quo unitus fuit in conceptione, sacerdos exstitit : sed tunc sacerdotis officium exsecutus est quando in coena carnem suam et sanguinem discipulis dedit, et quando se pro peccatis nostris hostiam dedit. Tunc etiam Mediator fuit inter Deum Patrem et homines quos ei reconciliavit, non quod Deus Pater eos non prius diligeret quos a mundi primordio, imo ab aeterno dilexit, sed quia nos peccando inimicitias contra ipsum exercebamus, qui tamen nos diligebat. Ergo Christus reconciliavit nos per mortem suam, nubem peccatorum delendo, quae impediebat ne transiret omnino.
Sed obicitur. Christus secundum quod homo Mediator est. Ergo secundum quod est homo est Redemptor. Ergo secundum quod est homo redemit nos
Ad hoc dicendum quod et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est Redemptor noster auctoritate et usu potestatis ; Filius tamen quodam alio modo dicitur Redemptor, scilicet exhibitione humilitatis et obedientiae. Nam redemptio est destructa potestate diaboli facultas libertatis, quae nobis data est fuso illius sanguine qui nullum habuit peccatum, et ipse in se homine explevit per quae iustificati sumus. Nam secundum humanitatem suscepit et explevit illa sacramenta quae nostrae redemptioni sunt facta : et vide quia omnes redempti sumus a diabolo per Christum, non tamen datum est pretium diabolo, sed Patri, cuius erant incarcerati, et carcer et carcerarius. Sicut si iste servum suum dedit in manu alicuius qui vexat eum, venerunt cognati servi ad eum qui tradidit servum alii qui vexat, et redimunt illum ab eo qui vexat, non tamen ille accepit redemptionem, sed potius ille a quo sibi traditus fuerat.
Item, Deus Pater alium potuit supponere quasi Filium, qui pro nobis pateretur ille esset caput Ecclesiae et Mediator Dei et hominum. Ergo in se haberet plenitudinem gratiarum. Verum est quod posset alium supponere qui esset caput Ecclesiae quadam praeeminentia super alios, non virtutum plenitudine, quam nullus nisi Christum habere potuit. Sicut Dominus papa hodie est caput Ecclesiae, ille etiam mediator esset, sed non proprie, quia non participaret deitate cum illo. Si enim esset medium proprie utriusque extremorum, oporteret participare.
Item, natura medii est ut neutrum extremorum sit, Christus est Mediator Dei et hominum. Ergo nec est Deus, nec est homo. Fallacia. Natura medii est ut neutrum extremorum sit, aer medius est inter calidum et humidum ; ergo nec est calidum, nec est humidum. Falsum est, sed non est illud calidum et illud humidum inter quae mediat, scilicet, vel ignis, vel aqua. Similiter debuisset dixisse quod Christus non Deus Pater, nec illi homines quos ei reconciliat.
