Caput IX — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput IX

CAPUT IX

An istae propositiones sint verae : Divina natura assumpsit humanam, divina persona assumpsit humanam ?

 

Cum Filius assumpserit humanam naturam, scilicet animam et corpus quaeritur utrum concedendum sit : Persona assumpsit naturam. Quae quidem propositio nullam habet dubitationem, quia procul dubio vera.

Sed utrum natura naturam, vel persona personam assumpserit ? In quaestione est, an natura personam ?

Quod natura naturam assumpserit ostendere videtur Augustinus, dicens : Illa natura quae semper genita manet a Patre, naturam nostram sine peccato suscepit ut nasceretur ex Virgine. Ubi etiam maius videtur dicere quod Pater divinam naturam genuerit.

Item, quidquid convenit alicui personarum, convenit vel secundum divinam naturam, vel secundum humanam. Filio convenit fuisse incarnatum. Ergo secundum divinam naturam vel secundum humanam est incarnatus. Sed idem est incarnatum fuisse et factum esse hominem. Ergo secundum divinam naturam, vel secundum humanam factus est homo. Si secundum humanam, ergo natura humana assumpsit humanam ; si secundum divinam, et Filius Dei nil est factus quod ipse non sit. Ergo secundum divinam naturam est homo. Sed secundum divinam naturam est Deus. Ergo ex eo est homo ex quo est Deus.

Item secundum divinam naturam assumpsit humanam naturam ; Paulo minoratus est ab angelis. Ergo secundum divinam naturam minor est angelis. Vel secundum divinam naturam assumpsit humanam naturam ; minor est etiam se ipso. Ergo secundum divinam naturam assumpsit humanam. Quidquid convenit uni trium personarum secundum divinam naturam, convenit cuilibet earumdem. Ergo secundum divinam naturam Pater est incarnatus.

 

Ad hoc dicendum, quod si haec dictio, secundum, notat unionem personae vel causam, verum est quod Filius secundum divinam naturam assumpsit humanam, id est in natura divina.

Vel natura divina fuit in causa, quia est causa cuiuslibet boni. Si vero notet conditionem, falsum : non enim ex conditione divinae naturae assumpsit humanam. Quod autem divina natura assumpsit humanam, concedunt sancti et doctores nostri, quia venit ad nos calceata Deitas.

Cui tamen videtur contradicere illa auctoritas : Incarnationem Filii tota Trinitas est operata ; solus tamen Filius naturam humanam in unitatem personae assumpsit.

Item divina natura est incarnata, idem est esse incarnatum et esse factum hominem. Ergo divina natura facta est homo.

Item, divina natura assumpsit humanam, et non ab aeterno. Ergo ex tempore, et ita coepit assumere humanam naturam : homo incoepit esse divina natura. Ergo divina natura incoepit esse homo ; et ita est homo. Item, divina natura est incarnata, et Verbum quod est divina natura, est factum caro. Ergo divina natura est facta caro.

Item, divina natura est idem homini. Ergo est homo.

Item, divina natura est incarnata in Virgine. Ergo nascitur, vel nascetur, vel nata est de Virgine.

Item, divina natura est Christus, et homo est divina natura. Ergo divina natura est homo.

Item, divina natura est iste homo, scilicet Christus. Ergo est homo.

Item divina natura est homo qui est Christus. Ergo divina natura est aliquis homo. Ergo est homo.

Item, quidquid est, est homo, vel non homo, divina natura est. Ergo est homo, vel non homo. Si est non homo et est unum solum, ergo divina natura nil est quod sit homo, ergo divina natura non est Christus qui est homo. Relinquitur quod divina natura sit homo. Quod si est, ergo divina natura est humana natura, vel naturae humanae, quorum utrumque est falsum.

Item, divina natura est homo humanitate. Ergo humanitas est in divina natura ; quidquid est in divina natura est divina natura. Ergo humanitas est divina natura, et ita humana natura est divina.

 

Ideo dicunt quod divina natura est incarnata et assumpsit humanam ; non tamen divina natura est facta homo, vel est homo, quia tali locutione, ut dicunt, innueretur versibilitas naturae in naturam, ut una fieret composita natura ex duabus : quod dixerunt Timotheani haeretici.

Cum utraque natura plena sit in Christo, concedendum est quod Filius est factus homo, quia unio duarum naturarum facta est in una persona, et ideo hic recipitur factum, ibi autem nequaquam.

Item nota quod, cum dicitur, Christus est homo, idem est ac si dicatur, Christus est humanae naturae, ut ex sequentibus patebit : nam in praedicato praedicat habitum. Unde patet secundum hoc non esse dandum, Divina natura est homo, quia non est humana natura, vel humanae naturae. Personam enim non praedicat per se, sicut plerique volunt, sed cum adiuncto, unde recipiunt, Divina natura est homo qui est Christus, et iste homo ; quia tunc significat personam, et homo est divina natura, quia in subiecto et cum adiuncto, et sine adiuncto ad personam plerumque solet referri.

Ad praedictas argumentationes facile est sumere instantias in similibus.

 

Si quaeratur an divina natura assumpserit duas naturas, quia assumpsit humanam quae est in duabus, id est in corporea et spirituali, scilicet anima ; cum sit Dei Filius utrique unitus animae et corpori, non recipimus ideo quod assumpserit duas, quia neutri earum est unitus in unitate personae separatim. Nec enim Deus Filius dicitur corpus, nec dicitur anima, cum dicitur homo. Sed acrius instabit quis, cum sit Deus in re tribus modis, per essentiam, per gratiam, per unionem, et in solo Christo fuerit per unionem. (Unde, ut dicit Damascenus, Tanta fuit unio Dei ad hominem, et hominis ad Deum, ut et Deus diceretur homo, et homo Deus.)

Cur non recipitur quod est anima, vel Deus est corpus, cum in utroque sit per unionem ? Non enim excogitari potest modus essendi Deo in Christo homine, quo etiam modo non sit in anima Christi et in corpore, cum non sint plures quam qui praedicti sunt. Forte quia, ut dictum est, animae et corpori simul unitus est in unitate personae, sed per illos tres modos, neutri separatim, et ideo recipitur quod Deus homo, et homo Deus : non autem ita de anima et corpore. Si quis aliter solvat et melius, non invideo.

 

At iterum quaeritur, cum Filius Dei sit in Christo homine per unionem, utrum in eo sit Pater per unionem. Quod si est, igitur sicut Filius est homo, ita Pater est homo, cum uterque sit in humana natura et per essentiam, et per inhabitantem gratiam et per unionem, et ita nullomodo est Filius in humana natura, quo etiam non sit in ea Pater, et Filius et Spiritus sanctus.

Quod enim Pater in humana natura sit per unionem ostendit Augustinus super Ioannem : Sicut ego homo vivo propter Patrem cui unior, ita qui manducat, et mihi unitur, vivit propter me. Alioquin etiam haberetur quod Filius esset in aliqua re aliquo modo in qua non esset Pater, vel Spiritus sanctus, quod puto esse inconveniens.

Ideo potest dici quod Filius Dei est in humana natura unione qua ei unitur in unitate personae. Sed non est Pater in ea unione qua ei uniatur : ipse enim non unitur humanae naturae in unitate personae, sed per unionem quam facit, nam tota Trinitas illam unionem operata est.