Caput XIX — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XIX
Quid nobis contulit passione sua, quod non prius contulerit ?
ubi quaeritur, an alio modo potuit nos redimere ?
Iam in parte cognito (non enim ad plenum potuit qui ex parte prophetat, ex parte intelligit), quibus armis munierit se auctor nostrae salutis in primis et initialibus operibus nostrae salutis. In mediis quoque et progressivis accedendum est ad ultimum et consummatum, ut ostendatur quid per ea Deus nobis contulerit, et ita solvatur quaestio, cuius solutionem differendo animos auditorum suspensos tenere videbamur. Si Christus ab initio habuit virtutum plenitudinem per quam meruit glorificationem carnis, et animae passibilitatem [impassibilitatem], a Conceptione, ad quid ergo voluit pati, mori et crucifigi ?
Ad quod dicendum quod per haec opera meruit aliquid nobis quod non meruerat nobis per praecedentia, scilicet aditum paradisi, liberationem a poena, a peccato, a diabolo. Aditum paradisi, quia, ut ait Ambrosius : Decreverat Deus propter peccatum primi hominis non introire aliquem ad vitam, nisi in uno homine tantam inveniret humilitatem quantam in primo homine invenerat superbiam, ut, sicut illa superbia omnibus nocuerit, ita alicuius humilitas omnibus prodesset. Non est autem inventus nisi leo de tribu Iuda, quia vix unusquisque sibi sufficiebat ad delenda sua peccata. Iste ergo peccata omnium in cruce portando meruit aditum paradisi omnibus in eum credituris. Per ipsum quoque liberati sumus a peccato et diabolo, quia in sanguine eius iustificati sumus ; et in eo quod iustificati sumus, a peccato liberamur ; in eo quod a peccato liberamur, a diabolo redimimur.
Quod autem in sanguine eius iustificati sumus, certum est quia charitas Dei in nobis commendatur eo quod proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis, cum adhuc peccatores essemus, hostiam tradidit ; unde magis ad eum diligendum accendimur, et quanto magis eum diligimus, tanto magis a peccato liberamur ; In sanguine eius iustificati sumus, quia per fidem passionis ipsius a peccatis liberamur. A poena quoque nos liberavit et temporali et aeterna : ab aeterna in re, a temporali in spe. Adhuc enim exspectamus redemptionem corporis, ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile incorruptionem. Ubi Apostolus : Salvatorem exspectamus Iesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori, etc.
Obicitur tamen ad ea quae dicta sunt : Christus morte sua mortem destruxit, secundum illud Osee : Ero mors tua, o mors ; morsus tuus ero, inferne ; ergo destruxit mortem temporalem aut aeternam. Mortem temporalem non destruxit, quia quotidie ea morimur ; mortem aeternam non videtur destruxisse, cum plures sint damnandi quam salvandi.
Ad hoc dicendum quod Christus destruxit mortem temporalem in spe in omnibus, et in re, ut in se, qui ex mortuis resurgens, iam non moritur ; mors illi ultra non dominabitur : et in beata Virgine, quam in carne glorificatam credimus in caelos ascendisse, et in sanctis dormientibus qui cum eo surrexerunt : destruxit quoque mortem aeternam in omnibus quantum ad sufficientiam, non quantum ad efficientiam ; quia fuit sufficiens redemptio omnium, nec per ipsum stat quin omnes salventur. Destruxit etiam mortem aeternam descensus ad inferos, ad quos omnes ante passionem Christi descendebant tam boni quam mali. Modo si discedant in charitate, nulli ad inferos descendent (unde non timent mortem, cum possint dicere : Cupio dissolvi et esse cum Christo, quod timebant olim tam perfecti quam imperfecti.
Item, Christus non venit nisi ad oves quae perierunt domus Israel, et eas non salvavit, quia caecitas cecidit in Israel, ut plenitudo gentium intraret. Ergo non fecit propter quod venerat.
Item, electos de utroque populo salvavit. Quoscunque salvavit venit salvare ; ergo tam ad istos quam ad illos venit.
Item, Christus non salvavit nisi salvandos ; ergo nonnisi illos qui non indigebant salvari.
Item, non plures fuerunt salvati per mortem Christi quam erant antequam moreretur, nec aliquis maius praemium accepit quam esset accepturus ; ergo in nullo profuit mors Christi. Dicendum quod Christus non fuit missus nisi ad oves Israel ut corporali praesentia eis praedicaret, missus tamen ad omnes gentiles ut salvaret eos ; nec ipse aliis legitur praedicasse in propria persona, nisi Iudaeis. Salvavit autem solos salvandos, qui tamen indigebant salute. Sicut iste medicus curat istum sanandum, et tamen eum qui indiget salute qui aeger est modo, nec plures salvati sunt per eum quam salvandi prius erant : nam nullus salvaretur, nisi ipse venisset aut aliud remedium salutis adhibuisset.
Item, omnes electi reconciliati sunt per mortem Christi, ergo et Abraham. Ergo non fuit reconciliatus nisi in morte Christi. Non ergo ante ; ergo non prius decesserat in charitate, vel prius meruerat vitam aeternam, a qua non poterat defraudari. Ergo Deo reconciliatus erat. Verum est quia plenum fructum reconciliationis non est consecutus nisi in morte Christi, quia tunc prius aperta est ianua, quia Agnus occisus est ab origine mundi. Cuius locutionis sensum dupliciter est sumere, vel in figura posita hac praepositione ab inclusive, vel praedestinatione Dei, posita praepositione exclusive, sicut ibi : A prima substantia nulla est praedicatio ; tamen partem fructus reconciliationis iam consecutus fuerat, quia in spe erat salvus, et quia poenam materialem non sentiebat.
Item, per mortem Christi reconciliati sunt tam sancti veteris testamenti quam sancti novi testamenti, qui statim habent vitam ex quo decedunt in charitate, sancti veteris testamenti non statim habent ; ergo efficacior est mors Christi his quam illis. Verum est quantum ad faciliorem introitum et expeditiorem, non quantum ad magnitudinem praemii. Nec istud ex ipsa morte est, sed ex sanctis qui in tali tempore sunt, sicut sol plus calefacit Indos quam Britannos, nec istud ex calore solis est qui sit variabilis, sed ex situ locorum soli admotorum, vel ab eo remotorum.
Item, Christus potuit nos liberare alio modo, vel minus bono, vel magis bono : si minus bono ; ergo potuit maius bonum pro minori bono dimittere, quod non decet bonum ; si aeque bonum, ergo aeque rationabili modo. Quod probatur falsum. Alio modo aeque rationabili et bono potuit nos liberare, illo non redemit nos sed potius isto : ergo, cum nil sine ratione facere potuerit, ratio fuit cur potius hoc modo nos redemerit, et sic iste modus rationabilior est ac per hoc melior fuit. Unde videtur quod non potuerit nos liberare alio modo, quia nec magis bono, nec minus bono, nec aeque bono.
Ad quod dicendum quod minus bono modo potuit nos liberare, et minus congruo et utili. Quod si fecisset, non dimisisset maius bonum pro minori bono, sed illud dimisisset propter semetipsum, quia quidquid facit propter se facit, teste Salomone : Operatus est Deus omnia propter seipsum ; et potuit nos liberare aeque rationabili modo, non qui fuit aeque rationabilis, sed qui esset si eo nos liberasset. Quae enim causa fuit cur hoc modo liberaverit, eadem fuisset ut alio modo si voluisset liberasset, scilicet dispositio et eius rationabilis voluntas.
Item, si essemus redempti, ita ut peccare non possemus, melius essemus redempti, hoc modo potuit nos liberare ; ergo meliori modo potuit nos liberare removendo et culpam et poenam. Ergo ille esset convenientior. Dicunt ergo quod convenientiori modo potuit nos liberare auferendo et culpam et poenam ; sed, manente nostra infirmitate ut paulatim recederet, non potuit nos meliori modo liberare quam per passionem Filii, quia non potuit nos melius ad sui dilectionem trahere quam proprio Filio suo non parcendo, vel sic exponitur : Fuit alius modus Deo possibilis, sed nullus miseriae nostrae salvandae convenientior, id est Deus Pater convenientiorem et meliorem hostiam non potuit dare pro nostra liberatione quam Filium suum. Ergo in hoc terminata fuit eius potentia. Fallacia. Non potuit Filium generare meliorem ; ergo in hoc terminata fuit eius potentia.
Item, potuit Deus non liberare sine culpa alicuius et absque scandalo solo verbo, quia fuit alius modus Deo possibilis, sed nullus miseriae nostrae salvandae convenientior. Ergo potuit nos liberare competentiori modo ; quod tamen improbatur, quia non potuit nos liberare sine remissione peccatorum, quia aliter contra suam iustitiam fecisset, et ita liberavit nos. Ergo non potuit nos liberare alio modo.
Ad quod dicunt quod non potuit nos liberare modo competentiori, quod ad nos homines, quia nil potuit facere unde magis ad eum diligendum moveremur quam quod seipsum pro nobis exinanivit, obtulit ; potuit tamen nos liberare modo competentiori quantum ad se, si non moreretur.
Quod vero dicitur quod non potuit nos liberare, quia sine remissione peccatorum non posset nos liberare, et ita nos liberavit, non valet. Nam isto modo diversi modi continentur. Fallacia. Ego non possum legere nisi loquendo, et ego loquor ; ergo non possum aliter legere quam legam.
Item, per mortem Christi diabolus a multis malis cessat, a quibus non cessasset nisi mortuus fuisset. Nam diminuta est eius potestas in passione Christi ; et si plura mala faceret quam faciat, peior esset, et ita plus peccaret, et plus puniretur. Ergo mitigata est poena diaboli per mortem Christi : falsum est. Imo augmentata, quia non tantum nocet melioribus et eis qui inaestimabili pretio sanguinis sunt redempti ; et maiorem habet voluntatem nocendi si haberet facilitatem, et plus saeviret si permitteretur, et ita diabolo non profuit mors Christi
Item, in passione omnes fuerunt mali qui ante passionem fuerant mali, excepto solo latrone ; et illi qui fuerant boni ante, tunc mali et de regno diaboli erant, ergo in passione maius erat diaboli regnum quam ante ; ergo non est destructum per Christi passionem.
Item, regnum diaboli est destructum per Christi passionem. Hic de aliquo fit sermo, de bono vel de malo. Si de bono, et de eo de quo dicitur veraciter quod sit destructum, ergo aliquod bonum destructum est per passionem Christi. Si de malo fit sermo, ergo de malo diaboli est verum quod sit destructum per passionem Christi. Passio ergo non tantum nobis profuit, sed diabolo.
Item, sciendum quod regnum diaboli, id est dominium ipsius est destructum morte Christi, non quoad essentiam, sed quantum ad exsecutionem, quia post Christi passionem non ita potest nos seducere sicut ante. Dicimus ergo in passione esse minoratam eius potentiam quantum ad exsecutionem per causam, quia passio Christi erat sufficiens causa debilitationis ipsius, sicut Christus dixit : Consummatum est mysterium nostrae redemptionis, licet nondum impleta esset passio, quia sufficiens causa data erat consummationis. Sicut de illo qui in praelio vulneratus domi moritur, dicimus quia in bello occubuit, quia ibi causam mortis suscepit. Fuit igitur in diabolo triplex potestas : Potestas nocendi sine omni merito ei data est in creatione ; exercitium m nandi merito suo ei datum est ; et effectus vel facultas nocendi nostris meritis ei data est, sicut ubi dicitur : Eripuit pauperem a potente. Primun non est ablatum per mortem Christi, nec secundum sed tertium. Sicut vides in oratore esse tria, quae bene his opponuntur, scientia dicendi, exercitium et finis quem exspectat a nobis, scilicet persuasisse. Nam reliquorum duorum unum habet a Deo, alterum ex libero arbitrio.
Vel regnum diaboli est peccatum per quod in nobis dominabatur, quod destructum est in omnibus qui per fidem renascuntur, in quibus, et si sit peccatum, non tamen ita ut regnet.
Vel quia in ipsa hora passionis, magister daemonum Lucifer, qui eum tentaverat, et crucifigi suggesserat, in infernum detrusus est, ubi est ligatus.
Si vero quaeratur de quo fit sermo, cum dicitur : Regnum diaboli est diminutum, potest dici quod de malo, sed de eo de quo fit sermo vere dicitur quod sit diminutum. Ergo malum diaboli est diminutum. Fallacia. Cum dico, iste sacerdos suspendetur cras, de homine fit sermo ; et de eo de quo fit sermo veraciter dicitur quod suspendetur cras. Ergo iste homo suspendetur cras.
Item, Christus redemit nos ab aliquo qui nos tenebat captivos ; nullus tenebat nos captivos nisi diabolus ; ergo redemit nos a diabolo. Ergo ei persolvit pretium redemptionis, vel nulli. Sed ipse idem fuit pretium redemptionis. Ergo obtulit se diabolo.
Ad hoc dicendum quod Christus liberavit nos a diabolo qui nos captivabat, permittente Deo Patre, cui pretium solvit, sicut iste intercessor persolvit pretium regi cuius praecepto tenentur captivi a praetore.
Item, redimere nil aliud est quam a peccato liberare ; quotidie liberat a peccato ; ergo quotidie redimit. Ergo Christus non fuit sufficiens hostia semel pro peccatis. Quod similiter probat Paulus de exsecratione carnalium hostiarum quae non valebant ad emundationem peccati unde oportebat eas iterari.
Item [subaudi Christus], secundum quod Deus, tantum liberat a peccato, et liberare est redimere ; ergo secundum quod Deus tantum redimit. Non ergo secundum quod homo.
Nota igitur quid contineat in se redimere, scilicet ponere pretium, et a captivitate liberare. Qui enim sine pretio solvitur, non redimitur ; si pretium ponatur et non solvatur, non redimitur.
Cum ergo dicitur, secundum quod homo redemit, id est pretium dedit et a peccato liberavit, falsum est, imo secundum quod Deus fecit haec duo. Si vero dicatur quod secundum quod homo redemit, id est pretium posuit, verum est ; sed non secundum quod homo a peccato liberavit. Non est tamen pigritandum dividere significationes huius dictionis secundum, quae quandoque unitatem personae notat, quandoque causam, quandoque conditionem : qua distinctione adhibita, facile est praedicta solvere. Si enim causam notet vel conditionem, secundum quod Deus redemit ; si vero unitatem personae, et secundum quod Deus est, et secundum quod homo.
Item, diabolus tenebat nos iuste aut iniuste. Si iniuste, probatur quod iuste ; quia si nos tenebamur a diabolo, nos diabolus tenebat, nos iuste tenebamur a diabolo ; ergo diabolus nos iuste tenebat. Ergo iniuste actum est cum eo, quando erepti sumus.
Nota quod diabolus iniuste tenebat nos, nos tamen iuste tenebamur a diabolo, id est exigentibus meritis, ut quod dicitur iuste, ad hominem referatur, non ad diabolum, qui nil iuris habebat in homine quem seduxerat et cui, quod promiserat, reddere non poterat. Similiter homo iniurius erat Deo qui eum creaverat, et ab eo se subtrahendo diabolum sibi Dominum elegerat.
Item, solet quaeri an Christus sit passus pro se ? Invenitur saepe in auctoritate, pro te mortuus est, non pro se. Econtrario tamen super Matthaeum, ubi legitur quomodo Christus solvit tributum pro se et pro Petro, habetur quia pro se et pro Petro passus est. Unde quaeritur an utilior fuerit mors Christi Christo quam nobis ?
Quod ibi ostenditur : Ipse sibi per tolerantiam passionis acquisivit nomen quod est super omne nomen. Ad quantum praemium nullus potuit pervenire per eius mortem. Ergo utilior ei fuit mors sua quam nobis. Econtrario ipse nobis meruit vitam aeternam, quam non poteramus habere sine ipsius morte vel alio genere redemptionis ; ipse sine omni merito potuit habere vitam aeternam, et habebat, quia ipse erat vivens. Ergo utilior fuit mors sua nobis quam illi.
Item, per mortem suam liberavit nos a poena, a culpa, a diabolo, et aperuit nobis ianuam per mortem suam ; non liberavit se nisi a poena, quia culpam non habuit, nec diabolus aliquid dominii in eo exercuit : Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Ianua non erat ei clausa ; ergo plus profuit nobis mors Christi quam illi.
Ad hoc dicendum quod in hoc profuit nobis magis quam illi, quia a pluribus liberavit, in hoc plus illi, quia maius praemium meruit ; non tamen cum locutione data cum determinatione accidit inferri simpliciter quod dicitur secundum quid, sicut nec in aliis operationibus. Cum ergo dicitur, pro te passus est, non pro se, ita intellige, id est non tot fuerunt pro quibus pateretur pro se, quot ut pateretur pro te.
Item dicit Christus : Si non venissem peccatum non haberent, quod intellige de peccato infidelitatis antonomastice ; ergo quia venit, infideles facti sunt ; ergo adventus ipsius fuit causa infidelitatis. Ergo plus nocuit eius adventus quam profuit.
Ad hoc dicimus quod hoc nomen, infidelis, quandoque removet tantum, ut sit idem infidelis, quod non fidelis, secundum quod non est verum, quod si non venisset non essent infideles. Erant enim infideles, id est non fideles antequam veniret. Quandoque ponit contemptum fidei, quem contemptum non habuissent, nisi Christus eis praedicasset, et ita adventus Christi fuit occasio peccati eis, non ex vitio suo, sed illorum quibus debuit esse saluti, nisi eorum enormitas impedisset. Sicut medicina occasio est infirmitatis male observanti diaetam, quae tamen deberet esse causa sanitatis et esset, nisi improbitas sui meriti impediret.
Item, quotquot audierunt Christum, et contempserunt, deteriores facti sunt propter verbum fidei quod repulerunt, et ipse multis praedicavit quos sciebat contempturos verbum Evangelii ; ergo margaritas ante porcos proiecit. Ergo contra praeceptum suum fecit.
Item, Christus sciebat quod essent eum contempturi, et ex contemptu futuri deteriores, et cur non et ipse Pater est misericordiarum ? Ergo ex misericordia debuit se subtrahere his qui futuri erant deteriores ex contemptu verbi. Similem quaestionem movet Beda super illum locum Evangelii : Vae tibi, Bethsaida! Vae tibi, Corozaim ! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae in vobis factae sunt, poenitentiam egissent.
Quaerit ergo quare Christus, cum sit Pater misericordiae qui hominum saluti debet providere, his praedicaverit qui non acturi erant poenitentiam, sed futuri erant deteriores, et non illis qui poenitentiam egissent et fierent meliores ? hic enim contra misericordiam suam egisse videtur, sed ipse breviter solvit dicendo : Ipse solus novit. Potest tamen dici quoquomodo, quod et si coram illis praedicaverit quos sciebat non esse convertendos, non tamen illis.
Item, quaeritur an Christi primus adventus magis fuerit desiderandus quam secundus, vel econtrario ? Quod enim secundus magis, ita ostenditur : In primo liberati sumus a culpa et non a poena ; in secundo liberabimur ab utroque. Ergo secundus magis desiderandus est quam primus.
Item, in secundo recipiemus utramque stolam, animae scilicet et corporis ; in primo tantum alterius, id est animae. Ergo, etc.
Item, primus non desideratur nisi propter secundum. Ergo magis desiderandus est secundus quam primus. Econtrario antiqui patres magis desideraverunt primum quam secundum. Ergo inordinatum habuerunt desiderium. Quod autem magis desideraverint primum quam secundum, multae attestantur auctoritates : Putas videbo ? putas durabo ? et utinam dirumperet caelos et venire. Talia desideria non inveniuntur de secundo expressa.
Ad hoc dicendum quod magis desiderandus est secundus quam primus, sed natura humani desiderii est, ut si duo desideret quorum unum non posse contingere sine reliquo praecedenti sciat, magis desideret illud quod praecedit. Non dico magis desiderat, sed velit illud prius fieri. Unde, cum primus adventus fuerit ad militandum ut per ipsum transeatur ad secundum, inveniuntur expressa de eo talia desideria. Sicut iste magis desiderat secundum ferculum quam primum, quia speciosius est, vult sibi tamen prius apponi primum, quo nisi prius satiaretur, non paratus esset ad secundum, cuius non habet tantam copiam, cuius sapore magis delectatur quam satietur. Verumtamen videtur posse ostendi quod non sit secundus adventus. Dicit enim Amos : Vae desiderantibus diem Domini! ut quid eam desiderant ? Non igitur imprecaretur eis « Vae », si esset desideranda ; ideo dicunt quod propter quosdam de sua iustitia praesumentes hoc dixit, qui diem illum desiderabant. Est tamen bonis desideranda. Unde dicit Apostolus : Desiderio tendentes in illum diem, etc.
Quae sequuntur ad finem usque capitis, non exstant in codice Victorino. Huic obiectioni simile est de Apostolo, qui habebat desiderium dissolvi et esse cum Christo. Idem quoque habebat desiderium manendi in carne propter necessitatem fratrum : quae duo desideria uno et eodem tempore complere non poterat. Ergo tunc, cum necesse esset alterum prius evenire reliquo, et utrumque desideraret, desiderabat illud fieri quod posterius contigit, et ita volebat dissolvi quod desiderabat ultimo evenire, ut prius vivens in carne fratribus consuleret.
Econtrario ipse sciebat quod, si in carne viveret, semper in charitate proficere posset, et ita praemium acquireret. Ergo hoc magis optandum erat quam illud.
Econtrario existens in via poterat cadere, licet enim ipse dixerat : Certus sum quod neque mors, neque vita separabunt me a charitate Christi. Non tamen erat certus nisi certitudine viae, et adhuc gemebat in miseria carnis. Unde ipse dicebat : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis huius ? Ergo magis debebat optare dissolvi quam in charitate manere.
Ad hoc dicendum quod prius voluit in se Apostolus multis expediens fieri, tamen magis diligebat quod erat melius ; sed in se prius fieri quod in se minus erat bonum, et minus diligebat. Nec fratres tamen plusquam se diligebat, quia differebat illud quod magis in eorum dilectione, in qua dilectione et dilatione augmentabatur bonum quod magis diligebat. Sicut iste esuriens plus diligit istum ferculum quam primum, et tamen vult prius sibi apponi primum, ut post illud habeat quod melius est. Non enim si istud prius habet ideo illud amittit, sed differt, ut post habeat et sit satior : ita Apostolus maius bonum differebat, ut minus prius habeberet, ita tamen quod maius non amitteret, et ita accipiebat totum, ut postea gloriosior et beatior fieret. Nam ipsa dilatio erat gratiae augmentatio.
Obicitur autem de eo quod Apostolus alibi ait quod ipse optabat esse anathema pro fratribus. Ergo cupiebat sequestrari ab unitate Ecclesiae, ut alii fierent de eius unitate. Ergo plus diligebat fratres quam se, et ita inordinatam habebat charitatem.
Ad quod dicendum quod non cupiebat omnino separari ab Ecclesia, ut fratres in ea reciperentur in perpetuum ; hoc enim non esset charitas ; sed ad tempus volebat separari, ut fratres ibi reciperentur in perpetuum ; sed quia non potuit hoc velle ex charitate (non enim si ad tempus separatus fuisset, charitatem habuisset), potuit melius dici quod nec ad tempus, nec in perpetuum voluit ab Ecclesia separari, ut fratres ibi reciperentur ; sed, si fieri posset, hoc vellet : quod et ipse determinate sciebat (forte Spiritu sancto revelante) ita esse in voluntate Dei, ut nunquam separaretur.
