Caput XVIII — Livre IV — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre IV
CAPUT XVIII
An Christus habuit timorem ?
Est alius defectus quem pro nobis suscepit Filius Dei, scilicet timor, tristitia. Unde : Coepit Iesus pavere, etc. ; et : Tristis est anima mea usque ad mortem ; et : Repleta est anima mea doloribus. Augustinus tamen videtur velle quod Christus non vere timuerit, dicens : Non vere contristatus est Christus tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo ; et Hieronymus : Erubescant qui dicunt Christum timuisse mortem, et timore mortis dixisse : Transeat a me calix iste.
Quod… intelligimus ita (ne timorem et tristitiam in Christo fuisse negemus : aliter enim, cum Scriptura dicat eum tristem fuisse, nisi fuerit, fictum est quidquid de eo dicitur, ut nec etiam dormisse vel manducasse vere dicatur, sed habuisse similitudinem dormientis aut manducantis, nec habuisse verum corpus, sed phantasticum, quod haereticum est). Aliter enim in Christo fuit timor, aliter in aliis hominibus. Nam in hominibus fuit timor et per propassionem, et per passionem, ita etiam quod habent causam timoris, id est peccatum. In Christo fuit timor per propassionem non per passionem ; nec etiam habuit causam timoris qui expers erat criminis. Sunt enim quidam in poenis gradus, sicut et in peccatis, scilicet passio et propassio. Est autem propassio, quando animus afficitur interius timore, ut tamen intellectus non moveatur a Dei rectitudine, vel contemplatione ; et ita habuit Christus dolorem et timorem et non per passionem.
Ita etiam intelligenda sunt quaedam capitula Hilarii, quibus idipsum videtur ostendere ut in Christo dicamus esse timorem non per passionem, verum etiam nullo tempore vultum habuit turbulentiorem quantum ad habitum animi, vel severiorem quam alio. Quod etiam tradit Hieronymus super illum locum Isaiae : Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat iudicium in terra. Ibi dicit Hieronymus de Christo quod semper servavit aequalitatem vultus, quod philosophi falso Socrati attribuunt.
Quod tamen non est intelligendum de habitu vultus exteriori : legitur enim flevisse et sudasse prae tristitia, sed de interiori animi constantia et fortitudine. Nullo enim tempore magis fuit laetus interius quam alio aut tristior, licet signa timoris et laetitiae saepe in vultu fuerint variata, non propter se, sed propter nos. Accipitur ergo vultus pro interiori qualitate, sicut ibi : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Non enim extollebatur prosperis, nec deprimebatur adversis sicut caeteri homines.
Sed obicitur : Christus timuit quod erat timendum vel non. Si quod non erat timendum, ergo ignavus fuit ; si quod erat timendum, ergo timidus erat, quod nostrae consaluti et suae glorificationi militabat.
Item, ipse dixit apostolis : Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Si ipse timuit mortem, ergo fecit contra hoc quod dixerat.
Ad hoc dicendum quod timorem mundanum prohibuit Christus, non naturalem. Est autem naturalis timor horror quem quisque habet eo quod videt imminere periculum ; nec dicitur naturalis, eo quod sit prima hominis natura, sed quia inest a nativitate ex corruptione per peccatum.
