Caput XIII — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput XIII

CAPUT XIII

An Christus pariter meruerit omnibus suis operibus.

 

Cum Christus charitate sua mereretur, et maiori motu charitatis movebatur ad diligendum matrem quam Petrum, ergo plus merebatur illo motu quam isto, quia in maiori motu, maius meritum.

Item, Christus non diligebat nisi praedestinatos ; nos tenemur diligere et reprobos et praedestinatos. Ergo ampliorem tenemur habere charitatem quam Christus habuit. Quod potest habere instantiam in his qui sunt in patria.

Item, per plura opera meritoria meruit Christus in passione quam ante, et plura opera meritoria fecit. Ergo plus meruit.

Item : Nil nasci profuit nisi redimi contigisset. Ergo redimendo plus meruit quam nascendo. Ergo hoc opere plus meruit quam illo. Quod autem unus motus charitatis fuerit in Christo intensior alio, patet quia ita fuit in motibus voluntatis : nisi enim maiori motu voluntatis voluisset crucifigi, quam loqui Samaritanae, non dixisset : Desiderio desideravi manducare hoc Pascha, etc.

Item, tantum meruit Christo uno opere quantum quolibet alio. Ergo tantum meruit loquendo mulieri Samaritanae ad puteum, quantum et opere passionis ; sed opere passionis meruit nobis apertionem ianuae, aditum paradisi, ergo et opere collocutionis. Quod autem meruit loquendo mulieri ita ostenditur : Omnis eius actio nostra fuit instructio ; omne opus quod fecit ad nostram salutem retulit. Ergo omne quod fecit ex charitate fecit. Ergo omni opere quod fecit meruit.

Item, tantum meruit Christus uno opere quantum et quolibet alio. Ergo adeo sufficiens fuit unum opus illius ad nostram redemptionem quam quodlibet aliud ; vel, ergo adeo necessarium fuit unum opus illius ac aliud.

Item : Ubi maior lucta ibi maior corona, plus luctatus est Christus et laboravit in passione, quam in alio aliquo opere. Ergo plus meruit illo opere quam alio aliquo. Quod etiam ostendit Augustinus sic : Humilitas passionis fuit meritum exaltationis ; exaltatio praemium humilitatis. Econtrario tamen probatur quod omnia opera Christi fuerunt pariter meritoria.

Item, maius praemium meruit uno opere quam alio, et nullum opus eius fuit meritorium nisi ex charitate. Ergo unum opus eius ex maiori charitate processit quam aliud. Ergo aliquando habuit maiorem charitatem, aliquando minorem, et in charitate profecit et tepuit.

 

Ad praedicta dicendum quod Christus meruit sibi et suis, et quidquid meruit sibi a prima conceptione meruit, in qua tantam plenitudinem gratiarum habuit ut in nullo proficere posset. Unde dicit Gregorius : Non plus meruit per crucis patibulum quam ante a conceptione per gratiam virtutum. Extunc enim meruit sibi glorificationem carnis et impassibilitatem animae per charitatem, quam ita plene habuit quod non postea plenius. Nobis autem per passionis opus meruit apertionem ianuae et redemptionem animarum a diabolo a peccato et a poena, et regni reserationem, ut amota ignea rhomphaea libere pateret introitus et deletione chirographi dati a Patre, quod nemo conspectui eius praesentaret se, nisi tanta inveniretur in aliquo homine humilitas obedientiae, quanta in Adam reperta fuerat superbia inobedientiae.

 

 Utrum autem et ante passionem hoc meruit nobis, hic quaeritur ; habetur enim ex auctoritate : Nil nasci profuisset nisi redimi contigisset. Et ita nativitatis vel conceptionis opere nil meruit nobis, sed sola passione.

Econtrario tamen sic : Quidquid fecit Christus in humana natura, ad nostram salutem inflexit et pro nobis fecit ex dilectione quam habebat erga nos, et illa dilectio nec deficere potuit, nec proficere. Ergo ex quanta charitate pro nobis dignatus est nasci de Virgine, ex tanta dignatus est pro nobis pati in cruce. Ergo tantum meruit hoc opere nobis, quantum illo, vel neutro illorum nobis meruit. Item, tantam obedientiam tantam voluntatem patiendi pro membris habuit a conceptione quantam et quando accessit ad mortis tolerantiam. Ergo tantum meruit membris a conceptione, quantum et in passione. Ergo tantum meruit nascendo, quantum et patiendo.

Item, nullum opus fecit ex maiori charitate vel pro se vel pro nobis, quam aliud, et nil meritorium est nisi ex charitate. Ergo nil meruit vel sibi vel nobis aliquo opere quod non meruit quolibet alio opere.

 

Econtrario tamen habetur de auctoritate quod penes parem voluntatem consistit par meritum. Unde potest sumi quod penes dispares voluntates dispar meritum : unde potest haberi, quia quam magis intensa voluntate voluit pati quam Samaritanae loqui, plus meruit illo opere quam illo. Sed si plus meruit hoc quam illo, non ergo ex pari radice charitatis processerunt haec opera.

Item magis voluit pati quam Samaritanae loqui, et utrumque voluit ex charitate. Ergo magis voluit hoc ex charitate quam illud. Ergo ex maiori charitate voluit hoc quam illud. Non enim videtur unus motus voluntatis intensior alio, dum utrumque fit in charitate, nisi et motus charitatis, unde procedit maior motus voluntatis, intensior sit illo motu charitatis unde procedit minor motus voluntatis.

Quod si est, opus procedens ex minori motu voluntatis, et ex minori motu charitatis, minus meritorium est illo opere quod procedit ex maiori motu charitatis, et ex maiori motu voluntatis. Nam ubi maior motus vel intensior sive charitatis sive voluntatis, maius est meritum. Quis autem dicet Christum pari motu voluntatis et pari motu charitatis voluisse quaecunque opera voluit, ut ita dicat omnibus operibus eum pariter sibi meruisse ? Quis etiam dicet Christum unum opus voluisse maiori voluntate, ut pati, et aliud minori motu voluntatis, ut Samaritanae loqui, et tamen illa duo opera paribus motibus charitatis dilexisse ? Inde enim sequeretur repugnantia. Nam quia pares essent motus charitatis in illis operibus, paria essent merita ; et quia dispares motus voluntatis, disparia merita. Nam, sicut de auctoritate habetur quod penes parem charitatem est par meritum, ita etiam quod penes disparem voluntatem dispar meritum.

Si quis hic dignum solutione sapit, Deus hoc ei revelavit. Sufficiat ergo mihi principium dubitationis dedisse, licet splendorem solutionis non sit facile mihi, cum a nullo audierim, tradere.

 

Quod autem dictum est : Per plura meruit, ergo plus meruit, non valet ; quia illa merita quae in passione habuit non fuerunt maioris efficaciae, quam illa quae habuit a conceptione ad promerendum sibi. Sicut et per plura meruit Zachaeus quam vidua, quia plura bona opera fecit, non tamen plus meruit. Quod iterum dicitur Christus habuisse luctam in passione, falsum est : libenter enim ad martyrium accessit, sicut ipse ait : Desiderio desideravi, etc. Nec si hoc verum esset, tamen sequeretur quod plus meruit, quia dictum est supra quomodo illa auctoritas exponi soleat.

 

Item : Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, propter quod exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc sic exponit Augustinus, id est Deus ab aeterno providit quod ille in tempore ens homo haberet nomen quod est super omne nomen, id est Deus.

Quaeritur utrum hoc meruit Christus in humana natura ; nam in divina nil meruit ; quod videtur Apostolus velle, qui dixit, Propter quod, etc. Ergo Christus secundum humanam naturam meruit uniri Filio Patris, quod falsum est. Ad eius enim excellentiam per merita nunquam potuit attingere humana natura, sed per gratiam.

Ideo dicimus quod hoc non meruit Christus, sed meruit manifestationem huius rei, quae facta est post resurrectionem ; non ante, quando purus homo putabatur, quia dicitur res esse vel fieri, quando dicitur aut manifestatur eam fieri.