Caput VI — Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Caput VI

CAPUT VI

De periurio et modis iuramenti et periurii.

 

Praemisso praecepto legis non tantum prohibetur mendacium, sed etiam periurium. Unde postquam dictum est de mendacio, subnectendum est de periurio. In quo considerabitur quid sit iurare, et quid periurare ; quod modis fiat iuramentum, similiter et periurium et utrum liceat mutare iuramentum ? Iurare est Deum testem alicuius rei adhibere, vel aliquid Deo oppignerare. Ex qua descriptione data per divisionem, innuitur duobus modis fieri iuramentum. Nam quandoque iurat quis per Deum, quod est Deum testem adhibere, idem enim est per Deum, et Deus est testis. Similiter qui per lapidem vel aliam creaturam iurat, Deum creatorem testem invocat. Et qui per lapidem, ut dicit Augustinus, falsum iurat, periurus est, quia non lapidem, sed Deum creatorem lapidis testem invocat. Est aliud genus iuramenti quod fit per exsecrationem, ut cum dicit homo : Si illud feci, hoc eveniat filiis meis. Sic etiam iuratur quandoque, cum dicitur per filios meos vel caput meum : obligat enim Deo id per quod iurat ut hoc ei eveniat quod de ore ipsius exit, si verum verum, si falsum falsum.

Item iuramentum quandoque fit de licitis, quandoque de illicitis. Quotiescunque quis illicita iurat, peierat, id est perperam, hoc est male iurat, et mortaliter peccat. Iuramentum quod est de licitis, aut est incertum, aut superfluum, aut necessarium. Si incertum est quod iurat quis, ut si iurat se disputaturum cras sine conditione aliqua, cum hoc sit ei incertum, mortaliter peccat. Similiter et illud iuramentum quod est superfluum, mortale peccatum est, ut quando iurat quis ex delectatione et consuetudine, quod etiam prohibuit Dominus, cum dixit : Nolite iurare, id est in consuetudinem et delectationem habere iuramentum, quia talis consuetudo semper est mortale peccatum. Iuramentum autem quod est necessarium, id est quod fit, vel ad probandum innocentiam, vel ad foedera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod intenditur, non est malum, et ideo non est prohibitum, sed est a malo, id est ab infirmitate illius qui nisi iuretur ei non vult credere. Unde cum Deus prohibuisset malum dicendo : Nolite iurare, et suasisset bonum dicendo, sit sermo vester, est est, non non, indulsit necessarium, dicendo quod amplius est, id est iuramentum, a malo ; non dixit malum est. Cum autem iurat aliquis necessarium, aut non habet in proposito facere quod iurat, et tunc peccat quia peierat ; aut habet in proposito, et tunc non peccat. Si vero post mutat propositum, quando mutat, peierat ; et ita non iurando peierat, id est iuramentum bene factum mutat, quod est mortaliter peccare.

 

Periurium est mendacium firmatum. Quibusdam enim placet non esse periurium ubi non est mendacium ; quia, sicut dicitur falsum sine mendacio, ita, ut aiunt, iuramentum falsum sine periurio, quando quis falsum, quod putat certissime esse verum, iurat.

Aliis videtur melius quod iusiurandum tres debeat habere comites secundum Hieronymum : Animadvertendum quod iusiurandum hos habeat comites veritatem, iudicium atque iustitiam. Si ista defuerint, nequaquam erit iuramentum, sed periurium., veritatem, iustitiam et iudicium ; et ubi unum defuerit periurium est. Unde et qui falsum voluntate fallendi, et qui falsum putans quod verum est iurat, et qui verum putans quod falsum est iurat, peierat ; ut sit periurium vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel iurando loqui verum cum intentione fallendi.

 

Sed obicitur : Si omnis qui falsum iurat, peierat ; ergo iste qui iurat se facturum quod habet in proposito facere, quod tamen propositum mutabit, nunc peierat, ergo mortaliter peccat, ergo non habet charitatem ; ergo, si nunc decederet, non salvaretur, quod falsum est, quia in proposito habet facere quod iurat, cum licitum est quod iurat, et hoc facit ut persuadeat quod intendit, ergo bene iurat.

Ideo dicimus quod modo non peierat, imo quando propositum mutabit, ut dictum est : sed, secundum hoc, non est praedicta diffinitio convertibilis cum diffinito, id est periurio : quia, quando non loquitur iste, peierabit, et modo falsum iurando peierat : ideo dicendum quod loqui ad interiorem motum animi debet referri.

Item, dicit Augustinus : Ream linguam non facit nisi mens rea, iste qui iurat falsum quod putat verum, non habet ream mentem, ergo nec linguam ream, ergo non peierat. Dico quod mentem habet ream, dum incaute iurat, et id asserit iurando quod non certissime comprehendit.

 

Item quaeritur quid sit periurium ? Cum quis quod verum est iurat aestimans id esse falsum. Ipsa enim significatio vocis est vera, quod quidem facile est dicere, quia loqui sic contra mentem sub attestatione iuramenti periurium est post haec iuramentum mutare, quod ita ostenditur. Posito quod ille iuravit se interfecturum hominem. Ecce perplexi sunt hic testiculi Behemoth. Necesse est enim quod vel periurus sit, vel homicidium perpetret, sed de duobus malis minus eligendum est, et minus malum est periurium quam homicidium ; ergo iste debet eligere periurium, ergo licet ei peierare.

Item, ex charitate potest iste poenitere de illa mala voluntate homicidii quam habuit, ergo et de illo iuramento quod fecit, quod fuit peccatum mortale, quia non potest quis poenitere de uno peccato mortali, quin et de quolibet alio poeniteat. Sic ergo non est perplexus, quia non est necesse duorum malorum alterum incurrere. Idem etiam auctoritate probatur. Legitur enim : Iuravit David se occidere Nabal virum stultum, sed ad primam intercessionem Abigail prudentis feminae minas remisit, ensem in vaginam recondit, nec aliquid culpae tali periurio doluit se contraxisse.

Item Ecclesia consulit huic ut mutet iuramentum ; ergo iste non peccat mortaliter qui peierat. Ecclesia enim non hoc daret in consilium si esset peccatum.

Econtrario autem ita obicitur : Omne periurium est mortale peccatum ; iste peierat ; ergo mortaliter peccat.

 

Ad hoc dicimus quod dicitur periurium perperam, id est male iuratum et omne tale periurium est mortale peccatum, et committitur quotiescunque aliquid tale iuratur quod unum illorum trium deest, id est veritas, vel iudicium, vel iustitia. Veritas, id est exsecutio rei quae iuratur, et puritas conscientiae. Iustitia vero iustum sit, id est licitum quod iuratur, et iudicium id est discretio. Nam si quis iuraret se daturum eleemosynam cras pro Dei amore, et hoc ita esset eventurum, veritas quidem esset ibi, iustitia, sed non iudicium, id est discretio, et ideo est periurium, id est male iuratum, quia incertum est vel superfluum.

 

Dicitur etiam periurium perversum, vel permutatum iuramentum, et non omne tale periurium est mortale peccatum. Nam quando aliquis ex charitate poenitet de incauto iuramento quod fecit, non peccat mortaliter, licet iuramentum mutet, nec est in praedicto articulo aliqua perplexio, cum utrumque ex charitate possit dimitti. Perplexio enim est quando homo, ita impeditus est duobus malis, ut necesse sit alterum incurrere. Et forte tales erant Iudaei quibus dictabat conscientia Christum esse destructorem legis et ideo crucifigendum. Eisdem etiam dictabat conscientia ipsum esse iustum et innocentem, et ideo dimittendum. Utrumlibet igitur facerent sive dimitterent sive interficerent, mortaliter peccarent. In quam intentionem et perplexionem peccatis suis exigentibus inciderant.

 

Et nota ubi incidit perplexio, non consulit Ecclesia minus malum esse faciendum ; sed si contingat fieri minus vel maius, magis vitandum esse maius. Sicut iste medicus non consulit huic aegroto comedere carnes arietinas, sed si contigerit ipsum, vel arietinas, vel vaccinas comedere, potius arietinas quae minus nocent.

Dicunt tamen quidam quod in veritate quando attenditur sola puritas conscientiae, non exigitur eventus rei subsecuturae quae iurata est. Nam si aliquis iuravit se redditurum gladium poscenti et ille furens poscat, et iste nolit reddere, non peierat, quia non cogitavit illum furentem repetere. Apostolus etiam quando promisit se venturum ad Corinthios, si hoc iurasset, licet ipse non venerit, non peierasset, quia habebat in corde ; et ita esset ibi puritas conscientiae, licet non exsecutio rei iuratae ; licet tamen dici possit recte quod ita posito non iuravit ille, falsum. Cum enim iuravit se redditurum gladium, intelligebatur determinatio latens, si tunc sciret ei utile quod redderet.

 

Item iste iuravit se non interficere patrem et non ita habet in proposito ; ergo peierat, ergo non tenetur facere quod iurat. Sed iurat se non interficere patrem, ergo non tenetur non interficere.

Ad hoc dicendum quod peierat, id est male iurat, et tamen tenetur facere quod iurat male, sicut iste peierat qui iuramentum mutat, et tamen tenetur facere quod mutat. Et Iudaei dicendo Christum esse Deum mentiebantur, et tamen tenebantur dicere eum esse regem.

 

Item notandum est quod si quis dicat consueto modo loquendi sine intentione iurandi, Per Deum hoc faciam, non peierat si non facit quod iurat, quia nec, quando hoc dicit, iurat. Si vero hoc dicat intentione iurandi (cuius rei signum est, vel quando ponit manum suam in alterius manu, vel quando tangit sancta) tunc intendit iurare, et peierat si non facit quod iurat. Potest etiam esse quod non est signum aliquod, nec [magnum interpretatio, nec tacitus liber], sed solum verbum cum dicitur « Per Deum », et tamen est iuramentum, si intentione iurandi fiat.

 

Quaeritur etiam an licet iurare per creaturam, et an teneat illud iuramentum quod per creaturam fit ? Dicimus quod Iudaeis prohibitum est iurare per creaturam (eo quod proni erant in idololatriam, et honorem Deo debitum creaturae exhibebant) cum dictum est : Reddes Deo iuramenta tua (Matth. V). Perfectis autem licet, qui in creatura venerantur Creatorem. Unde et Ioseph per salutem Pharaonis legitur iurasse.

Si quaeratur quis magis teneatur iuramento qui periurat per Evangelium, an qui per Deum ? Dicimus quod quanto sanctius est id quod in iuramento nominatur, tanto magis poenale est periurium, teste Chrysostomo qui ait : Si qua causa inciderit modicum quid videtur facere qui iurat per Deum, maius aliquid qui per Evangelium. Quibus dicendum, stulti, Scripturae sacrae sunt propter Deum, non Deus propter Scripturam.

 

Item quaeritur an ille teneatur iuramento qui per idola iuravit, vel utrum ei hoc licuerit ? Dicimus quod ipse in hoc peccavit, quia per idola iuravit, quia honorem Deo debitum idolo exhibuit et periurus est si iuramentum factum per idola mutavit, et ita hic mortaliter peccavit.

Sed quaeritur cuius rei Deum testem invocet qui per idola iurat ? Cum enim non fecerit idolum, non invocat Deum testem ut videtur, quia non est auctor rei quae in iuramento nominatur. Sicut cum dicimus per lapidem, ut ait Augustinus, Deum auctorem lapidum testem invocamus.

Ideo distinguendum est ; quia si iurans per idolum putet idolum esse aliquid constans ex corpore et spiritu praesidente, non invocat Deum testem ; et ideo cum iurat, peccat, quia idolo exhibet cultum quem Deo debet. Si quis in creatura illa adoret Creatorem, Creatorem illius corporis testem invocat, et ideo iuramentum illud tenet, si est de licitis.

Si vero quaeritur de eo qui coactus iuravit an teneatur iuramento, dicit Augustinus quod tenetur ; quia etsi noluit id quod iuravit, voluit tamen id propter quod fecit, id est vitam. Similiter si quaeratur de illo qui iuravit quod non habebat in proposito facere, quod tamen post fecit, utrum periurus exstitit ? Dicimus quod periuravit et mortaliter peccavit, quia non adfuit illi iuramento veritas, id est puritas conscientiae.

 

Sextum praeceptum est : Non concupisces domum proximi tui ;

septimum est : Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, etc.

Sed videntur haec duo praecepta esse eadem cum tertio quod est : Non moechaberis ; et quarto quod est : Non furtum facies ; aut sub illis contineri : Sed in illis duobus praeceptis ipsa opera notata sunt et prohibita ; in his extremis concupiscentia. Nomine autem concupiscentiae intelligitur quandoque quaedam qualitas mentis quae post baptismum remanet non ad culpam sed ad poenam, et motus primus surgens ex illa concupiscentia. Neutrum istorum hic prohibetur, quia si essent hic prohibita, cum nullus possit esse sine his, omnis homo esset transgressor. Prohibetur autem consensus et delectatio procedens ex primo motu concupiscentiae, qui consensus nomine concupiscentiae intelligitur ut hic, et est prohibitus quia est mortale peccatum.

 

Sed cum hic prohibeatur voluntas peccandi, quaeritur quomodo stare possit illa differentia quae assignari solet inter legem et Evangelium quod lex cohibet manum, et non animam.

Ad quod dicendum quod illud de lege dictum est secundum caeremonialia ; vel quia in lege non puniebatur voluntas peccandi sicut in tempore gratiae ; vel, sicut exponunt Hebraei : Non concupisces, id est non ages exterius unde interius videaris concupiscere, in signo scilicet, facto, aut dicto. Lex autem dicitur littera occidens, quia prohibet peccatum. Unde per occasionem augetur cupiditas et additur praevaricatio, quia quod videbat lex non poterat impleri sine gratia : quae quidem non abundabat in lege, sed in Evangelio, et ideo dicitur littera legis occidere.