Livre IV — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre IV

Incipiunt

INCIPIUNT LIBRI QUARTI DISTINCTIONES.

 

 

Utrum sancti qui fuerunt ante adventum Christi meruerunt ad infernum descendere ?

De virtute circumcisionis, et differentia ipsius ad baptismum.

De caeremonialibus, utrum essent observantibus causa salutis aeternae ?

Ubi decem praecepta legis ponuntur, et quaeritur utrum liceat facere contrarium alicui eorum ?

De mendacio et eius speciebus.

De periurio et modis iuramenti et periurii.

De conceptione Domini, et utrum caro eius fuerit decimata in Abraham ?

Utrum aliquid fecit Filius quod non Pater vel Spiritus sanctus, quia carnem assumpsit, et an Pater potuit incarnari.

An hae propositiones sint verae : Divina natura assumpsit humanam naturam ; divina persona assumpsit humanam naturam.

An natura personam, vel persona personam assumpserit ?

An Christus sapientia creata scivit omnia quae sciebat divina scientia.

An Christus habuit charitatem modo viae, vel modo patriae, ubi determinantur quae ad charitatem Christi pertinent.

An Christus pariter meruit omnibus suis operibus ?

An alicui datum sit ut fieret Filius Dei, et si Christus in humana natura meruit aliquid accipere in divina.

De voluntate Christi secundum sensualitatem.

De ea quam habuit secundum rationem, an conveniret cum voluntate Iudaeorum qui eius mortem optabant.

An Christus habuit ignorantiam vel difficultatem faciendi bonum, vel necessitatem moriendi.

An habuit timorem.

Quid nobis contulit passione sua quod non prius contulerat nobis, ubi quaeritur, an alio modo potuit nos redimere.

An Christus secundum divinam vel secundum humanam naturam fuit caput Ecclesiae.

Qua potestate potuit Christus animam deponere, divina an humana, et an secundum humanam naturam fuit minor angelis.

In quo subiecto fuit mors Christi, et cuius unionis facta fuit solutio in morte ipsius ?

Section 1 of 24
Next section