Tractatus XIV — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XIV

TRACTATUS QUARTUS DECIMUS

DE LOCALI COMPARATIONE CREATORIS AD CREATURAM

 

Dicto de nominibus personalibus dictis de Deo sive connotant effectus in creatura sive non, dicendum est de locali comparatione creatoris ad creaturam.

Sciendum ergo quod multipliciter dicitur esse aliquid in loco. Primum secundum loci circumscriptionem, ut dicit Damascenus, prout locus diffinitur ab ipso sic : « Locus est finis continentis id quod continetur secundum quod continetur », et hoc est dicere : locus est superficies rei ambientis. Secundum hunc modum sola corpora sunt in loco nec omnia quia ultima sphaera, cum non ambiatur ab aliquo, non est in loco. Secundo modo, ut dicit Damascenus, dicitur « aliquid esse in loco per alicuius operationis determinationem », et hoc modo spiritualis et incorporea substantia est in loco, ut angeli et animae, sed non circumscribuntur a loco. Tertio modo dicitur aliquid esse in loco per incircumscriptam praesentiam, et hoc modo dicitur : Deus est ubique. De primo modo nihil ad praesens, sed de duobus ultimis dicamus.

Primo ergo videndum est utrum Deus sit ubique et quomodo sit ubique.

Secundo quot modis Deus sit in rebus.

Tertio de loco angelorum et sanctarum animarum.

Quarto qualiter intelligendum est quod dicunt sancti Deum esse semper.

 

 

Caput I

Quod Deus sit ubique.

 

Quod Deus sit ubique, ostenditur primo auctoritatibus. Dicitur enim in libro Sapientiae : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Et hoc intelligitur tam de repletione essentiali quam de repletione per gratiam ; et hoc ultimo modo vocatur Ecclesia orbis terrarum, quia sicut extra orbem terrarum nihil vivit corporaliter, ita extra Ecclesiam nihil vivit spiritualiter. Et per hanc auctoritatem probat Ambrosius quod Spiritus Sanctus est Deus, quia solius Dei est replere orbem terrarum et esse ubique. Et per hoc patet nullam esse opinionem Adamitarum qui ponunt universale unum numero ; si enim hoc esset, substantia una numero esset ubique.

Item in libro VIII Sapientiae dicitur : Attingit ubique propter sui munditiam, et etiam : Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Per has et multas auctoritates patere potest quod Deus est ubique.

Rationibus etiam idem probari potest.

Quidam enim effectus non possunt esse sine praesentia causae suae, sicut corpora sine essentiali praesentia materiae et formae, et hoc est propter vehementiam causae et indigentiam effectus ; sed Deus causa causalissima est et quaelibet creatura maxime indiget eo ; ergo nulla creatura potest esse sine essentiali praesentia Dei ; ergo Deus est ubique.

Item Deus summe potens est ; ergo per se facit quicquid facit ; ergo sine medio, ergo indistanter ; ergo ubicumque operatur, ibi est per essentialem praesentiam ; sed ubique operatur ; ergo ubique est.

Item ab omni parte mundi influit fons bonitatis dona sua ; ergo ubique est fons bonitatis.

Item dicit Anselmus quod « Deus est quo maius vel melius excogitari non potest ». Sed maioris liberalitatis et bonitatis est per essentialem bonitatem sive per praesentiam illustrare et visitare omnia quam per absentiam ; et Deus liberalissimus est et optimus est ; ergo per essentialem praesentiam illustrat omnia ; ergo Deus est ubique.

Quomodo autem sit ubique ? Dicunt sancti quia potentialiter, praesentialiter, essentialiter. Potentialiter est ubique per dominium et gubernationem ; sed ne putaret aliquis quod tantum potentialiter est ubique sicut rex terrenus potentialiter est in toto regno suo, ideo additur praesentialiter ; sed quia praesentia est duplex, mentalis qua amicus dicitur praesens amico et essentialis, ne intelligatur de mentali, additur essentialiter. Ergo Deus ubique per dominium et gubernationem praesentialiter per praesentiam essentialem.

Dicit autem Ioannes Crisostomus quod « quia Deus ubique est scimus, et quomodo sit ubique, intellectu non capimus ».

Sed videtur nihil dicere, quia sicut per fidem scimus quod Deus est ubique, ita per fidem scimus quod Deus est ubique potentialiter, praesentialiter, essentialiter.

Item sicut scimus probare per rationes quod Deus est ubique, ita scimus probare per rationes quod Deus ubique triplici modo potentialiter, praesentialiter, essentialiter ; ergo eodem modo prorsus quo scimus quod Deus est ubique, scimus quomodo Deus est ubique ; et tunc videtur falsum esse quod dicit Ioannes Crisostomus.

Item intellectus addit supra fidem, unde : Si non credideritis, non intelligetis ; fides enim simpliciter consentit credendis ; sed intellectus quaerit causas ; sed nos scimus assignare quare Deus sit ubique potentialiter, praesentialiter, essentialiter ; ergo intellectu capimus [quomodo] Deus est ubique.

 

Solutio. Per fidem scimus quod Deus est ubique et etiam illos tres modos, sed intellectu non capimus quomodo est ubique, id est eo modo quo est ubique ; ubique enim est incircumscripte, intellectu autem non capimus quod incircumscripte sit ubique. Unde super illud Exodi : Non videbit me homo et vivet, dicit Glosa : « Non videbit per incircumscriptam essentiam ; intellectus enim noster in praesenti vita angustus est ; unde non potest capere incircumscriptam essentiam ut incircumscripta est, sed in futuro capiet quando ampliatus erit ». In praesenti enim imbutus est fantasiis et imaginibus rerum corporearum in quibus res corporeas apprehendit localiter et circumscripte, sed in futuro quando non loquentur ei res sed ipse Deus, incircumscriptam essentiam incircumscripte capiet. Unde dicit Augustinus in libro Confessionum : « Sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae, sileant et poli, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnes linguae, omne signum, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, hoc est intrare in gaudium Domini tui ».

Sed contra praedicta obicitur. 1. Quod Deus causa efficiens est cuiuslibet creaturae et finalis et formalis ut exemplar, non formalis quae sit de re, materialis autem causa non potest esse Deus ; sed causa efficiens finalis et formalis per modum exemplaris extra rem sunt ; ergo Deus extra quamlibet creaturam est ; ergo non est ubique.

Forte dicetur quod propter conservationem creaturae necesse est Deum esse in qualibet creatura per essentiam, potentiam, praesentiam.

Sec si hoc, nulla res potest corrumpi, quia in infinitum potentior est Deus ad conservandum quam aliquid aliud sit ad destruendum.

  1. Item dicit Boetius in libro De Trinitate quod « intellecto paulisper per primam bonitatem non esse gratia disputationis, nihilominus erit res alba et rotunda, sed non erit bona ». Sed Deus est prima bonitas ; ergo intelligi potest Deum non esse et tamen creatura erit alba et rotunda ; ergo erit ; ergo creatura ad esse suum non exigit essentialem praesentiam creatoris neque creator hoc exigit ; ergo non est necesse Deum esse ubique.
  2. Item maioris potentiae est conservare res per absentiam quam per praesentiam, hoc patet in rege terreno ; sed quod maioris potentiae est potius Deo attribuendum est ; ergo potius dicendus est Deus conservare res per absentiam suam quam per praesentiam. Et ita potius dicendus est non esse ubique quam esse ubique.
  3. Item si Deus est essentialiter in qualibet creatura, ergo si in aliqua adorandus est, eadem ratione et in alia ; sed adorandus est in aliqua ; Moyses enim adoravit eum in rubo ; ergo adorandus est in qualibet. Item iste adorat Deum in crucifixo et non peccat. Ponatur quod alius adorat ipsum in lapide eadem intentione, vult enim Deum honorare propter se sed in lapide in quo ipse Deus relucet ; ergo non errat sicut prius.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod non est simile de causis naturalibus et de Deo, quia Deus causa causalissima est et vehementioris adherentiae quam aliae causae, quia ipsa materia et forma non est causa nisi per primam causam. Dicimus ergo quod Deus extra quamlibet creaturam est quantum ad integritatem, quia non est de integritate rei, sed non extra creaturam quantum ad diffinitionem, quia in diffinitione cuiuslibet creaturae idem est esse et esse dictum ; de creatura dicitur in comparatione ad primum esse, quia esse creatum est ab esse increato ; aliter enim procederetur in infinitum. Propter hoc dicit beatus Dionysius : « Deus vita omnium viventium et essentia omnium existentium » ; unde non est separabile ab eis. Unde sicut separata prima bonitate nulla res est bona, sic separata prima essentia nulla res est. Et sic patet solutio ad id quod dicit Boetius.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod Deus conservat omnes res in esse sed quamdiu ordinavit, nec est ex impotentia conservantis quod aliquae res corrumpuntur, sed ex ordinatione Dei qui ordinavit huiusmodi reciprocam generationem et corruptionem.
  2. Ad tertio obiectum dicimus quod haec est falsa : maioris potentiae est conservare res per absentiam quam per praesentiam ; derogaretur enim iis potentiae Dei et universalitati eius si poneretur abesse ab aliqua re. Si enim ita esset in aliqua re quod non in alia, aut posset moveri ab illa aut non posset. Si non posset, ergo non posset esse ubi vellet, et hoc inconveniens. Si posset, ergo esset mutabilis.
  3. Ad ultimo obiectum dicimus quod non in quolibet signo adorandus est Deus sed in proprio sicut Moyses adoravit Deum in rubo in quo loquebatur ei et verbo et facto, rubus enim ardebat et non comburebatur, et Abraham in angelo. Unde non est adorandus in lapide ; esset enim quasi idolatria de non proprio Dei signo facere proprium. Unde peccat qui in lapide adorat ; aliud enim exigitur quam intentio.

Item sicut dicit Augustinus  : « Idem est Deo posse et esse » ; ergo idem est Deum esse ubique potentialiter et essentialiter. Item idem est ipsum praesentem esse et esse ; ergo idem est Deum esse ubique praesentialiter, potentialiter, essentialiter ; ergo idem sunt tres modi illi ; ergo male dicunt[ur] esse tres.

Item dicit Boetius quod « Deus dicitur esse ubique non quia contineatur ab omni re, sed quia ipse praesens est omni rei ». Sed Deum esse praesentem omni rei et omnem rem praesentem esse Deo non est esse ubi ; ergo cum dicitur : Deus est ubique, non significatur divina essentia ut ubi ; ergo predicamentum « ubi » non praedicatur de Deo ; ergo mentiuntur omnes expositores qui dicunt quod omne predicamentum praedicatur de Deo.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod idem sunt esse ubique potentialiter, praesentialiter et essentialiter quantum ad principale significatum, sed differunt quantum ad connotatum, quia cum dicitur : Deus est ubique potentialiter, significatur divina essentia ut ubi in comparatione regentis ad id quod regitur, et cum dicitur : Deus est ubique praesentialiter prout differt ab esse ubique essentialiter, significatur divina essentia ut ubi in comparatione cognoscentis ad cognitum, et cum dicitur : Deus ubique est essentialiter, significatur divina essentia ut ubi tantum per praesentialem essentiam.

Ad id quod dicit Boetius, dicimus quod circumlocutio est non expressio propria significationis huius locutionis : Deus est ubique. Licet enim Deus non contineatur in aliqua re, tamen aliquo modo est in qualibet re sicut locatum circumscriptum est in loco ; sicut enim locatum circumscriptum undique est in loco secundum omnem sui partem, ita Deus undique est in hac re et secundum quamlibet partem huius rei ; sed in hoc est differentia, quia Deus etiam extra rem istam est ; circumscriptum autem non est extra locum suum.

Item Deus est in mundo et non est extra mundum ; ergo est in mundo per loci determinationem.

Item dicit Augustinus quod « sicut Deus est in suo megacosmo, ita anima est in suo microcosmo ». Sed anima est in suo microcosmo per loci determinationem ; non enim est extra corpus suum ; ergo Deus est in suo megacosmo per loci determinationem.

 

Contra. Dicit Augustinus quod « est in mundo non inclusus, extra mundum non exclusus, supra mundum non elatus, infra mundum non prostratus ». Ergo Deus est extra mundum ; ergo non est in mundo per loci determinationem.

Quod concedimus. Ad primo obiectum dicimus quod haec est falsa : Deus non est extra mundum ; est enim extra mundum potentia, quia si infiniti tales essent mundi, omnes repleret. Est etiam actu quodam modo extra mundum ; est enim in se ipso qui maior est mundo ; Deus enim sibi proprie est locus.

Ad secundo obiectum dicimus quod non est penitus simile de anima et de Deo, sicut patet per iam dicta ; anima enim non potest esse in diversis corporibus simul, sed Deus potest esse in diversis mundis simul.

Item Deus est ubique ; ergo Deus est hic ; eadem ratione Deus illic ; et hoc videtur inconveniens, quia dicit auctoritas quod Deus nusquam est.

Ad hoc dicunt quidam quod haec argumentatio est necessaria : Deus est ubique ; ergo Deus est hic, et conclusio vera est, sed non est vera nobis, quia intellectus noster, cum sit plenus phantasiis et imaginibus rerum corporalium, semper recurrit ad circumscriptionem sicut hoc nomen « antichristus » nobis significat commune, scilicet quemdam hominem qui faciet se Deum, sed in se significat discretam formam quam non intelligimus, quia nunquam fuit in sensu nostro.

 

Sed contra hoc sic obicitur. Haec propositio : Deus est hic, secundum Boetium non significat quod « Deus contineatur ab hac re, sed quod Deus praesens sit huic rei et e converso » ; sed hoc verum est et intelligibile nobis ; ergo haec propositio : Deus est hic, est vera nobis.

Item cum dicitur : Deus est ubique, aut intelligitur Deum esse ubique circumscripte aut incircumscripte. Si circumscripte, ergo falso ; ergo haec est falsa nobis : Deus est ubique. Si incircumscripte, ergo potest intelligi Deus esse hic incircumscripte. Ergo falsum dicit Gregorius, qui dicit quod non possumus intelligere incircumscriptam Dei essentiam.

 

Solutio. Ad hoc potest dici quod haec propositio : Deus est hic, plus significat, sicut dictum est, quam Deum esse praesentem huic rei, sed illud plus non possumus intelligere nisi recurrendo ad circumscriptionem.

Ad illud quod quaeritur an Deus intelligatur esse ubique circumscripte an incircumscripte, dicimus quod duplex est. Si dicatur intelligi incircumscripte, id est sine circumscriptione, verum est. Si dicatur intelligi incircumscripte, id est in maiestate sua incircumscripta, falsum ; sic enim non potest modo intelligi a nobis.

 

Sed contra hoc obicitur. Deus est in quolibet loco non inclusus ; ergo Deus est in hoc loco non inclusus ; hoc est verum et intelligitur a nobis ; ergo haec propositio : Deus est hic, est vera nobis.

Item cum dicitur : Deus est intra locum istum, non intelligitur ex vi locutionis quod ibi sit inclusus vel exclusus ; ergo esse intra locum istum abstrahit ab inclusione et exclusione ; ergo cum dicitur : Deus est hic, non intelligitur quod Deus sit hic inclusus, sed tantum quod sit intra locum istum, et hoc verum et intelligibile est ; ergo haec propositio : Deus est hic, est vera nobis.

Item Deum esse totum ubique est proprium Dei, et hoc intelligimus ; hoc autem est in loco esse incircumscripte quocumque modo incircumscripte sumatur ; ergo intelligimus Deum esse ubique incircumscripte quocumque modo sumatur incircumscripte, et hoc contra praedicta et contra Gregorium.

Item Deum esse totum ubique et in infinitum excedere quemlibet locum est proprie proprium Dei, et hoc intelligimus Deum esse, et hoc est Deum esse ubique incircumscripte, et inde ut prius.

Item intelligimus Deum esse in se ipso, quia ante mundum non erat nisi in se ipso ; sed ipse est incircumscriptibilis et amplissimus locus sui ; ergo intelligimus eius incircumscriptibilitatem et amplitudinem ; ergo intelligimus eum multipliciter et amplissime.

 

Solutio. Quantum ad duas primas obiectiones, dicimus quod haec propositio : Deus est hic, est vera nobis, quia ex vi vocis non sequitur quod « hic » sit inclusus ita quod non alibi ; ex natura enim rei sequitur : hoc corpus est hic, ergo non est alibi, sed non sequitur ex vi vocis. Unde non sequitur, ubi est alia natura rei, ut in Deo, qui attingit ubique propter suam munditiam. Et ideo inquinamentum nullum incurrit duabus de causis : prima est quia impermiscibiliter est in rebus et ideo non inquinatur ab eis, secunda est quia non habet contrarietatem ad aliquam rem.

Ad tertio obiectum dicimus quod Deum esse totum ubique non est proprie proprium Dei, quia non conveniebat ei antequam mundus esset. Eodem modo potest responderi ad quarto obiectum, quia dato etiam quod Deum esse totum ubique et in infinitum excedere locum quemlibet sit proprie proprium Dei, non tamen per hoc intelligimus incircumscriptam maiestatem Dei, quia in infinitum dicit sine fine, et cognoscere Deum per privationem non est cognoscere naturam Dei, sicut cognoscere equum vel asinum per non hominem non est cognoscere naturam equi vel asini.

Ad ultimo obiectum dicimus quod quamvis cognoscamus Deum esse immensum, non tamen cognoscimus eum immense immo per mensuram, videlicet per speculum creaturarum, quae creaturae sunt in numero, pondere et mensura. Cum enim intellectus noster in praesenti intelligit Deum, coartatur per creaturam, aut si extenditur, ad privationem extenditur, quae non dicit naturam Dei, ut dictum est. Et propter hoc non intelligimus Deum sicuti est.

 

 

Caput II

Quaeritur quot modis Deus sit in rebus.

 

Viso quomodo Deus sit ubique, videndum est quot modis sit in rebus. Dicitur autem esse in rebus quatuor modis : primo per naturam, et hoc tripliciter : praesentialiter, potentialiter, essentialiter ; secundo per gratiam sicut in sanctis, et hoc modo non solum dicitur esse in eis, sed etiam habitare ut in domo et templo suo ; tertio per gloriam sicut est in angelis et animabus sanctis que iam habent stolam suam ; quarto per unionem sicut in Christo. Primus modus bonus est, secundus melior, tertius optimus, sed de illo modo nihil ad praesens. Sed cum isti quatuor modi vel sex, diviso primo in tres, non differant nisi per effectus, et longe plures effectus sunt Dei quam sex, quaeritur quare tantum sex modis dicatur Deus esse in rebus.

Et solutio ad hoc est quod omnis effectus in quibus creatura imitatur Deum reducitur ad Trinitatem, quia in eis vel imitatur Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum. Unde Deus est in creatura aut per potentiam que pertinet ad Patrem, aut per praesentiam sive per sapientiam que pertinet ad Filium, aut per essentiam sive per bonitatem que pertinet ad Spiritum Sanctum ; in hoc enim apparet summa bonitas Dei, quod per praesentialem essentiam Dei est in rebus. Sed secundum hoc esse in rebus per gratiam, per gloriam, per unionem, continetur sub illo tertio modo, quod verum est prout bonitas Dei sumitur communiter ad bonitatem naturalem et gratuitam. Unde secundum hoc non est Deus in rebus nisi aut per potentiam aut per sapientiam aut per bonitatem. Sed si sumatur bonitas tantum pro bonitate naturali sicut cum dicitur esse essentialiter in rebus — essentia enim sonat « in natura » — tunc sex modis dicitur Deus esse in rebus. Dicitur etiam Deus in aliqua re per apertam operationem ut in caelo in quo apparet magis quam in aliis corporibus potestas et sapientia et bonitas eius, et iste modus reducitur ad tres primos modos.

 

 

Caput III

De loco angelorum et animarum.

 

Secundo quaeritur de loco angelorum et animarum. Et videtur quod solus Deus locus sit eorum, quia dicit beatus Gregorius quod « animae humanae Deus locus est».

Item illud est locus in quo quiescit locatum ; sed in solo Deo quiescit angelus vel anima ; ergo solus Deus est locus angeli.

 

Sed contra. Locus et locatum commetiuntur se ; ergo si Deus sit locus angeli, cum Deus sit immensus, angelus est immensus ; non ergo facit Deus omnia in numero, pondere et mensura.

Item si Deus est locus angeli, cum Deus est ubique, ergo angelus est ubique, quia non est ratio quare potius sit hic quam alibi cum Deus sit ubique, qui est locus eius ; ergo vel nusquam est vel ubique est.

Item dicit Ambrosius quod spiritus creatus, quando mittitur, mutat locum ; ergo ita est alicubi quod non alibi ; ergo habet alium locum quam Deum.

Item dicit auctoritas quod « spiritus creati, quando mittuntur, intra Deum currunt » ; ergo mutant locum ; et inde ut prius.

Item dicit Damascenus quod « est locus intelligibilis in quo est spiritualis et incorporea substantia per operationis determinationem » ; ergo angelus habet locum alium quam Deum ; sed si hoc, cum angelus sit simplex, ergo locus est simplex, ergo punctalis ; ergo cum angelus moveatur, movetur linealiter.

 

Sed contra. Si Angelus est in puncto et « anima in toto corpore suo ita quod tota in qualibet parte », ut dicit Augustinus, ergo, cum esse ubique sit proprium Dei, anima magis accedit ad proprium Dei quam angelus, et hoc falsum.

 

Solutio. Dupliciter est in loco anima vel angelus ; est enim in loco praeter Deum, sicut ostensum est, et est in Deo tanquam in quietante desiderium eius. Et sic patet solutio primarum obiectionum.

Ad ultimo obiectum potest dici quod quamvis angelus simplex sit, tamen in loco magno est ita quod totus in qualibet parte illius loci. Et secundum quod superioris ordinis est vel pluribus hominibus praelatus, maiorem habet locum ; hoc tamen non asserimus, quia non habemus expressum a sanctis.

Sed adhuc videtur posse probari quod nec angeli nec animae sanctae in loco sunt. 1. Quia dicit Augustinus quod fides, spes, caritas supra tempus sunt ; ergo contemplatio angelorum et sanctarum animarum supra tempus est ; ergo non est in tempore ; ergo nec angeli sunt in tempore ; ergo nec in loco ; sunt enim locus et tempus duae causae rerum generales et extrinsecae et accidentales.

  1. Item angeli sunt in aeternitate ; ergo non sunt in tempore ; ergo nec sunt in loco.
  2. Item ultima sphaera non est in loco et tamen operatur operationes suas ; ergo non indigent loco ad operandum ; ergo non sunt in loco per operationis determinationem.
  3. Item locus nihil videtur conferre angelis ; ergo ipsi non indigent loco ; ergo inutiliter ponuntur esse in loco, et ita videtur quod non sunt in loco.

 

Sed contra. Dicitur in Genesi : In principio creavit Deus caelum et terram, dicit Glosa : Caelum empireum et angelos contentos in eo ; ergo angeli continentur in eo ut in loco.

Item Christus ascendit super omnes caelos, id est super omnes angelos sanctos, et ascensus ille fuit localis ; ergo sancti angeli sunt in loco.

Item ordinate sunt creaturae in mundo secundum superiora et inferiora loca ; ergo dignissimae creaturae dignissima et suprema habent loca, et ita angeli sunt in supremo loco.

Item angeli non cessant clamare : Sanctus, sanctus etc. ; clamor iste successivus est ; ergo in tempore ; ergo angeli, quantum ad illam operationem, sunt in tempore et in loco.

Item operatio angelica principium habuit ; ergo temporalis est quantum ad operationem ; sunt ergo angeli in tempore ; ergo et in loco.

Quod concedimus hiis rationibus. 1. Et ad primo obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : contemplatio angelica est supra tempus ; ergo non est in tempore ; sed bene sequitur : ergo non est subiecta temporali mutationi quantum ad concomitantiam et commensurationem ; virtutes enim in tempore sunt.

  1. Eodem modo respondendum est ad secundo obiectum.
  2. Ad tertio obiectum dicimus quod ultima sphaera immobilis est, et ita nihil operatur, et si operaretur aliquid, operaretur in quantum locans et ita in locato et fere idem est operari in loco et operari in locato.
  3. Ad ultimo obiectum dicimus quod locus confert angelo quantum ad operationes suas ; dignius enim indiget indigniori propter operationem.

 

 

Caput IV

Qualiter Deus est semper.

 

Tertio quaeritur qualiter Deus est semper. Dicunt enim sancti quod Deus est semper et intelligunt sic : Deus est dum praesens est, fuit dum praeterita fuerunt, erit dum futura erunt, et naturaliter praecedit omnia opera et naturaliter subsequitur omnia tempora.

 

Sed obicitur. Deus est semper ; ergo in quolibet tempore ; ergo in isto demonstrato tempore hesterno ; ergo Deus est et non est.

Item hoc verbum « est » aut significat aeternitatem in illa locutione aut tempus. Si aeternitatem, ergo si hoc adverbium « semper » significat tempus, ibi est oppositio, et ita haec est falsa : Deus semper est. Eodem modo si adverbium significat aeternitatem et verbum tempus. Si vero utrumque aeternitatem, ergo non significatur concomitantia temporalis, et haec est contra sanctos, et si utrumque significat tempus, redit prior obiectio.

 

[Solutio]. Ad hoc potest dici quod utrumque significat aeternitatem, tamen in triplici habitudine ad tempus, scilicet concomitantiae, antecessionis et subsecutionis. Vel potest dici quod adverbium temporale et hoc verbum « est » significat praesens confuse. Et secundum hoc non sequitur : ergo est Deus heri, impediente fallacia aequivocationis, quia in prima significat hoc verbum « est » praesens confuse, et in conclusione determinate.

 

 

Explicit liber primus de Trinitate.