Tractatus III — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS TERTIUS
PROBATIO QUOD PLURES PERSONAE SUNT UNUS DEUS
Viso per rationes quod unus solus Deus est,
sequitur ut rationibus ostendamus tres personas esse unum Deum.
Caput I
[De generatione Filii]
Beatus Augustinus probat generationem Filii aeternam sic :
Pater ab aeterno aut voluit generare Filium sibi aequalem et potuit,
aut potuit et non voluit, aut nec potuit nec voluit.
Et si potuit et non voluit, invidus fuit ;
si voluit et non potuit, impotens fuit ;
si autem non voluit nec potuit, impotens et invidus fuit ;
si autem et potuit et voluit et constat quod scivit, sequitur quod genuit Filium aequalem sibi.
- Quod autem Pater voluerit generare Filium aequalem sibi, probatur sic.
Ad summam avaritiam pertinet nihil de bonis suis velle communicare ;
ergo ad summam bonitatem pertinet vel liberalitatem omnia bona sua velle communicare.
Sed Pater est ab aeterno summae liberalitatis.
Ergo ab aeterno voluit communicare alii suae maiestatis plenitudinem.
Sed communicare alii suae maiestatis plenitudinem est genus suum dare,
et hoc est generare Filium aequalem sibi.
Ergo Pater ab aeterno voluit generare Filium aequalem sibi cui communicaret omnes divitias maiestatis suae,
sicut ipse Filius dicit in Evangelio :
Aliter enim in eo non esset summa liberalitas,
si aliquid sibi reservaret quod alii non communicaret.
2. Quod autem potuit, sic probatur :
a. Quia homo infirmus potest hoc, scilicet generare filium aequalem sibi,
et hoc est in eo laudabile et perfectionis naturalis signum ;
ergo multo fortius omnipotens hoc ab aeterno potuit.
b. Et hoc est quod ipse dicit in ultimo capitulo Isaiae :
Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis ero ? dicit Dominus.
Quasi dicat :
hoc esset mirum si ego, qui praesto generandi potestatem aliis rebus, sterilis remaneo.
Fecunditas enim rerum summam fecunditatem ipsius indicat,
propter quod oportet pluralitatem personarum esse in deitate.
c. Hoc enim est quod dicit beatus Dionysius in libro De divinis nominibus sic :
In omni fere theologica actione thearchiam videmus divinitus laudatam,
ut monadem quidem et unum,
propter simplicitatem et unitatem supernaturalis impartibilitatis,
et paulo post :
ut Trinitatem vero propter sustentantem superessentialis fecunditatis expressionem.
d. Hanc etiam fecunditatem ostendit Psalmista,
cum in persona Patris ait :
Per uterum enim intelligitur ibi fecunditas summi Dei quae est eius summa bonitas sive liberalitas.
e. Item,
copiosior est potentia qua potest aliquis dare et de suo et de alieno
quam illa qua non potest aliquis dare nisi de alieno ;
sed potentia Dei copiosissima est ;
ergo ab aeterno potuit dare alicui de suo ;
ergo ab aeterno potuit alicui dare scientiam suam, suam essentiam, suam divinitatem ;
hoc autem est generare Filium sibi aequalem,
quia generare est genus suum vel manierem suam alteri dare.
Ergo Deus Pater ab aeterno potuit generare Filium sibi aequalem,
et voluit, sicut probatum est, et constat quod scivit.
Ergo ab aeterno genuit Filium aequalem sibi.
Per has rationes patet
quare Dei Filius dicitur in libro Sapientiae
Dei Patris,
quoniam in Filio videtur summa bonitas et summa liberalitas Dei Patris,
qui nihil habere voluit quod Filio suo non communicaret ;
sed omnes divitias maiestatis suae ei dedit,
sicut ipsemet dicit in Evangelio :
Quia ergo in Filio summe relucet summa bonitas, summa liberalitas Dei Patris,
ideo dicitur Filius speculum et imago Dei Patris.
Propter hoc ipse dicit in Evangelio Ioannis XIV :
Propter hoc etiam dicitur Verbum Dei Patris,
quoniam perfecte loquitur Patris sui bonitatem.
Creaturae enim, licet pulchritudine et bonitate sua quasi quibusdam vocibus pulchritudinem loquantur eius et bonitatem,
tamen quia a longe imitantur suum creatorem nec implere possunt id quod imitantur,
ideo non perfecte loquuntur Dei bonitatem.
Sed Filius Dei qui est eius imago omnino ei similis et aequalis,
perfecte loquitur bonitatem Patris sui,
ut patet ex dictis.
Et haec est vera ratio quare dicatur Verbum Dei Patris.
Item,
quaedam res emanant ab aliis rebus per generationem, quaedam alio modo ;
sed inter omnes emanationes quibus res emanant ab aliis, perfectissima emanatio est generatio.
Generatio enim assimilat penitus et adaequat generatum suo generatori.
Aliae autem emanationes non hoc faciunt.
Si ergo fons bonitatis copiosissime et plenissime manat,
sequitur quod ab illo fit emanatio copiosissima et plenissima, scilicet generatio.
Et ita Deus Pater qui est fons bonitatis generat Filium sibi aequalem ;
et si aequalem, oportet quod consubstantialem et coaeternum ;
et ita ab aeterno genuit sibi Filium coaequalem.
Sed contra probationem Augustini obicitur,
quia videtur haec esse falsa :
Si potuit sibi generare Filium aequalem et non voluit,
invidus fuit,
quia potuit hominem meliorem facere quam facit et non voluit,
non tamen invidus fuit.
[Solutio].
Et ad hoc dicendum est quod non est simile,
quia ratio generationis exigit quod aequale generetur,
sed ratio creationis hoc non exigit,
nec etiam exigit ratio creationis hominis ut melior fieret,
quia, quantum est ex parte Dei, melius non potuit fieri homo nec meliori ratione,
licet potuerit fieri melior,
quia potuit eum facere talem quod peccare non posset.
Sed sicut dicit beatus Augustinus , in libro De vera religione :
Meliores iudicavit Deus servos suos si ei liberaliter deservirent.
Meliores dico non quantum ad statum, sed quantum ad beatitudinis capacitatem,
quia magnum quid eis accrescit eo quod per merita ascendunt ad beatitudinem.
Non fuit ergo invidia quod non fecit hominem meliorem,
quia invidia non habet locum nisi ubi res exigit aliter fieri quam fiat.
Si tamen Deus hominem fecisset meliorem,
eo ipso sequeretur quod optimo modo quantum in se est fecisset eum ;
hoc etiam ubique est generale.
Caput II
Probatio processionis Spiritus Sancti a Patre.
Sicut ostensa est prius generatio Filii,
sic potest ostendi processio Spiritus Sancti.
Sicut enim emanatio qua aliquid emanat ab alio per modum generationis est emanatio perfectissima,
ita emanatio qua aliquid emanat ab alio per modum bonitatis vel liberalitatis est emanatio gratissima et iocundissima.
Sicut ergo oportet ex necessitate ut a summo fonte bonitatis sit emanatio perfectissima quae est generatio,
ut praedictum est,
ita necesse est ut a primo fonte qui est primus fons et summus et plenissimus omnis vere iocunditatis et beatitudinis, sit emanatio gratissima et iocundissima ;
et ita emanatio quae est per modum benignitatis sive liberalitatis a summo bono.
Quod autem emanat per modum benignitatis sive liberalitatis,
donum est et dicitur.
Nihil enim vere et proprie dicitur donum
nisi illud quod de mera liberalitate procedit ;
ergo quod ex summa liberalitate procedit est summum donum,
et quod primo procedit est primum donum.
Sed quod primo procedit tanquam primum donum a benignitate est amor ;
amor enim est donum in quo omnia alia dona dantur ;
qui enim vere dat amorem suum alicui, omnia facit ei communia,
et quod datur non ex amore, non proprie datur.
Quod enim datur ex timore, potius redemptio est ;
quod datur ut aliquid sibi detur, mercimonia est ;
sed quod ex amore datur, proprie donum est.
Quod ergo a summo fonte bonitatis procedit primo secundum modum benignitatis,
est amor summus et summum donum.
Sed amor est donum intrinsecum,
quod est in ipso dante in quo dantur dona extrinseca.
Amor igitur qui procedit ex Deo est in eo a quo procedit ;
sed
quicquid est in Deo est Deus ;
ergo amor qui procedit ex Deo Deus est et fuit ab aeterno.
Istum autem amorem vocamus Spiritum Sanctum.
Quod etiam ille amor fuerit ab aeterno,
probatur per hoc quod donum amoris prius est quam aliquod donum extrinsecum ;
ergo donum amoris prius fuit in Deo quam Deus conferret creaturis suum esse exterius,
antequam scilicet suas bonitates eis exterius distribueret ;
et ita ille amor fuit ante omnem creaturam ;
et ita fuit ab aeterno ;
et ita est Deus et alia persona quam illa a qua emanavit.
Sic ergo ostensa est tertia persona in deitate.
Ex hac ostensione patet
quod secundum catholicam fidem dicimus
quod Spiritus Sanctus alio modo procedit a Patre quam Filius,
et quare Spiritus Sanctus dicatur amor,
et quare beatus Augustinus dicit quod ipse
quoniam ab aeterno fuit amor.
Amor autem in quantum amor primo et proprie donum est,
id est res primo et propriissime donabilis.
Caput III
Alla probatio quomodo potest ostendi Trinitas personarum.
Alio modo potest ostendi Trinitas personarum sic :
- In summo bono ab aeterno fuit summa beatitudo ;
ergo ibi fuit summa iocunditas.
Sed nihil est gratiosius vel iocundius quam mutua caritas,
quia
nullius rei sine consortio iocunda est possessio.
Ergo mutua caritas ab aeterno fuit in summo bono ;
ubi enim erat summa beatitudo et summa iocunditas,
nullo modo potuit deesse illud quo nihil est gratiosius, nihil iocundius.
Sed mutua caritas non potest esse nisi inter plures personas.
Ergo ab aeterno fuerunt plures personae in summo bono sive in divinitate.
2. Oportebat etiam quod ibi esset mutua caritas et summa propter summam beatitudinem.
Summa autem caritas et mutua probat aequalitatem personarum,
quia, si una persona summe diligebat aliam, illa erat summe diligenda ;
aliter enim non esset discretissima dilectio.
Et si alia persona est summe diligenda,
constat quod ipsa est Deus sive summum bonum ;
et ita sequitur quod utraque erat aequalis alteri.
3. Summa etiam caritas et mutua probat Trinitatem personarum.
Si enim summa erat mutua caritas inter duas personas,
necesse erat quod utraque tertiam inquireret cui communicaret delicias suae bonitatis ;
aliter enim esset illiberalis dilectio,
si altera illarum personarum ab ea qua diligi summe vellet,
nollet aliam aequaliter diligi.
Sicut ergo summa bonitas et summa beatitudo Dei Patris exigebat
ut aliam personam haberet quam summe diligeret,
ita liberalitas mutuae dilectionis exigebat
ut ibi esset tertia persona cui communicarent illae duae delicias dilectionis.
In tribus ergo personis potuit esse omnimoda communicatio,
scilicet divitiarum omnium communicatio sive totius maiestatis et communicatio dilectionis.
Sic autem plena potuit esse in tribus personis et non in paucioribus ;
et ita ab aeterno fuerunt tres personae in deitate.
Ex hac ostensione patet quare Filius Dei dicatur dilectus Patris,
quoniam ad ipsum Deum immediate et quasi primo habet mutuam dilectionem ;
non enim ab aeterno habuisset quem summe diligeret nisi habuisset Filium sibi aequalem,
quoniam illa persona quae tantum immediate processit a Deo Patre, Filius eius est.
Sed obicitur contra hoc
quod eadem ratione mutua caritas trium personarum exigebat quartam personam esse cui communicaret delicias suas.
[Solutio].
Et ad hoc dicendum est quod non sequitur.
Cognitio Dei potuit esse in unica persona,
sed mutua caritas non potuit esse ad minus nisi inter duas personas.
Illae autem duae personae habentes in se mutuam caritatem non essent summe liberales
nisi communicassent delicias suae mutuae caritatis perfecta communicatione,
et per hoc oportuit tertiam personam esse in Trinitate que esset Deus.
Aliter enim non esset ibi perfecta communicatio.
Et ita patet
quod in tribus personis summa est beatitudo et perfecta communicatio summae beatitudinis,
ideo non oportuit quartam esse.
Caput IV
Quare oportet tres personas esse in deitate tantum.
Probato quod tres personae divinae sunt tantum,
videndum est alio modo quare oportuit tres personas tantum esse in divinitate.
I.
Probatum est superius
quod una sola divina persona est que non est ab alio,
sed omnis persona est ab illa et omnis essentia creata.
Cum autem plures personae procedant ab illa,
sicut probatum est,
exigitur de necessitate quod aliqua procedat immediate ;
si enim nulla procederet ab ipsa immediate,
nec aliqua procederet mediate.
Non possunt plures procedere immediate nisi tantum una ;
quod probatur sic indirecte.
Si enim ab illa plures procederent immediate,
illae duae non essent coniuncte germanitate summa ;
et si non esset ibi summa coniunctio, nec summus amor, nec summa beatitudo,
quod esse non potest in divinis personis.
Item,
si plures personae procederent a Deo immediate,
illae duae personae prorsus essent similes,
et cum una sit Verbum, reliqua esset Verbum.
Sed cum Verbum aeternum sit summe perfectum, eo dicuntur omnia.
Si ergo Deus Pater ab aeterno protulisset aliud Verbum, nugatus fuisset ;
quod esset impossibile.
Relinquitur ergo quod una persona sit a Deo tantum immediate.
II.
Notandum autem quod nulla persona potest esse a Deo Patre mediate tantum.
Si enim diceretur quod Filius potuit generare filium qui esset nepos Dei Patris,
non esset inter filium illum et Patrem summa germanitas ;
maior enim convenientia est inter patrem et filium quam inter patrem et nepotem ;
quod esse non potest in divinis personis ;
quod patet ex praedictis.
Item,
filius ille prorsus esset similis patri suo,
et ita esset Verbum aeternum ;
sed nugacio esset aeterno Verbo iam generato generare aliud Verbum aeternum,
cum uno perfecte dicantur omnia.
III.
Per praedicta etiam patet
quod Spiritus Sanctus non procedit tantum a Patre, sed etiam a Filio,
quia si procederet a Patre solo, non esset summa germanitas inter Filium et Spiritum Sanctum ;
quod esse non potest.
Item,
pater carnalis ita diligit filium suum,
quod quicquid probitatis vel liberalitatis habet,
totum vult inesse et attribui filio suo ;
ergo in infinitum magis Pater aeternus quicquid liberalitatis habet,
vult inesse Filio suo.
Sed eius summa liberalitas est quod ab eo procedit Spiritus Sanctus,
qui est summus amor et summum donum ;
ergo Deus aeternus vult quod a Filio suo per eandem liberalitatem procedat Spiritus Sanctus ;
et si vult, et est.
Ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Item,
cum Pater et Filius prorsus habeant eandem liberalitatem,
si ab uno procedit Spiritus Sanctus per modum liberalitatis, et ab alio.
Cum enim Spiritus Sanctus procedat ab aliqua persona per modum liberalitatis,
et eadem sit liberalitas Patris et Filii,
sequitur quod [sic] procedit ab uno quod procedit ab alio.
Sed eodem modo potest probari quod Filius generatur a Spiritu Sancto,
quia in Spiritu Sancto est quicquid est in Patre secundum quod generat Verbum.
Sed hoc est falsum,
quia Pater generat Filium
non solummodo secundum quod est summe bonus, quia secundum hoc Spiritus Sanctus generaret eum,
sed secundum quod est summe bonus non ens ab alio.
Secundum hoc enim exigit socium,
ut postea dicetur.
Item,
omnis amor procedit ab amante ;
sed Spiritus Sanctus est amor quo Filius amat Patrem ;
ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio.
[Solutio].
Est ergo in divinitate processio immediata tantum et processio simul immediata et mediata ;
sed processio mediata tantum non potest ibi esse,
ut probatum est superius.
Si ergo quarta ibi esset persona,
de necessitate oporteret quod ipsa esset a tribus ;
aliter non essent inter se immediate omnes ; quod non esse posset.
In pluralitate enim divinarum personarum de necessitate oportet esse ordinatissimam et pulcherrimam distinctionem.
Si autem ibi esset quarta persona,
inaequalis ibi convenientia esset,
quia secunda persona magis conveniret cum tertia persona quam cum prima ;
conveniret enim tantum cum prima in dando summam bonitatem ;
cum tertia autem in dando et accipiendo ;
et ita patet quod non esset in quatuor personis convenientissima et ordinatissima distinctio.
In tribus autem est ordinatissima et pulcherrima distinctio,
quia Filius tantum habet cum Spiritu Sancto quantum cum Patre.
In dando enim cum Patre convenit, in accipiendo cum Spiritu Sancto.
Relinquitur ergo
quod in divinitate non sunt plures personae quam tres,
quoniam inter plures non potest esse convenientissima et ordinatissima distinctio.
Sed videtur quod praedictae probationes nullae sint.
Fiunt enim per adaptationem rerum naturalium ad res divinas.
Propter hoc erraverunt haeretici, et haec via superius reprobata est.
Item,
si bene sequitur :
homo carnalis potest generare ;
ergo Deus Pater potest generare ;
eadem ratione bene sequitur : homo est albus ;
ergo Deus est albus ;
quod manifeste falsum est.
Solutio.
Ad hoc dicendum est quod,
cum Deus habitet
oportet humanum intellectum foveri et purgari in speculo creaturarum,
ut per eas veniat [ad] cognitionem creatoris.
Hoc enim dicit beatus Augustinus in principio libri De Trinitate :
Ut ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur,
sancta Scriptura, parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit,
ex quibus quasi gradatim ad divina intellectus velut nutritus assurgeret.
Unde in huiusmodi probationibus,
procedemus ex eis que conveniunt tam rebus naturalibus quam divinis ;
aliquando ex propriis procedemus,
sicut cum dicitur : Deus est omnipotens, ergo potest hoc facere.
Haeretici autem decepti fuerunt,
quia ex propriis rerum naturalium processerunt ad res divinas.
Sciendum enim quod Deus est causa efficiens omnium et formalis et finalis :
formalis dico per modum exemplaris ;
unde quae conveniunt istis causis in rebus naturalibus possunt transferri ad Deum.
Sed cum non sit causa materialis,
ea quae pertinent ad causam materialem non possunt dici de Deo ;
unde non dicitur coloratus ;
hoc enim est ex parte materiae ;
nec obliviosus :
hoc enim est in anima ex parte intellectus materialis.
Sed posse generare Verbum dicitur de Deo :
hoc enim pertinet ad causam efficientem.
Quando ergo lex divina ex propriis procedit,
facit scientiam et confirmat fidem in habentibus fidem ;
quando vero ex communibus procedit,
iuvat fidem et promovet ad intelligentiam a creaturis
quasi quaedam
ducens ad creatorem,
sicut dicit beatus Dionysius.
