Tractatus XI — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XI

TRACTATUS UNDECIMUS

DE POTENTIA DEI

 

 

Post praedestinationem et providentiam dicendum est de potentia Dei.

Circa quam primo dicendum est quare Deus dicatur omnipotens et quantum se extendit potentia Dei.

Secundo secundum quid debeat aliquid dici possibile simpliciter.

Tertio utrum mutatio aque in vinum fuerit miraculosa.

Quarto an mutatio virgarum magorum fuerit naturalis.

Quinto an Deus possit salvare ludam et damnare Petrum.

Sexto utrum possit facere de corrupta virginem incorruptam.

Septimo utrum possit melius aliquid quam faciat.

 

 

 

Caput I

Quod Deus est omnipotens.

 

Circa primum dicitur quod Deus est omnipotens, quia potest omnia ; sed si hoc, ergo potest currere, ergo potest peccare.

Sed ad primum dicendum est quod non valet haec argumentatio, quia cum dicitur : Deus potest omnia, per hunc terminum « omnia » significantur creaturae ut subiectae potentiae divinae nec retorquetur ad Deum ut ad subiectum. Sed cum dicitur : Deus potest currere, significatur cursus non solum ut subiectum divinae potentiae sed etiam ut accidens Deo tanquam subiecto ; unde est ibi fallacia accidentis.

Ad hoc autem argumentum : Deus potest omnia, ergo potest peccare, duobus modis respondetur. Secundum illos qui dicunt quod peccatum nihil est, non valet argumentatio, quia peccare non continetur sub illa universalitate ; « malitia » enim secundum Augustinum « non habet causam efficientem sed deficientem ». Secundum illos qui dicunt quod peccatum est aliis quid, dicendum est quod Deus non potest omnia facere simpliciter sed omnia quae sunt posse purae potentiae ; sed posse peccare non est purae potentiae, immo potius impotentiae.

Non solum autem potest Deus omnia ea quae sunt secundum cursum naturae, sed ea quae sunt supra naturam, ut caecos illuminare, mortuos suscitare et de costa Adae mulierem facere et consimilia, quae natura non potest facere. Unde dicit Augustinus quod « in costa erat ut ex ea posset fieri mulier sed non erat in costa ut ex ea fieret mulier ».

  1. Sed hoc videtur esse falsum, quia si in costa erat ut ex ea posset fieri mulier, ergo causa erat in costa unde fieret mulier ; ergo in costa erat ut ex ea fieret mulier.
  2. Item in quocumque est potentia currendi, in eo est potentia ut currat ; ergo cum in costa esset potentia ut ex ea fieret mulier, in costa erat ut ex ea fieret mulier.

 

[Solutio]. 1. Ad hoc dicendum quod duplex est potentia, scilicet materialis et passibilis, formalis sive activa. Potentia materialis non habet posse super effectum nisi in suscipiendo, sed potentia formalis sive activa habet posse super effectum in producendo. Dicimus ergo quod in costa erat tantum potentia materialis et susceptiva formae mulieris, sed in Deo potentia activa qu[ae] spoliare poterat costam forma sua et induere formam mulieris. Et quia potentia materialis non habet posse super effectum, propter hoc haec est falsa : in costa erat ut ex ea fieret mulier ; unde patet quod non valet prima argumentatio.

Instantia : In domo est ut possit illuminari ; ergo in domo est ut illuminetur.

2. Ad secundo obiectum patet solutio quia potentia currendi potentia activa est, et non est simile de potentia activa et potentia passiva.

 

Sed obicitur contra hoc quod sicut ad potentem dare pertinet dare ista, sic ad potentem suscipere pertinet suscipere ista ; ergo si in costa erat ut ex ea posset fieri mulier, in costa erat posse suscipere formam mulieris ; ergo in costa erat ut ex ea fieret mulier. Item in homine est non solum posse illuminari a Deo sed etiam illuminari ; unde : Convertimini ad me et ego convertar ad vos. Ergo in costa erat non solum posse suscipere formam mulieris sed etiam suscipere ; et inde ut prius.

 

Solutio. Quaedam potentia passiva et materialis est sine voluntate, quaedam cum voluntate ; et quae cum voluntate duplicem potest habere statum ; aliquando enim habet potentiam activam praeparantem ad suscipiendum formam, aliquando non habet ; verbi gratia homo potest illuminari a Deo et praeter hoc habet potentiam activam per quam potest facere quod in se est, quo facto Deus faciet quod in se est. Secundum hoc concedendum est quia in homine est non solum ut possit illuminari a Deo sed etiam ut illuminetur. Item iste potest habere praebendam Parisiensem ; habet enim potentiam suscipiendi, sed quia non habet secum potentiam activam praeparantem ad suscipiendum, non est in ipso habere vel suscipere praebendam illam. Similiter non erat in costa suscipere formam mulieris ; quia non habebat aliquo modo potentiam activam et praeparantem ad suscipiendum ; unde non in quocumque est posse suscipere est suscipere.

Item in costa erat ut ex ea posset fieri mulier quia poterat fieri a Deo ; ergo in homine est ut ex eo possit fieri asinus, quia homo potest fieri asinus a Deo ; ergo homo potest fieri asinus, similiter potest capra, et sic de aliis ; ergo potest fieri quidlibet, et hoc videtur inconveniens. Item si homo potest fieri asinus a Deo, cum eius potentia sit amplissima, potest ergo facere quod homo sit asinus qua ratione divisim eadem ratione coniunctim, et ita potest facere quod idem sit homo et asinus simul, et idem sit album et nigrum simul.

Ad hoc dicunt quidam quod in homine non est ut fiat asinus, sed in homine est potentia ut possit fieri asinus, sicut in beata Virgine non erat potentia ut pareret, sed erat potentia ut posset parere ; unde negant hanc et consimiles : de homine potest fieri asinus.

 

Sed contra. Deus facere potest de asino hominem ; ergo de asino potest fieri homo a Deo. Item de limo terre factus est homo, hoc non potest negari ; ergo de limo terrae poterit fieri homo ; ergo multo forcius de asino potest fieri homo, quia maior est similitudo. Item de ovo potest fieri animal et hoc est per corruptionem, quia potest corrumpi forma ovi et introduci forma pulli ; similiter potest asinus corrumpi et spoliari forma sua, quia quod Deus coniunxit potest dividere et introduci forma hominis, et ita ex asino potest fieri homo. Item dicit Augustinus quod in qualibet re est naturalis obedientia qua Deus potest facere quicquid vult de ea, unde de aqua naturaliter potest fieri vinum ; ergo et de asino potest fieri homo.

Quod concedimus. Potest enim fieri a Deo quamvis non possit fieri a natura. Non tamen concedimus quod Deus possit facere quod idem sit homo et asinus simul aut quod idem sit album et nigrum simul, quia non potest negare se nec facere contra se ; faceret autem contra sapientiam suam et ordinationem et bonitatem suam qua optime omnia disposuit, si faceret quod idem esset homo et asinus.

 

Sed obicitur de illa naturali obedientia, quia sicut cera naturaliter susceptibilis est impressionis, ita iste caecus naturaliter susceptibilis est visus propter naturalem obedientiam quae in rebus est ; ergo naturaliter potest habere visum ; ergo naturaliter potest videre et naturaliter est regressus a privatione ad habitum.

 

Solutio. Dicimus quod haec est duplex : iste caecus potest videre. Si sumatur videre pro uti visu, falsa est, et hoc verbum « potest » significat potentiam activam. Si pro habere visum, vera, et hoc verbum « potest » significat potentiam materialem et susceptivam.

 

 

Caput II

Utrum possibile dicatur simpliciter secundum causas inferiores vel superiores.

 

Secundo quaeritur utrum possibile dicatur simpliciter tantum secundum causas inferiores aut secundum causas superiores aut aliquando secundum illas, aliquando secundum alias. Et super hoc est triplex opinio.

 

I. Quidam enim dicunt quod solum illud est possibile simpliciter quod est possibile secundum causas inferiores. Unde secundum istos non sequitur : hoc est possibile Deo, ergo est possibile. Secundum istos etiam virginem peperisse est impossibile, licet sit verum, quia non est possibile secundum causas inferiores. Nec valet secundum eos ista argumentatio : si virgo peperit, cum viro concubuit ; sed virgo peperit ; ergo cum viro concubuit, quia propositum est in terris et assumptum est in caelis.

Sed haec solutio nulla est ; est enim contra artem, quia regula est : « Si aliquid sequitur ad aliud, si primum est verum, et ultimum ».

Item contra istos est Augustinus, qui dicit super illud verbum Apostoli : Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi etc. : « Sapientia mundi impossibile iudicat quod in naturis rerum non videt, hanc autem stultam fecit Deus possibile fore declarando atque faciendo quod ipsa impossibile iudicat ». Et loquitur de huiusmodi, virginem parere etc. Ergo Deus declaravit hoc esse possibile ; ergo antequam evenisset, erat possibile et non secundum causas inferiores ; ergo non solum illud est possibile quod est possibile secundum causas inferiores.

Item dicit Augustinus quod antequam mundus esset, mundum fore erat verum ; ergo erat possibile et non secundum causas inferiores ; et [inde] ut prius.

Item secundum istos Deum esse non est possibile nec Deum esse trinum et unum. Propter hoc dicimus quod haec opinio non potest sustineri.

 

II. Alii dicunt quod omne illud et solum est possibile simpliciter quod est possibile secundum causas superiores. Unde secundum istos bene sequitur : hoc est possibile Deo, ergo est possibile.

  1. Sed secundum hoc virginem parere, caecum videre fuit impossibile ante eventum sicut etiam in ipso eventu ; ergo quando evenit non fuit ipsum miraculum.
  2. Item simus ante incarnationem, virgo manens virgo non potest parere, quia non habet potentiam pariendi ; ergo impossibile est virginem manentem virginem parere, et tamen possibile est Deo ; ergo non omne quod est Deo possibile, est possibile simpliciter.
  3. Item « Deus stultam fecit sapientiam huius mundi possibile fore declarando atque faciendo quod ipsa impossibile iudicat ». Ergo Deus de impossibili facit possibile ; ergo antequam fecisset, non erat possibile ; ergo virginem manentem virginem parere non erat possibile ante quam fecisset Deus illud esse possibile ; ergo non semper fuit possibile, et tamen semper fuit possibile Deo ; et inde ut prius.

 

III. Propterea dicunt alii quod nec tantum secundum causas superiores dicitur aliquid possibile nec tantum secundum causas inferiores, sed aliquando secundum has, aliquando secundum illas, quia secundum diversa adiuncta haec dictio « possibile » copulat pro diversis possibilitatibus. Unde cum dicitur : possibile est Deum esse, haec dictio « possibile » copulat pro possibilitate secundum causas superiores, et sic vera ; et cum dicitur possibile caecum videre, copulat pro possibilitate secundum causas inferiores ; unde falsa est. Isti dicunt quod virginem peperisse modo est possibile, aliquando tamen fuit impossibile, et Deus de impossibili facit possibile duobus modis : uno modo reparando naturam, sicut in caeco illuminato, et tunc potentia est miraculosa, sed actus naturalis ; alio modo dando novam potentiam, sicut dedit beatae Virgini potentiam concipiendi sine viro et tunc potentia miraculosa et actus similiter miraculosus.

Sed iterum contra hanc opinionem obicitur : quia si aliquid est album aliqua albedine, est album simpliciter ; ergo si aliquid est possibile aliqua possibilitate, est possibile simpliciter ; sed virginem manentem virginem parere semper fuit possibile in aliqua possibilitate, quia possibilitate divina ; ergo semper fuit possibile.

Item simus ante incarnationem, si Deus facit quod virgo manens virgo pariat, virgo manens virgo parit ; sed possibile est primum ; modo enim constat quod Deus fecit illud ; ergo et ultimum ; et ita virginem manentem virginem parere semper fuit possibile. Quod concedimus.

Unde adheremus secunde opinini quae dicit quod omne illud et solum est possibile simpliciter quod est possibile secundum causam superiorem, scilicet secundum Deum, et non excluditur quod est possibile secundum causas inferiores, quia omne tale est possibile Deo, sed non e converso.

  1. Et ad primo obiectum dicimus quod quamvis prius esset possibile caecum videre et virginem parere, tamen cum evenit, miraculum fuit, quia eventus ille super naturam fuit ; hoc enim est miraculum quod de impossibili secundum naturam fecit verum.
  2. Ad secundo obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : virgo manens virgo non potest parere ; ergo virginem manentem virginem parere est impossibile ; de re enim vera est sed de dicto falsa. Unde secunda opinio de re potest sustineri, de dicto autem non.
  3. Ad tertio obiectum dicimus quod Deus non fecit de impossibili possibile, sed quod erat possibile prius, fecit in actu. Unde auctoritas Augustini sic intelligenda est : « Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi possibile fore faciendo atque declarando » etc., id est fecit quiddam quod prius erat possibile et declaravit illud esse possibile, cum crederetur illud esse impossibile. Unde dicimus quod virginem parere ante incarnationem fuit possibile possibilitate increata, sicut et mundum fore antequam mundus esset fuit verum veritate increata et possibile possibilitate increata ; veritati enim increatae respondet possibilitas increata. Sed de hac non cogitaverunt philosophi ; unde iudicabant illud impossibile quod Deus ostendit se posse faciendo illud, et ita stultam ostendit illam sapientiam. Unde in illa auctoritate Augustini intelligitur impossibile secundum quid, id est secundum opinionem philosophorum.

 

 

Caput III

Quod dicatur miraculum quod Deus mutavit aquam in vinum.

 

Tertio quaeritur utrum Deus fecerit miraculum mutando aquam in vinum. Videtur quod non, quia super illum locum Augustinus dicit quod Deus cotidie multa maiora facit, scilicet quando per totum mundum in vitibus mutat aquam in vinum, et si multo maiora facit et multa miracula mirabiliora, quia admiratio, ut dicit Augustinus, nihil aliud est quam « timor de magno phantasmate vel magna imaginatione » ; ergo si ista maiora non sunt miraculum, nec illud.

Solutio. Sine dubio maiora facit Deus cotidie et secundum quantitatem et secundum qualitatem, tamen hoc faciendo non facit miraculum, quia hoc facit mediante natura ; sed aquam mutavit in vinum non mediante natura ; unde illud, quia fuit supra naturam, fuit miraculum, quia ibi apparuit magis potestas Dei vel ex maiori apparitione potentiae Dei fuit maior admiratio.

 

 

Caput IV

Utrum miraculosum fuit quod magi virgas suas mutaverunt in serpentes.

 

Quarto quaeritur utrum mutatio virgarum magorum Pharaonis in serpentes fuerit naturalis aut miraculosa.

Si naturalis, eadem ratione mutatio virge Moysi in serpentem fuit naturalis, quia eadem erat natura in virga illa. Si miraculosa, ergo Deus fecit miraculum pro magis et contra Moysem et contra se.

Item magi et Pharao erant infideles et Deus pro infidelibus non facit miraculum.

Item dicit Augustinus super illum locum quia « daemones, qui velocissime discurrunt per mundum, attulerunt magis semina serpentum », sed si Deus vellet facere miraculum, non essent semina necessaria.

Item quaeritur an illa semina mutata fuerunt in serpentes. Si sic, non ergo virgae mutatae fuerunt in serpentes. Si non, quare ergo semina dicuntur serpentum ; ex semine enim fiunt quae ex semine generantur.

 

Solutio. Ad hoc dicendum quod mutatio virgarum magorum naturalis fuit, quia fuit mediantibus seminibus, sed mutatio virgae Moysi fuit miraculosa, quia ex sola potestate et voluntate Dei, non mediante natura.

Ad illud autem quod quaeritur an semina mutata fuerint in serpentes, potest dici quod non ; dicuntur tamen semina serpentum per effectum, quia potentiam activam habebant convertendi virgas in semina serpentum. Vel potest dici quod ipsa semina cum virgis mutata fuerunt in serpentes.

 

 

Caput V

Utrum Deus posset damnare Petrum et salvare ludam.

 

Quinto quaeritur utrum Deus possit damnare Petrum et salvare ludam. Videtur quod sic, quia dicit Augustinus super illum locum Geneseos, ubi dicit angelus ad Loth : Non potero quicquam donec ingrediaris illuc ; dicit autem : « Possum de potentia, sed non possum de iustitia » ; ergo multa potest Deus de potentia quae non potest de iustitia ; ergo licet de iustitia non possit damnare Petrum vel salvare ludam, potest tamen de potentia ; ergo simpliciter potest.

Item potest utrumque revocare ad statum praesentis vitae, in quo possit uterque peccare et non peccare ; ergo potest damnare Petrum et salvare ludam.

Ad hod dicunt quidam quod Deus non potest damnare Petrum, tamen potest salvare ludam, quia miserationes eius super omnia opera eius et misericordia superexaltat iudicium.

 

Sed contra. Sicut Deus summe misericors est, ita et summe iustus ; ergo sicut non potest facere contra suam misericordiam, ita non potest facere contra suam iustitiam ; ergo non potest salvare ludam et damnare Petrum, cum hoc sit contra suam iustitiam.

Item dicit Apostolus : Si male egerimus, ille fidelis permanet, qui non potest negare se ipsum. Sic « cum ipse sit iustitia, non potest negare iustitiam quin damnet malos » : ita exponit beatus Augustinus. Quaeritur ergo quando habebit locum quod dicit Apostolus. Si enim de iustitia dedit Petro beatitudinem, si negaret ei beatitudinem, negaret ei iustitiam, et ita negaret ei se ipsum, quod est impossibile ; ergo non potest esse quod Deus damnet Petrum, quia faceret contra iustitiam suam, et ita contra se. Si autem diceretur quod illud quod dicit Apostolus non habet locum nisi post diem iudicii, hoc nihil esset, quia eodem modo repugnat misericordiae et iustitiae Dei quod damnet Petrum sicut repugnat post diem iudicii, quia dedit ex iustitia beatitudinem ; ergo sicut post iudicium faceret contra se, si ipsum damnaret, ita modo faceret contra se ipsum si ipsum damnaret.

Item dicit Apostolus : Si non credimus, ille fidelis permanens negare se ipsum non potest. Dicit Augustinus : « ergo non potest esse quin puniat ludam » ; aliter enim negaret se.

Item quicquid facit Deus, de misericordia aut de iustitia facit ; ergo nihil potest quod non possit de misericordia aut de iustitia ; sed manentem Loth in Sodomitis non poterat de iustitia punire nec de misericordia poterat punire ; non enim est opus misericordiae Dei ; ergo nullo modo poterat ; ergo falsa est auctoritas quae dicit : poterat de potentia.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod quidam sunt absolute salvati ex diffinitiva sententia irrevocabili, et quidam absolute damnati, sicut dicitur de illis qui peccant in Spiritum Sanctum, quia non remittitur eis nec in hoc saeculo nec in futuro. De sic absolute damnatis et salvatis dicimus quod non potest Deus damnare istos vel salvare illos. Unde dicimus quod Deus non revocaret Petrum nisi salva confirmatione sua. Sed sunt aliqui mediocriter boni vel mediocriter mali qui non sunt absolute et irrevocabiliter salvati aut damnati sicut Traianus, qui ressuscitatus fuit et revocatus ad statum praesentis vitae precibus beati Gregorii, et multi alii qui precibus sanctorum revocati sunt. De talibus dicimus quod Deus potest istos damnare et salvare illos.

Ad primo obiectum dicimus quod Deus de potentia pure considerata potest damnare Petrum habito respectu ad potentiam Dei et potentiam Petri naturalem qua potuit peccare et non peccare. Sed non sequitur : ergo potest damnare Petrum, quia hoc verbum « potest » in conclusione respicit merita. Vel si verum est quod dicit magister Gilbertus super librum Boetii De Trinitate, dicit enim quod Deus potest facere quod Petrus nunquam fuisset, potest dici secundum hoc quod Deus Pater potest damnare Petrum, quia potest facere quod Petrus modo incipiat esse et possit peccare et peccet et sic damnetur.

Sed iterum obicitur. Deus non poterat aeternaliter punire Sodomitas nisi bene, ergo non nisi iuste ; ergo quicquid ibi poterat facere de potentia, poterat de iustitia.

Item nihil poterat ibi de potentia nisi iuste ; ergo quicquid poterat ibi de potentia, poterat de iustitia.

Ad hoc dicendum est quod non valet haec argumentatio : quicquid poterat ibi de potentia, poterat ibi de iustitia, quia cum dicitur : quicquid potest Deus facere, significatur divina potentia cum omnimoda bonitate sua ; sed cum dicitur : potest de potentia, non significatur cum bonitate, unde quodam modo diminuitur ratio potentiae, et est fallacia secundum quid et simpliciter, sicut hic : Socrates nullo modo est albus ; ergo non est albus pedem.

Ad secundo obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : nihil poterat ibi de potentia nisi iuste ; ergo quicquid poterat ibi de potentia, poterat de iustitia, quia in prima haec dictio « iuste » non respicit statum qui tunc erat, sed communiter, ac si diceretur : quocumque tempore et quocumque modo eos Deus puniat, iuste punit ; et in conclusione haec determinatio « de iustitia » respicit tantum statum qui tunc erat. Posset ad hoc planius dici quod quicquid poterat ibi Deus de potentia poterat de iustitia et e converso ; sed cum dicitur : quicquid poterat Dominus de potentia, poterat de iustitia, est iustitia distinguenda, scilicet iustitia condigni et iustitia congrui. De iustitia condigni non meruerat Loth quod Dominus parceret Sodomitis eo praesente, unde de iustitia condigni poterat punire eos eo praesente, sed de congruo meruerat Loth quod Deus parceret eis eo praesente.

 

 

Caput VI

Utrum Deus possit facere de corrupta incorruptam.

 

Sexto quaeritur utrum possit facere Deus de corrupta virginem. Et dicit Ieronimus quod « cum Deus omnia possit, de corrupta non potest facere virginem ».

 

Sed contra. Naturam caeci et omnino mortui potest reparare ; ergo naturam virginis potest reparare faciendo eam clausam et sigillatam et integram sicut prius.

 

[Solutio]. Ad hoc solvitur duobus modis. Primo dicendo quod Deus de corrupta potest facere virginem, sed dicitur non posse quia non ostendit se posse, quia non legitur hoc fecisse, sed legitur caecos illuminasse, mortuos suscitasse. Vel potest dici quod Deus non potest facere de corrupta virginem quantum ad omnem dignitatem virginitatis ; potest quidem eam incorruptam facere quantum ad animam, clausam quantum ad corpus, sed non potest facere quin fuerit corrupta et non fuisse corruptam ; est quaedam dignitas in virgine secundum quam meretur aureolam sicut in rege dignitas est non habere regem alium supra se.

 

Sed obicitur. Deus dedit huic corrupte omnimodam dignitatem virginitatis ; aut ergo modo potest aut non potest. Si potest, ergo potest de corrupta facere virginem. Si non potest modo dare et prius dedit, ergo aliquid impedit non nisi praeterito, quia quod factum est non potest non fieri ; ergo aliquid impedit potentiam Dei ; ergo Deus non est omnipotens.

Propter hoc oportet dici sicut dicit magister Gilbertus quod Deus potest facere quod ista nunquam fuerit corrupta, quia quantum in se est, non se habet aliter ad res quam se haberet ab aeterno ; unde praeteritum, praesens et futurum ex parte rerum sunt, non ex parte Dei. Unde cum dicitur : quod factum est non potest non fieri, necessitas est ex parte rei, non ex parte Dei. Sed nos consuevimus in huiusmodi loqui cum suppositione praeteriti. Unde Ieronimus loquitur cum suppositione praeteriti, cum dicit : Deus non potest de corrupta facere virginem ; non enim potest facere cum suppositione praeteriti, potest tamen secundum se cum sit omnipotens et in omnipotentia eius intelliguntur quatuor. Dicitur enim omnipotens, ut dicit Augustinus, quia « potest facere quicquid vult ». Sed quaeritur a Magistro in Sententiis, an intelligatur sic : potest facere quicquid vult facere, aut sic : potest facere quicquid vult fieri. Et dicit ultimo modo, quia si primo modo, Petrus esset omnipotens ; potest enim facere quicquid vult facere ; aliter enim non esset beatus. Sed melius dicendum est quod Deus est omnipotens, quia potest facere ex se et per se quicquid vult facere, et per hoc quod dicitur « quicquid » intelligitur ampliatio potentiae quae non est determinata ad aliquem effectum, sicut potestas calefaciendi determinata est ad calefacere. Per hoc quod dicitur « ex se et per se » removentur tria, scilicet indigentia auxilii extrinseci et coactio et impedimentum extrinsecum ; si enim posset impediri vel cogi vel indigeret auxilio, non esset omnipotens.

 

 

Caput VII

Utrum possit aliquid melius facere quam faciat.

 

Septimo et ultimo quaeritur utrum Deus possit facere aliquid melius quam faciat. Videtur quod non. Quia boni, in quantum bonum est, proprium est bene agere ; ergo optimi proprium est optime agere ; ergo cum Deus sit optimus, optime facit quaecumque facit ; ergo non potest melius facere quam facit.

Item dicit beatus Dionysius : « Optimi est optima adducere» ; et inde ut prius.

 

Sed contra. Dicit beatus Augustinus quod « Deus potuit facere hominem talem qui peccare non posset ». Sed si talem fecisset, meliorem fecisset ; ergo meliorem rem potest Deus facere quam faciat ; ergo melius etc.

Sed quaeritur utrum possit aliud facere quam facit. Videtur quod non, quia non potest facere nisi quod bonum et iustum est ; sed omne quod bonum est et iustum fieri ipse facit ; ergo non potest aliud facere quam facit.

Item non potest facere nisi quod bonitas et iustitia sua exigit ; sed quicquid bonitas et iustitia sua exigit ipse facit ; ergo non potest aliud facere quam facit.

Item non potest facere nisi quod debet et quicquid debet facere facit ; ergo non potest facere nisi quod facit.

 

Solutio. Ad primum dicunt quidam quod haec est duplex : Deus non potest facere melius aliquid quam facit, quia si hoc adverbium « melius » determinet verbum in comparatione ad rem nominativi, vera est, quia Deus aeterna ratione facit quicquid facit, et non potest meliori ratione aliquid facere. Si determinet verbum in comparatione ad rem accusativi, falsa est, quia meliorem rem potest facere. Aliae obiectiones solvuntur per distinctionem huius verbi « est », quod potest significare actualem inherentiam vel naturalem cohaerentiam.

Utrum dicimus quod haec est duplex : Deus non potest facere nisi quod bonum et iustum est fieri. Si hoc verbum « est » significet actualem inhaerentiam, falsa est. Si naturalem cohaerentiam, vera est. Sed in hac significatione falsa est nec omne quod bonum et iustum est ipse facit, et sic non procedit argumentatio.

Similiter distinguenda est ista : Deus non potest facere nisi quod bonitas et iustitia sua exigit, quia hoc verbum « exigit » includit in se hoc verbum « est ».

Ad tertio obiectum dicimus quod hoc verbum « debet » proprie non dicitur de Deo, quia Deus non obligatur proprie nobis, quia suae promissiones non sunt nisi declarationes bonitatis suae. Sed similiter distinguenda est sicut et predictae.

Sed videtur quod haec distinctio non solvat, quia si Deus facit aliquid, illud est actu bonum ; ergo non potest facere nisi quod actualiter bonum est.

Sed dicendum quod haec argumentatio non valet, quia in prima sub hac dictione « si » iste terminus « actu bonum » non supponit tantum pro eo quod est actualiter bonum, sed etiam pro eo quod potest esse ; in conclusione vero supponit tantum pro eo quod est actualiter bonum ; unde est ibi fallacia univocationis sicut hic : si antichristus est homo, est homo qui est ; sed antichristus non potest esse nisi homo ; ergo antichristus non potest esse nisi homo qui est.

 

Sed obicitur contra distinctionem huius : Deus non potest aliquid melius facere quam faciat, quia secundum quod est vera, aut hoc adverbium « melius » determinat rem nominativi habendo respectum ad effectum aut non habendo. Si non habendo, ergo nullo modo determinat verbum.

Item secundum hoc, haec esset vera : Deus misericordissime punit in inferno, si adverbium nullum habeat respectum ad actum, quia Deus qui est summe misericors punit malos in inferno ; si vero hoc adverbium « melius » habeat respectum ad actum, ergo Deus optime facit quicquid facit in quantum facit ; ergo quicquid a Deo fit optime fit in quantum fit. Ergo haec est vera : Deus non potest melius facere quam facit, sive hoc adverbium « melius » determinet verbum in comparatione ad nominativum sive ad accusativum.

Quod concedimus. Et non valet haec argumentatio : Deus potest meliorem rem facere quam facit ; ergo potest melius facere quam faciat. Instantia : Deus potest praevidere res mutabiles ; ergo potest mutabiliter. Dicimus tamen quod homo optimus creatus est in statu et ordine in quo creatus est ; est enim creatus in libero arbitrio. Et dicit Augustinus quod « meliores iudicavit Deus homines si ei liberaliter deservirent ». Unde dicimus utrumque optimum esse in ordine suo et in statu, iuxta illud : Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona. Per praedicta patet quod Deus non potest melius facere quam facit ; potest tamen aliud facere quam facit.

Sed ista duo videntur repugnare sibi, quia cum dicitur : Deus optime facit quicquid facit, ille modus optimus aut est in solo Deo non habendo respectum ad rem aut habendo respectum ; et primo modo esse non potest, quia dicit beatus Dionysius quod « optimi est optima adducere ». Ergo aliquid de illo modo est in re.

Item vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et dicit Augustinus quod « quaelibet per se bona sunt sed in universalitate valde bona sunt ». Ergo illi modo optimo aliquid respondet in re.

Item non dicitur aliquis artifex sapientissime agere nisi sapientia eius relucescat in opere suo ; ergo Deus non dicitur optime agere nisi illa optimitas, ut ita dicam, reluceat in re ; ergo optimum est quicquid Deus facit ; sed quod per superhabundantiam dicitur uni soli convenit ; ergo si aliud faceret Deus quam facit, illud non esset optimum. Ergo iste duae sunt incompossibiles : quicquid Deus facit est optimum, Deus potest aliud facere quam facit. Sed iste duae sunt aequipollentes : quicquid facit Deus est optimum, Deus optime facit quicquid facit, sive non potest melius facere quam facit. Ergo Deus non potest facere aliud quam facit.

Ad hoc dicendum est quod haec regula : « Quod per superhabundantiam dicitur, uni soli convenit », intelligitur in rebus absolute bonis in comparatione bonitatis earum ad invicem et hoc modo unum est solum optimum, scilicet Deus, sed comparatis omnibus rebus ad Deum, in quantum ab ipso fiunt et ordinantur, quidlibet optimum est non simpliciter sed in genere et ordine suo. Unde etiam malum, prout ordinatum est a Deo, utilissimum est universalitati, licet non per se sit utilissimum, sed in quantum ordinatum, in quantum scilicet bonum in comparatione eius magis elucescit et magis placet et mali optime sedent in poenis.

Quaeritur postea de hoc quod dicit Augustinus, quod Deus potuit facere hominem meliorem quam fecerit. Aut enim voluit eum facere meliorem aut non voluit ; si voluit et potuit et constat quod scivit, ergo fecit. « Si vero potuit et noluit, invidus fuit », quia sic obicit Augustinus : « Si Deus Pater potuit generare ab aeterno Filium sibi aequalem et noluit, invidus fuit ».

Et ad hoc dicendum est quod invidia non est nisi ubi res exigit nos velle aliud quam velimus. Natura vero generationis exigit ut Pater velit sibi Filium aequalem generari ; unde si nollet et posset, invidus esset ; sed natura creationis non exigit hoc ; unde non est simile de creatione hominis et generatione Filii Dei. Et praeterea hominem fecit imperfectum, ut per imperfectionem duceret ad perfectionem. Unde non fuit ibi invidia. Dicit enim Augustinus quod « meliores iudicavit Deus homines si ei liberaliter deservirent », meliores dico, licet non in principio.

Item quaeritur postea utrum Deus possit plura facere quam homo possit intelligere. Probatur quod sic, quia potentia Dei est infinita et intellectus humanus est finitus, quia creavit Deus omnia numero, pondere et mensura ; ergo plura potest Deus facere quam homo possit intelligere.

Item pax Dei exsuperat omnem sensum ; dicit Augustinus : « id est omnem intellectum humanum » ; et inde ut prius.

 

Contra. Homo potest intelligere Deum et Deus non potest facere maius se ; ergo non potest aliquid facere quod homo non possit intelligere ; ergo non potest plura facere quam homo possit intelligere.

 

Solutio. Duplex est intelligentia : quaedam cognitionis plene, de qua dicitur : Si non credideritis, non intelligetis, scilicet plene, et de hac potest dici quod Deus potest plura facere quam homo possit cognoscere plenarie atque perfecte ; quaedam autem intelligentia simplicis apprehensionis quae antecedit fidem, et de hac falsa est haec : Deus potest plura facere quam homo possit intelligere, id est comprehendere sive per se sive per aliud, scilicet per auxilium gratiae.

  1. Et secundum hoc non valet prima argumentatio, quia intellectus humanus non est omnino finitus : est enim infinitus quantum ad apprehensibilia ; Deus enim non potest aliquid facere in quo non reluceat bonitas eius, et intellectus humanus imago Dei est. Unde quicquid potest Deus facere, potest intellectus humanus capere sive per se sive per aliud. Est tamen finitus duobus modis : uno modo quantum ad essentiam, alio modo quantum ad intentionem cognoscendi ; limpidius enim cognoscit Deus quam anima Christi et anima Christi quam intellectus angelicus et intellectus angelicus quam intellectus humanus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod pax Dei exsuperat omnem sensum, dicimus quod verum est duobus modis : primo, quia homo per se non attingit ad illam ; secundo, quod Deus infinitus est et immensus secundum essentiam, intellectus humanus finitus est secundum essentiam.