Tractatus XIII — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XIII

TRACTATUS TERTIU DECIMUS

DE MISERICORDIA DEI ET IUSTITIA

 

Dicto de voluntate Dei dicendum est de misericordia Dei et iustitia, quia misericordia Dei voluntas Dei est qua vult relevare miserias et iustitia Dei voluntas Dei est qua vult reddere unicuique quod suum est. Sunt autem misericordia et iustitia Dei idem in subiecto sed differunt in effectu.

Primo modo quaeritur utrum omnia opera Domini generaliter sint ex misericordia vel iustitia.

Secundo de commensuratione poenae ad culpam.

Tertio utrum Deus misericordius agit cum uno quam cum alio.

Quarto de adaequatione praemii ad meritum.

Quinto utrum tam iuste puniatur aliquis a Deo quantum meruit.

Sexto utrum iustificare sit opus misericordiae vel iustitiae.

Septimo utrum poena quam Deus infligit ad maiorem coronam sit iustitiae vel misericordiae.

 

 

Caput I

[Utrum omnia opera Domini generaliter sint ex misericordia vel iustitia].

 

Circa primum sic obicitur : Universae viae Domini misericordia et veritas, et sumitur veritas pro iustitia sicut dicunt sancti. Et alibi : Omnes viae tuae veritas. Ergo generaliter omnia opera Dei sunt ex misericordia vel ex iustitia vel ex utraque.

 

Sed contra. Prima opera creationis, sicut caelum et terra, non sunt ex iustitia. Quod probatur quia tripliciter potest dici aliquid esse ex iustitia Dei : primo secundum quod reddit aliquid secundum merita, secundo quando reddit quod promisit, tertio quando dat aliquid secundum exigentiam naturae ; res enim imperfecta naturaliter exigit perfici. Unde ex iustitia Dei, videlicet secundum exigentiam rei, datur perfectio rei imperfectae. Et secundum hoc opera dispositionis et ornatus possunt dici esse ex iustitia ; materialis enim imperfectio rerum naturaliter exigebat perfici. Similiter opera propagationis hoc modo sunt ex iustitia ; imperfectio enim sive corruptibilitas individui exigit [esse] salvari perpetuo in specie, cum non possit semper salvari in individuo.

Sed prima opera creationis nullo istorum modorum sunt ex iustitia, hoc patet ; neque sunt ex misericordia, quia nulla miseria praecessit. Ergo non est verum generaliter quod « omnia opera Dei sunt ex misericordia vel iustitia ».

 

Solutio. Duobus modis potest intelligi haec auctoritas : Universae viae Domini misericordia et veritas. Potest enim generaliter intelligi de omnibus operibus Dei. Et tunc misericordia non sumitur secundum quod respicit miserias, sed sumitur pro supereffluenti bonitate Dei sive pro mera liberalitate Dei. Veritas similiter non sumitur pro iustitia, sed sumitur pro rectitudine operum. Sed distinguit Anselmus Cantuariensis triplicem veritatem, scilicet veritatem enuntiationis et veritatem voluntatis et veritatem operis. Veritas enuntiationis est cum enuntiatio significat illud ad quod fuit instituta et prout fuit instituta, sicut affirmatio significat de eo quod est, esse, et negatio de eo quod non est, non esse. Veritas voluntatis est quando volumus aliquid quod velle debemus, et haec veritas idem est quod rectitudo voluntatis ; unde in Evangelio : Ille in veritate non stetit, id est in recta voluntate. [Veritas] operis est idem quod rectitudo operis secundum quam res sunt in actu prout fuerunt aeternaliter, scilicet in mente divina, et hoc modo omnia opera Domini dicta sunt recta, et omnia indicant sapientiam et potentiam et bonitatem Dei. Et sic verum est quod universae viae Domini sunt misericordia et veritas, quia omnia opera Dei sunt ex supereffluenti bonitate Dei. Et sic patet quod prima opera creationis sunt misericordia et veritas.

Potest etiam intelligi haec auctoritas particulariter : Universae viae Domini misericordia et veritas, ut intelligatur de illis operibus quibus Deus ad nos venit relevando miserias nostras et reddendo unicuique quod suum est vel puniendo vel remittendo. Similiter universae viae Domini misericordia et veritas, quibus nos ad Deum tendimus : misericordia enim ad ipsum tendimus compatiendo miseris, et iustitia reddendo unicuique quod suum est, nobis scilicet, proximo et Deo. Et sic cessat obiectio de primis operibus creationis.

 

 

Caput II

Utrum Deus possit punire aliquem quantum meruit.

 

Secundo quaeritur utrum possit Deus punire aliquem quantum meruit. Probatur quod sic, quia iste meruit puniri tanta poena demonstrata condigna ; ergo iustum est istum puniri tanta poena non nisi a Deo ; ergo iustum est quod Deus puniat istum tanta poena ; ergo Deus de iustitia potest istum punire tanta poena.

 

Contra. Dicit auctoritas : « Culpa est prosequi culpam totam » ; ergo si hoc culpabile est in homine misericorde, multo fortius culpabile est in Deo qui summe misericors est ; ergo Deus non potest punire aliquem quantum meruit.

Item dicit Apostolus quod Deus non potest negare se ipsum ; negaret enim se ipsum si non puniret malos ; negaret enim iustitiam suam quae ipse est ; similiter negaret se si negaret misericordiam suam quae ipse est ; ergo non potest punire nisi misericorditer ; ergo non potest punire aliquem quantum meruit.

Quod concedimus. Nec illud est impotentia, immo laus.

Et ad primo obiectum dicimus quod distinguenda est duplex iustitia, scilicet exigentia meritorum et iustitia Dei. De exigentia meritorum iustum est ipsum puniri tanta poena sed non de iustitia Dei cui de necessitate admixta est misericordia. Unde non valet haec argumentatio : iustum est quod Deus puniat istum tanta poena, ergo Deus de iustitia sua potest istum punire tanta poena, quia in prima haec dictio « iustum » tenetur communiter pro iustitia meritorum et iustitia Dei, in conclusione haec dictio « iustitia » tenetur tantum pro iustitia Dei. Et ita proceditur ab superiori ad inferius affirmando.

 

Sed contra praedicta obicitur : 1. Dicitur in Apocalipsi de Babilone : Quantum glorificavit se et in deliciis suis fuit, tantum datae ei tormentum et luctum.

2. Et in Evangelio : In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis.

3. Et in Isaia : In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eam, scilicet in mensura poenae contra mensuram culpae. Hiis auctoritatibus videtur quod Deus puniat peccatorem quantum meruit.

4. Item in Apocalipsi : Cum poculo quod miscuit vobis, miscete illi duplum, et vocat poculum poenam quia Babylon affligit sanctos, sicut in Ieremia : Sume enim calicem vini huius furoris, vocatur calix poena ; ergo magis punit Deus Babilonem quam meruit in afflictione sanctorum.

5. Ad idem facit illa auctoritas Isaiae : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis.

6. Item super illum locum Psalmi : Ex usuris iniquitate redimet animas eorum, dicit auctoritas : « Plus exigitur in penis quam commissum sit in culpis ». Ergo plus punitur peccator quam meruit.

7. Item plus punivit Deus Iob poena temporali quam meruit ; unde ipse dicit : Non peccavi, scilicet tantum ; eadem ratione Deus potest aliquem punire poena aeterna plus quam meruit. Item culpa est temporalis et poena est aeterna ; ergo quemcumque Deus punit poena aeterna plus punit quam meruit.

8. Item cum culpa sit momentanea, quare punitur aeternaliter ? Ad hoc dicit Gregorius quod « quia iste peccavit in suo aeterno, Deus punit eum in suo aeterno ». Sed haec solutio nulla videtur esse, immo in suo aeterno.

Propter hoc solvunt quidam aliter dicentes quod iste punitur aeternaliter quia reatus est aeternus, quia in inferno non potest deleri, cum in inferno non possit esse caritas.

Sed haec solutio nulla est quia ponit in solutione quod dignum est poni in quaestione ; quaeri enim potest quare non deleatur reatus cum pro momentanea culpa homo sufficienter p[u]nitus satisfacere videatur per centum annos vel mille, vel quare ponit eum Deus in loco in quo non potest deleri reatus cum alibi sufficienter eum possit punire.

 

Solutio. 1-3. Tres primae auctoritates intelliguntur ut fiat comparatio in genere hoc modo : si multum glorificavit se, multum ei datae tormentum, et si magna fuit mensura culpae, magna sit mensura poenae ; sed non propter hoc punitur aliquis quantum meruit.

4-5. In quarta et quinta auctoritate non intelligitur duplicitas secundum proportionem sed secundum dualitatem corporis et animae in quibus punitur peccator. Unde is est sensus : Miscete ei duplum, id est puniatis in corpore et anima.

  1. Ad sextam auctoritatem dicimus quod « plus exigitur in poenis quam commissum sit in culpis », id est poena maior est duratione et acerbatione quam delectatio culpae fuerit dulcis ; acerbitas enim poenae vincit delectationem culpae et duratio durationem, et non plus exigitur in poenis quam exigat meritum culpae quod exigit poenam aeternam, sicut postea patebit.
  2. Ad septimo obiectum dicimus quod Iob non fuit magis punitus quam meruit, quia punire est poenam infligere pro peccato, et Iob non fuit tota poena illa inflicta pro peccato sed pars ad maiorem coronam.
  3. Ad ultimo quaesitum dicimus quod haec questio : quare culpa temporalis puniatur aeternaliter, fit ac si sola circumstantia temporis aggravaret peccatum, quod non est verum, immo persona in quam peccatur aggravat peccatum ; magis enim peccat qui peccat contra imperatorem quam qui contra consulem. Unde cum peccatum mortale sit contra Deum qui aeternus est, aeterna poena ei debetur. Duae ergo sunt causae quare peccatum mortale punitur poena aeterna : prima est quia est contra Deum aeternum, secunda est quia peccator peccat in suo aeterno, id est quantum in se est, non imponit finem peccato. Et has duas causas coniungit Gregorius, cum dicit : « Quia iste peccavit in suo aeterno, Deus punit ipsum in suo aeterno », quia cum dicit « peccavit » intelligitur peccasse contra Deum aeternum, quia « peccatum est factum vel dictum vel concupitum contra legem Dei », et ita contra Deum.

Sed adhuc videtur posse probari quod Deus punit aliquem poena condigna vel etiam maiori. 1. Quia parvulos qui decedunt sine baptismo punit in carentia visionis Dei pro peccato originali ; et carentia visionis Dei poena est condigna originali ; ergo Deus punit parvulos poena condigna ; non enim potest dici quod minori poena quam condigna puniat eos, quia carentia visionis Dei, cum sit privatio, non recipit magis et minus.

  1. Item dicit Augustinus quod « carentia visionis Dei maxima poena est », et peccatum originale minimum est ; ergo peccatum minimum punitur maxima poena ; ergo maiore condigna.
  2. Item ex visione Dei maxima est gloria ; ergo ex carentia visionis Dei est maxima poena, quia maxima gloria et maxima poena contraria sunt ; ergo parvuli puniuntur maxima poena ; et inde ut prius.

4. Item ex visione Dei est maxima delectatio ; ergo ex carentia visionis Dei est maxima tristitia ; ergo maxima poena ; et inde ut prius.

5. Item si adulti qui sunt in inferno viderent Deum et delectarentur in ipso, tantam haberent delectationem ex visione Dei quod mallent esse in poenis aeternis sensibilibus et videre Deum quam carere visione Dei et nullam poenam sentire naturalem ; ergo carentia visionis Dei maior poena est quam ignis gehennae ; et inde ut prius.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod peccatum originale proprie loquendo non punitur, sed verum est quod non remuneratur ; visio enim Dei remuneratio bonorum est. Verumtamen eo modo loquendi quo parvuli dicuntur puniri, concedimus quod carentia visionis Dei est poena condigna originali, sed non valet haec argumentatio : parvuli puniuntur pro originali in carentia visionis Dei, sed carentia visionis Dei est poena condigna originali ; ergo puniuntur poena condigna ; sicut non sequitur : Socrates videt hominem, et Plato est homo, ergo Socrates videt Platonem, quia multae sunt carentiae et Deus punit eos minori carentia quam sit condigna. Quamvis enim carentia secundum se non recipiat magis et minus, tamen recipit secundum illud quod privat ; dicit enim Augustinus quod quilibet aliquid habet de [circumfulgentia] bonitatis Dei, quia ubique est, et qui minus habet maiores poenas patitur ; unde quaedam carentia visionis Dei est maior alia. Unde dicimus quod Deus minorem carentiam visionis sui parvulis infligit quam exigat peccatum originale.

2. Ad secundo obiectum dicimus quod carentia visionis Dei maxima poena est quantum ad damnum, sed minima quantum ad sensum.

3-4. Ad tertio et quarto obiectum eadem est solutio. Non enim valet hoc argumentum : ex visione Dei est maxima delectatio ; ergo ex carentia visionis Dei est maxima tristitia. Nec est locus a contrariis, quia Deus qui est summe bonus non habet contrarium, nihil enim est summe malum. Sicut non valeret haec argumentatio : ex potu dulci est delectatio ; ergo ex carentia potus dulcis est tristitia. Sed haec sequitur : ergo ex potu amaro est tristitia, eo modo quod dicit Aristoteles quod « delectationi quae est ab eo quod est considerare quod diameter est coste assimeter, nihil est contrarium, quia illud in quo est delectatio non habet contrarium ». Similiter delectationi que est secundum corporalem actum, id est secundum communiter loquentes, nihil est contrarium, quia talis actus non habet contrarium.

  1. Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet argumentatio : mali magis vellent esse in igne gehennae et videre Deum quam non esse in poenis et carere visione Dei, ergo carentia visionis Dei est maior poena quam ignis gehennae. Non sunt enim comparabilia ignis gehennae et carentia visionis Dei ; aequivoce enim dicuntur poenae, unum ut damnum, reliquum ut tormentum.

 

 

Caput III

Utrum Deus agat misericordius cum uno quam cum alio.

 

Tertio quaeritur utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum alio. Probatur quod sic. Sint duo quorum unus sit duplo magis peccator quam alius, et sic uterque decedat, culpa unius est dupla ad culpam alterius ; ergo poena condigna unius est dupla ad poenam condignam alterius et unus in inferno duplo magis punitur quam alius ; et constat quod Deus utrique aliquid relaxat de condigna ; ergo magis in quantitate subtrahitur de poena condigna unius quam de poena condigna alterius. Quod patet in numeris ; si enim aliquis numerus sit duplum ad alium et de utroque fiat subtractio ita quod in residuis remaneat dupla proportio, plus subtrahitur de duplo quam de subduplo. Ergo plus relaxat isti de poena quam alii ; sed in eo quod plus laxat, misericordius agit ; ergo misericordius agit cum uno quam cum alio, et cum isto qui magis peccavit ; quod videtur iniustum.

Item Iacob elegit in utero matris et Esau non ; ergo misericordius agit cum Iacob quam cum Esau.

Item multa beneficia dat quibusdam que non dat aliis ; ergo misericordius agit cum uno quam cum alio.

 

Sed contra. Quam dignus est iste sua poena, tam dignus est ille sua ; ergo quam iuste punit Deus istum, tam iuste punit illum ; ergo Deus non iustius agit cum uno quam cum alio ; ergo nec misericordius.

Item quicquid Deus agit iustissime agit, et hoc quia iustissimus est ; ergo quicquid Deus misericorditer agit, misericordissime agit, quia ipse misericordissimus est.

Item dicit beatus Dionysius : « Optimi est optima adducere ». Ergo misericordissimi est misericordissime agere ; ergo quicquid Deus misericorditer agit misericordissime agit ; ergo non misericordius agit cum uno quam cum alio.

Ad hoc dicunt quidam quod Deus non iustius agit cum uno quam cum alio ; tamen misericordius agit cum uno quam cum alio, et hoc est quia iustitia respicit debitum et malis aequaliter debentur poenae suae et bonis aequaliter praemia, sed misericordia respicit actum et effectus misericordiae maior est in uno quam in alio.

Sed haec solutio non potest stare, quia in Deo sunt virtutes exemplares et omnis virtus medium est duorum vitiorum, et quanto magis accedit ad medium, tanto verior virtus est, et quanto magis recedit a medio, tanto magis accedit ad vitium ; virtutes autem Dei verissimae sunt ; ergo sunt in verissimo medio ; ergo misericordia Dei est in verissimo medio ; ergo quicquid Deus misericorditer agit, misericordissime agit, quia opera quae a verissimo medio exeunt, maxime talia sunt ; ergo Deus non misericordius agit cum uno quam cum alio sicut nec iustius.

 

Solutio. Dicimus quod utraque istarum est duplex : Deus iustius agit cum uno quam cum alio, Deus misericordius agit etc., quia si fiat comparatio habito respectu tantum ad actus, vera est utraque, quia sicut effectus misericordiae maior est in uno quam in alio, ita et effectus iustitiae. Si vero fiat comparatio habito respectu ad actum cum omnibus suis circumstantiis tam personae quam negotii, falsa est utraque, quia Deus pensatis omnibus circumstantiis nec iustius nec misericordius agit cum uno quam cum alio, quia pensatis omnibus circumstantiis Deus dat unicuique secundum propriam virtutem, ut dicitur in Evangelio, et « hoc est dare cui dandum est», ut dicit Ambrosius. Unde dicimus quod si aliqui duo peccatores sint omnino pares, si Deus dat uni gratiam, dat et alii. Per distinctionem istam patet qualiter respondendum est ad praedictas obiectiones.

Sed mirum videtur quod in inferno ei qui magis peccavit plus remittitur de poena quam ei qui minus peccavit ; magis enim indignus est misericordia Dei ille qui magis peccavit ; ergo minus misericorditer debet agere Deus cum ipso.

Et ad hoc solutio est quod Deus in praesenti vita respicit circumstantias, quia homo praeparat se, cooperatur Deo ; est enim hic tempus merendi ; sed in futuro non respicit circumstantias ; sed ubi maior est miseria maiorem effectum misericordiae exibet.

 

 

Caput IV

De adequatione praemii ad meritum.

 

Quarto quaeritur de adaequatione praemii ad meritum. Et quaeritur utrum Deus iustius coronet Petrum quam Linum.

Probatur quod sic, quia Petrus magis meruit coronari quam Linus ; ergo iustius est Petrum coronari quam Linum non nisi a Deo ; ergo iustius Petrus coronatur a Deo quam Linus ; ergo Deus iustius agit cum uno quam cum alio ; non ergo iustissime agit cum quolibet ; quod est contra praedicta.

 

Solutio. Haec est triplex : Petrus iustius coronatur a Deo quam Linus. Si sic intelligatur : Petrus maiori effectu iustitiae coronatur quam Linus, vera est. Si intelligatur sic : magis exigunt merita Petri quod Petrus coronetur a Deo sive de exigentia maiorum meritorum coronatur Petrus a Deo quam Linus, iterum vera est. Si vero sic intelligatur : magis respondet corona Petri quam Lini suo merito, falsa est, quia si diceretur : iustius coronatur Petrus a Deo suo praemio quam Linus suo praemio, simpliciter falsa esset, quia non haberet nisi tertiam significationem, quia quam dignus est Petrus suo praemio, tam dignus est Linus suo praemio.

Similiter solet obici de adaequatione poenae ad culpam hoc modo : demonstrentur duo quorum alter sit duplo peior alio ; quam dignus est iste sua poena, tam dignus est ille sua ; sed quam dignus est iste sua, tam dignus est puniri et similiter ille ; ergo quam dignus est iste puniri, tam dignus est ille puniri ; et hoc falsum, quia duplo peior, duplo magis dignus est puniri.

Ad hoc dicunt quidam quod haec est falsa : quam dignus est iste sua poena, tam dignus est ille sua, quia si est sensus, ut ipsi dicunt : quanto merito vel demerito est iste dignus puniri, tanto ille, et hoc falsum, quia inaequalia sunt demerita.

Sed haec solutio nulla videtur esse quia haec conceditur simpliciter : quantum potens est iste valde fortis ferre illum magnum lapidem, tantum potens est ille minus fortis ferre illum parvum lapidem.

Item uterque iustissime punitur in inferno sua poena ; ergo non magis iuste punitur unus quam alius ; ergo aequaliter iuste ; ergo quam dignus est iste sua poena, tam dignus est ille sua.

Quod concedunt quidam, sed dicunt quod argumentatio sequens non valet.

Sed hoc non potest dici quia illa argumentatio resolubilis est in duos sillogismos hoc modo : quam dignus est primus sua poena tam dignus est secundus sua poena ; sed quam dignus est sua poena secundus, tam dignus est puniri et e converso ; ergo quam dignus est primus puniri, tam dignus est secundus sua poena.

Item quam dignus est primus puniri, tam dignus est secundus puniri sua poena et quam dignus est secundus sua poena, tam dignus est secundus puniri ; ergo quam dignus est primus puniri, tam dignus est secundus puniri.

Propter hoc dicimus quod prima est vera et argumentatio necessaria ; sed haec est falsa : quam dignus est iste sua poena, tam dignus est puniri, quia sic adaequatur comparatio poenae ad culpam ipsi culpae vel demerito et talis comparatio nulla est, quia illa adaequatio relatio est, culpa vero qualitas aut actio est, et ita sunt res diversorum generum. Unde non sunt comparabiles inter se ; quod dicendum est de omnibus similibus.

 

 

Caput V

Utrum tam iuste puniatur aliquis a Deo quantum meruit.

 

Quinto quaeritur utrum tam iuste puniatur aliquis a Deo quantum meruit.

Videtur quod sic, quia quantum meruit iste puniri, tantum iustum est istum puniri, et quam iustum est istum puniri tam iuste punitur a Deo ; ergo quam meruit iste puniri tam iuste punitur a Deo ; similiter ille qui duplo peior est, quantum meruit puniri, tantum iuste punitur a Deo.

 

Sed contra. Isti duo aeque iuste puniuntur a Deo, quia iustissime ; ergo isti aeque meruerunt puniri ; quod manifeste falsum est. Item Deus summe iuste punit istum ; sed iste non summe meruit puniri ; ergo magis iuste punit istum quam meruit puniri.

 

Solutio. Cum dicitur : Deus tam iuste punit istum, demonstratur adaequatio poenae ad culpam vel quantitas adaequationis, et cum dicitur : iste tantum meruit puniri, demonstratur ipsa culpa vel quantitas culpae ; sed culpa et adaequatio poenae ad culpam non sunt comparabiles nec in se nec secundum effectum sicut duae quantitates diversarum specierum aut colores diversarum specierum comparabiles sunt secundum effectus, quia quantum haec albedo disgregat, tantum haec nigredo congregat vel magis vel minus. Dicimus ergo quod haec est falsa : quantum meruit iste puniri sive quam iustum est istum puniri, tam iuste punitur a Deo. Ergo non est ibi comparatio et si esset ibi comparatio, haec esset vera : magis iuste punitur iste a Deo quam meruit puniri, quia summe iuste punitur et non summe meruit puniri.

 

 

Caput VI

Utrum iustificare sit opus misericordiae vel iustitiae.

 

Sexto quaeritur utrum iustificare sit opus misericordiae vel iustitiae. Quod videtur. 1. Quia sicut se habet misericordia ad misereri, ita iustitia ad iustificare ; sed misereri est opus misericordiae ; ergo iustificare est opus iustitiae.

  1. Item dicit Augustinus super epistolam ad Romanos quod « si Deus non reciperet confugientes ad se, iniquitas esset ». Ergo iniustitia ; ergo recipere confugientes ad se est iustitia ; sed hoc est conferre gratiam sive iustificare ; ergo iustificare est opus iustitiae.

 

Contra. De misericordia Dei iustificat Deus, non ergo de iustitia.

 

Solutio. 1. Ad primum dicendum est quod haec est falsa : sicut se habet misericordia Dei ad misereri, ita iustitia ad iustificare, quia misereri opus est misericordiae, sed iustificare non est opus iustitiae, immo iustificare est ipsam iustitiam facere ; posset tamen dici iustificare opus exemplare iustitiae, quia iustitia creata exemplum est iustitiae increatae exemplaris quae in Deo est. Unde iustitia creata exit a iustitia increata ut a causa formali exemplari sed non ut a causa efficienti.

  1. Ad secundo obiectum dicunt Magistri quod non recipere fugientes ad se iniquitas esset, id est infidelitas ; non enim esset Deus fidelis in verbis suis, si non reciperet fugientes ad se, cum ita permiserit tamen recipere solius misericordiae est. Possumus tamen quantum ad praesens distinguere duplicem iustitiam : unam secundum exigentiam meritorum, alia secundum promissionem ; veritas enim qua homo dicitur verax nullo modo volens alium decipere in verbis, species est iustitiae, ut dicit Tullius. Unde dicimus quod iustificare est opus misericordiae et iustitiae promissionis, id est veritatis Dei, quae est virtus exemplaris in ipso ; ipse enim promisit : Convertimini ad me et ego convertar ad vos.

 

 

Caput VII

Utrum poena quam infligit Deus ad maiorem coronam vel ad cautelam sit opus iustitiae.

 

Septimo quaeritur utrum poena quam infligit Deus ad maiorem coronam, ut in Iob, vel ad cautelam, ut in Paulo, sit opus iustitiae.

Probatur quod non. Quia Iob non meruit illam ; unde dicit : Non peccavi ; nec est misericordiae, quia misericordiae non est punire ; ergo non sunt universae viae Domini misericordia et veritas.

Ad hoc dicunt quidam magistri quod illa poena est misericordiae Dei large, scilicet bonitatis Dei.

Sed contra hoc dicunt multae auctoritates quod omnis poena iusta est, et ita omnis poena videtur esse ex iustitia Dei.

Quod concedimus. Sed distinguenda est multiplex iustitia : est iustitia meritorum secundum quam iudex punit reos, et iustitia promissionis secundum quam dicitur homo verax reddendo quod promisit, et est iustitia correctionis et promotionis quam debet filio pater, et iustitia protectionis quam debent superioribus inferiores vel e converso ; iustitia enim importat debitum ; debemus enim superioribus obedientiam et reverentiam, paribus consilium et auxilium, inferioribus protectionem et correctionem. Illa ergo poena que infligitur a Deo ad maiorem coronam vel ad conservationem humilitatis, de iustitia correptionis vel promotionis vel protectionis est. Unde patet quod non valet haec argumentatio : Iob non meruit hanc poenam ; ergo haec poena non est de iustitia Dei. Concedimus tamen quod hoc modo poena est de misericordia Dei sed mediate, quia misericordia ibi movet iustitiam quod infligat huiusmodi poenam.