Tractatus VIII : Appendices VII-XI (Cap. 5, 7 et 8 q.1. 3-4) — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus VIII : Appendices VII-XI (Cap. 5, 7 et 8 q.1. 3-4)

APPENDIX VII

 

Cap. 5

De innascibilitate.

 

Dicto de paternitate sive generatione et de potentia generandi Patris, quarto capitulo dicendum est de innascibilitate, quae similiter est eius propria notio.

 

Et dicunt magistri quod innascibilitas est proprietas Patris quae inest ex eo quod est a nullo et alius ab eo.

 

Sed patere potest cuilibet quod haec assignatio inconveniens est, quia cum dicitur : alius est a Patre, sic nihil significatur quod est in Patre, sed quod est in alio ; ergo sic non significatur proprietas Patris. Relinquitur ergo quod sic debeat fieri assignatio : innascibilitas est proprietas Patris quae inest ei ex eo quod ipse est a nullo, sed est aliis principium essendi.

Sed iterum hoc nihil videtur esse, quia ex negatione quae simpliciter nihil est et quacumque re nihil potest produci.

Sed quaeritur, cum dicitur : Pater a nullo est, et est principium aliis, aut intelligis per hanc dictionem « aliis » tantum creaturas, aut creaturas cum Filio et Spiritu Sancto, aut tantum Filium et Spiritum Sanctum. Si dicat quod tantum creaturas, patet quod haec « esse a nullo et esse principium creaturarum omnium » convenit essentiae ; ergo non est propria notio Patris.

Praeterea ex hoc sequitur quod Pater non fuit ab aeterno innascibilis, quia non fuit ab aeterno principium essendi creaturis. Et hoc ultimum inconveniens sequitur, si dicatur quod per hoc nomen « aliis » intelliguntur creaturae cum Filio et Spiritu Sancto.

Si autem dicatur quod per hoc nomen « aliis » intelliguntur tantum Filius et Spiritus Sanctus, contra : constat quod Pater non est principium Filii nisi per generationem, nec principium Spiritus Sancti nisi per spirationem. Ergo cum dicitur : Pater est principium Filii et Spiritus Sancti, hoc nomen « principium » commune est ad duas notiones tantum ; ergo non significat aliquam aliam ab istis duabus ; et ita non significat innascibilitatem.

Dicunt aliqui quod innascibilitas est « universalis principalitas ». Sed hoc duobus modis potest intelligi, scilicet quod innascibilitas sit universalis principalitas, id est quod Pater sit principium rerum universaliter, scilicet omnium rerum.

 

Sed contra hoc obiciendum est ut prius ; nec potest dici quod Pater est principium omnium rerum, ita quod nullius, sicut aliquis est servus alicuius universalitatis ita quod nullius solius. Pater enim ita principium est omnium rerum quod cuiuslibet.

Secundo modo potest intelligi principalitas universalis, id est principalitas universaliter intellecta, ut innascibilitate Pater simpliciter sit principium, ita quod nec principium per generationem, nec principium per spirationem, sed principium in communi. Sed hoc est ponere hominem communem ita quod non sit aliqui[s] hominum singularium. Secundum hoc sequitur quod paternitas et innascibilitas non sunt duae notiones. Singulare enim et suum universale non sunt plures numero.

Item cum una proprietas insit Patri ex eo quod ipse a nullo, et alius ab eo, quaeritur quare eodem modo non insit una notio Spiritus Sancti ex eo quod ipse est ab alio et nullus ab eo. Et similiter quare Filio non sit una proprietas ex eo quod ipse ab alio per generationem et nullus ab eo per generationem. Et similiter quare non sit una proprietas ex eo quod ipse est a nullo personaliter et alii ab eo personaliter.

Quidam subtiliter et interius perscrutantes, sicut putant, diffiniunt innascibilitatem et dicunt eam esse « fontalem sive primitivam plenitudinem ». Dicunt etiam quod fontalis plenitudo sive innascibilitas non dicitur ad aliquid. Plenitudo enim, licet sit alicuius sicut grammatica, non dicitur ad aliquid, nec est aliquo modo privatio. Et ideo dicunt quod non est propria declaratio innascibilitatis, cum sic dicitur : Innascibilitas est proprietas Patris, qu[ae] inest ei ex eo quod ipse est a nullo et alius ab eo. Sed fit declaratio per sequentia. Ex eo enim quod Pater habet innascibilitatem sive fontalem plenitudinem, sequitur quod ipse a nullo sit et alii sunt ab eo. Et sic credunt se solvisse ad aliam difficillimam questionem qua quaeritur, cum Patri insit una proprietas ex eo quod ipse sit a nullo et alii ab eo, quare eodem modo Spiritui Sancto non insit una proprietas ex eo quod ipse est ab alio et nullus ab eo. Dicunt enim quod prima est falsa. Non enim proprie loquendo Patri inest aliqua proprietas ex eo quod ipse est a nullo et alius ab eo.

Sed haec solutio videtur nobis esse superficialis, quoniam per hoc nomen « plenitudo » non potest aliquo modo nominari nisi summa bonitas sive divina essentia. Sive enim intelligatur plenitudo bonitatis sive plenitudo scientiae sive sapientiae, ex necessitate nominatur id quod est commune tribus personis, scilicet divina essentia. Nunquam ergo hoc ipsum « plenitudo » nominat propriam notionem alicuius personae. Ergo cum sic dico « fontalis plenitude », non sic nomino notionem.

Praeterea non evadunt isti obiectionem de Spiritu Sancto. Quaeritur ergo ab eis quare hoc ipsum « fontalis plenitudo » est propria notio Patris, et hoc ipsum quod dico « fluvialis plenitudo » non insit notio Spiritus Sancti. Spiritus enim Sanctus appropriate dicitur fluvialis plenitudo, sicut habetur in Psalmo : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.

 

[Solutio]. Nos autem sequentes vestigia beati Augustini et antiquorum magistrorum, dicimus innascibilitatem esse notionem non secundum modum positionis, sed secundum modum privationis. Est enim innascibilitas privatio essendi ab alio in habente plenitudinem bonitatis. Manifeste enim vult beatus Augustinus quod ingenitus non ostendit de Patre quid sit, sed quid non sit. Et dicit quod privat relationem, quia negativa particula praeposita dictioni non facit eam recedere a suo predicamento. Nec est mirum si privatio dicatur notio vel proprietas vel distinctio, quia ovis non signata, per hoc quod est non signata, [bene] cognoscitur et discernitur ab ove signata. Et Aristoteles dicit quod sicut risibile proprium est hominis, ita non-risibile proprium non-hominis.

Dicimus ergo quod haec argumentatio non valet : innascibilitas est notio ; ergo innascibilitas est, impediente fallacia secundum quid et simpliciter ; sicut hic : passio Christi est articulus ; ergo passio Christi est ; et hic : chimera est figuratum ; ergo chimera est.

Ad obiectionem de Spiritu Sancto dicimus quod cum persona sit « nomen iuris », id est dignitatis, sicut dicit Concilium, merito innascibilitas est personalis notio, quia habenti plenitudinem bonitatis dignitas est non esse ab alio, sicut in rege dignitas est quod non habet superiorem. Non est dignitas et excellentia [Spiritus Sancti] quod nullus est ab eo, et iccirco talis privatio non debet dici personalis notio. Aliqua autem dignitas personalis bene est in una quae non est in alia persona. Sed inconveniens esset dicere quod aliqua dignitas essentialis esset in una quae non est in alia. Ex hoc patet solutio ad omnia praeobiecta.

 

Volens autem probare beatus Augustinus quod alia est notio innascibilitas quam paternitas, dicit sic : Si Pater non genuisset Filium, nihilominus esset [in]genitus, sicut si Adam nullum genuisset filium, nihilominus esset [in]genitus. Ergo alia notio est qua Pater est pater et alia qua est [in]genitus.

Sed videtur quod falsum sit quod dicit Augustinus, scilicet quod si Pater non genuisset Filium, nihilominus esset [in]genitus, quia si Pater non genuisset Filium, generatio sive paternitas non esset. Et si paternitas non esset, pater non esset. Ita enim oportet quia paternitas est Pater, et si Pater non esset, non esset ingenitus. Ergo si Pater non genuisset Filium, non esset ingenitus. Videtur ergo mentiri Augustinus in hoc quod dicit quod si Pater non genuisset Filium etc.

 

Solutio. Dicimus quod si respiciamus ad naturam terminorum et rerum, falsum est quod dicit Augustinus. Sed habuit respectum ad intelligentiam, quia potuit intelligi quod Pater non genuerit Filium, et tamen nihilominus intelli- gitur ingenitus. Cum enim intelligo ipsum ingenitum secundum quod ingenitum, non intelligo distincte quod sit Pater vel quod generet.

 

Ad hoc ergo habuit respectum Augustinus per similitudinem carnalis generationis, ut patet in Adam, qui si non genuisset filium, nihilominus esset ingenitus.

Ex praedictis patet quare deceptus fuit Arius, quando voluit probare quod maior est Pater Filio. Ita enim procedebat : Pater est ingenitus sive innascibilis ; et Filius est genitus sive nascibilis ; ergo Pater est maior Filio. Vel sic : Pater est actor Filii ; ergo Pater est maior Filio. Patet etiam quod in talibus argumentationibus est fallacia ex commutatione praedicamenti. Praeponitur enim primo mere praedicamentum relationis, et concluditur praedicamentum substantie, quoniam nomina quantitativa in deitate significant substantiam. Unde hoc nomen « maior » principaliter substantiam significat, licet connotet relationem.

 

Notandum est autem quod ista duo nomina « innascibilis » et « ingenitus » idem prorsus significant ; tamen quandoque sumitur hoc nomen « ingenitus » pure negative. Cum autem dico : Pater est actor Filii et Spiritus Sancti, haec dictio « actor » tres significat notiones simul, quia significat paternitatem et spirationem communem relationem, sicut hoc nomen « principium ». Praeterea significat innascibilitatem. Est enim sensus : Pater est actor Filii et Spiritus Sancti, id est Pater est principium Filii et Spiritus Sancti, et ipse a nullo est principio.

Notandum quod innascibilitas quandoque dicitur notio, quandoque proprietas. Notio dicitur, quia notificat personam cui convenit et eam discernit ab aliis. Proprietas autem dicitur, quod uni soli personae naturaliter convenit. Oportet enim unam solam personam esse in Trinitate, quae non sit ab aliquo. Non enim possunt esse duae tales, quarum neutra esset ab alia, quia non essent ibi summe coniunctae, neque summe affines, nec summe germanae, ut ita dicam. Ex quo sequitur quod non habeant inter se summam iocunditatem. In hoc enim quod tres personae sibi sunt ita affines et coniunctae et germanae, quod amplius non posset intelligi, summam habent inter se iocunditatem. Praedictae sunt etiam aliae rationes propter quas non possent esse plures tales personae, quarum neutra esset ab alia. Et ideo innascibilitas proprietas est, quae uni soli personae naturaliter convenit.

 

 

APPENDIX VIII

 

Cap. 7

Quomodo possit sustineri communis opinio de notionibus.

 

Viso quomodo debeat sustineri communis opinio de notionibus, videndum est qualiter possit sustineri opinio magistri Praepositini, quia multum probabilis fuit illa qua dicit quod sicut paternitas est Pater, ita supposita paternitate supponitur Pater, nec est differentia nisi in modo loquendi sive in modo significandi. Cuius opinionis probabilitas apparet in hoc quia, sicut Deus propter hoc quod est omnino simplex non eget aliqua actione ad hoc ut agat in creaturam, sed se ipso agit in creaturam, nec aliqua relatione eget qua referatur ad creaturam, sed se ipso refertur, ita Deus Pater, cum sit omnino simplex, se ipso refertur ad Filium, se ipso generat Filium, sicut Deus se ipso creat, se ipso iustificat propter omnimodam simplicitatem.

Qui ergo hanc opinionem voluerit sustinere, sic poterit respondere ad obiectiones contra factas. Pater eodem modo se habet ad Filium et ad Spiritum Sanctum. Sed ad Filium se habet ut Pater ; ergo ad Spiritum Sanctum se habet ut Pater. Licet enim quantum in se est, eodem modo se habeat ad Filium et ad Spiritum Sanctum propter suam simplicitatem, tamen diverso modo se habet ad illos quantum ad quasi plures effectus.

 

Instantia : Deus quantum in se est, eodem modo se habet ad omnes homines ; sed ad bonos se habet ut Pater spiritualis ; ergo ad malos se habet eodem modo. Si autem proponat generaliter sic : Pater prorsus eodem modo se habet ad Filium et ad Spiritum Sanctum, neganda est haec, sicut et haec : Deus prorsus eodem modo se habet ad bonos homines et ad malos.

Ad aliud obiectum similiter respondemus quod ista duo verba « generat », « spirat », quantum ad Deum Patrem, idem significant, tamen connotant diversa ex modo significandi, sicut ista duo nomina « Deus », « creator », dicta de Deo, idem prorsus significant quantum ad Deum Patrem, sed ex modo significandi diversa connotant, sicut prius dictum est.

Ad tertio obiectum respondemus quod haec est vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti eodem modo loquendi quo Spiritus Sanctus dicitur multiplex propter diversos effectus. Eodem modo propter quasi unum effectum quem habent Pater et Filius respectu Spiritus Sancti dicuntur unum principium, et quia eodem modo procedit ab eis Spiritus Sanctus per modum benignitatis, ut dictum est.

 

 

APPENDIX IX

 

Cap. 8, q.

 

Circa primum ergo notandum est quod quaedam non proprie sed appropriate singulis personis conveniunt. Licet enim Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint eadem sapientia, eadem potentia et eadem bonitas, tamen Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas sive benignitas. Et haec duabus de causis. Prima est propter conformitatem naturalium. Sicut enim in naturalibus ex potentia sapiendi procedit sapientia et ex illis duabus bona voluntas, ita ex Patre Filius, et ex illis duobus Spiritus Sanctus [procedit].

Secunda ratio est propter exclusionem carnalis intelligentiae ; quia enim patres solent esse infirmi et filii insipientes, ideo ne hoc carnaliter intelligatur in divinis personis, Patri attribuitur potentia, Filio sapientia. Quia vero Spiritus est nomen indignationis et inflationis, ideo Spiritui Sancto appropriatur bonitas sive benignitas. Filio autem appropriatur sapientia, quia ipse est Verbum in quo omnia dicuntur, speculum in quo omnia videntur, ut predictum est. Et ideo quia in ipso sciuntur omnia, dicitur sapientia.

 

 

APPENDIX X

 

Cap. 8, q.3, a.1-2

De processione et missione temporali qua mittitur temporaliter tam Filius quam Spiritus Sanctus.

 

Circa tertium capitulum notandum est quod est duplex processio Spiritus Sancti, scilicet processio aeterna et processio temporalis. Processio aeterna est, qua Spiritus Sanctus processit ab aeterno a Patre et Filio. Processio temporalis est, qua Spiritus Sanctus processit temporaliter a Patre et Filio in corda fidelium ad ea illuminanda et sanctificanda. Licet autem illa processio dicatur temporalis, tamen ipsa est divina essentia, quoniam cum dicitur : Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in corda fidelium, hoc verbum « procedit » significat principaliter divinam essentiam, iuxta hanc regulam : « Quotiens verbum dictum de Deo connotat aliquem effectum in creatura, per ipsum significatur principaliter divina essentia, et per nomen verbale sumptum ex eo principaliter significatur divina essentia ». Unde processio qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio est divina essentia.

Nec valet haec argumentatio : processio qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in corda fidelium est divina essentia, et divina essentia est aeterna, ergo illa processio est aeterna, quoniam talia adiectiva « aeterna », « temporalis » respiciunt potius connotatum quam mere sumptum vel primo significatum ; sicut hic : haec statua est es, hoc es est naturale ; ergo haec statua est naturalis. Processio autem illa qua Spiritus Sanctus procedit in corda fidelium, idem est quod eius missio.

Verum est quod tota Trinitas infunditur cordibus humanis et quod Pater infundit se, Filius infundit se, Spiritus Sanctus infundit se. Similiter Pater dat se, Filius dat se, Spiritus Sanctus dat se. Verum est etiam quod Pater et Filius mittunt Spiritum Sanctum et quod Spiritus Sanctus mittitur a Patre et Filio. Sed dubium est utrum Spiritus Sanctus dat se ipsum.

Quod probat Augustinus duobus argumentis indirecte. Primo sic : si Pater et Filius possunt dare Spiritum Sanctum et Spiritus Sanctus non potest dare Spiritum Sanctum, Pater et Filius possunt aliquid quod non potest Spiritus Sanctus. Et ex hoc sequitur quod Spiritus Sanctus non sit omnipotens.

Secundo sic. Si Pater et Filius dant Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non dat Spiritum Sanctum, Pater et Filius operantur aliquid quod non operatur Spiritus Sanctus. Et ita non sunt « indivisa opera Trinitatis ». Quod patet esse falsum. Relinquitur igitur quod Spiritus Sanctus det se.

Sed videtur quod probatio Augustini nulla sit, quoniam posse dare Spiritum Sanctum non est posse dare quid. Ergo si Pater et Filius possunt dare Spiritum Sanctum et Spiritus Sanctus non potest dare Spiritum Sanctum, ex eo non sequitur quod Pater et Filius possunt dare aliquid quod non potest Spiritus Sanctus. Ergo ex eo sequitur quod Pater et Filius possunt aliquid quod non possit Spiritus Sanctus.

 

Solutio. Dicimus quod probatio beati Augustini necessaria est, quia posse dare Spiritum Sanctum est posse dare quid, propter effectum connotatum per verbum dandi. Et licet posse dare Spiritum Sanctum non sit recte posse dare quid, tamen posse dare Spiritum Sanctum per consequens est posse dare quid, quia cum Pater et Filius dant Spiritum Sanctum, cum eo dant multiplex bonum creatum, quod dare est dare quid.

Sicut enim concedit Magister in Sententiis, quod Spiritus dat se et datur a se, ita concedit quod Spiritus Sanctus procedit a se in corda fidelium, et quod mittit se, et quod mittitur a se. Et hoc probat per hoc quod dicit beatus Augustinus. Dicit enim quod Filius Dei missus est a se in carnem, non tantum a Patre, sed etiam a se et Spirito Sancto. Et si Filius Dei missus est a se in carnem, eadem ratione Spiritus Sanctus missus est a se in corda fidelium. Et ita Spiritus Sanctus mittit se.

Sed ex hoc non sequitur quod hoc verbum « mittit » non significat auctoritatem mittentis ad missum. Et ex hoc sequitur quod haec sit vera : Pater mittit se ; sed si mittit se, mittitur a se ; et ita mittitur Pater. Quod est contra sanctorum auctoritates, qui dicunt quod Pater nunquam est missus.

Ad hoc dicunt quidam quod cum dicitur : Spiritus Sanctus mittit se, hoc verbum « mittit » non significat aliquam auctoritatem mittentis ad missum, sed hoc verbum « mittitur » significat subauctoritatem secundum usum Sacre Scripture. Unde dicunt quod haec est falsa : Pater mittit se, non propter principalem significationem huius verbi « mittitur », sed propter transitionem quae exigit quod inde inferatur suum passivum.

Sed haec solutio nulla videtur esse, quia secundum hoc hoc verbum « mittit » nullam connotat auctoritatem, et hoc verbum « mittitur » connotat subauctoritatem. Constat quod hoc verbum « mittitur » non est passivum huius verbi « mittit ». Ergo hoc verbum «mittit» non infert hoc verbum « mittitur » in tali significatione. Nihil igitur impedit quin haec sit vera : Pater mittit se.

Si vellemus respondere secundum quod Magister dicit in Sententiis, diceremus quod Pater mittit se et quod mittitur a se. Non tamen concedendum est quod Pater mittitur simpliciter, vel quod missus est simpliciter. In talibus enim locutionibus : Iste mittit se, iste mittitur a se, secundum communem usum loquendi, non notatur auctoritas vel subauctoritas. Sed cum verbum mittendi ponitur simpliciter, notat subauctoritatem. Unde non est concedendum quod Pater sit missus.

 

[Solutio]. Nobis autem videtur melius esse dicendum quod Spiritus Sanctus non mittat se nec mittatur a se, licet infundat se et det se. Sed verbum mittendi proprie significat auctoritatem et subauctoritatem.

Ad probationem ergo Magistri qua vult probare quod Spiritus Sanctus mittat se, quod Filius mittat se, respondemus quod triplex intelligitur modus mittendi Filium, licet Magister non distinguat nisi duplicem. Missus enim fuit Filius in carnem, mittitur etiam in corda fidelium ad ea illuminanda. Missus etiam fuit Filius ad predicandum, sicut ipse per Isaiam dicit : Spiritus Domini super me eo quod unxit me ; et : Ad evangelizandum pauperibus misit me. Nec primo nec secundo modo misit vel mittit se Filius, sed tertio modo, secundum quod Christus missus fuit ad predicandum vel ad aliquem actum humanum exercendum, verum est quod Filius Dei misit se ipsum, quia ipse Deus misit se hominem, quia habet auctoritatem et subauctoritatem respectu sui ipsius secundum diversas sui naturas. Tota enim Trinitas misit Filium hoc tertio modo mittendi. Propter hoc ergo quia Filius se miserit, non potest probari quod Spiritus Sanctus mittat se, vel Pater mittat se, quoniam Spiritus Sanctus non habet duas naturas sicut Filius, secundum quas habeat a se ipso auctoritatem et subauctoritatem.

Si autem inveniatur auctoritas quae dicit quod Filius misit se in carnem, dicimus quod proprie loquitur talis auctoritas ; et non aliud est secundum hoc Filium misisse se in carnem quam Filius incarnavit se. Et secundum hanc impropriam positionem hoc verbum « mittit » non connotat aliquam auctoritatem.

Item dicit beatus Augustinus quod Spiritus Sanctus, secundum quod donum, refertur aeterna relatione ad Patrem et Filium. Secundum autem quod datus est vel donatur, refertur ad eum qui dedit et ad eos quibus datur. Spiritus Sanctus enim summum donum est, in quantum est amor. In quantum autem est amor, procedit a Patre et Filio per modum benignitatis, sicut dictum est superius. Et ideo patet quod, « in quantum Spiritus Sanctus est donum, aeterna relatione refertur ad Patrem et Filium », sicut dicit Augustinus.

Sed obicitur contra id quod sequitur : Spiritus Sanctus, in quantum datur, refertur ad eum qui dat, sed Spiritus Sanctus dat se ; ergo refertur ad se ; ergo distinguitur a se.

 

Solutio. Augustinus sumit hoc verbum « datur » pro hoc verbo « mittitur » et « datus » pro « missus ». Secundum ergo Magistrum distinguenda est haec : Spiritus Sanctus datur a se, vel : mittitur a se, quia si haec determinatio « a se » determinet verbum tantummodo ratione connotati, vera est. Si ratione connotati et relationis significate, falsa est. Sed secundum hoc haec est vera : Spiritus Sanctus mittitur a Patre et Filio.

Ex hoc patet quod haec argumentatio non valet : Spiritus Sanctus datur vel mittitur vel procedit a se. Ergo refertur ad se, quia prima est vera secundum quod haec determinatio « a se » determinat illa verba ratione connotati tantum, et ips[a] concludit in falso sensu, scilicet secundum quod haec determinatio « a se » determinat illa verba ratione relationis, scilicet subauctoritatis connotate.

Sed patet quod haec solutio Magistri valde debilis est, vel etiam falsa, per hoc quod dicit Augustinus, quod Spiritus Sanctus, in quantum donum est vel donatio, refertur ad eum qui dedit. Per hoc enim vult beatus Augustinus quod Spiritus Sanctus non detur vel mittatur a se. Et inde est quod Magister multum laborat in Sententiis solvere illam argumentationem : Spiritus Sanctus mittitur a se ; ergo refertur ad se. Si enim proprie sumantur [haec] verba, argumentatio est necessaria, ut dictum est.

Ex hoc etiam patet solutio ad quamdam obiectionem quae solet fieri : Dicit Augustinus quod per hoc quod Christus « insufflando in discipulos suos dedit eis Spiritum Sanctum, significavit quod Spiritus Sanctus ab eo procedit ab aeterno ». Ergo eadem ratione per hoc quod Spiritus Sanctus procedit a se temporaliter in corda fidelium, significatur quod Spiritus Sanctus procedit a se ab aeterno.

 

[Solutio.] Dicimus quod nulla est haec obiectio contra nos, quia dicimus quod Spiritus Sanctus nec mittitur a se, nec procedit a se temporaliter, nec datur a se nisi secundum quod hoc verbum « datur » ponitur pro « infunditur », secundum quod nullam notat subauctoritatem. Secundum tamen modum respondendi Magistri potest dici quod Spiritus Sanctus non proprie mittitur a se, sed a Patre et Filio mittitur proprie. Secundum enim quod haec propositio proprie accipitur : Spiritus Sanctus mittitur a se, haec determinatio « a se » determinat hoc verbum « mittitur », ratione connotati et relationis. Et ex hoc patet quod etiam secundum Magistrum non valet predicta argumentatio.

 

Proposita est prius haec regula, quod « verbum vel adiectivum quod connotat effectum in creatura, principaliter significat divinam essentiam, et nomen verbale sumptum ab illo similiter ». Et hoc intelligendum est de nomine ab- stractivo et non concretivo. Licet enim hoc nomen « missio » supponat divinam essentiam, tamen hoc nomen « missus », si substantivetur, supponit tantum personam, quia hoc nomen « missus » supponit concretive vel quasi concretive. Nomen autem concretivum formam quam significat, semper significat circa suum suppositum ; et ideo hoc nomen « missus », quia significat relationem quae soli personae convenit, ut dictum est, ex necessitate tantummodo supponit personam. Sed nomen abstractivum formam quam significat, non significat, circa suum suppositum, sed circa rem cui inest suum suppositum, ut patet in hoc nomine « paternitas ». Hoc nomen « paternitas » significat masculinum sexum, non circa ipsam paternitatem, sed circa illud cui inest paternitas. Eodem modo hoc nomen « missio » relationem quam significat, non significat circa suum suppositum, scilicet divinam essentiam, sed circa rem cui inest divina essentia, scilicet circa personam. Ideo licet hoc nomen « missio » supponat divinam essentiam, tamen hoc nomen « missus » non supponit nisi personam.

 

 

APPENDIX XI

 

Cap. 8, q.4

Quaeritur autem, cum Spiritus Sanctus omnimodo sit similis Patri et in nullo dissimilis, quare Filius potius dicatur imago Patris quam Spiritus Sanctus.

 

Dicimus quod hoc fit tribus de causis. Prima est, quia imago dicitur aliquid alicuius secundum exteriorem dispositionem. Filius autem in hoc imitatur Patrem, quia sicut Pater dat suam summam bonitatem alicui per essentiam, scilicet Filio et Spiritui Sancto, ita Filius per essentiam dat suam summam bonitatem alicui, scilicet Spiritui Sancto ; et haec imitatio est quasi exterior. Dare enim est quasi extrinsecum. Et in hoc non convenit Spiritus Sanctus cum Patre. Et ideo Filius potius dicitur imago Patris quam Spiritus Sanctus.

Secunda causa est, quia imago proprie dicitur eius unius a quo deducta est, quod non convenit Spiritui Sancto, quoniam Spiritus Sanctus non deducitur ab uno sed a pluribus, et ideo non imitatur unum proprie sed plures indifferenter. Et ideo non est imago. Sicut si aliqua imago fieret ad similitudinem plurium indifferenter, non diceretur imago alterius eorum. Et ideo Filius dicitur imago potius quam Spiritus Sanctus.

Tertia causa est, quia emanatio qua emanat Filius a Patre immediata et principalis talis naturae est ut per eam det Pater omnimodo similitudinem Filio suo qu[e]m generat. Quod etiam patet in carnali generatione. Ex praedictis de facili possunt intelligi duae difficillimae auctoritates, quarum una est beati Augustini, reliqua beati Hilarii. Dicit enim beatus Augustinus quod in Patre est aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. Sed cum tres personae sint coeternea et coequales, quaeritur quare approprietur Patri aeternitas, Filio aequalitas.

Praeterea dicit beatus Augustinus : Omnia sunt aeterna propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum. Ergo omnia sunt aequalia propter Filium ; ergo Filius est causa quare tres personae sint aequales. Ergo Filius est causa Patri ut habeat aequalitatem. Quod manifeste falsum est.

Praeterea dicit beatus Hilarius quod unitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Sed cum summa unitas sit in qualibet persona, quaeritur quare approprietur Patri. Similiter cum summa pulcritudo sit in qualibet persona, quaeritur quare approprietur Filio. Sic enim exponitur a beato Augustino verbum Hilarii : Species in imagine, id est summa pulcritudo in Filio. Quod autem dicit : Usus in munere, videtur falsum, quia Pater et Filius non utuntur Spiritu Sancto, sed fruuntur eo. Non enim utendum est nisi rebus temporalibus, nec fruendum nisi personis divinis, ut dicit beatus Augustinus.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod aeternitas attribuitur Patri propter auctoritatem, quoniam ipse non tantummodo caret principio inceptionis, sed et principio essendi. Aequalitas autem appropriatur Filio propter duas causas. Prima est, quia aequalitas quasi primo in Filio est. Nisi enim ibi esset, non esset ibi aequalitas. Nisi enim esset persona quae immediate procedit a Patre tantum, non esset illa quae a Patre procedit mediate et immediate.

Secunda [causa] est, quia Filius omnimodo coequatur Patri, et non tantum in potentia et sapientia et bonitate coaequatur, sicut Spiritus Sanctus, sed etiam in hoc quod, sicut Pater dat suam summam bonitatem alicui per essentiam, ita et Filius. Et quia haec coequatio tantummodo extrinseca est, non praeiudicat aequalitati Spiritus Sancti. Illa enim coaequatio Filii ad Patrem non est quasi quaedam conformitas Filii ad Patrem. Cum autem dicitur : « Omnia sunt aequalia propter Filium », potest dici quod haec praepositio « propter » significat causam [sine] qua, sicut patet ex praedictis. Vel potest dici quod est sensus : Filius dat Spiritui Sancto suam summam bonitatem. Ex eo sequitur quod tres personae sunt aequales. Et secundum hoc, cum dicitur : Omnes persone aequales sunt propter Filium, haec praepositio « propter » notat auctoritatem respectu Spiritus Sancti. Et ita sequitur quod tres personae sunt aequales.

 

Ad auctoritatem beati Hilarii dicimus quod unitas appropriatur Patri duabus de causis. Prima est, quia, sicut unitas est principium omnium numerorum et ipsa non est ab aliquo numero, ita Pater est origo omnium, et ipse a nullo. Secunda causa est, quia sicut unitas in se ipsam ducta non generat nisi unitatem, ita Pater multiplicatus ex se non generat nisi Filium, qui est unum cum eo. Species autem, id est pulcritudo, dicitur esse in imagine, id est in Filio, quia, sicut dicit Salomon : Filius Dei est candor lucis aeternae, et sicut dicit Apostolus : Ipse est splendor gloriae. Sicut enim a sole procedit candor sive splendor immediate, et ex illis duobus calor, ita a Patre Filius, et ex illis Spiritus Sanctus, qui est amor inflammans corda hominum ad diligendum Deum. Quia ergo Filius Dei est candor sive splendor solis, apparet quod ipse est pulcritudo Dei Patris, sicut candor sive splendor solis est pulcritudo eius. Et ideo merito dicit beatus Hilarius quod species in imagine, id est speciositas sive pulcritudo in Filio, et propter modum procedendi Filii a Patre, qui est generatio, cuius est dare totam speciem generantis generato.

Ad ultimo dicimus quod usus ibi ponitur pro fructu sive pro delectatione. Delectatio autem proprie est in amore. Et ideo patet quare approprietur Spiritui Sancto.