Tractatus XIII : Appendices XLIII-L (Introd., Cap.1-7) — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XIII : Appendices XLIII-L (Introd., Cap.1-7)

APPENDIX XLIII

 

Intro., et Cap.1

De misericordia et iustitia Dei.

 

Dicto de voluntate Dei, dicendum est de misericordia et iustitia, quoniam voluntas Dei, in quantum reddit unicuique quod suum est, iustis praemia, malis supplicia, dicitur iustitia. In quantum autem misericors relevat, dicitur misericordia. Idem ergo sunt misericordia et iustitia in subiecto, sed differunt in accidente sive in effectu.

 

Primo ergo videndum est utrum omne opus Dei sit opus iustitiae sive misericordiae.

Secundo utrum Deus possit aliquem punire poena condigna sive quantumcumque meruit.

Tertio utrum Deus misericordius agit cum uno quam cum alio.

Quarto de commensuratione coronae ad coronam in paradiso, utrum scilicet Petrus iustius coronetur quam Linus vel non.

Quinto de commensuratione poenarum in inferno, utrum scilicet unus iustius puniatur alio.

Sexto utrum Deus tam iuste puniat hominem in inferno quam iuste punitur.

Septimo [utrum] iustificari [sit] opus iustitiae.

Octavo utrum poena quae illata fuit lob fuit opus iustitiae an misericordiae.

 

Circa primum sic. Dicit autem Cassiodorus quod omnia opera Dei sunt misericordiae et iustitiae. Unde etiam Psalmus : Universae viae Domini misericordia et veritas.

Sed obicitur de operibus primae creationis, id est de caelo et de terra, utrum sint opera misericordiae vel iustitiae. Videtur autem quod non sint opera iustitiae. Tripliciter enim posset dici opus aliquod opus iustitiae : vel quia redditur meritis, vel quia redditur prius promissum, vel quia datur aliquid secundum exigentiam naturalem rei imperfectae, quae naturaliter vult perfici. Et secundum hoc opera dispositionis vel ornatus vel etiam propagationis possent dici opera iustitiae. Individua enim per propagationem exigunt perpetuari in specie, quod non possunt in individuo. Nullo istorum modorum possunt dici opera iustitiae caelum et terra. Vel de primis creaturis aliqua eodem modo non possunt dici opera misericordiae, quia in eis nulla praecessit misericordia, quae revelaretur a Dei misericordia.

Et ita videtur mentiri Cassiodorus, qui dicit quod omnia opera Dei sunt opera misericordiae vel iustitiae. Sed dicendum quod ipse accipit misericordiam pro misericordia Dei, liberalitate vel benignitate, qua ipse creavit hominem, ut ipse esset particeps sue bonitatis ; propter quem hominem ipse creavit caelum et terram et omnia visibilia eadem liberalitate.

Proprie autem opera iustitiae et misericordiae locum habent in rationabili creatura, cui aliquid redditur ex meritis vel datur ex promisso, et tali proprie dicitur opus iustitiae. Opus autem misericordiae dicitur, quia Deus revelat humanam miseriam, vel quod infundit gratiam sine aliquo merito. Unde in Psalmo : Universae viae Domini etc. Operibus enim misericordiae et veritatis venit ipse ad nos, et nos ad ipsum. Et dicuntur opera iustitiae opera veritatis, quia eis reddit Deus ea quae promisit, et dicuntur proprie opera iustitiae quibus punit malos et remunerat bonos.

 

 

APPENDIX XLIV

 

Cap.2

Utrum Deus possit punire aliquem quantumcumque meruerit.

 

Secundo capitulo quaeritur utrum Deus possit punire aliquem quantumcumque meruerit sive poena condigna.

 

Quod probatur sic. Iste meruit puniri tanta poena, demonstrata poena condigna peccato ; ergo iustum est istum puniri tanta poena, nonnisi a Deo ; ergo iustum est quod tanta poena puniatur a Deo ; ergo de iustitia Dei debetur isti tanta poena ; ergo Deus potest punire istum tanta poena de iustitia sua ; sed quod Deus de iustitia potest, simpliciter potest ; ergo Deus simpliciter potest punire istum poena condigna, sive quantumcumque meruerit. Sed contra. Dicit Gregorius : Culpa est totam persequi culpam. Ergo si hoc est culpabile, cadere non potest in Deum, cum Deus sit in infinitum misericors et magis quam homo. Si ergo totam persequi culpam non cadit in hominem misericordem, ergo nec in Deum.

Praeterea dicit Apostolus quod Deus non potest negare se ipsum. Negaret autem se ipsum, si non puniret malos, cum debeant puniri, quoniam ipse est iustitia ; et ita negaret se ipsum, si non puniret malos, cum iustum sit eos puniri. Ita habemus in epistola ad Timotheum secunda. Ergo eodem modo, cum Deus sit summa misericordia, negaret se ipsum, si non ageret misericorditer, ubi misericorditer est agendum. Sed nunquam misericorditer agendum est potius quam ubi aliquis peccavit, quia ubi non peccavit aliquis, non est ita opus misericordiae ; ergo si Deus non puniret misericorditer peccata hominum, negaret se ipsum, cum ipse sit summa misericordia. Sed non potest negare se ipsum ; ergo non potest aliquem punire quin puniat misericorditer ; ergo non potest punire aliquem poena condigna.

Quod concedimus his rationibus. Dicimus ergo quod re vera iustum est de exigentia meritorum quod iste puniatur tanta poena, sed non est iustum de misericordia Dei. Unde patet quod haec argumentatio non valet : iustum est quod iste puniatur a Deo tanta poena ; ergo de iustitia Dei debetur tanta poena, quia prius tenebatur hoc nomen « iustum » pro iustitia sive exigentia meritorum, et ipse procedit tanquam teneretur pro iustitia Dei, quae iustitia semper est cum benignitate ; et ideo minus punit quam exigant merita ; et ideo maior debetur ei poena de exigentia meritorum quam de iustitia Dei. Tamen bene concedimus quod de iudicio Dei debetur ei tanta poena, scilicet poena condigna, quia Deus iudicat quod est ei inferenda de exigentia meritorum. Sed iustitia Dei, quae intelligitur virtus exemplaris, nunquam infert poenam condignam, sed semper aliquid relaxat de condigna.

 

  1. Item dicit Dominus in Apocalipsi sanctis de Babylonae : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Praecipit ergo Dominus quod secundum mensuram peccati, mensuretur ei poena. Et ita videtur quod Babylon puniatur per sanctos poena condigna.
  2. Et paulo post dicitur : In poculo quod vobis miscuit, miscite ei in dupplum. Et ita videtur quod non tantum poena condigna, sed dupplo maiori puniatur Babylon.
  3. Item dicit Iob se fuisse punitum plus quam meruisset. Unde dicit : Utinam ap[p]enderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior in statera ; quasi harena maris haec gravior appareret. Si ergo Deus potest punire aliquem poena temporali plus quam meruerit, eadem ratione et poena aeterna potest punire aliquem plus quam meruerit.
  4. Item ad idem super illum locum Psalmi : Ex usuris et iniquitate redimeret animas eorum, dicit Glossa : Plus exigitur in penis quam commissum sit in culpis. Ergo Deus plus punit hominem quam exigat [commissum] eius ; et ita punit eum plus quam meruerit. Praeterea temporalis est culpa ; ergo temporalis debet esse poena. Si enim pro temporali poena punitur homo aaeternaliter, iniuste agit Dominus cum illo, quia non eadem mensura qua mensus est, remetietur ei. Et ita videtur esse falsum quod dicit : Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

 

Ad hoc respondet beatus Gregorius et dicit : Quia homo peccavit in suo aaeterno, punietur in aaeterno Dei. Sed haec ratio nulla videtur esse, quia aaeternum hominis est tempus. Nulla autem videtur ratio, quia homo peccavit in suo aaeterno, id est in tempore, scilicet per momentum temporis, quod ideo puniatur in aaeterno Dei, hoc est sine fine, immo potius e converso debuit dici quod ideo non debuit puniri in aaeterno Dei, quia peccavit in suo aaeterno, hoc est in tempore per momentum. Propter hoc magistri volunt aliam rationem assignare, quare homo puniatur aaeternaliter pro peccato temporali, scilicet quia reatus peccati quem homo habet, aaeternus est in inferno, nec potest deleri nisi per caritatem. Et caritas non potest esse in [inferno]. Haec solutio est [nulla]. Ponit enim in solutione quod dignum est poni in questione.

 

Quaeritur etiam cur Dominus non dimittat reatum illum postquam sufficienter punivit peccatum illud, scilicet postquam punivit per mille annos vel per duo millia, cum peccatum sit momentaneum, sicut imponitur Origeni, scilicet quod post mille annos remitterentur etiam peccata demonum. Quaeritur ergo ab eis quare non remittatur peccatum illud vel reatus ille post infinitam punitionem.

 

Solutio. 1. Ad primo obiectum dicimus quod ibi fit collatio in genere : Quantum glorificavit se etc., id est si multum, multum. Eodem modo, [scilicet] in genere, intelligenda est auctoritas illa : Eadem mensura etc.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod auctoritas illa : Quod in poculo quod miscuit etc., intelligitur de poena corporis et animae ; sicut et illa : Dupplici contritione contere eos, Domine, Deus meus.
  2. Ad tertio obiectum solvimus per interemptionem huius : Dominus punivit Iob plus quam meruisset. Punire enim proprie non est idem simpliciter quod infligere poenam pro peccato. Dominus autem non totam poenam quam inflixit Iob, inflixit pro peccato, sed ad maiorem coronam.
  3. Ad quarto obiectum dicimus quod magis exigitur in penis quam commissum sit in culpis, quia acerbior et diuturnior est poena quam peccatum fuerit dulce sive delectabile. Non tamen magis exigitur in poena quam exigat meritum, quia peccato illo momentaneo meruit iste poenam aeternam. Non enim valet haec argumentatio : culpa est temporalis ; ergo poena etc. Deberet addi : culpa est temporalis, etiam in temporalem ; quod falsum est, immo contra aeternum. Cum enim infert aliquis iniuriam alicui persone, peccat ; si sacerdoti, magis ; si episcopo, magis ; si pape, iterum magis. Et ita propter dignitatem in quam peccatur, maius est peccatum et dignum maiori vindicta.

 

Cum ergo quaeritur quare ex peccato momentaneo punitur homo aeternaliter, proponitur haec questio, sicut dicit beatus Augustinus, ac si de circumstantia temporis sola aggravaretur peccatum. Sed in infinitum magis aggravatur ex circumstantia personae in quam peccatur. Duae ergo sunt rationes, quae simul iunctae [sunt] sufficientes, quare homo pro temporali peccato punitur aaeternaliter.

Prima est, quia peccat in creatorem aaeternum.

Secunda est, quia quamdiu vivit, non vult poenitere. Istas duas rationes coniungit simul beatus Gregorius, cum dicit quod quia homo peccavit in suo aeterno, punietur in aaeterno Dei. Sicut enim ex aaeterna bonitate remunerare secundum nos est remuneratio vitae aaeternae, ita ex aaeterna iustitia damnare inimicos est damnatio mortis aaeternae. Sicut enim qui reus est lesae maiestatis in imperatorem temporalem dignus est morte temporali, ita qui reus est in imperatorem aaeternum lesae maiestatis, dignus est morte aaeternali.

 

 

APPENDIX XLV

 

[Cap. ?]

De parvulis qui decedunt sine baptismo, utrum Deus eos puniat poena condigna.

 

De parvulis qui decedunt inbaptizati, videtur quod Deus puniat eos poena condigna, quia non debetur eis aliqua poena nisi carentia visionis Dei. Et Deus semper eos punit tali poena ; et illa est condigna, quia nulla alia debetur eis. Et non potest dici quod Deus minorem carentiam visionis suae det eis quam ipsi meruerunt, quia non possunt magis vel minus carere visione Dei quam careant, quia nullo modo vident ipsi Deum facie ad faciem. Et ita videtur quod Deus puniat tales pueros poena condigna. Immo videtur quod eos puniat maiori poena quam sit condigna, quia sicut dicit Magister in Sententiis : Poena parvulorum est maxima [poena]. Poena enim est maxima poena homini, quod in aaeternum careat visione Dei, ad quam natus est. Sed originale est minimum peccatorum, et puniuntur maxima poena ; ergo puniuntur maiori poena quam sit condigna.

 

Quod autem carentia visionis Dei sit maxima poena, probatur, quia ex visione Dei aperta est maxima gloria. Ergo ex carentia visionis eiusdem est maxima poena. Vel sic : coniunctio animae humanae ad Deum est causa summae delectationis ; ergo separatio eiusdem ab eodem est causa summae tristitiae et summi doloris, et ita summae poenae.

Praeterea si damnati viderent Deum facie ad faciem et delectarentur semper sicut sancti, mallent semper esse in poenis inferni quam carere visione Dei, quia delectatio illa qua delectarentur in visione Dei, in infinitum esset maior quam poena ignis inferni, quia Deus in infinitum [est] magis bonus quam poena ignis aeterni sit mala. Ergo delectatio quae est ex coniunctione ad summum bonum, in infinitum maior est quam dolor qui est ex coniunctione ad poenam aeternam. Ergo si damnati essent in illa delectatione visionis Dei, mallent semper esse in poenis inferni quam carere visione Dei. Ergo carentia visionis Dei est maior poena quam poena ignis aeterni, et merito, quia delectatio visionis in infinitum est maior quam poena illa ; ergo carentia visionis Dei est maior quam poena ignis aeterni ; ergo Deus magis punit pro peccato originali quam pro adulterio vel homicidio. Et ita videtur quod Deus puniat peccatum originale maiori poena quam sit poena condigna.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod carentia visionis Dei est poena debita peccato originali. Sed bene dicimus quod parvuli bene possent magis carere visione Dei quam careant. Licet enim non videant Deum facie ad faciem, vident tamen et percipiunt et sentiunt aliquid de circumfluentia bonitatis Dei, quae ubique est. Et secundum quod aliquis minus sentit et percipit de circonfluentia bonitatis Dei, magis recedit a visione Dei ; et ita magis et minus potest carere visione Dei ; et secundum quod magis sentit vel percipit, magis accedit ad visionem Dei ; et ita magis et minus potest carere visione Dei ; et ita aliquis potest habere maiores tenebras quam habeat. Unde dicimus quod Dominus minorem carentiam infert parvulis quam exigat peccatum originale, et ita misericorditer agit cum eis.

Dicimus autem quod carentia visionis Dei est maxima poena in damno, non in sensu. Nullam enim periam actualem sentiunt parvuli non baptizati, quia non commiserunt aliquod peccatum actuale. Nec valet haec argumentatio : ex visione Dei aperta est summa gloria ; ergo ex carentia visionis eiusdem est maxima poena, quoniam delectatio quae est ex coniunctione animae humanae ad summum bonum non habet contrarium ; et hoc ideo quia nihil est summe malum, quoniam delectationi quae est , ex coniunctione gustus cum re dulci non est contraria tristitia quae est ex absentia rei dulcis, sed tristitia quae est ex coniunctione gustus cum re amara, sicut dicit [Aristoteles] quod delectationi quae est a potu, contraria est tristitia quae est ex siti. Delectationi autem quae est secundum corporalem actum, nihil est contrarium quia illud ex quo sive ex cuius coniunctione nascitur talis delectatio, scilicet semen conceptionis, non habet contrarium. Non est enim aliquod sperma contrarium ei in qualitatibus. Similiter delectationi quae est secundum quod aliquis desiderat quod diameter est costae assimeter, non est aliquid contrarium, quoniam diametrum esse simetrum costae non habet contrarium ex quo ageretur contraria tristitia. Delectationi autem quae est secundum animam, aliquid, est contrarium, quia secundum animam diligitur aliquis propter beneficium vel benedictum, quae beneficia vel benedicta contraria sunt maledictis vel malefactis ex quibus surgit odium.

Secundum praedicta patet quod delectatio quae est ex coniunctione animae humanae ad summum bonum non habet contrarium, quia nihil est summe malum ex cuius coniunctione nasceretur tristitia illi contraria. Et per hoc patet quod hoc argumentum non valet ; ex visione Dei aperta est maxima gloria ; ergo carentia visionis Dei maxima poena, quia est ibi fallacia secundum consequens. Semper valet ista : coniunctio anime humane ad Deum est causa summe delectationis ; ergo separatio eiusdem ab eodem est causa summae tristitiae et summi doloris.

Semper patet per hoc solutio ad ultimam conclusionem primi argumenti. Determinavimus sic, scilicet istam : maior est poena eis ex carentia visionis Dei quam poena ignis aeterni. Dicitur dupliciter vel poena, id est damnum ; et secundum hoc maior esset eis poena et est quam poena ignis aeterni. Vel poena etiam dicitur tormentum ; et sic falsa est illa propositio.

Item notandum quod haec est dupplex : Deus de misericordia punit minus condigno. Si haec determinatio « de misericordia » determinat hoc praedicatum « punit minus condigno », ratione ultime perfectionis, scilicet ratione huius determinationis « minus condigno », vera est. Si ratione sui totius, falsa est. Sed in hoc sensu, partim de iustitia, partim de misericordia punit minus condigno. Haec autem simpliciter falsa : Deus de iustitia punit minus condigno, sicut haec : Deus de iustitia remunerat magis condigno. Et hoc ideo contingit, quia punire illud quod est in inferno, nullo modo est de misericordia, sed remunerare quod est in paradiso, licet sit ex iustitia, tamen ex misericordia ratione fundamenti.

 

 

APPENDIX XLVI

 

Cap.3

Utrum Deus agat misericordius cum uno quam cum alio.

 

Circa tertium capitulum quaeritur utrum Deus agat misericordius cum uno quam cum alio.

Probatur quod sic. Sint enim duo, quorum alter dupplo magis peccavit quam reliquus. Et sic decesserunt. Constat quod quae est proportio peccati ad peccatum, eadem est poenae ad poenam. Et ita in inferno dupplo magis punitur deterior quam reliquus. Sed eodem modo constat quod poena condigna duppla est ad poenam condignam. Ex his duobus [sequitur] ex necessitate quod magis in quantitate remisit Deus deteriori quam minus malo, sed aequaliter secundum proportionem ; quod patet in numeris, ut in duodenario et senario. Si auferatur tertia pars ut residua se habeant in eadem proportione, constat quo aufertur de duodenario magis in quantitate quam de senario, quoniam a duodenario aufertur quaternarius, a senario binarius. Relinquitur ergo quod Deus deteriori magis remittit de poena condigna quam minus malo ; ergo misericordius agit cum uno quam cum alio.

Praeterea Deus misericordius egit cum Iacob quam cum Esau, quoniam maiorem effectum misericordiae contulit Iacob quam Esau, quia sanctificavit eum in utero, et Esau non ; ergo si misericordius egit cum uno quam cum alio conferendo gratiam, eadem ratione misericordius egit cum uno quam cum alio relaxando de poena.

 

Contra. Deus non iustius punit unum quam alium, quia quantum unus meruit suam poenam, tantum alius suam ; ergo non iustius agit cum uno quam cum alio ; eadem ratione nec minus.

Praeterea Deus non potest magis reddere uni suum debitum quam alii suum ; ergo non iustius potest agere cum uno quam cum alio. Relinquitur ergo quod iustissime agit cum quolibet. Sed constat quod hoc ideo est, quia iustissimus est, eadem ratione misericordissime agit cum quolibet cum quo agit misericorditer, quia misericordissimus est.

Ad hoc dicunt magistri quod Deus iustissime agit cum quolibet cum quo agit iuste, non tamen misericordissime agit cum quolibet cum quo agit misericorditer, si misericordius agit cum uno quam cum alio. Et dicunt hoc ideo contingere, quia iustitia vel iustum dicitur respectu debiti. Deus autem aequaliter, immo aequissime semper reddit debitum ; et ideo iustissime agit cum quolibet cum quo iuste agit. Sed misericors vel misericordia non respicit debitum sed actum, et ideo misericordius agit cum uno quam cum alio, quia maiorem effectum misericordiae exhibet uni quam alii.

 

Sed contra hoc sic obicitur. Virtutes exemplares sunt in Deo, ut misericordia exemplaris est, sicut ipse dicit : Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Virtus autem est medium inter vitia, et quanto magis est media, tanto maior et melior est, quia tanto magis recedit ab extremis. Necesse est ergo quod virtus in Deo sit vere media ; ergo necesse est quod Deus in quolibet opere virtutis teneat vere medium, quoniam impossibile est quin summe recedat a vitio. Si autem recederet a vere medio, aliquo modo accederet ad alterum extremorum ; ergo necesse est quod Deus in quolibet opere misericordiae vel iustitiae teneat vere medium ; ergo quicquid iuste facit, iustissime facit, et quicquid misericorditer, misericordissime. Non ergo misericordius agit cum uno quam cum alio.

Praeterea de illo qui dupplo punitur in inferno, dicunt ipsi, sicut predictum est, quod Deus misericordius agit cum illo quam cum minus malo.

 

Contra. Iste est magis indignus misericordiae quam ille ; ergo Deus non debet magis misericorditer agere cum isto quam cum illo ; ergo non misericordius agit cum isto quam cum illo.

 

Solutio. Huiusmodi propositiones sunt duplices : Deus iustius agit cum uno quam cum alio ; Deus misericordius etc., quia potest fieri collatio respectu actus iustitiae vel misericordiae pure considerate. Et secundum hoc utraque propositio est vera, quia maiorem effectum misericordiae vel maiorem effectum iustitiae exibet uni quam alii. Si autem fiat collatio respectu actus cum omnibus suis circumstantiis, utraque propositio est falsa, immo secundum hoc iustissime et misericordissime facit quicquid facit, quoniam, sicut dictum est in quaestione de praedestinatione, Deus videbat ali[qu]am in Iacob circumstantiam propter quam dedit potius gratiam suam Iacob quam Esau, et contulit ei omnem effectum misericordiae quem exigebat bonitas sua et status accipientis, sicut dicitur in Evangelio : Dedit unicuique secundum propriam virtutem ; et Esau [similiter] contulit omnem effectum misericordiae quem exigebat bonitas eius et status eius ; et sic misericordissime agit cum quolibet cum quo agit misericorditer.

De illo autem qui dupplo magis punitur in inferno alio ; concedimus quod Deus magis relaxat ei de poena condigna in quantitate quam in proportione, quoniam aliter non puniret dupplo magis ; et ideo non sequitur quod si magis relaxat ei de poena condigna, quod misericordius agat cum eo, quoniam ad hoc quod misericordius ageret cum illo, exigeretur quod in maiori proportione relaxaret ei de poena condigna, quia misericordia Domini maiorem effectum habet in quantitate, ubi invenit maiorem miseriam ; sed semper aequaliter relaxat omnibus in proportionem. Propter hoc aeque misericorditer agit cum omnibus.

 

 

APPENDIX XLVII

 

Cap.4

I. De commensuratione corone ad coronam.

 

Quarto capitulo quaeritur quare Petrus magis meruit coronari quam Linus. Ergo magis iustum est Petrum coronari quam Linum, nonnisi a Deo. Ergo magis iustum est Petrum coronari a Deo quam Linum ; ergo Petrus iustius coronatur a Deo quam Linus ; ergo Deus iustius coronat Petrum quam Linum ; ergo iustius agit cum Petro quam cum Lino, non ergo iustissime facit quicquid facit iuste ; quod est contra praedicta.

 

Solutio. Dicimus quod haec est vera : magis iustum est Petrum coronari a Deo quam Linum ; sed non valet : magis iustum est etc., ergo Petrus magis iuste coronatur a Deo quam Linus, quia idem est ac si diceret : maior est exigentia meritorum Petri ad coronam habendam quam Lini ; ergo magis respondet praemium Petri, quo coronatur a Deo suo merito, quam praemium Lini suo merito quo coronatur a Deo. Primo ergo fiebat collatio inter exigentiam meritorum, in conclusione fit collatio inter coaequationes meritorum vel praemiorum ad merita.

 

II. De commensuratione poenarum in inferno, utrum unus puniatur iustius alio.

Circa quintum capitulum quaeritur, demonstratis duobus qui puniuntur in inferno, quorum alter est peior reliquo. Inde sic : Quantumcumque iste est dignus sua poena condigna, tantum ille alius sua. Sed quantumcumque iste est dignus puniri sua poena condigna, tantum est dignus et similiter ille ; ergo quantumcumque iste est dignus puniri, et ille est dignus puniri, et e converso.

 

Contra. Iste deterior est illo ; ergo est magis dignus puniri illo.

 

Ad hoc dicunt quidam quod prima est falsa. Et dicunt quod is est sensus : quantocumque merito iste est dignus puniri sua poena condigna, ex tanto merito ille est dignus puniri sua poena condigna.

Sed videtur quod haec solutio nulla sit per simile, quia quantumcumque iste est fortis homo, potens est ferre istum magnum lapidem, tantum iste minor potest ferre istum magnum lapidem. De hac autem dicunt quod similiter est falsa, quia sic confertur fortitudo huius fortis hominis, quae maior [est] ad fortitudinem huius parvi quae est minor. Sed quam facile fert iste fortis homo istum magnum lapidem, tam facile potest ferre ille puer istum parvum lapidem ; ergo quam de facili potest ferre ille fortis homo istum magnum lapidem, tam de facili potest ferre iste puer illum parvum lapidem ; ergo quantum potens est ferre etc.

Alii dicunt quod prima argumentatio non valet. Sed haec nullo modo potest sustineri, quoniam haec argumentatio potest resolvi in duos syllogismos factos in primo modo primae figurae, sicut patere potest cuilibet.

Nos autem dicimus quod propositio media est falsa, haec scilicet : quantumcumque iste est dignus puniri sua poena condigna, tantum dignus est puniri, quoniam sic conferuntur res incommensurabiles, scilicet comparatio culpe ad ipsam poenam condignam, et culpa, quae cum sint res diversorum generum, non habent inter se ali[qu]am commensurationem.

Consimilis obiectio potest sic formari. Quantum mons ille est magnus ad illum montem sibi subduplum, tantum est subduplus magnus ad tertium montem sibi subduplum. Sed quantum iste mons est magnus ad illum montem, tantum est magnus similiter iste ; ergo quantum iste est magnus, ille est magnus.

Dicimus quod haec est falsa : quantum iste mons est magnus ad istum montem, tantum est magnus, quia sic confertur relatio, scilicet duplicitas ipsi quantitati, quae non sunt inter se proportionales, cum sint diversorum generum.

Similiter potest obici hoc : quantum iste est albus, tantum est similis illi ; et similiter solvi potest.

 

 

APPENDIX XLVIII

 

Cap.5

Utrum Deus tam iuste puniat in inferno quantum iuste punitur.

 

Sexto capitulo quaeritur, demonstrato illo qui est in inferno, quantum puniri meruit iste, tantum debet puniri, et quantum debet puniri, tantum iustum est ipsum puniri, et quantum iustum est ipsum puniri, tantum iuste punitur, cum constans sit ipsum puniri ; et quantum iuste punitur, tantum iuste punit eum Deus, quia non punitur nisi a Deo. Ergo a primo, quantum iste meruit puniri, tantum iuste punit eum Deus.

Similiter et eadem ratione, quantum iste alius peior meruit puniri, tantum iuste punitur a Deo ; sed ambo aeque iuste puniuntur a Deo ; ergo ambo eque puniri meruerunt. Quod patet esse falsum.

Praeterea Deus iustissime punit istum ; ergo summe iuste punit istum, sed non est summe iustum istum puniri ; ergo Deus magis iuste punit istum quam sit iustum istum puniri ; non ergo quantum iustum est istum puniri, tantum iuste punitur. Quod tamen prius concessum est.

 

Solutio. Dicimus quod haec est falsa : quantumcumque iustum est istum puniri, tantum iuste punitur, quoniam sic confertur exigentia meritorum huius ad coaequationem culpe illius et ad poenam quae infertur ei ex iustitia divina. haec autem duo non sunt commensurabilia, quia sunt incommutabilia et quantum ad se et quantum ad suos effectus. Quantitates autem commensurabiles sunt in se, quia communicabiles, cum una contineat aliam in se. Colores autem diversarum specierum comparabiles sunt propter suos effectus, quoniam [quantum] albedo disgregat visum, tantum nigredo congregat, vel quantum una habet de causa nigredinis, tantum alia de causa albedinis, secundum proportionem suorum subditorum ; et ideo sunt commensurabiles, sed nullo talium modorum commensurabiles sunt exigentia meritorum et praedicta adaequatio.

Similiter haec est falsa : quantum iste debet puniri, tantum iste punitur, quia aequipollet primae.

 

 

APPENDIX XLIX

 

Cap.6

Utrum iustificari sit opus iustitiae.

 

Circa septimum capitulum quaeritur utrum iustificari sit opus iustitiae.

Et dicitur quod sic, quoniam sicut se habet misereri ad miseri[cordi]am, ita se habet iustificari ad iustitiam, quia sicut misereri sumptum est a miseria, ita iustificari a iustitia, sed misereri est opus miseri[cordi]ae ; ergo iustificari est opus iustitiae.

Praeterea dicit [Augustinus] super epistolam ad Romanos quod Deus semper recipit confugientes ad se ; quod si non faceret, iniquitas esset. Ergo iniquitas esset, si non reciperet fugientes ad se ; ergo opus est iustitiae recipere ; sed recipere etc. est conferre gratiam ; ergo opus iustitiae est conferre gratiam ; sed hoc est iustificare ; ergo iustificare est opus iustitiae.

 

Contra. Solius misericordiae est conferre gratiam, quia gratia nullo modo debetur ; ergo non est iustitiae conferre gratiam ; non ergo iustitiae est iustificare.

 

Quod concedimus dicentes quod haec propositio est falsa : sicut se habet misereri ad miseri[cordi]am etc., et hoc ideo contingit, quia misereri est facere opus miseri[cordi]ae, sed iustificare non est facere opus iustitiae, sed dare iustitiam. Auctoritas Augustini sic est intelligenda : si Deus non reciperet fugientes ad se, nequitia esset, id est infidelitas, id est non-fidelitas, quoniam non esset fidelis in verbis suis. Dixit enim : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, quod idem est ac si diceret : confugite ad me, et ego recipiam vos. Nec est dicendum quod cum Dominus dixit : Convertimini ad me etc., quod haec sit promissio obligans Dominum aliquo modo, sed est bonitatis suae declaratio, sicut alibi dicitur. Dicimus ergo quod solius misericordiae est iustificare sive conferre gratiam, quandoque tamen dicitur opus iustitiae, quia Deus facit quod promisit, id est quod dixit.

 

 

APPENDIX L

 

Cap.7

Utrum poena quam intulit Deus Iob fuerit opus iustitiae vel misericordiae.

 

Octavo et ultimo capitulo quaeritur de poena quam Dominus intulit Iob. Dubitatur utrum fuit opus iustitiae vel misericordiae. Videtur quod non iustitiae, quoniam non est illata ei propter peccatum, sicut ipse dicit : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Quasi diceret : propter peccatum meum non merui tantam poenam. Ergo Deus non punivit Iob illa poena ex iustitia.

Constat autem quod non punivit eum illa poena ex misericordia, quia punire non est opus misericordiae, sive poenam infligere, quoniam universae viae Domini misericordia et veritas.

 

Solutio. Dicimus quod si punire dicatur inferre poenam pro peccato, quemcumque Deus punit, punit ex iustitia. Si punire dicitur inferre poenam simpliciter, non est verum quod quemcumque Deus punit, punit ex iustitia, ut illum quem punit ad humilitatis conservationem, sicut Paulum, vel ad maiorem coronam, sicut Iob ; et talis poenitentia non est opus proprie misericordiae, nec est proprie opus iustitiae. Non est opus misericordiae proprie, quoniam poenitentia, licet sit utilis secundum aliud ad habendam gratiam, scilicet per intellectum, quia vexatio dat intellectum auditui, tamen secundum aliud valet ad miseriam sublevandam. Tamen quia proprie non relevat nec per se miseriam, nec est proprie opus misericordiae. Large tamen potest dici opus misericordiae, id est opus misericordiae bonitatis divinae, quae ad hoc intendit, ut per poenas promoveat hominem ad maiorem bonitatem.

Per hoc patet : quicquid vult Deus in rebus mundanis, id est quicquid per providentiam suam operatur, placere debet homini. Quod ostendit Damascenus, dicens : Providentia est voluntas Dei propter quam omnia quae sunt convenientem deductionem sive convenientem ducatum suscipiunt. Si autem Dei voluntas est providentia, omnino necesse est omnia quae provisa fuerunt secundum rectam rationem optima et Deo placentissima fieri, et ut non est possibile meliu[s] fieri ; necesse est enim eumdem esse factorem eorum quae sunt et provisorem. Neque enim decens neque consequens est alium quidem factorem esse universorum, alium autem provisorem. Ita enim [in] imbecillitate omnino sunt utrique, hic quidem providendi, hic autem faciendi. Deus igitur est factor et provisor, sed etiam factiva eius virtus et contentativa et provisiva bona eius voluntas est. Omnia enim quaecumque voluit Dominus fecit in caelo et in terra, et voluntati eius nullus resistet. Vult generari omnia, et generata sunt. Vult consistere mundum, et consistit, et omnia quaecumque vult, fiunt. Quoniam autem providet bene et rectissime, intelliget quis ita : solus Deus bonus est natura et sapiens. Ut igitur bonus providet. Qui enim non providet, non est bonus. Etenim homines et rationabilia propriis filiis provident naturaliter, et qui non providet, exprobratur. Unde autem sapiens optime eorum quae sunt curam habet. Oportet igitur his attendentes omnia mirari, omnia laudare, omnia sine perscrutatione acceptare, quae providentiae sunt opera, etsi appareant multis iniustissima.

Propterea incognoscibilis et incomprehensibilis est Dei providentia, et actiones et cogitationes nostrae, et ea quae futura sunt, ei soli sunt cognita. Omnia autem dico quae non in nobis sunt. [Quae enim in nobis sunt], non providentiae sunt, sed nostri liberi arbitrii.

Ex his verbis Damasceni patet quod omnia quae per providentiam Deus operatur in mundo, bona sint et amabilia, et quod ea quae sunt liberi arbitrii opera, non sunt providentiae, nisi dicatur providentia idem quod praescientia. In qua significatione acceptum est hoc nomen in quaestione de praescientia Dei.

Providentiam autem Dei dividit Damascenus in duo, dicens : Providentiae hae quidem secundum acceptionem, hae autem secundum concessionem. Secundum acceptionem quaecumque sine contradictione sunt bona. Secundum concessionem autem : contingit enim multotiens iustum incidere in multas calamitates, ut eam quae in ipso est, probent virtutem, et alii manifestam facia[n]t ut in Iob aliquando, ut per passionem iusti iniustam aliquorum eo operetur salutem, ut in Christi cruce. Secundum alterum modum concedit Deus pati sanctum, n[e] ex data sibi virtute in superbiam incidat, ut in Paulo. Aliquando derelinquitur aliquis ad tempus in exemplum et directionem aliquorum, ut alii corrigantur, sicut in Lazaro et divite. Derelinquitur etiam quis propter solam gloriam manifestandam, ut in caeco nato illuminato a Domino patet.

Item conceditur aliquis pati in alterius zelum sive iudicationem, ut gloria eius qui passus est manifestata, animentur alii spe futurae gloriae et desiderio aeternorum bonorum, ut in martyribus. Conceditur etiam quis in nephariam incidere operationem, id est in peccatum, ut cum quis elatus est de virtutibus sibi datis a Domino, permittit hunc Deus incidere in fornicationem, ut ex casu veniens in sensum proprie infirmitatis humilietur et confiteatur Domino. Omnis autem praedicta concessio sive derelictio dispensativa est et eruditiva. Est enim alia finalis derelictio et dispensativa, quando Deo favente omnia quae sunt ad salutem, insensibilis et immedicabilis ex pro[posito] permanet homo, tunc traditur in finalem perditionem.

 

Oportet autem scire quod multi sunt modi providentiae Dei, quos nec solutione interpretari nec intellectu comprehendere potentes sumus. Oportet etiam cognoscere quod omnes tristes superventiones his qui cum gratiarum actione suscipiunt, ad salutem inducendum et omnino causa utilitatis fiunt. Oportet autem scire quod Deus antecedenter vult omnes salvari et regno eius potiri et fortunari. Non enim ad puniendum plasmavit nos, sed ad percipiendum bonitatem eius, ut bonus ; peccantes autem vult punire ut iustus. Dicitur igitur prima antecedens voluntas et accep[ta]tiva ex ipso existens. Secunda autem sequens voluntas et concessio ex nostra causa, et ipsa duplex. Haec quidem dispensativa et eruditiva ad salutem. Haec autem desperativa ad finalem punitionem, ut diximus. Haec autem dicta sunt de his quae non in nobis. Eorum autem quae in nobis, quaecumque sunt bona, et antecedenter vult et acceptat. Quae autem pernitiosa et vere male, nec antecedenter vel consequenter vult ; concedit autem libero arbitrio. Quod enim secundum malitiam vel per malam voluntatem fit, nec rationabile nec virtus est. Providet autem Deus omni creaturae benefaciens et erudiens etiam per ipsos daemones, ut in Iob.

Per haec verba Damasceni patet quod non tantum in praeceptis et prohibitionibus, sed etiam in omnibus quae divina providentia operatur, oportet nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae. Hoc etiam ex verbis beati Petri manifeste potest cognosci, qui in libro beati Clementis ita dicit : Qui credit summa providentia dispensari mundum non debet, o amice Clemens, de singulis quae modo accidunt, † aspernantur accipere, certus quod iustitia debet, et ea quae videntur contraria ut superflua in quocumque negotio optimo exitu competenti quod dispensat †.

Praecipue tamen circa eos qui se familiarius colunt, et ideo quae de his etiam dixi, certus est si quid eveniat contra sententiam † novit pro eo merorem de animis expellere meliorem sententia manifestus, † quoniam dispensatione boni [Dei] etiam quod contrarium putatur vertitur in melius, propter quod : O Clemens, etiam nunc te non contristet magi sermonis ista dilatio. Ex his verbis Petri patet quod nihil evenit in rebus unde debeat homo contristari.