Tractatus VII — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS SEPTIMUS
DE NOTIONIBUS IN GENERALI
Dicto de personis dicendum est de notionibus.
Et primo de notionibus in generali.
Secundo in speciali.
Et primo distinguendae sunt diversae opiniones de notionibus et que possunt sustineri et que non.
Secundo de quinario notionum, utrum insit personis, et si inest personis, utrum numeret vel denominet personas.
Tertio videndum est, cum contrariae sint opiniones de notionibus, quomodo nulla earum sit haeretica, et utrum peccent magistri contraria de notionibus opinantes.
Quarto utrum adiectiva essentialia praedicentur de notionibus, et similiter utrum adiectiva personalia, id est que conveniunt personis, predicentur de notionibus.
Quinto quomodo intelligenda sit auctoritas Boetii, que dicit :
Sexto et ultimo qualiter possit sustineri illa opinio que dicit quod notio non differt a persona nisi in modo loquendi, que dicit quod notio est persona et quod supposita notione supponitur persona, et e converso.
Caput I
Distinguende sunt diverse opiniones de notionibus.
Circa primum capitulum notandum est quod de notionibus multe sunt opiniones. Dicunt enim Porretani quod multo plures sunt notiones quam quinque et quod notiones non sunt persone. Alii dicunt quod notiones non sunt nisi in modo loquendi ; unde secundum eos prorsus idem est dicere : Pater est, quam paternitas est, et e converso, sicut cum dicitur : rogo benignitatem tuam, id est te benignum. Isti dicunt quod supposita paternitate supponitur Pater. Alii dicunt quod tantum tres sunt notiones, non tamen dicunt quod supposita notione supponitur persona. Communis opinio est quod tantum sunt quinque notiones et quod notiones sunt personae.
Secundum primam opinionem notandum quod quedam notiones sumuntur secundum essentiam, ut ille que significantur his nominibus aequalis, similis, coaeternus, cum dicitur : Filius aequalis, similis, coaeternus Patri, quia secundum hanc opinionem talia nomina « aequalis », « similis », coaeternus copulant mere notiones sive proprietates personarum ; sed secundum communem opinionem significant principaliter divinam essentiam et connotant distinctionem. Similiter cum dicitur : Pater distinguitur a Filio, secundum eos significatur distinctio que non est paternitas sed ex paternitate, sicut dicitur : album differt a nigro, sic significatur differentia quae non est albedo sed ex albedine. Patet ergo quod secundum istos multo sunt plures notiones quam quinque. Dicunt etiam ipsi quod notiones non sunt personae.
Sed quod haec opinio nullo modo possit sustineri, probatur multipliciter. Primo est contra eos quod dicitur in Prefatione ut
si ergo proprietas est adoranda, ergo est Deus.
Item, in Patre non est aliqua compositio vel concretio, quia ipse est divina persona et [in Deo], ut probatum est superius, nihil tale accidit ; ergo cum Pater in eo quod Pater sit divina persona, Pater in quantum est Pater est omnimodo simplex ; sed dicit Boetius in libro De Trinitate quod omni simplici idem est esse quod ipsum est et quod
ergo cum Pater sit omnimodo simplex, idem est Pater quod paternitas.
Item, dicit beatus Augustinus quod
bonitas sua naturaliter esset prior quam ipse, sicut albedo naturaliter prior est quam album tanquam formalis causa suo causato ; ergo eadem ratione, cum Pater non sit sua paternitas, paternitas naturaliter prior est quam pater, et ita ali quid est prius quam divina essentia, quod est hereticum.
Item, paternitas aut est ens aut non ens. Si dicatur quod est non ens, ergo cum paternitate sit Pater, sequitur quod non ens dat Patri ut sit Pater ; ergo non ens dat Patri ut generet Filium, quod est abusio haeretica. Si dicatur quod paternitas est ens, ergo est bonum vel malum. Non dici potest quod sit res mala, quia secundum hoc res mala daret Patri ut esset Pater. Si est bonum, ergo est Deus vel a Deo, quia dicit Augustinus :
Quicquid est bonum aut est Deus aut ens a Deo.
Sed non est Deus, ut ipsi dicunt ; ergo est a Deo.
Item, si est bonum, nec a Deo, ut ipsi dicunt, nec Deus, sequeretur quod Deus non esset fons omnium bonorum ; relinquitur ergo quod paternitas sit bonum et a Deo ; ergo est a Deo ex essentia divina vel ex nihilo. Quod hec argumentatio sit necessaria, probatur per hoc quod dicit Augustinus in XII libro Confessionum, ubi probat quod Deus fecit omnia ex nihilo, sic loquens ad Deum :
O Domine, tu fecisti omnia non de tua substantia, quia si de tua substantia, essent illud quod tu es, et si essent id quod tu es, essent equalia Unigenito Filio tuo ; ergo, o Domine, de nihilo fecisti omnia.
Eodem modo sequitur, quia si paternitas est a Deo, quod ipsa sit de divina essentia vel de nichilo ; sed ipsa non est de divina essentia, quia si hoc esset, esset Deus ; ergo est de nihilo ; ergo est creatura ; ergo incepit esse ; ergo paternitas non fuit ab aeterno ; ergo Pater non fuit ab aeterno. Item sequitur quod creatura dat Patri ut sit Pater. His obiectionibus patet quod hec opinio non possit sustineri.
Contra secundam opinionem que dicit quod supposita notione supponitur persona, obicitur sic secundum eos. Oportet enim dicere quod cum dicitur : Pater generat Filium, hoc verbum « generat » non significat pure nisi Patrem et quod idem prorsus significatur per hoc quod dico « generat » et per hoc quod dico « Pater » ; eodem modo sequitur secundum eos quod cum dico : Pater spirat Spiritum Sanctum, hoc verbum « spirat » mere significat Patrem ; ergo ista duo verba « generat », « spirat » prorsus idem significant ; ergo iste due propositiones prorsus idem significant : Pater generat Filium, Pater spirat Filium ; sed una vera est ; ergo reliqua est vera. Quare enim una esset vera potius quam reliqua, non posset dici aliquo modo nisi propter diversas rationes vel relationes Patris ad Filium et Spiritum Sanctum.
Item, queritur quare dicit Augustinus :
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
Oportet enim quod ipse hoc dicat propter unam notionem communem Patris et Filii, aliter mentitus esset Augustinus : oportet igitur quod una sit notio communis que non sit paternitas, et ita ea supposita non supponitur paternitas ; sed supposita paternitate supponitur Pater et e converso, sicut ipsi dicunt ; ergo supposita illa communi notione non supponitur Pater, quod ipsi negant. tem, Pater generat Filium ; ergo Pater aliquo modo se habet ad Filium, et est locus a diffinitione, quia relativorum esse est ad aliud quo dam modo se habere. Similiter Pater spirat Spiritum Sanctum ; ergo aliquo modo se habet ad Spiritum Sanctum ; ergo eodem modo Pater se habet ad Filium quo ad Spiritum Sanctum vel alio modo. Si dicatur quod eodem modo prorsus, sed ad Filium se habet ut Pater ; ergo ad Spiritum Sanctum se habet ut Pater. Si dicatur quod alio modo, ille alius modus non est nisi notio aliqua ; ergo diverse notiones sive relationes sunt in Patre respectu Filii et Spiritus Sancti, quod ipsi negant.
Eisdem rationibus potest improbari tertia opinio.
[Solutio]. Propter supra dictas rationes coacti sunt theologi dicere quatuor notiones esse, scilicet paternitatem, filiationem, spirationem scilicet qua Spiritus Sanctus spiratur a Patre et Filio, et communem spirationem qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, et quintam etiam ponunt que est innascibilitas ratione que post dicetur. Predictis ergo rationibus coacti sunt dicere quod notiones sunt persone, et tamen suppositis notionibus non supponuntur persone. Sicut enim, licet essentia sit persona, tamen supposita essentia non supponitur persona, ita et eadem ratione, licet notio sit persona, tamen supposita notione non supponitur persona ; hoc autem ideo contingit quia hoc convenit notioni quod non convenit persone, et persone quod non convenit notioni, quia Pater est communis spiratio sed paternitas non est communis spiratio, et ideo quia aliquid convenit notioni quod non convenit persone, contingit quod supposita notione non supponitur persona et e converso. Et hec eadem dicta fuit ratio quare supposita essentia non supponitur persona. Notioni etiam convenit proprie distinguere, persone autem convenit distingui tantum. Cum ergo supposita essentia non supponitur persona, et supposita persona non supponitur notio, patet esse tres modos significandi in theologia sive tres modos supponendi, quia quandoque supponitur « quid » per nomina essentialia, ut Deus, deitas, natura, essentia, potentia ; quandoque supponitur « quis », ut cum supponitur persona ; quandoque supponitur « que », ut cum supponitur notio. Duobus primis modis inveniuntur conformes in naturalibus, quia supposito homine secundum quod homo, supponitur quid, supposito Socrate supponitur quis sicut in arte grammatica. Sed tertius modus supponendi non invenitur in naturalibus, quia omnis forma est res alicuius generis vel speciei, et ita est quid, et ideo ea supposita supponitur quid ; non autem potest dici quod supposita notione supponitur quid, quia inde sequeretur quod in Trinitate esset multiplex quid, cum multe sint notiones.
Contra hanc opinionem multipliciter obicitur et generaliter et specialiter. Generaliter sic : omnis persona est aliqua istarum trium notionum, demonstratis illis tribus notionibus : paternitate, filiatione, processione ; sed quelibet notio est persona ; ergo quelibet notio est aliqua istarum trium notionum ; sed communis spiratio est aliqua notio ; ergo communis spiratio est aliqua istarum trium notionum ; ergo communis spiratio est paternitas vel filiatio vel processio, quod manifeste falsum est secundum hanc opinionem. Quod autem prima argumentatio sit necessaria, sic probatur per hoc quod sit in primo modo prime figure. Forte dicetur quod non valet, quia minor extremitas non continetur sub termina media, quia per minorem extremitatem supponitur notio, per medium persona.
Sed contra. Hec argumentatio est necessaria : omne grammaticum est musicum ; sed omne musicum est dialecticum ; ergo [omne] grammaticum est dialecticum ; tamen minor extremitas non continetur sub media ; ergo ad hoc quod talis argumentatio sit necessaria, non oportet quod minor extremitas contineatur sub media, et sic videtur ex necessitate quod illa argumentatio sit necessaria.
Solutio. Dicimus quod illa argumentatio non est necessaria. Licet enim teneat in naturalibus terminis, non tamen tenet in theologicis. Et hoc ideo est quia in naturalibus terminis, ad hoc quod propositiones sint vere, exigitur quod subiectus suppositione contineatur sub predicato. Ad hoc enim quod hec sit vera : omne grammaticum est musicum, exigitur quod subiectus contineatur sub predicato suppositione, id est id quod supponitur per subiectum supponatur per predicatum ; sed in theologicis terminis vera est propositio affirmativa, licet non idem supponatur per subiectum quod per predicatum, quia hec est vera : notio est persona vel essentia est persona, et tamen supposita notione vel essentia non supponitur persona. Quia ergo in theologicis propositio universalis est vera, licet subiectus non contineatur sub predicato suppositione nec etiam possit contineri, ideo non valet talis forma arguendi in theologicis sicut etiam non tenet in mixtionibus, et patet per hoc quod ibi est fallacia accidentis sicut diceretur in mixtionibus. Ista etiam forma fallit secundum Nominales qui dicunt quod unum nomen est plures voces. Posito quod non sint nisi iste tres voces : canis, canem, cane ; secundum eos non valet hec argumentatio : omne nomen est hec vox canis ; sed omnis vox est nomen ; ergo omnis vox est hec vox canis.
Item, hec eadem opinio dicit quod supposita notione non supponltur persona.
Contra. Deitas est Deus, et supposita deitate supponitur Deus. Queritur unde hoc contingat, et videtur quod non possit assignari nisi quod Deus est omnimodo simplex. In compositis non est ita sicut in homine, quia propter concretionem que est in homine sequitur quod humanitas non sit homo, nec supposita humanitate supponitur homo. Sed eadem simplicitas est in Patre que est in Deo ; quia enim Deus secundum quod Deus est omnimodo simplex, ita Pater secundum quod Pater ; sed quia Deus secundum quod Deus est omnimodo simplex, ideo deitas est Deus, et supposita deitate supponitur Deus ; ergo eadem ratione quia Pater secundum quod Pater est omnimodo simplex, sequitur quod paternitas sit Pater et supposita paternitate supponitur Pater.
Solutio. Dicimus quod re vera deitas est Deus et supposita deitate supponitur Deus, sed hoc non est sufficiens et prescisa causa quod Deus est omnimodo simplex, et ad hoc operatur unitas quidditatis in deitate, quia ibi est unicum quid non multiplex ; et ideo quotiens quid supponitur unicum supponitur. Cum ergo supposita deitate supponitur quid et similiter supposito Deo supponitur quid, manifestum est quod supposita deitate supponitur Deus ; sed in Patre sunt plures notiones, ex quo sequitur quod supposito Patre non supponitur aliqua notio. Diversitas enim notionis de necessitate exigit quod supposito Patre non supponitur aliqua earum ; non enim esset ratio quare potius supposito Patre supponitur paternitas quam spiratio, cum sit ipse utraque illarum. Item, si diceretur quod supposita paternitate supponitur Pater et e converso, sequeretur quod paternitas esset communis notio, quia Pater est communis notio ; hoc autem est improbatum superius.
Caput II
[De quinario notionum].
Circa secundum capitulum queritur :
- Cum in deitate sint quinque notiones, quare potius dicatur Deus trinus propter tres quam quinus propter quinque.
- Item, quinque notiones sunt ; ergo quinarius notionum est ; ergo quinarius est in personis, quia ille quinarius nihil aliud est quam ille quinque notiones. Si enim diceretur quod ille quinarius non esset quinque notiones, sequitur vel sequeretur quod aliqua res esset in deitate que non esset persona vel essentia vel notio. Si ergo ille quinarius inest personis, ergo ille persone sunt quinque, et videtur quod hec argumentatio sit necessaria sicut hec : ternarius inest hominibus, ergo tres homines sunt.
- Item, cum dicitur : quinque sunt notiones, quinarius sic copulatur notionibus ; iste autem quinarius est quinque notiones, ut probatum est ; ergo sic copulatur quinarius sibi ipsi sive quinque notiones sibi ipsis ; sed non insunt sibi ipsis ; ergo haec est falsa : notiones sunt quinque. Eadem obiectio est de hac : tres sunt notiones, et de hac : paternitas est una notio ; quid copuletur per hoc nomen « una », utrum notio ipsa vel proprietas notionis ? Si notio ipsa, idem sibi copulabitur et ita videtur quod sit falsa. Si proprietas notionis et non notio, sequitur quod aliquid est in deitate quod non est notio vel persona vel essentia.
Solutio. Ad huius rei evidentiam notandum est quod communis spiratio est una notio, et illa unitas qua ipsa est una est ipsa communis spiratio ; unde patet quod illa unitas est in Patre et in Filio et tamen illa unitate nec Pater est unus nec Filius est unus, quoniam illa unitate non est Pater vel Filius universaliter distinctus. Sed illa unitate est communis spiratio una, quia illa unitate est ipsa distincta ab omni alia notione sive ab omni alia re. Ex hoc patet quod quinarius notionum inest tribus personis, non tamen sunt persone quinque, quia licet ille quinarius notionum sit in personis, non tamen est numerus personarum nec numerat personas, quia illius quinarii pars est unitas, scilicet communis spiratio, que non determinat aliquam personam sicut nec numerat, et ideo ille quinarius non denominat illas personas ut dicantur quinque, sicut binarius naturarum inest Christo, non tamen Christus est duo, et sicut ternarius accidentium inest Socrati, non tamen Socrates est tres.
Sunt autem tres notiones, scilicet paternitas, filiatio, spiratio, quae universaliter et proprie distinguunt tres personas, et ideo iste sole dicuntur tres personales notiones et sunt tres unitates trium personarum quibus persone dicuntur tres. Iste tres notiones, paternitas, filiatio, spiratio passiva, dicuntur personales notiones et non alie dicuntur personales, licet dicantur personarum notiones. Et patet quod non est simile id quod inducitur pro simili, quia ternarius qui inest hominibus numerat homines, sed quinarius notionum non numerat personas, licet insit personis.
1-2. Ex hoc patet solutio ad primo obiectum, quia non sunt quinque persone. Et ideo si hoc nomen « Deus » teneatur pro essentia cum dico : Deus est quinus, is erit sensus : divina essentia est communis quinque personis, quod manifeste falsum est. Si vero hoc nomen « Deus » supponat ibi pro tribus personis, patet quod hoc est falsum quia persone non sunt quinque nec denominari possunt quinque ab illo quinario.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod cum dicitur : notiones sunt quinque, idem sibi copulatur, et tamen propositio est vera, et solet dici : principia rerum in se reflectuntur, unde principium essendi se ipso est et principium discernendi se ipso discernitur. Unde hec est vera : unitas est una, et differentia se ipsa differt, et inherentia se ipsa inheret. Sicut ergo hec est vera : unitas una est licet sibi ipsi copuletur, ita hec est vera : notiones sunt quinque, licet sibi copuletur, quia principium discernendi se ipso discernitur ; unde est sibi quasi forma sicut essentia divina est sibi forma.
Caput III
[Contrariae opiniones de notionibus].
Circa tertium capitulum queritur, cum contrarie sint opiniones de notionibus, quomodo nulla earum sit heretica.
- Dictum est enim secundum quosdam quod notiones non sunt persone ; secundum alios vero quod sunt persone. Sed videtur quod altera illarum opinionum sit haeretica, quia si prima est vera, ultima asserit de hoc quod non est Deus quod est Deus, quia asserit de paternitate quod non est Deus quod est Deus ; ergo eodem modo quo illi sunt infideles qui dicunt de eo quod non est Deus quod est Deus ; eodem modo si ultima opinio sit vera, sequitur quod prima sit haeretica, quia si hoc, prima opinio asserit de eo quod est Deus quod non est Deus.
Ad hoc forte dicit aliquis quod opinari de eo quod non est Deus quod est Deus, non est hereticum, sed asserere de creatura quod esset Deus, hoc esset hereticum.
Sed probatur quod ex opinione prima sequitur quod paternitas sit creatura, quia cum paternitas sit aliquod bonum, sequitur quod sit Deus vel a Deo ; sed non est Deus secundum eos ; ergo est a Deo ; ergo vel est ab essentia divina vel a nihilo. Si dicatur quod ab essentia divina, sequitur quod sit Deus, ut patet ex praedictis ; relinquitur ergo quod sit a nichilo, ergo creatura ; et ita ex prima opinione sequitur quod paternitas sit creatura ; et ita, si prima opinio est vera, ultima asserit de creatura quod sit Deus ; et, si ultima est vera, prima asserit de eo quod est Deus, quod est creatura ; et utrumque est hereticum. Ergo altera opinio est haeretica, quia oportet quod altera sit vera, cum sibi contra dicant.
- Item, probatur quod isti vel illi peccent mortaliter, quia dicit beatus Augustinus quod
Sed vel isti vel illi errant in Trinitate, ergo periculosissime errant ; ergo mortaliter peccant. Sed hoc videtur esse contra beatum Ambrosium, qui dicit quod Magistri qui dicunt falsum de Deo, sed non pertinaciter, ferunt secum fenum, lignum, stipulam, nec peccant mortaliter.
nichil fructuosius invenitur quam in Trinitate et nihil periculosius erratur.
Solutio.
- Dicimus quod neutra illarum opinionum sit haeretica. Cum enim a Sacra Scriptura non habeamus determinatum de notionibus, ideo licet Magistris opinari, sed non licet eis asserere. Si enim quis asserat aliquid de Deo quod non sit determinatum in Sacra Scriptura vel quod non sequatur directe ex fide, mortaliter peccat, quia se constituit supra Deum :
Talis enim est ordo iudicandi ut Deus iudicet omnia,
Iudex enim est supra id de quo habet iudicare.
spiritualis homo iudicet omniaque sub se sunt, ut animales homines et omnia inferiora ; animalis autem homo non potest iudicare de spiritualibus, scilicet de homine spirituali, quiaanimalis homo non percipit ea que Dei sunt,ut dicit Apostolus, sed animalis homo bene potest iudicare porcos et huiusmodi tantum. Qui ergo sua auctoritate asserit aliquid de Deo, ponit se supra Deum, quia iudicat de eo, et ita peccat mortaliter ; haec est superbia intellectus quam prohibet Apostolus ubi dicit :Non plus sapere quam oportet sapere.Magistri autem theologiae nihil asserunt, sed tantum opinantur inquirentes de talibus ad defensionem fidei contra hereticos ; et ideo quia nichil asserunt, non peccant, licet propter aliquas rationes versetur animus eorum magis ad unam partem quam ad aliam ; quod est opinari. - Ad secundo obiectum dicimus quod re vera si magister in sua opinione appetit videri sibi ipsi gloriando de ingenio suo, constat quod ipse peccat ; sed si ita leviter glorietur quod paratus sit ad correctionem, venialiter peccat, et in hoc dicit beatus Ambrosius quod ferunt secum
lignum, fenum, stipulam ;si vero ita vehementer glorietur quod pertinax sit, mortaliter peccat ; [vel si asserit aliquid de talibus, mortaliter peccat] ; et ideo dicit beatus Augustinus quod numquam periculosius erratur ; error enim in aliis non est peccatum vel tantum peccatum.
- Sed quaeritur quare non liceat Magistris aliquid asserere de notionibus. Non videtur esse alia ratio nisi quia hoc est contra fidem ; sed si hoc, eadem ratione non licet Magistris aliquid opinari contrarie de notionibus, quia non licet dubitare contra fidem, ergo nec opinari.
- Item, si prima opinio est vera, probatur quod secunda est contra fidem, quia probatum est secundum primam opinionem quod paternitas est creata ; et secunda opinio ponit paternitatem esse Deum ; ergo ponit creaturam esse Deum, et hoc est contra fidem ; ergo si prima opinio est vera, non licet secundam sustinere, quoniam si prima est vera, secunda est contra fidem.
- Item, si secunda opinio est vera, [prima dicit contra fidem, quia si secunda opinio est vera], Pater et paternitas sunt idem ; sed prima dicit paternitatem non esse Patrem ; ergo dicit Patrem non esse Patrem, et hoc est contra fidem ; sic ergo sequitur quod vel isti vel illi dicant contra fidem.
Solutio.
- Ad primum dicimus quod non licet Magistris asserere contrarie de notionibus, non quia hoc sit contra fidem, sed quia non est determinatum in Sacra Scriptura, nec debet aliquis sua auctoritate aliquid asserere de Deo. Et ita solvitur prima obiectio per interemptionem.
- Ad secundo obiectum dicimus quod quamvis prima opinio sit vera, non tamen secunda est contra fidem, quia prima opinio non diceret quod paternitas esset creatura nec diceret quod esset Deus, tamen diceret quod est idem quod Deus, et illa ratio Augustini :
tenet in Deo et creaturis tantum.
Omne bonum aut est Deus aut est a Deo,
- Ad tertio obiectum dicimus quod Patrem non esse Patrem et paternitatem non esse Patrem, non sunt idem, licet equipolleant, et duorum equipollentium unum potest esse contra fidem, reliquum non ; non est enim determinatum in Sacra Scriptura an paternitas sit Pater, sed determinatum est quod Pater est Pater ; nec determinatum est an supposita paternitate supponatur Pater, et propter hoc unum illorum est contra fidem, reliquum non. Et praeterea aliquid unum et idem aliquo modo significatum est contra fidem et alio modo significatum non est contra fidem, sicut dicitur in Osee :
Vocabit me vir meus et non vocabit me ultra Baalim,et tamen idem est Baalim quod vir meus.
Caput IV
Quod adiectiva essentialia dicuntur de notionibus.
Circa quartum capitulum notandum quod adiectiva essentialia dicuntur de notionibus. Paternitas enim sive filiatio est immensa, aeterna sive omnipotens, quod patet per hoc quod dicitur : paternitas est ; sic praedicatur essentia divina de paternitate ; et essentia divina est aeterna ; ergo paternitas habet esse eternum ; ergo paternitas est aeterna ; eadem ratione immensa et omnipotens. Item, cum notio sit Deus, sequitur quod sit immensa, omnipotens et eterna. Cum ergo adiectiva essentialia dicantur de notionibus, quaeritur quare eodem modo adiectiva notionalia non dicuntur de essentia ; sicut enim notio est essentia, sic essentia est notio. Verum est autem quod notionalia non dicuntur de essentia, quia nec essentia generat nec generatur nec spirat nec spiratur.
Solutio. Dicimus quod adiectiva que copulant divinam essentiam ideo predicantur communiter et indistincte de personis et notionibus, quia essentia sive esse commune est et indistinctum quid, et ideo adiectiva que copulant divinam essentiam predicantur de personis et de notionibus et indistincte. Adiectiva vero que copulant notiones propria sunt et ideo predicantur tantummodo de notionibus in quantum sunt propria, et hec est ratio quare potius essentialia predicentur de notionibus quam e converso. Non omnia tamen adiectiva predicantur de notionibus, ut illa que preter naturam aliquid connotant quod non convenit notioni, ut ista adiectiva « trina », « incarnata ». Essentia enim est trina, id est trium una sive communis, ut dictum est superius ; nulla autem notio est communis trium personarum ; similiter essentia divina est incarnata sive humanata, quia ipsa est associata sive unita humanae naturae in eadem persona ; haec autem non conceditur : filiatio est incarnata, quoniam associatio sive unitio talis inter similia attenditur, scilicet nature ad naturam, non notionis ad naturam.
Item, cum notio sit persona, sicut ipsa est essentia, queritur quare personalia adiectiva non dicantur de notionibus sicut adiectiva essentialia, immo potius deberent ita esse, quia maior est affinitas notionis ad personam quam ad essentiam, quia notio est persona, notio distinguit personam sed non distinguit essentiam, ideo predicari debent potius de notionibus adiectiva personalia, id est personis convenientia quam essentialia.
Si hoc concedatur, contra : paternitas spirat Spiritum Sanctum ; ergo spiratio inest paternitati ; sed spiratio non est paternitas, ut prius probatum est ; ergo aliqua res inest paternitati que non est paternitas ; ergo aliqua concretio est in paternitate, quod est impossibile.
Solutio. Sicut dictum est, adiectiva que conveniunt personis proprie significant ea que sunt in personis, scilicet actus proprios personarum, ut generare, spirare, qui sunt actus theologici, scilicet non naturales ; agere autem proprie ad personam sive ad essentiam pertinet, non ad notionem que est relatio cuius esse est ex toto ad aliud se habere ; propter hoc ergo, quia adiectiva convenientia essentie significant rem communem et indistinctam, ideo potius predicantur de notionibus quam adiectiva convenientia personis que propria sunt personarum, et etiam quia proprie non pertinent ad notionem agere sed ad personam vel ad substantiam. Sed iterum probatur quod hec est vera : paternitas generat, quia dictum est superius quod cum dicitur : paternitas est una, sic paternitas denominatur a se ipsa, quia ipsa est unitas qua ipsa est una ; ergo eadem ratione denominabitur se ipsa sic : paternitas generat. Sed dicimus quod non valet hec argumentatio, quoniam ipsa secundum quod est unitas principium est discernendi, et ideo secundum hoc habet se denominare, quia principium discernendi se ipso discernitur, et ideo est sibi quasi forma, et ideo secundum talem intentionem denominari habet a se ipsa ; hec autem ratio non posset inveniri in hac propositione : paternitas generat, immo significatur generatio tanquam forma sive actus proprius specialis persone et secundum hanc intentionem non habet denominari a se ipsa ; sicut nec in naturalibus potest dici quod cursus currat vel motus moveatur.
Caput V
Quod Deus est qualis sine qualitate, quantus sine quantitate.
Circa quintum capitulum notandum quod Boetius dicit in libro suo De Trinitate quod
Deus est qualis sine qualitate, quantus sine quantitate, non tamen est relatus sine relatione.
Sed videtur hoc nihil esse, quia Deus est qualis qualitate que est super omnem qualitatem, sicut ipse dicit, que qualitas nec est predicamentalis nec accidentalis ; similiter ipse est relatus relatione que Deus est, que est super omnem relationem, que nec est predicamentalis nec accidentalis ; sic ergo ipse non est qualis ad modum naturalium nec quantus ad modum naturalium nec relatus ad modum naturalium ; ergo sicut ipse est qualis sine qualitate et quantus sine quantitate, ita relatus sine relatione.
Solutio. Quia nomina qualitativa vel quantitativa dicta de Deo significant divinam essentiam, non recedunt a predicamento substantie nec faciunt aliud predicamentum novum quia substantiam indicant ; relativa vero dicta de Deo non indicant substantiam sed relationem, et ideo faciunt aliud predicamentum sive alium modum predicandi conformem prorsus predicamento relationis naturalis, et ideo dicit Boetius quod
Deus non est relatus sine relatione, licet sit qualis sine qualitate, quantus sine quantitate,
quoniam relatio superessentialis praedicatur de Deo ad modum naturalis relationis, non ad modum substantiae. Hoc autem ideo contingit quia secundum relationem non est motus vel aliqua rei mutatio
sicut dicit Boetius ; ideo plures relationes de divinis et de una persona predicari possunt manente omnimoda simplicitate ipsius persone, quod non posset esse si plures qualitates vel quantitates praedicarentur de persona vel essentia ; secundum enim qualitates vel quantitates consistit motus sive mutatio, inde est etiam quod dicit Boetius :
relatio multiplicat Trinitatem,
sola enim relatione differunt personae.
Et Damascenus dicit quod
secundum omnia unum sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus praeter generationem, filiationem, et processionem ; cogitatione vero est quid divisum ; unum enim Deum cognoscimus in solis proprietatibus et paternitatis et filiationis et processionis, et secundum causam et rationabile et perfectionem ypostasis, scilicet secundum existentie modum differentiam intelligimus ;
sicut enim
ut superius dixerat Damascenus, et realis in omnibus divisio, ita tres persone unum sunt in essentia realiter, sed solo intellectu dividitur essentia, dum ipsa in unaquaque persona quasi separatim intelligitur ; sic enim indistanter diverse tres persone quod exigit summus et mutuus amor uniuntur inter se ; non enim esset ibi summa fruitio nisi ibi esset summa coniunctio sive summa unitas.
Quod autem dicit Damascenus eas differre secundum causam, expositio est eius quod dixerat secundum paternitatem et generationem ; est enim Pater causa, id est origo Filii secundum paternitatem. Dicit etiam eas differre secundum rationabile, id est secundum rationem et perfectionem ypostaseos, scilicet secundum modum existentie, que perfectio sive modus nichil aliud intelligitur quam notio personalis.
Sed videtur falsum dicere quia Pater et Filius differunt relationibus suis que in re sunt ; ergo realiter sunt diversi, non ergo sola cogitatione.
Solutio. Ad hoc dicimus quod intelligendum est sic : sola cogitatione sunt quid divisum, id est sunt essentia sola cogitatione divisa a personis, quia per hoc nomen « deitas » significatur divina essentia ut abstracta a personis, que abstractio sola cogitatione est ; realiter enim divina essentia est in personis.
Caput VI
Quomodo possit sustineri opinio que dicit quod notio non differt a persona nisi in modo loquendi.
Sexto capitulo, viso quomodo debeat sustineri haec communis opinio de notionibus, videndum est quomodo possit sustineri opinio Magistri Prepositini que est multum probabilis, que dicit quia
sicut paternitas est Pater, ita supposita paternitate supponitur Pater, nec est differentia nisi in modo loquendi sive in modo significandi,
cuius opinionis probabilitas apparet in hoc, quia sicut Deus propter hoc quod est omnimodo simplex, non eget aliqua actione ad hoc ut agat in creaturam, sed se ipso agit in creaturam, nec aliqua relatione eget qua referatur ad creaturam, sed se ipso refertur, ita Deus Pater, cum sit omnino simplex, se ipso refertur ad Filium, se ipso generat Filium, sicut Deus se ipso creat, se ipso iustificat propter omnimodam simplicitatem.
Qui ergo hanc opinionem voluerit sustinere, sic poterit respondere ad obiectiones contra factas : Pater eodem modo se habet ad Filium et ad Spiritum Sanctum ; sed ad Filium se habet ut Pater ; ergo ad Spiritum Sanctum se habet ut Pater ; licet enim, in quantum in se est, eodem modo se habeat ad Filium et ad Spiritum Sanctum propter suam simplicitatem, tamen diverso modo se habet ad illos quantum quasi ad plures effectus.
Instantia. Deus, in quantum in se est, eodem modo se habet ad omnes homines ; sed ad bonos se habet ut Pater spiritualis ; ergo ad malos se habet eodem modo. Si autem proponat generaliter sic, prorsus eodem modo se habet Pater ad Filium et ad Spiritum Sanctum, neganda est hec sicut hec : Deus prorsus eodem modo se habet ad bonos homines et ad malos.
Ad aliud obiectum similiter respondemus quod ista duo verba « generat », « spirat », quantum ad Deum Patrem idem significant, tamen connotant diversa ex modo significandi, sicut ista duo nomina « Dominus », « Creator » dicta de Deo idem significant quantum ad Deum, tamen connotant diversa ex modo significandi, sicut prius dictum est.
Ad tertio obiectum respondemus quod haec est vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti eodem modo loquendi quo Spiritus Sanctus dicitur « multiplex » propter diversos effectus. Eodem modo quasi propter unum effectum quem habet Pater et Filius, qui est Spiritus Sanctus, dicuntur unum principium et quia eodem modo prorsus procedit ab eis Spiritus Sanctus per modum benignitatis, ut dictum est.
