Tractatus IV : Appendices I-III (cap. 3, 7 et 8) — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
APPENDIX I
Cap. 3
Quid significet hoc nomen « Deus ».
Tertio quaeritur quid subest huic nomini « Deus ».
Videtur enim quod aut nihil aut omnia.
- Cum enim dicat Apostolus : Invisibilia Dei per ea que facta sunt etc., cum nihil sit intelligibile nisi per imaginem, quaeritur ergo utrum huic nomini « Deus » subsit imago sive propria Dei species aut alterius rei a Deo. Si Dei, hoc est impossibile, quia sic esset visibilis per se, quia per propriam speciem et non per speculum. Quod tamen dicunt sancti. Si alterius rei, ergo qua ratione imago huius rei, ea[dem] ratione et omnium. Et sic omnia subsunt huic nolo mini « Deus ».
- Item Augustinus in libro De moribus ecclesiae : Utinam ad investiganda bona et mala omnes homines serenam mentis aciem afferrent, ut possent videre summum bonum, cui rationalis anima perfecta et pura subiungitur. Hoc enim intellecto et prospecto simul vident id esse quod summe est ac primitus esse dicitur rectissime. Hoc enim maxime et verissime esse dicendum est quod semper eodem modo se habet, quod omni modo sui simile est, quod nulla ex parte corrumpi vel mutari potest, quia aliter nunc quam antea habere se non potest. Subiacet enim huic verbo manentis in se atque immutabiliter sese habentis nature sive essentiae significatio. Hanc autem nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui nihil est contrarium. Esse enim contrarium non habet nisi non esse. Quare quod subest huic nomini « Deus », nihil aliud est quam natura sive essentia [Dei].
- Item ad idem Augustinus, in XII libro De civitate Dei : Cum Deus summa essentia sit, hoc est summe sit, [et ideo immutabilis sit], rebus quas ex nihilo creavit esse dedit, sed non summe, sicut est ipse. Sicut enim ab eo quod est sapere sapientia, sic ab eo quod est esse essentia. Ei quippe quod est non est contrarium nisi non est, et propterea Deo, id est summe essentie, [essentia] nulla est contraria. Quare iterum patet quod huic nomini « Deus » nihil subest nisi summe esse sive summa essentia.
E contrario videtur quia dicit Ioannes Damascenus, quod qui est, est nomen infinitum substantiae ; Deus vero est nomen operationis. Ut enim ipse dicit, Deus sive Theos dicitur a theyn, id est currere vel fovere, quia discurrit super omnia effectu fovendi vel conservandi illa. Vel dicitur Deus ab ethyn, quod est ardere. Deus enim est ignis consumens omnem malitiam. Vel a theaste, id est a considerando omnia, quia nihil eum latere potest. Et ita hoc nomen « Deus » est nomen operationis, non ergo naturae sive essentiae.
Solutio. Dicimus quod hoc nomen « Deus » impositum est a deitate, quae est natura divina. Sed quia illa modo non potest intelligi in se sive in specie sua, [ideo] recurrit intellectus ad eius operationem et effectum eius. Facit sibi speculum sive imaginem vel notam per effectum, comprehendens naturam cuius est effectus. Et ideo dicit Damascenus quod Deus est nomen operationis, non quam significet, sed qua, id est per quam, intelligitur Deus in sua natura. Et talis imago sive speculum [o]perationis fungitur ibi vice intellectus, qui est animae passio, rei autem similitudo. Hoc enim nomen « Deus » non constituit talem similitudinem in anima, quia species speciei Dei modo non imprimitur in anima. Ex hoc enim sequaeretur quod Deus in se et immediate videretur per intellectum in praesenti ; quod falsum est, quia Deum nemo vidit unquam.
- Ex hoc patet solutio ad primum obiectum, quia non per propriam speciem sive imaginem videtur Deus, sed per alterius rei speciem. Non tamen per quamlibet nominatur hoc nomine « Deus », sed per operationes quae proprie competunt naturae divinae, que est res significata hoc nomine « Deus », sic humanitas hoc nomine « homo ».
- Sic enim patet solutio ad secundum, quia hoc nomen « Deus » significat deitatem, quae est natura sive essentia divina quae est summa essentia.
- Per hoc etiam patet solutio ad illud quod contra obicitur per hoc quod dicit Ioannes, quod hoc nomen « Deus » significat operationem. Ostensum enim est quomodo eam significet.
APPENDIX II
Cap. 7
Quomodo intelligenda sit haec propositio : Deus est trinus et unus.
Circa septimum capitulum quaeritur quomodo intelligenda sit haec propositio : Deus est trinus et unus.
Probatur enim quod sit falsa sic indirecte : Deus est trinus et unus ; ergo trinus Deus est ; ergo unus et alius et [tertius] Deus est.
Vel cum dicitur : Deus est trinus et unus, quaeritur utrum haec locutio sit vera pro essentia vel pro persona. Omnes dicunt quod pro essentia. Sed cum dico : essentia est trina et una, haec dictio « trina » significat distinctionem, quia non potest dici quod significet unitatem essentiae. Secundum hoc enim esset incrongrua locutio, quia idem esset ac si diceretur : essentia est trina et una. Relinquitur ergo quod haec dictio « trina » significet distinctionem quae asseritur de essentia, et nulla distinctio inest essentiae, quia essentia non est distincta ab essentia vel a persona. Ergo haec est falsa : essentia est trina.
Ad hoc dicunt quidam quod distincta est essentia non pro se sed pro persona. Sed secundum hoc oportet eos concedere quod essentia generet vel genuit Filium et generetur a Patre, et spirat Spiritum Sanctum. Quod esset haereticum.
Alii dicunt quod haec dictio « trina » nihil significat nisi solum intellectum. Sed haec solutio sibi ipsi repugnat. Cum enim intellectus sit anime passio, rei autem similitudo, sequitur si aliqua dictio significat intellectum, quod ipsa significet rem sub illo intellectu. Nihil enim aliud est significare rem quam significare intellectum de re.
Praeterea haec dictio « trina » nullam rem ibi praedicat ; ergo sic nihil asseritur de re subiecta, cum dico : essentia est trina. Ergo sic nihil asseritur ; ergo illa propositio non est affirmativa ; et constat quod non est negativa ; ergo non est propositio.
Ad hoc dicebat Praepositinus : Deus est trinus et unus, quod haec dictio « Deus » supponit pro tribus personis, deitas vero inest uni personae, inest duabus, inest etiam tribus personis ; et ideo iste terminus « Deus » secundum exigentiam suae formae, pro persona una potest supponere, pro duabus et pro tribus simul. Hoc enim dicit Augustinus in multis locis aperte, ut in epistola secunda ad Timotheum, ubi Apostolus dicit : Soli Deo invisibili honor et gloria. Dicit beatus Augustinus quod in hoc loco iste terminus soli Deo supponit pro Trinitate, extra quam nec personaliter nec essentialiter est aliquis Deus.
Eodem modo dicit magister Praepositinus quod haec dictio « Deus », cum dicitur : Deus est trinus et unus, supponit pro tribus personis, sed pro illis supponit in unica deitate. Unde hoc nomen « homo » non posset habere talem suppositionem, quoniam nulla humanitas eodem numero inest duobus vel tribus hominibus. Oportet autem scire quod aliud est re considerare, aliud ratione aliud et cogitatione. Igitur in omnibus quidem creaturis hypostaseon divisio re consideratur. Re enim Petrus a Paulo separatus consideratur. Communitas autem [eorum] et copulatio ratione et cogitatione consideratur. Intelligimus enim intellectu quoniam Petrus et Paulus eiusdem sunt naturae et communem habent naturam. Unusquisque enim eorum animal est rationale, mortale, et unusquisque caro est [animata] anima rationali et intellectuali. Haec igitur communis natura ratione est considerabilis. Sed habent hae hypostases plurima separantia se ad invicem ; etenim loco distant et tempore differunt, et mente dividuntur et virtute et forma, scilicet figura et habitu et complexione et dignitate et adiunctione, et omnibus caracteristicis proprietatibus. Plus autem omnibus differunt eo quod non in re invicem sed separati sunt. Unde et duo et tres homines dicuntur et multi. Hoc autem quod in omni videre est creatura. In sancta vero et supersubstantiali et incomprehensibili et super omnia Trinitate e converso. Illic enim commune quid re consideratur et intellectu et propter coaeternum et idem, id est identitatem substantiae et operationis et voluntatis et mentis concordia[m] et propter potestatis et virtutis et bonitatis identitatem, non dixi in similitudinem sed [propter identitatem et] propter unum insultum motus. Una enim substantia, una bonitas, una virtus, una voluntas, una operatio, una potestas, una et eadem, non tres sunt similes ad invicem, sed unus et idem motus trium ypostaseon, id est harum personarum. Unumquodque enim eorum habet se ad alterum, non minus quam ad se ipsum. Hoc est, quoniam secundum omnia unum sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus praeter generationem et processionem. Propter hoc ergo hoc nomen « Deus » potest supponere una suppositione pro pluribus personis. Hoc vero nomen « homo » non potest dictis rationibus. Hoc autem nomen « trinus » inventum fuit a theologis ad hoc ut determinaret solummodo suppositionem huius termini « Deus », nullo habito respectu ad formam. Haec autem dictio « unus » determinat ipsum solummodo respectu formae. Secundum hoc non valet haec argumentatio : Trinus Deus est ; ergo unus et alius [et tercius], quia in prima haec dictio « trinus » respicit solummodo suppositionem huius termini « Deus ». Ista autem nomina «alius et [tertius] » respiciunt formam, ut patet ex praedictis.
Secundum magistrum Praepositinum, cum dicitur : Gloriam trinae monadi canamus, haec dictio « monadi » supponit unum Deum Trinitatem. Alio modo potest responderi ut dicatur quod haec dictio « Deus » in illa propositione reddit locutionem veram pro essentia, ut cum dicitur : essentia trina, idem est « trina » quod trium una, id est communis trium. Est enim essentia divina communis natura trium personarum. Verum est ergo quod haec dictio « trina » significat distinctionem, scilicet ternarium theologicum et superessentialem. Sed illam distinctionem significat in personis, que significantur oblique per hanc dictionem « trina ». Sicut hoc nomen « Priameius » significat Priamum oblique. Est ergo sensus illius locutionis : divina essentia est trina et una, id est divina essentia est communis trium personarum et una singularitate suae essentiae. Hoc ergo nomen « trina » de essentia divina praedicat communitatem qua ipsa est natura communis trium personarum. Re vera tamen nihil aliud est communitas illa quam essentia ; se ipsa enim est communis trium personarum, differt autem in modo significandi, ut melius patebit inferius.
APPENDIX III
Cap. 8
Per quae pronomina habeat demonstrari divina essentia.
Circa octavum capitulum quaeritur utrum divina essentia possit supponi per pronomina masculini generis.
Probatur quod non, quia si hoc esset, haec esset vera : ille qui est, [est] Trinitas ; et inde sequaeretur quod ille qui est Pater est Filius ; quod est haereticum.
Quod autem essentia possit supponi per pronomen masculini generis, probatur multipliciter auctoritatibus et rationibus.
- Quia super illum locum Psalmi : Complaceat tibi Domine etc., dicit Glossa : Tibi uni Deo. Cum ergo hoc nomen « uni Deo » supponat pro divina essentia, hoc pronomen « tibi », quod est masculini generis, similiter supponit pro divina essentia. Aliter inconveniens esset expositio. Tamen super idem dicit alia Glossa : Tibi Trinitati, quae videtur contraria supra dictae Glossae.
- Item dicitur in Isaia : Nonne cognoverunt me, scilicet me esse Deum verum, ductu proprie rationis, et loquitur ibi de gentilibus qui olim non cognoverunt aliquam personam, sed tantum divinam essentiam ; et ita oportet quod hoc pronomen « me » supponat pro divina essentia, cum sit masculini generis.
- Item ubi dicitur in Exodo : Qui est misit me ad vos, dicit beatus Ieroni- mus : Merito Dominus qui vere est nomen essentiae tenuit, et ita haec vox « qui est » est nomen essentiae ; ergo haec dictio « qui » supponit pro essentia.
- Item cum dicitur : Ego sum qui sum, sic supponitur aut essentia aut persona. Videtur quod non possit dici quod supponitur persona, quia non esset ratio quare potius una quam alia ; et ita supponit divinam essentiam.
- Praeterea haec est vera : Deus est Trinitas, et ille est Trinitas. Constat quod sic supponitur divina essentia. Si ergo pronomen relativum masculini generis potest supponere pro essentia, quare eodem modo pronomen demonstrativum masculini generis non potest supponere pro essentia ?
- Item in hac locutione : « Sit salus illi decus atque virtus » etc., sic non potest dici quod hic supponitur aliqua persona, quia nulla persona est trina et una ; ergo relinquitur quod supponitur divina essentia ; et ita habemus propositum.
Item pronomen neutri generis non differt a pronominibus masculini generis, et feminei, nisi in consignificatione sexus. Sed constat quod in rebus divinis non est aliquis sexus ; ergo quantum ad divinas res aequipollent masculinum et neutrum. Ergo si neutrum pronomen potest supponere pro divina essentia, est masculinum.
Solutio. Secundum illos qui dicunt quod hoc nomen « Deus » non potest supponere nisi pro persona per se, dicendum est quod cum dicitur : Complaceat tibi Domine, quod sic per hoc pronomen « tibi » demonstratur divina essentia, et tenetur adiective, et subintelligitur haec dictio « Domino », ut sit sensus : Complaceat tibi Domino. Vel tenetur substantive in neutro genere, quod secundum eos per hoc nomen « Domine » non potest demonstrari nisi essentia. Illam autem Glossam sic exponunt : tibi Trinitati, id est tibi essentiae, quae est Trinitas.
- Nos vero dicimus quod per hoc nomen « Domine» demonstratur ibi Trinitas, et hoc pronomen « tibi » ibi supponit Trinitatem. Sed aliquantulum est ibi improprietas, quia hoc nomen « tibi », cum singularis numeri sit, proprie non supponit nisi unam personam, sed ad modum nominis supponit pro tribus, quia istae tres sunt unus Deus. Et in prima Glossa istae tres unus Deus supponit pro Trinitate. Et quod ibi fiat sermo ad Trinitatem, notat praepositio posita in compositionem huius verbi « complaceat ».
- Ad secundum obiectum dicendum quod cum dicitur : « Nonne cognoverunt me », hoc pronomen « me » ponitur in neutro genere, vel ponitur [adiective] per subintellectum huius dictionis « Deum », et supplet Glossa. Sic enim supponitur essentia, ut patet ex praedictis, quia non posset supponere pro essentia in masculino genere. Ratio autem quare essentia non posset supponi per pronomen masculini generis, haec est : quia talia pronomina significant duo in quibus consistit pluralitas, id est distinctionem et rationalitatem, quia ego non possem demonstrare asinum dicendo : ille est vel iste. Similiter iste terminus « ille qui est » non potest supponere pro asino vel pro lapide, nisi tantum pro re rationali. Cum ergo persona nihil aliud sit quam res distincta rationalis, patet quia talia pronomina non possunt supponere nisi pro persona.
- Ad tertio obiectum dicimus quod Ieronimus dicit quod haec vox « qui est » est nomen essentiale propter hoc verbum « est », quod ibi veram essentiam praedicat de persona divina.
- Ad quarto obiectum dicimus quod cum dicitur : Ego sum qui sum, potest loqui quaelibet trium personarum, tamen propter actum de quo ibi agebatur, scilicet de liberatione filiorum Israel de Aegypto, dicunt sancti quod Filius loquebatur, qui non tantummodo auctor sed minister spiritualis liberationis de Aegypto. Dicit Glossa super illud Isaiae : Ecce ego ad gentes que nesciebant me : Filius loquitur, qui olim dixit Moysi : Ego sum qui sum. Potuit ergo esse quod Filius sic supponeretur, cum dicitur : Ego sum qui sum, non Pater vel Spiritus Sanctus.
Vel potest esse quod divina essentia sic loquaeretur, et hoc pronomen « ego » poneretur adiective, hoc nomine « Deus » subintellecto, sic : Ego Deus sum qui sum. Sed propter actum de quo agitur quandoque appropriatur Filio locutio illa.
5. Ad quinto obiectum dicimus quod relativum pronomen trahit suppositionem suam a suo antecedenti, et ideo potest supponere pro re irrationali, cum dico : asinus est, et ille est ; et ideo etiam potest supponere pro essentia sicut suum antecedens. Sed aliud est, ubi pronomen habet suppositionem ex se vel ex alio pronomine, ubi oportet quod praedicta duo significet, scilicet distinctionem et rationalitatem.
6. Ad sexto obiectum dicimus quod cum dicitur : « Sit salus illi » etc., hoc pronomen « illi » tenetur adiective, et subintelligitur hoc substantivum « Deo » et supponitur essentia ; tamen potest inniti huic dictioni « Deo » adiective.
7. Ad ultimo obiectum patet solutio ex praedictis, quia neutrum genus non tantum differt a masculino et femineo in consignificatione generis, sed etiam in consignificatione rationalitatis, quam non consignificat neutrum.
