Tractatus VIII — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS OCTAVUS
DE NOTIONIBUS PERSONARUM IN SPECIALI
Dicto de notionibus in generali dicendum est de eis in speciali.
Et primo de paternitate et filiatione.
Circa quod primo queritur utrum paternitas aliquo sit Pater.
Secundo utrum paternitas et filiatio dicantur de Patre per essentiam vel per participationem.
Tertio de potentia generandi, utrum sit in Filio.
Quarto utrum paternitas proprie sit potentia generandi active.
Quinto de innascibilitate.
Sexto de communi spiratione.
Septimo de spiratione qua Spiritus Sanctus spiratur a Patre et Filio, quomodo scilicet Spiritus Sanctus procedat ab eis ut amor et utrum Spi ritus Sanctus sit amor proprie vel appropriate et de hiis aliis notionibus que conveniunt Spiritui Sancto, qualiter ei conveniant.
Octavo de hiis que appropriate conveniunt personis et non proprie.
Caput I
[Utrum paternitas aliquo sit Pater].
Circa primum queritur sic. Cum dictum sit superius quod paternitas est Pater, queritur utrum paternitas aliquo sit Pater, ut sumatur hoc nomen « aliquo » generaliter ad essentiam et personam, sicut sumitur ab Augustino :
Si enim paternitas aliquo non esset Pater, sequeretur quod nullo modo esset Pater. Si concedatur quod paternitas aliquo est Pater, non nisi paternitate, ergo paternitas paternitate est Pater. Si concedatur, contra, paternitas non inest paternitati ; ergo paternitas paternitate non est aliquid nec alicuius modi, et ita paternitate non est Pater, sicut hec argumentatio est necessaria : albedo non inest Socrati ; ergo Socrates albedine non est aliquid nec alicuius modi. Eadem obiectio est de illis propositionibus : essentia paternitate est Pater, essentia filiatione est Filius, essentia humanitate est homo.
Ad hoc dicitur generaliter quod hec est falsa : paternitas paternitate est Pater, quia sic, ut dicunt, exigitur quod res ablativi insit rei nominativi, unde dicunt quod hec argumentatio non valet : paternitas est Pater, ergo vel aliquo vel aliquibus est Pater.
Sed contra. Cum dicitur : paternitas paternitate est Pater, iste ablativus « paternitate » significat paternitatem ut causam formalem sed non ut causam formalem subiecti sed tantum predicati, scilicet Patris ; ergo ex vi locutionis non exigitur quod paternitas insit subiecto sed tantum predicato ; hoc autem verum est ; ergo illa est vera. Quod concedimus.
[Solutio]. Et ideo dicimus quod hec est vera : paternitas paternitate est Pater nec ex vi locutionis res ablativi ostenditur inesse rei nominativi, si res ablativi significatur tantum in habitudine ad rem predicati, scilicet ut causa formalis vel quasi causa formalis, et hoc verum est quia paternitas est causa formalis Patris ; talis ergo modus arguendi : albedo non inest Socrati, ergo Socrates albedine non est aliquid vel alicuius, tenet in naturalibus, quoniam in naturalibus, in propositione affirmativa exigitur quod forma rei predicati sit forma rei subiecti, cum idem oportet supponi per subiectum et predicatum ; sed non tenet talis modus argumentandi in theologicis terminis ubi propositio affirmativa est vera, non tamen proprietas predicati est proprietas rei subiecti ut in istis propositionibus : paternitas est Pater, essentia est Pater, essentia est Filius, essentia est homo. Et ideo cum dicitur : paternitas paternitate est Pater vel essentia paternitate est Pater, non exigitur quod res ablativi sit proprietas rei subiecti sed tantum quod sit causa formalis vel quasi formalis rei predicati, et de consimilibus idem iudicium.
Caput II
Utrum paternitas praedicetur de Patre per essentiam vel per participationem.
Circa secundum capitulum queritur sic. Demonstrato Patre cum dicitur : iste generat, sic predicatur generatio de isto ; ergo vel predicatur per participationem vel per essentiam. Si dicatur quod per participationem, ergo illud quod predicatur non est id de quo predicatur. Si per essentiam, ergo id quod predicatur nec actu nec intellectu potest separari ab eo de quo predicatur ; ergo generatio, demonstrato Patre, non potest separari ab illo nec actu nec intellectu.
Sed contra. Cum dico « innascibilis », sic intelligo Patrem nec sic intelligo paternitatem ; ergo paternitas potest separari a Patre intellectu.
Sed contra. Aliquid predicatur de aliquo per participationem quod nec actu nec intellectu potest separari ab eo de quo predicatur ut substantialis differentia ; sed id quod predicatur per essentiam multo familiarius predicatur quam aliquid quod predicatur per participationem ; ergo quicquid predicatur de Patre per essentiam nec actu nec intellectu potest separari a Patre.
[Solutio]. Quod concedimus. Sicut enim in hoc quod dico « homo », intelliguntur omnia superiora, sed non distincte, sed quodam modo implicite, ita cum dico « innascibilis », intelligo Patrem sed non distincte, sed quodam ineffabili modo qui non posset reperiri in naturalibus : innascibilis, id est Pater, est paternitas et ideo necesse est quod illo intellecto intelligatur aliquo modo paternitas.
Caput III
De potentia generandi, utrum sit in Filio.
Tertio capitulo notandum est quod communis est omnium opinio, quod cum dicitur : Pater potest generare Filium, hoc verbum « potest » predicat divinam essentiam.
Sed contra hoc multipliciter obicitur.
- Potentia generandi Filium nihil aliud est quam divina essentia ; sed divina essentia communis est tribus personis ; ergo potentia generandi Filium est in Filio ; ergo Filius potest generare, quod falsum est, quia non potest esse nisi unicus Filius in Trinitate.
- Item, quicquid potest Pater, potest Filius et e converso ; sed Pater potest generare Filium ; ergo Filius potest generare filium. Similis est obiectio si sic dicamus : quicquid potest Pater, potest Filius et Spiritus Sanctus et e converso ; sed Filius et Spiritus Sanctus possunt mitti ; ergo Pater potest mitti. Vel sic : quicquid potest Pater, potest Filius et e converso ; Filius potest audire a Patre ; ergo Pater potest audire a Patre ; quod falsum est, quia audire a Patre est habere scientiam a Patre vel esse a Patre, sicut dicit beatus Augustinus.
Solutio. Dicimus quod iste tres argumentationes ultime non valent, et ibi est duplex fallacia. Primo est ibi fallacia ex commutatione predicamenti, quoniam ipse proponit praedicamentum substantie, postea assumit et concludit predicamentum relationis ; posse enim generare non est posse quid, quia supposita generatione non supponitur quid sed quae ; similiter posse mitti, posse audire non est simpliciter posse quid, et ita ista duo verba « mitti », « audire » non tantum predicant divinam essentiam, sed etiam connotant relationem, scilicet esse ab alio. Secunda fallacia est in illis argumentationibus ex eo quod res verbi in assumptione retorquetur ad unam personam, in conclusione ad aliam, et ideo est ibi fallacia accidentis.
Propter solam primam rationem non valet hec argumentatio : quicquid potest esse Pater, potest esse Filius, sed Pater potest esse pater, ergo Filius potest esse pater, quia posse esse patrem non est posse esse quid. Propter solam secundam rationem non valet hec argumentatio : que cumque potentia est in Patre, est in Filio, sed potentia generandi est in Patre, ergo potentia generandi est in Filio, quia res gerundivi verbi personalis prius in assumptione retorquetur ad unam personam, in conclusione ad aliam, sicut patet in talibus argumentationibus : quicquid scit iste, scit anima eius ; sed iste scit cytarizare ; ergo anima eius scit cytarizare. Similiter et hic : quicquid vult iste, vult pater eius ; sit ita. Sed iste vult ducere uxorem, ergo pater eius vult ducere uxorem ; non sequitur, posito quod pater eius non velit ducere uxorem, sed vult quod filius eius ducat uxorem.
Notandum tamen quod hec est duplex : potentia generandi est in Filio, quia si hoc gerundivum « generandi » sit gerundivum verbi personalis activi, falsa est, ut dictum est, et secundum hoc est incongrua vel imperfecta : potentia generandi est divina essentia, quia res gerundivi non potest ibi retorqueri ad aliud suppositum ; sed secundum quod illud est gerundivum verbi impersonalis, vera est hec : potentia generandi est in Filio, id est potentia qua aliquis potest generare est in Filio ; et in hoc sensu hec est vera : Deus scit artem inveniendi, id est artem qua aliquis invenit, nec inde sequitur : ergo Deus scit invenire, impediente fallacia accidentis, quia res gerundivi que retorquebatur ad generale suppositum, in conclusione retorquetur singulariter ad Deum.
Caput IV
Utrum paternitas sit potentia generandi active.
Circa quartum capitulum obicitur.
- Sicut se habet innascibilitas ad Patrem, ita se habet nascibilitas ad Filium ; sed innascibilitas est proprietas notionalis Patris ; ergo nascibilitas est proprietas notionalis Filii ; sed nascibilitas idem est quod potentia nascendi, sicut mutabilitas idem est quod potentia mutandi, et visibilitas idem est quod potentia videndi, et risibilitas idem est quod potentia ridendi ; ergo iste terminus potentia nascendi sive potentia generandi passive, quod idem est, supponit notionem Filii, non essentiam ; ergo cum dicitur : Pater potest generare, hoc verbum potest copulat notionem, non essentiam.
- Item regula est :
sed actus generandi est proprius Patris ; ergo et potentia propria est Patris ; sed essentia non propria est Patris ; relinquitur ergo quod potentia illa propria sit notio Patris.
Cuius est actus, eius est potentia ;
- Item, cum dicitur : Pater potest generare Filium, ista duo verba « potest », « generare » construuntur inter se ; ergo mediante aliqua habitudine, quoniam si non esset ibi aliqua habitudo nec aliqua ligatio, et ita nulla constructio. Queritur ergo que sit illa habitudo, et non poterit dici nisi habitudo originis. Ex illa ergo propositione proprie sequitur quod divina essentia se habeat ut origo ad generationem Filii ; ergo divina essentia generat Filium ; quod necessario improbatum est in Sententiis, quia sequeretur quod divina essentia non esset Filius.
Solutio.
- Ad primo obiectum dicimus quod si nascibilitas dicatur ipsa filiatio, vera est prima propositio ; sicut se habet innascibilitas etc. Si autem nascibilitas dicatur potentia nascendi, falsa est, et sic solvitur prima obiectio per distinctionem equivocationis.
- Ad secundo obiectum dicimus quod hec propositio in rebus naturalibus generaliter vera est, sed non est vera generaliter in theologicis, et hoc ideo contingit quia in naturalibus una sola potentia unius solius est, sed in theologicis una sola potentia plurium est, et ideo non valet hec argumentatio : Cuius est actus, eius est potentia. Sed actus generandi proprius est Patris ; ergo potentia generandi propria est Patris, impediente fallacia secundum consequens, sicut hic : cuius est risibilitas, eius est sensibilitas ; sed risibilitas proprium est hominis ; ergo sensibilitas proprium est hominis ; fit enim processus ab inferiori ad superius cum negatione que intelligitur in hac dictione proprium.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod haec est vera : essentia se habet ut origo ad generationem Filii, sed non per se neque secundum se, sed tantum prout est in Patre se habet ut origo ad generationem Filii, sicut et in naturalibus forme non agunt per se, sed subiecta formis suis agunt proprie ; unde non valet haec argumentatio : potentia a qua Socrates generat Platonem se habet ut origo ad generationem Platonis ; ergo illa potentia generat Platonem. Eodem modo non valet hec argumentatio : essentia divina se habet ut origo ad Filium ; ergo essentia divina generat Filium ; impedit enim fallacia accidentis. Cum enim deberet denominare subiectum, denominat naturam ; quod autem ita sit, apparet per hoc quod dicitur in Psalmo :
Ex utero ante luciferunt genui te.Uterus enim Dei Patris est eius summa bonitas que non permisit ipsum esse sterilem, ut supra dictum est ; quae summa bonitas in Patre est origo Filii, et illam originem notat hec prepositio ex, cum dicitur :Ex utero ante luciferum genui te.
Caput V
De Innascibilltate.
Quinto capitulo dicendum est de innascibilitate, de qua multe sunt opiniones. Quidam dixerunt quod innascibilitas est quedam proprietas que inest Patri ex eo quod ipse a nullo est, et alii sunt ab eo.
Sed contra. Quod ipse a nullo est, negatio est ; quod alii ab ipso sint, affirmatio est ; ex affirmatione et ex negatione nihil est, cum negatio nihil sit ; ergo innascibilitas non est proprietas ex illis nata.
Item, quod alii sint a Patre, hoc in aliis est, non in Patre ; ergo ex hoc non debet esse aliqua proprietas in Patre, sed in aliis.
Item, si aliqua proprietas inest Patri ex eo quod ipse a nullo est et alie persone ab ipso sunt, eadem ratione aliqua proprietas inest Spiritui Sancto ex eo quod nulla est ab ipso et ipse est ab aliis ; et similiter aliqua proprietas inest Filio ex eo quod ipse est ab aliquo et alius ab eo, et ita erunt plures quam distincte sint notiones superius.
Propter hoc exponunt quod sic intelligendum est : innascibilitas est proprietas que inest Patri ex eo quod ipse a nullo est et ipse est principium aliorum.
Sed iterum obicitur quod Pater non est principium aliorum nisi per generationem vel spirationem vel per creationem ; ergo secundum hoc innascibilitas non est aliqua nova notio alia a generatione vel spiratione.
Alii dixerunt quod innascibilitas est universalis auctoritas sive principalitas que in solo Patre est, essentia autem divina non habet auctoritatem nisi respectu creaturarum.
Sed contra. Aut dicitur universalis principalitas, quia Pater est principium omnium aut quia est universaliter intellecta. Si primo modo, ergo principalitas universalis non est aliud quam generatio vel spiratio vel creatio. Si dicitur universalis principalitas que est universaliter intellecta, non propter hoc erit alia notio quam generatio vel spiratio vel creatio nisi ponatur homo communis qui non sit Socrates vel Plato et sic de aliis ; sed hoc nihil est.
Alii dicunt quod innascibilitas est fontalis plenitudo que est in Patre et non est ad aliquid ; sicut grammatica, licet sit alicuius, non tamen est ad aliquid ; ita fontalis plenitudo, licet sit alicuius plenitudo, non tamen est ad aliquid.
Sed contra. Dicit Augustinus quod
quicquid dicitur de Deo aut dicitur secundum essentiam aut secundum relationem.
Ergo fontalis plenitudo si non dicatur de Patre secundum relationem, dicitur de Deo secundum essentiam ; ergo fontalis plenitudo dicitur de essentia divina ; ergo et innascibilitas ; et hoc falsum. Item fons, in quantum fons, habet fluere ; ergo est ad aliquid.
Alii dicunt, quibus consentimus, quod innascibilitas est notio Patris per modum privationis, est enim innascibilitas privatio essendi ab alio in eo a quo sunt omnes alii ; dignitas enim est Patri, a quo sunt omnes alii, non esse ab alio, sicut dignitas est alicui regi non habere regnum ab alio, et per hoc distinguitur Pater ab aliis personis, sicut ovis non signata ab ove signata. Nec sequitur : innascibilitas est notio, ergo est ; sicut non sequitur : passio Christi est articulus, ergo passio Christi est. Et quod ita sit videtur per Augustinum, qui dicit quod
ingenitus non dicit de Patre quid sit sed quid non sit ;
et prepositio illa non mutat predicamentum. Aristoteles etiam dicit quod sicut risibile est proprium hominis, ita non-risibile est proprium non-hominis ; et ita negatio distinctiva est.
Item, probat Augustinus quod innascibilitas est alia notio quam paternitas. Quia,
si Pater nunquam genuisset Filium, nihilominus esset ingenitus vel innascibilis ;
sed si non genuisset, non esset Pater ; et ita paternitas non esset ; sed innascibilitas esset ; ergo innascibilitas proprie est alia notio quam paternitas.
Sed videtur primam propositionem esse falsam, quia si Pater nun quam genuisset, non esset Pater, et ita paternitas non esset ; ergo hec persona non esset, quia paternitas facit hanc personam ; et ita si Pater nunquam genuisset, simpliciter non esset, et ita non esset ingenitus vel innascibilis.
[Solutio]. Ad hoc dicendum est quod Augustinus non habuit hunc respectum ad naturam essendi, sed ad naturam intelligendi. Concedimus enim quod si Pater non genuisset, non esset ; sed intellecto quod non genuerit, bene potest intelligi quod sit ingenitus vel innascibilis, quia innascibilitate intellecta non intelligitur paternitas ad minus distincte. Si vero aliquis velit dicere quod privationes dicuntur de ente et de non ente, posset dicere quod hec argumentatio non valet : Pater non est ; ergo non est ingenitus.
Ex praedictis patet quod deceptus fuit Arius, volens probare quod Pater maior est Filio hac argumentatione : Pater est innascibilis vel ingenitus ; Filius est genitus ; ergo Pater maior est Filio. Non valet hec argumentatio propter commutationem predicamenti, quia innascibilis pertinet ad predicamentum relationis, maior pertinet ad predicamentum substantie, cum sit adiectivum quantitativum. Dicimus ergo quod innascibilitas notio est privativa in eo a quo fluit quicquid fluere potest, sed notio est in Patre, quia per eam cognoscitur Pater et discernitur ; proprietas est, quia ei soli convenit ; si enim essent due persone in deitate, quarum utraque non esset ab alio, non esset summa germanitas et summa iocunditas ibi. Sciendum etiam quod cum dicitur : Pater est auctor Filii et Spiritus Sancti, hoc nomen auctor significat communiter paternitatem et spirationem et preterea innascibilitatem, quia prout auctoritas dicitur esse in solo Patre, tantum valet auctor quantum principium sine principio.
Sed quod dictum est, quod innascibilitas est notio privativa, videtur esse contra illud quod supra dictum est, scilicet quod Pater, in quantum Deus innascibilis, generat Filium ; privatio enim, cum non sit, nec est causa nec cum causa generationis ; ergo hec est falsa : Pater, secundum quod Deus innascibilis, generat.
Solutio. Proprie loquendo sola essentia divina origo est generationis, unde :
id est ex mea essentia, tamen cum circumstantia privationis, sicut aliquis dives largus non vult comedere solus et cum non habeat socios secum, querit socios extra, ex sola largitate est ; tamen secundum quod est cum hac negatione : sine sociis. Similiter Deus Pater ex sola sua redundantissima gratia sive largitate, cum non habeat socium ante, quia a nullo est, quodam modo querit extra et generat alium cui communicet delicias suas ; posset tamen esse negatio causa motiva in generatione, sicut aliquis dat indigenti quia indiget, indigentia tamen nihil est.
Adhuc obicitur de illa locutione Augustini :
Si Pater non genuisset Filium, nihilominus esset ingenitus vel innascibilis.
Et videtur quod vera sit simpliciter, quia Dominus dicit in Evangelio Iohannis, VIII :
Ergo Patrem noverunt Iudei ; sed non in quantum Pater, quia Iudei non distinguunt personas, ergo in quantum innascibilis ; et ita cognoscitur ille qui est Pater in quantum innascibilis vel ingenitus sine paternitate.
Item, Iudei et gentiles philosophi bene concedunt istam : ille qui est a nullo creavit celum et terram ; ergo ille qui est innascibilis, creavit celum et terram ; de Patre vero, in quantum est Pater, nihil sciunt ; ergo quantum est ad illos nullo modo intellecta paternitate, vera est hec : iste creavit celum et terram, demonstrato illo qui est innascibilis ; ergo Pater, etsi non genuisset Filium, nihilominus esset ille qui est innascibilis ; ergo nihilominus esset persona, quia iste terminus « ille qui est » supponere non potest nisi pro persona.
Item, dictum est quod Deus Pater, non in quantum Pater, sed in quantum innascibilis, generat Filium ; aut innascibilis dicit principium a quo fluunt omnia vel possunt omnia fluere. Si primo modo, ergo innascibilis dicit fluxum Filii ; ergo paternitatem ; ergo Pater, secundum quod Pater, generat ; et hoc falsum. Si innascibilis dicit principium a quo possunt fluere omnia, dicit ergo Patrem, non prout est Pater, sed prout potest generare ; sed potest intelligi posse generare etsi non generet. Ponatur quod non genuerit, intelligatur tamen posse generare : inde sic. Iste est innascibilis ; ergo iste potest generare ; ergo iste est ; et ita verum est simpliciter quod quamvis Pater non genuisset, nihilominus esset et esset ingenitus.
Item, praedicta positio non mutat suppositionem terminorum ; ergo cum dicitur : ille qui est Pater potest generare, iste terminus «ille qui est» supponit pro persona et tantum pro una, quia in deitate non est nisi unus qui possit generare ; ergo supponit tantum pro persona ista ; et ita Pater, etsi non genuisset, nihilominus esset et esset hec per sona.
Sed contra.
- Si Pater non genuisset, non haberet paternitatem, et ita non haberet esse personale, cum paternitas faciat personam ; nec haberet esse notionale, cum non esset personalis ; ergo si esset, non esset nisi essentia, id est non haberet nisi essentiale ; ergo non posset generare, quia essentia non potest generare.
- Item, si iste demonstrato Patre, quia potest generare, est, eadem ratione demonstrato Filio, quia potest generari, est ; et si hoc, ergo Filius est ; ergo Pater est ; Pater ergo non potest intelligi posse generare quin genuerit.
Solutio.
- Sicut dictum est, si respectus habeatur ad naturam et essentiam rei divine, falsum est quod dicit Augustinus, quia secundum naturam rerum divinarum, si Pater potest generare, generat, cum sciat et velit ; unde si non generat, non potest generare ; et ita si non genuisset, non esset. Vel potest haberi respectus ad naturam intellectus, et hoc dupliciter : vel ad naturam intellectus fidei vel intellectus humani metaphorici. Si ad naturam intellectus fidei, falsum est ; ponit enim intellectus fidei quod si potest generare, generat. Si habito respectu ad naturam intellectus humani metaphorici, verum est quod dicit Augustinus loquendo de divinis sicut loquimur de humanis ; Adam enim, etsi nullum genuisset, nihilominus esset ingenitus ; et licet Pater non haberet paternitatem in actu, tamen haberet esse personale ; distingueretur enim ab ipsa paternitate existente ibi in potentia per hoc quod dico : potens generare.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Pater, quia, potest generare, est ; ergo Filius, quia potest generari, est, quia potentia generandi active sequitur esse rei vel concomitatur, sed potentia generandi passive precedit esse rei.
Ex praedictis videtur quod haec sit vera : Pater, in quantum potest generare, generat, quia potentia generandi est originalis causa generationis, sicut ibi contingit dicere causam. Ergo hec est falsa : Pater in quantum Deus innascibilis, generat, quia unius rei non sunt diverse cause immediate in eodem genere cause. Dictum est autem quod hec vera est : Pater in quantum Deus etc.
Solutio. Haec est vera : Deus Pater, in quantum Deus innascibilis, generat, et hec vox « in quantum » notat causam quasi primam et per se. Et haec iterum vera est : Deus Pater, in quantum pater, potest generare, generat, ut notetur qualiscumque causa non prima vel quasi prima, sicut hec est vera : homo, in quantum homo pater, potest generare ; non tamen penitus est simile de homine et de Deo, quia haec est vera : homo, in quantum homo, potest generare, sed hec est falsa : Deus, in quantum Deus, potest generare, quia non cuilibet qui Deus est convenit posse generare ; et sicut hec est vera : Pater, in quantum pater, potest generare, generat, ita hec est vera : Filius, in quantum filius potest generari, generatur, ut notetur quasi causa materialis.
Item, haec est vera : Filius, in quantum Deus, generatur, ut notetur quasi finis vel terminus generationis. Deitas enim prout est in Filio, data vel donabilis est, prout est in Patre, dans vel datrix est.
Ex praedictis patet qualiter intelligendum sit de innascibilitate, et philosophi et Iudei Patrem cognoverunt ut innascibilem, unde Glossa dicit Super Apocalipsim, quod
de Patre nullus erravit,
quod verum est quantum in se est, sed in comparatione ad Filium error aliquis fuit de Patre.
Caput VI
De communi spiratione.
Dicto de tribus notionibus, scilicet paternitate, filiatione et innascibilitate, sexto capitulo dicendum est de communi spiratione, qua Pater et Filius communiter spirant Spiritum Sanctum, qua scilicet Pater est principium Spiritus Sancti et Filius Spiritus Sancti. Et dicit Augustinus quod
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
Sed contra.
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti ;
ergo Pater est principium Spiritus Sancti et Filius est principium Spiritus Sancti ; ergo Filius idem est principium quod Pater. Queratur ergo pro quo reddat locutionem veram iste terminus « principium ». Si dicatur quod pro persona, sed Pater est persona ; ergo Filius est eadem persona. Non potest autem dici quod iste terminus « principium » teneatur pro essentia, quia essentia non spirat Spiritum Sanctum. Eadem est obiectio de persona, quoniam cum dicitur : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, iste terminus « principium » non potest supponere pro essentia, quoniam essentia non spirat Spiritum Sanctum nec potest vere teneri pro persona, quia Pater et Filius non sunt una persona.
Ad hoc dixerunt quidam quod hec est vera et propria : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, dicentes quod hoc nomen «principium» non supponit ibi pro essentia nec pro persona, sed pro communi spiratione, quae etiam est Pater et Filius, ea tamen supposita non supponitur Pater et Filius nec simul Pater et Filius, sicut divina essentia est tres persone et est quelibet illarum, ea tamen supposita non supponuntur tres persone nec aliqua illarum.
Haec solutio recessit abusu, quoniam non posset de facili sustineri ; est enim regula, quod omnis terminus supponens supponit pro omni secundum exigentiam suae formae, ut iste terminus homo supponit naturaliter pro omni eo cui inest humanitas, similiter iste terminus album supponit pro omni eo cui inest albedo, et sic de talibus ; ergo iste terminus principium supponit pro omni eo cui inest forma, a qua imponitur, scilicet communis spiratio ; sed ipsa, inest tam Patri quam Filio ; ergo iste terminus «principium» supponit naturaliter tam pro Patre quam pro Filio. Hec ratio sufficiens est ad improbandam predictam opinionem.
Est autem communis opinio quod proprie loquendo hec est falsa : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti ; sed dicunt quod Augustinus sumit hoc nomen principium adiective in illa locutione ; unde is est sensus : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, id est Pater et Filius una spiratione spirant Spiritum Sanctum.
Sed probatur etiam quod illa proprie loquendo vera est, et secundum hoc hoc nomen «principium» tenetur substantive. Dicit enim Boetius, in principio sui libri De Trinitate, quod philosophi ex propriis suis rationibus ita argumentantur :
Sit talis illatio singulariter : Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus ; ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus ; eadem ratione propter singularitatem spirationis fiet talis argumentatio sive illatio singulariter : Pater est principium Spiritus Sancti, Filius est principium Spiritus Sancti, ergo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Ergo sic hec propositio proprie est vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti.
Item, hoc nomen principium supponit pro Patre, ideo quia spiratio inest Patri, similiter supponit pro Filio, quia spiratio inest Filio ; ergo eodem modo supponit pro illis duobus insimul, quia eadem spiratio inest illis duobus simul ; ergo haec est proprie vera : Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, ut hoc nomen «principium» teneatur pro duabus personis simul. Quod concedimus hac ratione sequentes beatum Augustinum.
Haec similiter est vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, secundum quod hec dictio «unum» respicit formam solum, quia Pater et Filius una spiratione sunt principium Spiritus Sancti. Et non valet hec argumentatio : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti ; ergo Pater est principium Spiritus Sancti et Filius est idem principium, impediente fallacia univocationis, quia in prima hoc nomen principium supponit pro duabus personis simul ; in conclusione vero oportet quod teneatur pro una, sicut hic : ista duo dolia sunt unum vinum ; ergo hoc dolium est unum vinum, et illud dolium est idem vinum.
Ad sequens obiectum patet solutio, quia cum dicitur : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, hoc nomen « principium » non tenetur pro essentia nec tenetur pro persona, sed pro duabus personis simul ; licet autem hec proprie sit vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, non tamen propriissime est vera ; secundum enim rectissimam determinationem oporteret quod hec dictio « unum » significaret unitatem non solum forme sed et suppositi.
Cum Pater sit principium Spiritus Sancti et Filius sit principium Spiritus Sancti, investigat Augustinus utrum Pater et Filius sint plura principia Spiritus Sancti aut unum, et determinat quod Pater et Filius non sunt plura principia Spiritus Sancti.
Sed contra.
- Hoc principium Spiritus Sancti est, demonstrato Patre, similiter hoc principium Spiritus Sancti est, demonstrato Filio ; et hoc principium non est illud principium ; ergo hoc principium Spiritus Sancti et illud principium Spiritus Sancti non sunt nisi Pater et Filius ; ergo Pater et Filius sunt principia Spiritus Sancti ; ergo plura sunt principia Spiritus Sancti.
- Item, iste terminus principium Spiritus Sancti equivalet huic termino persona spirans Spiritum Sanctum ; sed Pater et Filius sunt plures persone spirantes Spiritum Sanctum ; ergo Pater et Filius sunt plura principia, etc.
Item, hoc nomen principium supponit pro pluribus personis ; ergo quantum ad suppositum potest transferri ad plurale ; similiter quantum ad formam, quia forma pluraliter significatur cum dicitur : persone spirantes Spiritum Sanctum ; ergo hoc nomen «principium» potest transferri ad plurale in ista significatione sic et congrue ; et ita hec erit vera : Pater et Filius sunt plura Spiritus Sancti.
- Item, indirecte hec notio spiratio, quia una est, facit Patrem et Filium unum esse principium, qui illa notione spirant Spiritum Sanctum ; ergo eadem ratione due notiones, scilicet generatio et spiratio, quarum utraque Pater est principium, faciunt Patrem duo esse principia ; ergo secundum hoc Pater est multa principia ; et hoc falsum.
[Solutio].
- Ad primo obiectum dicimus quod hec est incongrua : hoc principium est demonstrato Patre sive Filio, sive hoc nomen principium teneatur substantive vel adiective, quia si teneatur substantive, constat quod non potest determinare nisi essentiam ; si autem teneatur adiective, falsa est, quia hec dictio principium, quantum ad formam significatam, singularis est, sicut hec est incongrua : iste Deus vel aliquis Deus est, quia, sicut dictum est,
non habet locum distinctio ubi non est ex diversis causis unio.
- Ad secundo obiectum dicimus quod iste terminus principium et iste terminus persona spirans Spiritum Sanctum non prorsus equipollent, quoniam iste terminus principium non significat nisi unicam formam singularem que prohibet ipsam transferri in plurale, sed hoc nomen persona spirans Spiritum Sanctum propter personalitatem quam significat potest transferri ad plurale ; hoc autem nomen principium solum datum est a spiratione singulari, et idcirco, licet spiratio possit significari pluraliter uno modo, scilicet respectu plurium personarum, tamen quia non potest in se et secundum se recipere distinctionem, ideo non potest transferri ad plurale ; hoc enim exigeretur ad hoc ut haberet plurale, sicut dictum est de hoc nomine Deus.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod generatio et spiratio non faciunt Patrem duo principia, quia non sunt eiusdem generis unitates ; paternitas enim talis unitas est que facit Patrem indivisum in se et distinctum a quolibet alio ; et hoc non facit spiratio, cum habeat esse in pluribus.
Item, dictum est quod hec non est propriissime vera : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Sed probatur quod immo sic plures notiones personas plures esse faciunt proprie. Ergo per locum a contrariis una notio proprie facit esse unum principium. Ergo una notio proprie faciet Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti vel aliquid unum ; constat quod nonnisi unum principium ; ergo Pater et Filius sunt proprie unum principium Spiritus Sancti ; quod est contra communem opinionem omnium.
Nos autem concedimus quod sunt proprie unum principium Spiritus Sancti, licet non propriissime, quia spiratio quasi personarum pluralitatem invenit, et ideo eas non potest penitus unire ; sicut proprie dicitur unus populus et tamen non propriissime, quia unitas sive unio qua populus dicitur unus non est propriissime unitas.
Sed videtur quod haec sit vera : Pater est unum principium Spiritus Sancti et Filius est idem principium, quia sicut hec dictio unum respicit formam, ita hec dictio idem ; sed haec est vera : Filius eadem notione est principium Spiritus Sancti ; ergo illa est vera.
Solutio. Licet haec dictio idem respici[a]t formam, tamen non solum formam sed refert idem suppositum ; est enim relativum idemptitatis in grammatica, propter hoc illa illatio est falsa : Filius est idem principium ; nec sequitur : Filius non est idem principium ; ergo Filius est aliud principium propter formam ; unde sicut non valet hec argumentatio : Deus genuit Deum, ergo se Deum vel alium Deum, ita non valet hec : Pater et Filius sunt unum principium, ergo idem principium vel aliud.
Quaeritur postea de causa originali spirationis. Pater spirat Spiritum Sanctum, non secundum quod spirator, quia sic idem esset causa sui, nec secundum quod Deus, quia sic Spiritus spiraret se, nec secundum quod Pater vel innascibilis, quia secundum hoc Filius non spiraret ; ergo, ut videtur, non est aliqua causa originalis spirationis ; ergo spiratio non est.
Solutio patet quodam modo per praedicta. Quod si respiciamus ad naturam rei vel ad intellectum fidei, sicut haec est vera : Pater secundum quod pater potest generare generat, ita hec est vera : Pater in quantum potest spirare spirat. Si vero respiciamus ad intellectum humanum et loquamur de Deo ad proportionem in naturis, non est per se vera, sicut haec non est per se vera : Socrates in quantum potest currere currit ; sed haec est per se vera : Pater in quantum summe bonus improcessibilis spirat, sicut haec est vera per se : Deus Pater in quantum Deus innascibilis generat ; sed innascibilitas notio est personae ; importat enim dignitatem, ut dictum est, sed improcessibilitas non importat dignitatem ; unde non est notio personae.
Caput VII
De spiratione qua Spiritus Sanctus spiratur a Patre et Filio.
Circa septimum capitulum, dicto de communi notione qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, dicendum est de processione qua Spiritus Sanctus procedit ab utroque, quia nota una correlationum per consequens et alia cognoscitur.
Quaeritur tamen circa septimum capitulum quomodo Spiritus Sanctus procedit ut amor. Cum enim Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, spirant tanquam amorem qui est nexus et concordia Patris et Filii, et ideo dicit Augustinus :
Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.
Et videtur quod hoc sit falsum, quia diligere est esse ; sed Pater et Filius non sunt Spiritu Sancto, quia non habent esse suum a Spiritu Sancto sed potius Spiritus Sanctus ab eis ; ergo hec est falsa : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.
Item, si Pater diligit dilectione quam spirat, eadem ratione est sapiens sapientia quam ipse gignit ; ergo secundum hoc ab illa esset, quoniam esse sapientem sive sapere est esse, et ideo Pater non est sapiens sapientia quam ipse gignit ; sed eadem ratione Pater non diligit dilectione quam ipse spirat, quia diligere est ibi esse, et ita oporteret quod Pater esset dilectione quam ipse spirat.
Ad hoc dicunt quidam quod cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, iste ablativus « Spiritu Sancto » non est ibi causativus sed significativus ; Spiritus enim Sanctus non est causa vel quasi causa quare Pater et Filius diligunt se, sed est signum quod Pater et Filius diligunt se ; quia enim Pater et Filius simul eodem modo concorditer spirant Spiritum Sanctum, signum est quod Pater et Filius diligunt se ; sed Filius non est ita expresse signum quod Pater sit sapiens, et ideo non conceditur hec : Pater est sapiens Filio vel sapientia genita ; licet enim cum Filius factus est homo, indicaverit nobis scientiam Patris, tamen, in quantum est ab eterno, Deus, non est ita expresse signum quod Pater sit sapiens, sicut Spiritus Sanctus expresse est signum quod Pater et Filius diligunt se.
Magister Prepositinus dicebat quod cum dicitur :
est enim regula quod hec dictio per iuncta cum verbis transitivis notat subauctoritatem, et cum aliis auctoritatem. Cum enim dico : rex corripit cives huius civitatis per prepositum, hec dictio per notat subauctoritatem, et est sensus : prepositus corripit et hoc a rege habet. Si autem dicam : iste est bonus per illum, hec dictio per notat auctoritatem. Similiter cum dico : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, sic notatur subauctoritas per ablativum vel per hanc dictionem per propter transitionem huius verbi diligunt, et ideo est vera et est sensus : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, id est Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium et hoc habet a Patre et Filio. Sed hec est falsa : Pater est sapiens Filio vel per Filium, quia sic notatur auctoritas per ablativum vel per prepositionem, cum non sit ibi verbum transitivum : unde illa prepositio exigeret quod Filius esset auctor Patris ut sit sapiens et ita ut sit, et ideo est illa falsa.
Videtur quod ille opiniones nulle sint. Primo obicitur contra primam.
Quod enim Pater diligit Filium qui est summa sapientia, cuius radii sunt omnes sapientie create, propter quod de ea dicitur : Omnis sapientia a Domino Deo est etc., hoc, inquam, quod Deus genuit talem sapientiam expressissimum signum est quod Pater est sapiens ; ergo eodem modo quo haec est vera : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, secundum quod notatur signum per ablativum ita hec est vera : Pater est sapiens Filio.
Item, signum non convenit eis quorum est signum ; si ergo Spiritus Sanctus est tantum signum quod Pater et Filius diligunt se, secundum hoc non erit Spiritus Sanctus nexus Patris et Filii ; quod falsum est ; non enim est nexus Patris et Filii Spiritus Sanctus nisi quia ipse est amor Patris et Filii.
Consimilis obiectio potest fieri contra secundam opinionem.
Per hoc enim quod Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium et hoc habet a Patre [et] Filio, non est Spiritus Sanctus nexus Patris et Filii, sicut si ego diligo duos alios, non propter hoc illi sunt connexi, immo forte inimici sunt ad invicem ; ergo Spiritus Sanctus non est nexus Patris et Filii per hoc quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quod falsum est ; non enim posset assignari in quo alio esset nexus et concordia illorum.
Item, Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio per modum benignitatis, et ita ut donum et ut primum donum ; sed primum donum est amor ; ergo Spiritus Sanctus proprie est amor quo Pater diligit Filium et e converso ; sed amor proprie loquendo informat amantem in quo est ; ergo proprie loquendo Spiritus Sanctus informat Patrem et Filium ; ergo cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ille ablativus proprie formalis est.
Quod concedunt quidam dicentes quod dilectio proprie dicitur de Spiritu Sancto. Et ad duas primas obiectiones solvunt per distinctionem dilectionis ; aliquando enim sumitur dilectio essentialiter ut in primo ad Colossenses :
aliquando personaliter secundum quod amor dicitur proprie de Spiritu Sancto, et sic sumitur dilectio cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, et sic hoc verbum « diligit » non significat esse, sed sapere et intelligere significant esse.
Et quod Spiritus Sanctus dicatur amor proprie et non appropriate tantum, probatur multis modis. Quia dicit Augustinus quod
Spiritus Sanctus est donum aeterna relatione.
Ergo proprie est donum ; sed non est donum nisi in quantum est amor, quia omne donum aut est in trinsecum et sic amor, aut extrinsecum sicut illud quod ex amore datur ; ergo amor proprie dicitur de Spiritu Sancto.
Item, dictum est superius quod Filius, secundum quod Deus, genitus est a Patre prout deitas est quasi causa finalis generationis ; hoc modo non est hec vera : Spiritus in quantum Deus procedit a Patre et Filio, quia secundum hoc illa processio esset generatio ; intentio enim generantis est dare suum esse ; procedit ergo Spiritus Sanctus a Patre et Filio in quantum amor, et ita amor proprie dicitur de Spiritu Sancto propter proprium finem quem habet ista emanatio, cum emanatio Filii habeat communem finem, scilicet deitatem. Forte illud concedet aliquis, tamen dicet hanc esse falsam : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto secundum quod ablativus ille formalis est.
Sed contra. Primo et summo Verbo omnia sunt dicibilia ; ergo primo et summo Amore sunt omnia amabilia formaliter ; ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto prout ablativus formalis est.
Item, in Deo sunt omnia bona ; ergo in Deo est amor naturalis et amor gratuitus ; de naturali dicit Apostolus :
Ibi dilectio sumitur essentialiter, quia si sumeretur personaliter pro Spiritu Sancto, ergo Filius esset filius Spiritus Sancti ; ita dicit Augustinus. Cum ergo dilectio Dei naturalis sit essentialis, oportet quod amor gratuitus sit personalis ; licet enim in Deo sancto sit idem amor gratuitus quod naturalis, sicut persona idem est quod essentia, tamen uno nominato non nominatur alius ; et sic amor gratuitus proprie dicitur de Spiritu Sancto.
Item, anima est similis Deo in amore gratuito, scilicet caritate et aliis virtutibus, et est ymago illius quantum ad naturalia, scilicet : quantum ad potentiam cognoscendi et diligendi ; ideo in Deo oportet aliquid respondere et similitudini et ymagini, et ita in Deo est amor naturalis et gratuitus, et inde ut prius.
Item, dicit Augustinus :
Non est alter duorum quo genitus a genitore diligitur genitoremque suum diligit nec dono alicuius superioris sed suo proprio dono sunt conformes
formaliter ; ergo Spiritus Sanctus proprie amor est et nexus et concordia Patris et Filii.
Sed contra.
Sed Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto ; ergo volunt sibi bonum Spiritu Sancto ; sed velle in Deo est esse ; ergo diligere est esse.Diligere aliquem est velle ei bonum.
Probatio : posse, scire, velle sunt tria principia ; sed tam posse quam scire in Deo est esse ; ergo velle in Deo est esse ; ergo diligere est esse ; ergo sicut Pater et Filius non sunt Spritu Sancto, ita nec diligunt se Spiritu Sancto, et ita non diligunt se Spiritu Sancto formaliter.
- Item, unica est beatitudo Patris et Filii et Spiritus Sancti ; sed nihil est commune Trinitati nisi essentia ; ergo beatitudo significat essentiam ; sed beatitudo consistit in cognitione et dilectione ; ergo dilectio significat essentiam ; ergo non dicitur proprie de Spiritu Sancto.
- Item, amor sive sumatur in habitu sive in actu qualitas est ; cum enim sumitur in actu, passio est in tertia specie qualitatis ; sed nomina qualitatis dicta de Deo non recedunt a predicamento substantie ; ergo amor dictus de Deo significat essentiam ; ergo non proprie dicitur de Spiritu Sancto.
[Solutio]. Ad praedicta dicimus sine preiudicio melioris sententie quod hec est vera : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto secundum quod ablativus ille formalis vel quasi formalis est.
- Et prima obiectio solvenda est per distinctionem voluntatis. Sicut enim in Deo duplex est amor vel quasi duplex : naturalis scilicet et gratuitus, ita et duplex velle, scilicet naturale et velle quod est tantum per modum mere liberalitatis, quo nominato non nominatur esse, sed amor procedens, qui, in quantum est procedens, intelligitur persona non essentia, cum essentia non procedat ab aliquo.
- Secunda obiectio solvitur per interemptionem huius : beatitudo consistit in cognitione et dilecfüone, immo beatitudo est ipsa cognitio et dilectio, non est de essentia beatitudinis sed est consummatio beatitudinis. Dicit enim Augustinus quod dilectio non facit beatum sed fruitio, et Dominus in Evangelio :
Haec est vita aeterna ut cognoscant etc.,et Augustinus super illud verbum :Qui non crediderit iam iudicatus est,dicit quod vita et beatitudo est credere et cognoscere ; non credere autem et non cognoscere dampnatio est ; qui enim non credit, iam in inferno spirituali est, scilicet in tenebris spiritualibus ; amor autem, cum est in visione, languor est ; unde in Cantico :Amore langueo.Unde cum sit languor, non est beatitudo nec pars illius secundum se, nec est consummatio secundum se nisi in quantum est in visione illa.
- Ad tertio obiectum dicimus quod amor non sequitur regulam aliorum nominum qualitativorum propter multas causas.
Prima est quia amor passio est vel passibilis qualitas ; est autem passio vel passibilis qualitas inferens vel illata parum vel diu durans cum subiecto ; amor autem in Deo non est illatus sed tantum inferens, unde semper in actu est et propter hoc magis pertinet ad predicamentum actionis, et sic ad predicamentum relationis, magis quam ad predicamentum substantie, sicut si semper et inseparabiliter calor ignis calefaceret, eius esse transiret quodam modo et esset in agere.
Secunda causa est quia amor vinculum et unitio est forme essentialiter, et sic pertinet ad predicamentum relationis.
Tertia est quia amor gratuitus qui in Deo est, est procedens et ita personalis.
Sed secundum hoc videtur quod Spiritus Sanctus beatior sit quam Pater et Filius, quia Pater diligit Filium Spiritu Sancto, ergo non per se, sed Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium se ipso ; sed quod est per se tale magis est tale quam quod non per se est tale. Ergo magis diligit Spiritus Sanctus quam Pater et Filius ; ergo maiorem habet dilectionem ; ergo et maiorem cognitionem, quia ibi dilectio et cognitio pares sunt ; ergo maior est Spiritus Sanctus quam Pater et Filius.
Solutio. Haec argumentatio non valet : Spiritus diligit per se, et Pater et Filius non diligunt per se ; ergo Spiritus magis diligit, quia quamvis Pater et Filius non per se diligunt, tamen non per aliud, immo per Spiritum Sanctum, qui est amor eorum et est in ipsis inseparabiliter, sicut in dilectione naturali non sequitur : essentia divina per se diligit, Pater non per se diligit ; ergo essentia divina magis diligit ; licet enim non per se diligat Pater, non tamen per aliud, quia per essentiam que ipse est ; unde non habet ibi locum regula Aristotelis, quae sic intelligitur :
Item, cum dicitur : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, diligere se Spiritu Sancto aut dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. Si secundum substantiam, ergo illa est falsa. Si secundum relationem, ergo dilectio significat relatione, et hoc falsum, quia nec significat paternitatem nec filiationem nec spirationem nec processionem ; quamvis enim amor procedat, non tamen importat processionem.
Solutio. Multipliciter dicitur aliquid predicari secundum relationem.
Primo cum aliquid predicatur relative, ut Pater est Filii pater.
Secundo cum aliquid predicatur absolute, quod significat relationem intrinsecus, ut cum dicitur : Pater est persona.
Tertio cum predicatur ipsa relatio, ut cum dicitur : Pater est paternitas.
Quarto cum ex modo significandi vel ex natura ipsius rei importatur relatio ex modo significandi, ut cum dicitur : ille est demonstrato Patre ; ex vi demonstrationis significatur relatio distinguens, ex natura autem rei significatur relatio per hoc nomen dilectio, sicut et per hoc nomen donum ;
ut dicit Augustinus, et sic patet solutio ad praedictam obiectionem.
Item, queritur quare pretermittat Apostolus Spiritum Sanctum, cum dicit :
Ad hoc dicunt quidam quod in Patre et Filio intelligitur Spiritus Sanctus sicut in iunctis vinculum.
Sed hoc videtur falsum, quia in Patre et Filio secundum quod Pater et Filius non intelligitur Spiritus Sanctus nec in quantum iuncti sunt, quia intellecto quod non spirant, nihilominus iuncti sunt naturali dilectione qua se diligunt. Et ad hoc dicimus quod non pretermittitur Spiritus Sanctus ; intelligitur enim in gratia et pace tanquam in donis suis ; non enim datur donum extrinsecum nisi prius detur intrinsecum.
Ex praedictis patet quare simpliciter dicitur : Deus caritas est, et non dicitur : Deus caritas mea, sicut dicitur : Deus est spes mea, Deus est fortitudo mea ; hec enim dicuntur tantum per causam, quia Deus non est ipsa spes sed causa eius ; sed essentialiter Deus est caritas sicut Deus Spiritus est ; unde Augustinus :
Non dicturi sumus caritatem propterea dictum Deum esse, quia illa caritas sit ulla substantia que Dei digna sit nomine,
quasi diceret : haec non est ratio quare dicimus caritatem Deum, scilicet
quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo : Tu es patientia mea, non quia Dei substantia patientia nostra est, sed quia ab ipso nobis est ; unde alibi : Ab ipso est patientia mea. Tale enim est : « Tu es patientia mea », quale dictum est : Domine spes mea et Deus meus misericordia mea. Non est autem dictum : Domine, caritas mea, aut Deus caritas mea, sed ita dictum est : Deus caritas est, sicut dictum est : Deus Spiritus est.
Ex praedictis etiam patet quod errant Greci dicentes Spiritum Sanctum procedere a Patre tantum, quia non invenitur in Scriptura quod procedat a Filio. Sed haec ratio frivola est ; procedit enim per modum benignitatis et eadem est benignitas Patris et Filii. Sed per rationem naturalem nituntur illud probare, dicentes quod unius effectus una est causa propria ; sed Spiritus Sanctus non est nisi unus effectus vel quasi effectus ; ergo non habet nisi unicam causam propriam ; ergo a solo Patre procedit.
Sed ad hoc respondet Anselmus Cantuariensis
quod Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio in quantum divisi sunt sed in quantum unus, quia in quantum Deus, quia procedit per modum benignitatis et eadem est benignitas Patris et Filii ;
sed secundum hoc videtur quod Spiritus Sanctus procedat a se.
Item, obicitur contra Grecos quia Pater spirat Spiritum Sanctum ; ergo vel in quantum Pater vel in quantum Deus ; et non in quantum Pater, quia relatio in naturis non est principium agendi ; calidum enim non calefacit quia contrarium frigido sed quia calidum ; ergo Pater in quantum Deus spirat Spiritum Sanctum ; ergo et Filius cum sit idem Deus.
Item, Spiritus Sanctus procedit a Patre per modum benignitatis ; et eadem benignitas est in Filio ; ergo procedit a Filio.
Item, invenitur Spiritus Christi, Spiritus Filii ; ergo procedit a Filio. Item, Iohannis XVI :
Si audiet, ergo discet ; sed quecumque discit, a prima et vera Sapientia discit ; ergo a Filio, et ita Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Ad idem facit quod in eodem capite dicitur :
Hiis et multis aliis modis potest improbari error Graecorum. Dicimus ergo cum Anselmo quod Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio secundum quod divisi sunt sed secundum quod sunt unus Deus inspirabilis, sicut dictum est superius.
Caput VIII
De notionibus quae appropriate singulis personis conveniunt.
Dicto de notionibus personarum quae proprie dicuntur de ipsis per sonis, octavo capitulo et ultimo dicendum est de his que non proprie sed appropriate dicuntur de personis.
Notandum est primo quare potentia approprietur Patri et sapientia Filio et bonitas Spiritui Sancto.
Secundo quomodo singulis personis approprientur partes illius auctoritatis :
et quare primum ap propriatur Patri, secundum Filio, tertium Spiritui Sancto.
Tertio de illis que tantum appropriantur Filio et Spiritui Sancto.
Quaestio I
Quare potentia approprietur Patri et sapientia Filio et bonitas Spiritui Sancto.
Queritur ergo in primis, cum eadem sit potentia in tribus personis, quare Patri appropriatur potentia.
Ad hoc assignat Augustinus rationem dicens quoniam hoc fit ad removendum carnalem intellectum. Solent enim patres propter antiquitatem esse imbecilles et impotentes, et ne illud intelligatur de Deo Patre, appropriatur ei potentia. Item, solent filii propter iuventutem esse insipientes, et ne hoc intelligatur de Deo Filio, appropriatur ei sapientia.
Item, hoc nomen « spiritus » sonat in superbiam et indignationem ; unde :
et ne hoc intelligatur de Spiritu Sancto, appropriatur ei bonitas sive benignitas. Secunda ratio est, quia sicut ex Patre procedit Filius et ex utroque Spiritus Sanctus, ita ex potentia sapientia et ex utraque procedit bona voluntas, que est bonitas anime.
Tertia vero ratio est, quia Filio appropriatur sapientia. Viderunt enim philosophi quod sine intellectu non est beatitudo et quod in intelligentia maxime consistit beatitudo ; unde cum Deus sit beatissimus, posuerunt ipsum esse summam et primam intelligentiam. Viderunt etiam quod
nullius rei sine socio iocunda est possessio ;
unde posuerunt etiam summum intellectum ab eterno habuisse socium quem vocaverunt noym et mundum archetipum, qui est Filius. Et Augustinus vocat Filium
artem Dei omnipotentis plenam omnium rationum viventium.
Quia enim immediate est a summo intellectu, ideo dicitur sapientia ; sapientia enim propria est proles intellectus, et ideo dicitur noys, ars, mundus archetipus. Patet ergo quare sapientia appropriatur Filio.
Quarta ratio est quia Filius est Verbum et Imago Dei Patris et Speculum rationale in quo videntur omnia ; ipse enim perfecte loquitur bonitatem Dei Patris et in eo potest perfecte videri bonitas Patris, qui non invidet suam equalitatem ; visio vero ad sapientiam pertinet ; nec tantum Pater in hoc speculo videtur, sed omnia ibi videntur, quia expresse videtur causa omnium, scilicet bonitas Dei, et ideo quia in ipso sciuntur omnia, scilicet bonitas Dei dicitur omnia sciens sive sapientia.
Quaestio II
Quomodo singulis personis approprientur partes illius auctoritatis :
Secundo capitulo notandum est quod sicut artifex operatur per artem sive per sapientiam suam, ita Pater dicitur operari per Filium, quia Filius est Verbum aeternum et internum quo Pater expresse loquitur suam bonitatem, ut supra dictum est. Creaturae autem sunt verbum exterius, quibus tanquam verbo exteriori Pater loquitur suam bonitatem. Omnis autem loquens exterius loquitur per verbum interius, et ideo Pater loquitur per verbum interius verbum exterius, id est facit opera exteriora per verbum interius, et ideo Pater operatur per Filium.
Dicit tamen beatus Ambrosius, cum exponit illa verba Apostoli :
quod idem est esse ex ipso et per ipsum et in ipso.
Sed contra est beatus Augustinus dicens quod sic distinguuntur personae. Dicit enim quod Apostolus dicit
Et videntur esse contrarii beatus Augustinus et beatus Ambrosius. Item, si idem est ex ipso et per ipsum et in ipso, videtur quod copulativa coniunctio incongrue apponatur.
Ad hoc dicimus quod Ambrosius respectum habuit tantum ad proprietatem et non ad appropriationem et propter id quod proprie idem significant voces, dixit quod idem est ex ipso et per ipsum et in ipso, nihilominus tamen quantum ad appropriationem diversa connotantur ; significant ergo, quantum ad proprietatem, iste tres prepositiones causalitatem quam habent tres persone ad creaturas, et ad hoc habuit respectum beatus Ambrosius. Quantum autem ad appropriationem, haec praepositio « ex » praeter causalitatem significat auctoritatem primam que soli Patri inest ; similiter haec praepositio « per » praeter causalitatem significat subauctoritatem que inest Filio respectu Patris ; et hec prepositio « in » significat conservationem in esse, quae pertinet ad Dei bonitatem, quae appropriatur Spiritui Sancto, et ideo hoc quod dico « in ipso » appropriatur Spiritui Sancto simpliciter. Ergo non est idem ex ipso et per ipsum et in ipso, sed quantum ad propriam significationem praepositionum idem est secundum quam per praepositionem non significatur nisi causalitas ; sigillatim enim vere potest dici : omnia sunt ex Patre, omnia sunt ex Filio, omnia sunt ex Spiritu Sancto ; similiter omnia sunt per Patrem, per Filium, per Spiritum Sanctum ; et omnia sunt in Patre, in Filio, in Spiritu Sancto. Sed cum dicitur : omnia sunt ex Patre per Filium, haec praepositio « per » notat subauctoritatem respectu Patris et causalitatem respectu creaturarum ; haec enim praepositio « ex » notat causam efficientem, et ideo quod dicitur : omnia sunt ex Patre vel a Patre per Filium, idem est ac si diceretur : Pater operatur omnia per Filium. Constat autem quod haec praepositio « per » notat hic subauctoritatem secundum consuetudinem Sacrae Scripturae ; quotiens enim haec praepositio « per » construitur cum verbo transitivo, notat subauctoritatem secundum communem consuetudinem Sacrae Scripturae.
Sed contra, haec est vera : Pater operatur omnia per Filium, quia Filius habet a Patre quod operatur omnia ; ergo eadem ratione haec est vera : Pater scit omnia per Filium, quia quod Filius scit omnia, hoc habet a Patre. Item dicit Apostolus quod
ergo per locum a parte praescivit nos per Christum ; eadem ratione praescivit omnia per Filium ; ergo est sciens sive sapiens per Filium ; quod negat beatus Augustinus.
Solutio. Si hoc verbum « scire » teneatur pro approbare, vera est hec : Deus scit omnia per Filium, quia secundum hoc hoc verbum « scire » est verbum transitivum, cum vero connotet effectum in creatura. Si autem scire sumatur pro simplici notitia, falsa est hec : Deus scit omnia per Filium, quia secundum hoc hoc verbum « scit » non est vere transitivum, cum non connotet effectum in creatura, ut postea dicetur. Non valet hec argumentatio : Pater predestinavit nos per Filium, ergo praescivit nos per Filium ; licet enim fiat processus ab inferiori ad superius, tamen variatur significatio prepositionis, quia prius iungitur cum verbo transitivo, in conclusione non. Secundum tamen communem usum loquendi hec prepositio « per » cum verbo transitivo potest notare utrumlibet, scilicet auctoritatem et subauctoritatem et utraque istarum conceditur : servus operatur per dominum, dominus operatur per servum, sed secundum usum Sacrae Scripturae non notat nisi subauctoritatem cum verbo transitivo ; frequenter enim dicitur in Sacra Scriptura quod Pater operatur per Filium omnia, ut ibi :
et ibi :
id est Pater per principium, id est per Filium, et ibi :
Unde non sunt in tali materia concedende propositiones nisi secundum mo dum loquendi Sacre Scripture.
Sed iterum obicitur. Hoc verbum « approbat » non ponit aliquem effectum in re approbata, quia si approbo aliquid, non propter hoc facio illud ; quia approbare dicitur de Deo translative, ergo dictum de Deo non significat effectum in re approbata ; ergo hec est falsa : Pater approbat per Filium.
Quod concedimus, si hoc verbum « approbat » non connotat effectum ; si vero connotat, vera est ; de nominibus enim nolumus contendere ; tamen ex vi rei bene sequitur : Deus vult vel approbat aliquid ; ergo facit vel fecit vel faciet etc.
Item sciendum quod non valet hec argumentatio : Spiritus Sanctus procedit a Filio per Patrem, ergo spiratur a Filio per Patrem, quia hoc verbum « procedit » significat non transitive nec ut effectum ; unde hec prepositio « per » cum illo verbo ponit auctoritatem in re sui casualis, sed hoc verbum « spiratur », quod passivum est, significat ut effectum, et hoc verbum « spirat » ut actum transeuntem ; unde cum huiusmodi verbo hec prepositio «per» secundum usum Sacre Scripture ponit subauctoritatem in re sui casualis ; unde hec est falsa : Filius spirat per Patrem, et hec vera : Pater spirat per Filium ; verum est tamen quod idem est procedere quod spirari, sed modus significandi alius.
Quaestio III
De illis que tantum appropriantur Filio et Spiritui Sancto.
Tertio queritur de illis que tantum appropriantur Filio et Spiritui Sancto sicut mitti et procedere.
Pater enim numquam legitur missus,
ut dicit Augustinus. Est autem processio duplex, scilicet processio eterna qua Filius eternaliter procedit a Patre et Spiritus Sanctus procedit ab utroque, [et] processio temporalis qua mittitur et Filius et Spiritus Sanctus in corda fidelium, de qua processione sive missione hic dicendum est.
Primo quid sit ista processio.
Secundo utrum Spiritus Sanctus det se et mittat se.
Tertio utrum idem sit simpliciter dari Spiritum Sanctum et dari gratiam eius.
Quarto utrum cum dantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, detur unus panis aut plures.
Articulus I
Quid sit ista processio.
Circa primum probatur quod processio temporalis sit essentia divina, quia regula est theologica, quod omne adiectivum dictum de Deo, sive sit nomen sive sit verbum quod significat vel connotat effectum in creatura, significat principaliter divinam essentiam ; et ratio istius est quia ille effectus est a tota Trinitate in quantum Trinitas est Deus ; ergo processio illa est divina essentia ; sed divina essentia est eterna ; ergo illa processio est eterna, non ergo temporalis.
Solutio. Hec argumentatio non valet : processio est divina essentia, et divina essentia est eterna ; ergo processio est eterna.
Instantia : actio est a Deo, et peccatum est actio ; ergo peccatum est a Deo, vel sic : aes est a natura, et statua est aes, ergo statua est a natura ; et in omnibus huiusmodi argumentationibus est fallacia accidentis, quoniam proprie a libero arbitrio est peccatum, unde non recipit denominationem nisi a Iibero arbitrio, et statua proprie ab arte est, unde non recipit ibi denominationem a natura. Similiter effectus connotatus per hunc terminum « processio » temporalis est tantum ; unde non recipit oppositam denominationem.
Articulus II
Utrum Spiritus Sanctus det se et mittat se.
Secundo quaeritur utrum Spiritus Sanctus det se et mittat se. Et probat Augustinus duobus argumentis quod Spiritus Sanctus dat se, quorum primum est : si Spiritus Sanctus non potest dare se, et Pater et Filius possunt dare Spiritum Sanctum, aliquid possunt Pater et Filius quod non potest Spiritus Sanctus ; et hoc falsum. Secundum est : si Pater et Filius dant Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non dat Spiritum Sanctum, aliquid faciunt Pater et Filius quod non facit Spiritus Sanctus ; ergo non sunt
indivisa opera Trinitatis.
Sed videtur quod hae probationes non valeant, quia dare Spiritum Sanctum non est dare quid, sicut non sequitur : Pater potest generare Filium, Filius non potest generare Filium ; ergo aliquid potest Pater quod non potest Filius, quia posse generare Filium non est posse quid.
[Solutio]. Et ad hoc dicendum est quod proprie loquendo dare Spiritum Sanctum non est dare quid, sed convertibile, quia cum datur Spiritus Sanctus, datur eius gratia que est quid, et propter hanc convertibilitatem necessarie sunt ille argumentationes ; unde concedenda est hec : Spiritus Sanctus dat se et datur a se, infundit se et infunditur a se.
Sed quaeritur utrum hec sit vera : Spiritus Sanctus mittit se. Et concedit illam Magister in Sententiis auctoritate Augustini, qui dicit quod Filius misit se in carnem. Si enim hec est vera, eadem ratione hec est vera : Filius mittit se in corda fidelium ; sicut enim, in quantum Deus, incarnavit se et ob hoc dicitur se misisse in carnem, ita Filius, in quantum Filius, infundit se et ob hoc debet dici mittere se in corda fidelium ; et si hoc, ergo Spiritus Sanctus mittit se in corda fidelium ; ergo Spiritus Sanctus mittitur a se.
Contra. Aut hoc verbum « mittitur » importat subauctoritatem aut non. Si non, ergo hoc verbum «mittit» non importat auctoritatem ; ergo hec est vera : Pater mittit se et mittitur a se, et hoc est contra Augustinum. Si hoc verbum « mittitur » importat subauctoritatem et respectum missi ad mittentem ; ergo Spiritus Sanctus habet subauctoritatem ad se ipsum, et hoc falsum.
Ad hoc dicunt quidam quod hec est vera : Spiritus Sanctus mittitur a se et hoc verbum «mittitur» importat subauctoritatem non ad mittentem sed ad aliquem indeterminate ; unde is est sensus : Spiritus Sanctus datur a se et habet subauctoritatem ad aliquem. Dicunt etiam quod hoc verbum « mittit » non importat auctoritatem, quia sic hec esset falsa : Spiritus Sanctus mittit se, cum Spiritus Sanctus nullam habeat auctoritatem respectu persone, quia nulla persona ab eo est. Dicunt etiam quod hec est falsa : Pater mittit se, non quia hoc verbum «mittit» importat auctoritatem ad missum, sed quia sequeretur hoc : Pater mittitur a se, et ita Pater haberet subauctoritatem ad aliquem.
Sed haec solutio nulla videtur esse, quia si passivum notat subauctoritatem, activum debet notare auctoritatem. Item ex hac : Pater mittit se, non debet sequi hec : Pater mittitur a se, quoniam secundum hanc solutionem, hoc verbum « mittitur » non est vere passivum huius verbi « mittit » ; propter hoc videtur melius esse dicendum quod hec est falsa : Spiritus Sanctus mittit se, nisi sumatur « mittit » pro « infundit » ; hec autem est vera : Filius mittit se, quia secundum quod Deus habet auctoritatem ad se hominem. Sed sciendum quod triplex est missio Filii : una secundum quam mittitur in corda fidelium, et secundum illam a solo Patre mittitur ; alia qua missus est in carnem, et secundum hanc similiter mittitur a solo Patre, quia secundum quod Deus incarnatus est et secundum quod Deus non habet subauctoritatem nisi ad Patrem ; alia secundum quam missus est ad predicandum, unde Isaias :
et secundum hoc missus est a tota Trinitate. Quod vero dicit Augustinus :
Filius misit se in carnem,
posset sic exponi : misit se carnem factum. Vel potest dici quod hoc verbum « misit » ibi sumitur improprie et nullam importat auctoritatem, et est sensus : Filius Dei incarnavit se.
Sed obicitur contra predicta : Dicit Augustinus quod
Spiritus Sanctus, in quantum est donum, refertur aeterna relatione ad Patrem et Filium, in quantum datus vel donatus temporali relatione, refertur ad illum qui dedit et ad illum cui datur.
Sed concessum est quod Spiritus Sanctus datur a se ; ergo refertur ad se ut ad dantem ; ergo distinguitur a se ; quod est impossibile.
Ad hoc dicunt illi qui distinguunt vel respondent secundum opinionem Magistri quod haec est duplex :
Spiritus Sanctus datur a se,
quia si illa prepositio « a » importat tantum causalitatem respectu effectus connotati per hoc verbum « datur », vera est ; si vero preter causalitatem illam importat auctoritatem ad illum qui dat, falsa est, quia Spiritus Sanctus non habet auctoritatem ad se. Hec autem : Spiritus Sanctus mittitur a Patre et Filio, vera est in utraque illarum significationum. Et quod dicit beatus Augustinus quod Spiritus Sanctus, in quantum datur, refertur ad dantem, non intelligit quod ad quemlibet referatur sed tantum ad Filium et Patrem.
Sed videtur Augustinus esse contrarius sibi ipsi ; probat enim, sicut dictum est, quod Spiritus Sanctus dat se et datur a se ; sed datus secundum ipsum refertur ad dantem ; ergo Spiritus Sanctus refertur ad se : haec obiectio est contra nos et contra Augustinum.
Item, qua ratione probatum est quod Spiritus Sanctus dat se, aliter enim non essent
indivisa opera Trinitatis,
potest probari quod Spiritus Sanctus mittit se, aliter enim non essent indivisa opera Trinitatis, quia Pater et Filius Spiritum Sanctum mittunt.
[Solutio]. Ad hoc dicius quod Augustinus sumit aliquando verbum dandi pro infusione, aliquando pro missione ; secundum quod pro infusione nulla importatur subauctoritas vel auctoritas, et secundum hoc hec est vera : Spiritus Sanctus dat se et datur a se ; si pro missione, falsa est, quia importatur auctoritas vel subauctoritas proprie loquendo, et secundum hoc dicit Augustinus quod Spiritus Sanctus, in quantum datus, refertur ad dantem ; secundum autem quod datio [non] importat auctoritatem vel subauctoritatem, non est simile de datione et missione ; unde patet quod non sequitur : Spiritus Sanctus dat se, ergo mittit se ; nec valet : Pater et Filius mittunt Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non mittit Spiritum Sanctum, ergo aliquid faciunt Pater et Filius quod non facit Spiritus Sanctus ; mittatur enim ad aliquid in quid, quia mittere preter causalitatem quam notat respectu effectus creati notionem importat.
Item solet obici de hoc quod dicit Augustinus quod Filius, quia insufflando in apostolos dedit eis Spiritum Sanctum, significavit quod eternaliter procedit ab ipso Spiritus Sanctus, ergo quia Spiritus Sanctus procedit a se temporaliter, significatur quia eternaliter procedit Spiritus Sanctus a se. Sed negamus hanc : Spiritus Sanctus a se temporaliter procedit, quia hoc verbum «procedit» importat subauctoritatem magis expresse quam hoc verbum «mittitur», aut si vera est, impropria est ; et propter hoc non est simile.
Item, licet secundum predictam regulam hoc verbum « mittitur » principaliter significet divinam essentiam et hoc nomen « missio » supponat divinam essentiam - unde hec est vera : divina essentia est missio - tamen hec est falsa : essentia divina missa est, quia secundum hoc Pater esset missus, et ratio huius est quia subauctoritas que importatur per hoc nomen « missio » non copulatur supposito huius nominis « missio », scilicet divine essentie, sed illi supposito cui inest divina essentia, scilicet Filio et Spiritui Sancto. Nomina enim abstractiva quedam copulant non suo supposito sed supposito sui suppositi, sicut paternitas importata per hoc nomen « paternitas » non copulatur paternitati, sed supposito paternitatis, scilicet Patri. Sed secus est de concretivis nominibus ; illa enim quicquid copulant suo supposito copulant ; unde cum dicitur : divina essentia est missa, subauctoritas notatur divine essentie inesse, et propter hoc illa est falsa. Unde hoc nomen « missus » vel « missa » non habet dici proprie nisi de persona.
Articulus III
Utrum Spiritus Sanctus proprie detur aut dicatur dari tantum.
Tertio queritur utrum Spiritus Sanctus proprie detur aut dicatur dari tantum quia eius gratia datur.
Et probatur multis modis quod non proprie datur.
- Primo sic. Iste cui modo infunditur de novo gratia nihil habet quod non haberet prius preter gratiam, quia Spiritum Sanctum habebat prius, cum ubique sit essentialiter ; ergo hac infusione non infunditur Spiritus Sanctus proprie loquendo.
- Item, sola gratia infunditur illi, non ergo Spiritus Sanctus.
- Item, gratia non est Spiritus Sanctus ; ergo dare gratiam non est dare Spiritum Sanctum ; ergo est intelligere unum sine alio ; intelligatur ergo quod huic detur gratia et alii detur gratia et Spiritus Sanctus, ille cui sola data est gratia habet fidem, spem, caritatem, quibus fruitur Deo sicut et ille alius ; ergo et ille alius non magis habet Deum quam iste ; ergo ei non est datus nisi propter gratiam sibi datam, et ita non proprie datur Spiritus Sanctus.
- Item angeli non aliter habent nisi per visionem sive cognitionem et dilectionem ; ergo non habent eum per se ; ergo non est eis datus per se, eadem ratione nec nobis.
Sed contra. Panis corporalis propriissime datur ; ergo panis spiritualis propriissime datur ; sed Spiritus Sanctus panis spiritualis est ; unde :
et iterum :
ergo Spiritus Sanctus propriissime datur.
Item, Spiritus Sanctus propriissime amor est et primum donum ; sed quicquid proprie datur, ex amote datur ; si enim ex timore detur, redemptio est ; si datur ut detur, negotiatio est ; ergo cum ex amore dentur alia dona, amor propriissime datur, et ita Spiritus Sanctus datur propriissime.
[Solutio]. Ad hoc videtur dicendum quod gratia datur ut insit et ut faciat animam frui Deo, et Spiritus Sanctus proprie datur ut spiritualis cibus, et ita uterque datur suo modo.
- Et ad primo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : nihil habet iste quod non haberet prius preter gratiam, ergo Spiritus Sanctus non infunditur ei proprie, sicut non valet : iste nihil tenet nisi frenum, ergo non tenet equum ; nam per gratiam et in gratia habetur et datur Spiritus Sanctus. Item non valet alia ratione, quia in gratia datur Spiritus Sanctus ut contentum in continente ; quodam modo enim est Spiritus Sanctus propria et inseparabilis materia gratie circa quam negotiatur gratia, unde quodam modo in gratia continetur ; unde sicut cum datur vas plenum vino, datur vinum proprie, sic cum datur gratia, datur Spiritus Sanctus in ea ; non est tamen usquequaque simile, quia vinum non est materia vasis.
- Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : sola gratia infunditur, non ergo Spiritus Sanctus.
Instantia : solum vas plenum vino datur, non ergo vinum datur.
- Ad tertio obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : dare gratiam non est dare Spiritum Sanctum ; ergo est intelligere unum sine alio ; non est enim intelligere vas plenum vino sine vino.
- Similiter patet solutio ad quarto obiectum ; non enim sequitur : angeli non aliter habent Deum nisi per visionem et dilectionem, non ergo habent Deum per se.
Sed obicitur contra hanc solutionem :
- Spiritus Sanctus datur per gratiam sicut equus tenetur per frenum, quia constat quod frenum tenetur immediate et equus mediate ; unde magis tenetur frenum quam equus ; ergo magis proprie datur gratia quam Spiritus Sanctus ; non ergo Spiritus Sanctus propriissime datur.
- Item videtur quod idem penitus sit dare gratiam et dare Spiritum Sanctum, quia dare vineam nihil aliud est quam dare liberam potestatem utendi vinea et fructibus ad voluntatem eius cui datur ; ergo dare Spiritum Sanctum nihil aliud est quam dare liberam potestatem fruendi Spiritu Sancto ; sed illa potestas libera est gratia ; unde :
Dedit eis potestatem filios Dei fieri ;ergo dare Spiritum Sanctum nihil aliud est quam dare gratiam.
- Item, cum infunditur isti gratia, infunditur Spiritus Sanctus, et unica est ibi infusio ; ergo idem est ibi simpliciter infundere gratiam et infundere Spiritum Sanctum.
- Item probatur quod Spiritus Sanctus magis proprie est donum quam gratia, quia Spiritus Sanctus non est donum nisi in quantum panis, similiter gratia non est donum nisi in quantum panis ; unde in Evangelio :
Amice, accommoda michi tres panes,id est fidem, spem et caritatem ; et Spiritus Sanctus est panis verius quam gratia, quia Spiritus Sanctus est panis qui nos reficit et gratia est panis quo reficimur ; ergo Spiritus Sanctus magis est proprie donum quam gratia.
- Item non est donum nisi quod utile ; sed nihil utilius Deo, ut dicit Augustinus ; ergo Spiritus Sanctus magis proprie donum est quam gratia.
Sed contra. Deus non est utilis nisi in quantum facit nos frui se ; sed hoc idem facit gratia ; ergo Deus non est magis utilis quam gratia, nec e converso.
Solutio.
- Ad primo obiectum dicimus quod dare multipliciter dicitur de bonis extrinsecis et intrinsecis ; datur enim gratia eo ut insit, hoc modo non datur ager vel vinea ; sed dicitur dari extrinsecum in quantum datur libera potestas fruendi vel utendi eo ; datur ergo gratia ut insit, datur autem Deus vel Spiritus Sanctus in quantum datur libera potestas fruendi Deo ; et quia dare equivocum est, non valet hec argumentatio : gratia datur sine medio, et Spiritus Sanctus datur per medium ; ergo magis proprie datur gratia quam Spiritus Sanctus, et non est ibi comparatio, cum ibi sit equivocatio ; et etiam si ibi esset univocatio, adhuc non sequeretur sicut non sequitur : aer videtur sine medio ; ergo magis proprie videtur aer quam coloratum, quia regula :
locum habet in univocis vel quando unum est aliquile per alterum tale.
Propter quod unumcumque est illud est magis,
- Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argurnentatio : dare Spiritum Sanctum est dare liberam potestatem fruendi Deo, et illa libera potestas est gratia ; ergo dare Spiritum Sanctum est dare gratiam, quia libera potestas, etsi supponat pro gratia, tamen non in ratione gratie ; unde est ibi fallacia accidentis sicut hic : hoc dulce est hoc coloratum, ergo gustare hoc dulce est gustare hoc coloratum. Item, cum dicitur dare Spiritum Sanctum, sic importatur et gratia que datur et materia eius, scilicet Deus. Sed cum dicitur dare gratiam, non importatur materia ; est ergo dare equivocum sicut « cede » equivocum est quando importat dare locum et quando importat dare tantum.
- Ad tertio obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : unica infusione infunditur gratia et Spiritus ; ergo idem est infundere gratiam et Spiritum.
Instantia : unico desiderio desidero Deum et desidero Deum michi ; ergo idem est desiderare Deum et desiderare Deum michi.
- Ad quarto obiectum dicimus quod Spiritus Sanctus est donum, non solum in quantum panis, sed etiam propter alias utilitates.
- Ad quinto obiectum dicimus quod re vera Deus est utilior quam gratia ; si enim gratia facit nos frui Deo, hoc idem facit Deus et prima est materia fruitionis, quia est dulcedo fruitionis et conservans est ipsam gratiam ; non tamen ex hoc sequitur quod magis proprie detur, quoniam dari equivocum est, ut dictum est, sed sequeretur quod esset melius donum nisi similiter quod donum equivocum est illis, scilicet Spiritui Sancto et gratie.
Articulus IV
Utrum Pater et Filius sint unus panis in quantum dantur.
Quarto quaeritur utrum Pater et Filius s[i]nt unus panis in quantum dantur aut multi panes ex parte sua. Probatur quod tantum unus, quia unica bonitas est et suavitas et dulcedo qua reficiunt nos ; ergo sunt tantum unus panis.
Sed contra. Filius Dei non solum in quantum Deus delectat nos, sed etiam in quantum homo, nec Pater in quantum Deus solum reficit nos sed etiam in quantum generat Filium sibi equalem ; ergo ex parte personarum sunt diverse origines dilectionis et refectionis nostre ; ergo multi sunt panes.
Item beatitudo nostra non solum consistit in cognitione Dei in quantum est Deus, sed etiam in cognitione Trinitatis ; unde :
ergo Trinitas ex parte sua habet multas origines dilectionis nostre ; et inde ut prius.
Solutio. Trinitas ex parte sua non est nisi unus panis, sed quantum ad nos multiplex est, sicut Spiritus Sanctus unicus est, quantum autem ad nos multiplex est. Solvendum est ergo per interemptionem huius : diverse sunt origines etc., immo unica est origo, scilicet bonitas et suavitas Dei. Et quod obicitur quod Filius Dei in quantum homo nos delectat, bene concedimus, sed hoc habet a deitate ; unde si tollatur deitas, iam non delectat. Similiter quod Pater in quantum Pater generans Filium nos delectat, hoc habet a deitate et bonitate sua que est generationis, ut supra dictum est, origo.
Quaestio IV
De eis que tantum appropriantur uni personae.
Ultimo quaeritur de eis quae appropriantur tantum uni personae.
Quaeritur ergo in primis quare Spiritui Sancto appropriatur docere ; unde :
et illud :
ergo Spiritus Sanctus illuminat ; sed ista appropriari potius deberent Filio qui est Sapientia, quoniam ad sapientiam pertinet proprie docere, illuminare, non ad bonitatem. Queritur ergo quare approprientur Spiritui Sancto ea que videntur potius approprianda Filio.
Ad quod dicimus quod re vera «indivisa sunt opera Trinitatis», et si Spiritus Sanctus illuminat, docet, idem facit Pater, et Filius idem, sed quia Spiritus Sanctus est amor proprie et donum, ut dictum est superius ideo appropriantur ei dona posteriora que procedunt ex amore proprie, ideo etiam talia de Spiritu Sancto dicuntur ut dona que nobis a Deo dantur, intelligamus dari nobis ex puro amore ; ex hoc manifestum potest esse quod non tantum quia spiratur essentialiter a Patre et Filio, dicitur etiam Spiritus Sanctus spiramen, sed quia spiratur, id est nobis occulte effunditur ad illuminationem : et sanctificationem cordium nostrorum.
Patet etiam quare dicitur
sicut enim digito corporali ostendimus res corporales oculis corporalibus, ita digito qui est Spiritus Sanctus ostenduntur res spirituales oculis spiritualibus. Dicitur etiam digitus propter discretionem donorum, quia et discrete dat et discreta sunt que dat ; unde :
et sicut decem sunt digiti, sic sunt decem opera misericordie que dat Spiritus Sanctus ; septem corporalia et tria spiritualia, scilicet corripere, docere, indulgere. Et sicut in quolibet digito sunt tres iuncture, ita in quolibet bono opere sunt quasi tres iuncture, scilicet numerus, mensura et pondus, sive species, modus et ordo, quia
sic in datione elemosine si meritoria est, ista tria oportet esse : primum estut fiat propter Deum et sic habemus numerum sive speciem ; secundum est ut detur quantum dandum est, et sic habemus mensuram sive modum ; tertium est ut detur cui dandum est et quando et ubi, et sic habemus pondus sive ordinem ; circumstantie enim ordinant actionem, et dicit Augustinus quod
ubi haec tria sunt, species, modus et ordo, bonum est ; ubi maxime sunt, maxime bonum est ; ubi mediocriter sunt, mediocriter bonum est ; ubi minime sunt, minime bonum.
Item queritur, cum Spiritus Sanctus omnino sit similis Patri, quare non dicitur ymago Patris sicut Filius. Huius ratio triplex est : prima est quia Filius imitatur Patrem quasi ex interioribus dispositionibus, quia sicut Pater spirat Spiritum, sic Filius.
Secunda est quia imago proprie representat rem a qu[a] deducta est, sed Spiritus Sanctus nullum proprie representat, quia non est tantum ab uno, sed a pluribus.
Tertia est per modum emanationis qua emanat Filius a Patre ; generans enim intendit dare quicquid habet genito et perfecte generare sibi simile, et propter hoc Filius non solum appropriate sed proprie dicitur imago Patris, cui dicitur :
hec autem proprie dicuntur de Filio : scilicet Filius, Verbum, Imago, Speculum.
Ex praedictis aliquatenus elucescit qualiter intelligendae sunt duae difficillimae auctoritates. Una Augustini, scilicet haec :
In Patre est aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto aeternitas aequalitatis, quia connexio, et omnia sunt aeterna propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum.
Altera est Hilarii, scilicet haec :
Unitas enim est in Patre, species in Imagine, usus in Munere.
Sed queritur, cum eadem sit eternitas in tribus personis, quare approprietur eternitas Patri. Similis est questio quare approprietur Filio equalitas. Item, si omnia sunt equalia propter Filium ; ergo Pater est equalis Spiritui Sancto propter Filium ; ergo habet equalitatem a Filio ; et hoc falsum.
Solutio. Aeternitas appropriatur Patri tantum propter primam auctoritatem, caret enim Pater non solum principio inceptionis sed etiam principio essendi, quia a nullo est.
Aequalitas autem appropriatur Filio duabus de causis : prima est quia equalitas quasi primo est in Filio, quia ipse immediate tantum procedit a Patre.
Secunda est quia Filius adaequatur in hoc Patri, quia sicut Pater dat suam summam bonitatem Spiritui Sancto, ita et Filius.
Dicuntur autem omnia aequalia propter Filium, quia Filius in quo quasi primo est aequalitas dat aequalitatem Spiritui Sancto in quo completur et consummatur equalitas personarum ; unde hec dictio « propter » non notat causam quasi generalem quae det omnibus personis aequalitatem sed quasi completivam et consummativam ; unde non sequitur quod Pater habeat aequalitatem a Filio, quia propter Spiritum Sanctum sunt omnia connexa ; hoc superius dictum est.
Sed de auctoritate beati Hilarii queritur quare unitas appropriatur Patri, cum eadem unitas sit in tribus personis. Similiter quare appropriatur Filio pulcritudo, sic enim exponit Augustinus :
Species in Imagine, pulcritudo in Filio.
Videtur etiam falsum quod dicit :
Usus in Munere,
quia Spiritu Sancto non est utendum sed fruendum tantum.
Solutio. Unitas appropriatur Patri duabus de causis : prima est quia sicut unitas est principium omnium numerorum, ita Pater est principium omnium ; secunda est quia sicut unitas etiam ducta in se non generat nisi se, ita Pater quasi in se ductus non generat nisi Filium qui est eiusdem substantie cum ipso.
Pulcritudo autem appropriatur Filio duabus de causis : Prima est quia Pater lux prima est sive prima intelligentia sive memoria naturalis, de qua quasi de lapidicina exit Filius, exit Spiritus Sanctus ; primum autem quod a luce procedit splendor est et
ut dicitur ad Hebreos, et in libro Sapientiae dicitur :
splendor autem et candor ad pulcritudinem pertinent et propter hoc species sive pulcritudo appropriatur Filio.
Secunda ratio et quia Filius est Sapientia et Speculum et Exemplar omnium rerum et Ars omnium rationum viventium ; unde ut causa formalis est et Species, et propter hoc Species appropriatur Filio.
Usus Muneri duabus de causis : prima quantum ad ipsos, quia Pater et Filius fruuntur se Spiritu Sancto, quia diligunt se Spiritu Sancto, ut sumatur usus pro fruitione ; secunda est quantum ad nos, quia per Spiritum Sanctum dantur nobis omnia quae sunt nobis utilia, et sic usus sumitur proprie.
