Tractatus IX : Appendices XII-XXIV (Introd., cap.1-3) — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
APPENDIX XII
Introd.
De scientia, praescientia, praedestinatione et reprobatione Dei.
Dicto de personis et earum notionibus accedendum est ad capitulum ultimum, in quo agere debemus de quibusdam quae specialiter significant divinam essentiam. Et primo agemus de scientia.
Et primo quomodo Deus sciat omnia tam bona quam mala.
Secundo utrum possit plura scire quam sciuntur.
Tertio de praedestinatione et reprobatione Dei, et utrum Deus iuste reprobaverit Esau et alios quos reprobat.
Quarto utrum non appositio gratiae sit effectus reprobationis divinae.
Quinto quid sit illud occultum Dei iudicium quo Deus reprobavit Esau, sicut dicit Augustinus, et propter quod exclamat Apostolus : O altitudo etc.
Sexto utrum aliquod bonum creatum insit homini ex eo quod est praedestinatus.
Septimo quomodo sit intelligenda illa auctoritas Apostoli : Quos praedestinavit, hos et vocavit etc.
Octavo utrum aliquis possit facere quod sit praedestinatus.
Nono utrum Deus praedestinet aliquem quia est bonus.
Decimo quomodo intelligenda sit illa auctoritas beati Ambrosii quae dicit quod praedestinatio iuvatur precibus sanctorum.
Undecimo quomodo Deus praesciat vel praevideat res immutabiliter quae tamen mutabiliter et contingenter fiunt.
Ultimo utrum Deus praesciat aliquid antequam sit verum.
APPENDIX XIII
Cap. 1.
Solutio. Ad hoc dicimus quod Deus cognoscit mala non per se nec per sui exemplaritatem, sed per accidens. Secundum enim eos qui dicunt quod quidquid est, a Deo est, dicendum est quod Deus cognoscit malitiam, sicut habet cognosci privatio, scilicet per suam positionem, sicut caecitas cognoscitur per suam positionem, scilicet per hoc quod visus deficit ubi debet esse. Cognoscitur ergo secundum hoc malum sive malitia, non per exemplaritatem sui, sed per exemplaritatem suae positionis.
Secundum autem eos qui dicunt quod non quidquid est, est a Deo, et quod malitia est aliquid, dicimus quod ipsa non cognoscitur per se, sed per accidens, scilicet per bonum, cui ipsa est adiuncta, sicut quantitas oculo corporali videtur per colorem sibi adiunctum. Sed secundum quosdam quantitas non generat imaginem sui in oculo, et ita quantitas non per imaginem sui sed per imaginem coloris sibi annexi videtur. Eodem modo malitia non per imaginem sui sive per se cognoscitur, sed per similitudinem illius cui est annexa.
APPENDIX XIV
Cap. 2.
Utrum Deus possit plura scire quam sciverit.
Circa secundum capitulum notandum est quod hoc verbum « scire », dictum de Deo, secundum quod significat simplicem notitiam, duobus modis accipitur. Uno modo significat divinam essentiam ut visionem. Alio modo significat divinam essentiam ut intelligentiam. Secundum quod hoc verbum « scit » significat divinam essentiam ut visionem, Deus scit omnia ea et sola quae sunt futura. Secundum hoc scibile et ens sunt paria. Visio enim exigit ut id quod videtur subiaceat visui tanquam praesens, id est prae sensu vel ante sensum. Secundum hoc autem hoc verbum « scit » de Deo dictum, ex modo significandi quo significet divinam essentiam ut visionem, ponit essentiam in re respectu alicuius temporis praesentis, praeteriti vel futuri. Secundum autem quod hoc verbum « scit » significat divinam essentiam ut intelligentiam, Deus scit non solum ea quae [sunt] futura sed etiam non entia, quae nunquam fuerunt futura, quia de hiis scit quod ipsa non sunt, et de quibusdam eorum scit quoniam ipsa possunt esse. Patet ergo quod hoc verbum « scit » tres habet significationes, quia in prima significatione significat divinam essentiam ut approbationem, in secunda ut visionem, in tertia ut intelligentiam. In prima significatione verum est quod Deus potest scire plura quam sciverit, si[ve] intelligatur [coniunctim, sive intelligatur] divisim. Et verum est quod scientia Dei potest augmentari quantum ad numerum scitorum, quia si numerus rerum augmentetur, et scientia Dei augmentabitur, ut intelligatur de rebus discretis vel de speciebus rerum quae finitae sunt. In tertia vero significatione falsum est, sive coniunctim sive divisim, quod Deus plura possit scire quam sciverit, quia semper habet Deus intelligentiam perfectam et de omnibus entibus et de omnibus non entibus. Sed in secunda significatione dicimus quod haec est duplex : Deus plura potest scire quam sciverit. Si intelligatur divisim, vera est, quia plura possunt esse entia secundum divinam potentiam quam fuerunt futura. Si coniunctim, falsa, quia necesse est quod si Deus aliquid scivit quod illud sciat et e converso. Et ideo patet quod haec argumentatio non valet : Deus plura potest scire quam sciverit ; ergo scientia Dei potest augmentari. Et est ibi fallacia secundum accidens a divisa praedicatione ad coniunctam, quoniam per hoc verbum « augmentari » duo exprimuntur, scilicet quod Deus sciat aliqua, et tamen pauciora sciverit. quae duo incompossibilia sunt.
Haec autem dicta sunt de scientia rerum quas Deus scit. De scientia autem enuntiabilium Deus non potest plura scire quam sciverit, quia si desinit scire unum enuntiabilium, incipit scire eius contradictorie oppositum, nisi dicatur per naturam insolubilium quod aliquod est quod non habet contradictorie oppositum. Tamen secundum Nominales Deus non potest incipere aliquid scire et desinere scire. Quod magis concordat beato Augustino et Magistro in Sententiis. Hoc autem verbum « praescire » idem significat quod hoc verbum « scire » ; et praeter hoc significat antecessionem. Unde ponit existentiam rei in futuro ex modo significandi.
APPENDIX XV
Cap. 3, q.1
De praedestinatione et reprobatione divina.
Circa tertium capitulum notandum est quod verbum praedestinandi amplius importat, quia praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, gloriae in futuro. Significat autem hoc verbum « praedestinavit » divinam essentiam in triplici habitudine, scilicet in habitudine exemplaritatis, quam includit in se hoc verbum « scit », in habitudine antecessionis, in habitudine causalitatis. Idem enim est : Deus praedestinavit istum, quod Deus praescivit se daturum isti gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. In praedestinatione ergo tria intelliguntur : Deus praedestinans, gratia in praesenti et gloria aeterna. Et est primum causa tam secundi quam tertii. In reprobatione similiter tria sunt, quia « reprobatio est praescientia malitiae in praesenti et praeparatio aeternae pene in futuro ». Et ideo in reprobatione tria intelliguntur : Deus reprobans, malitia, poena aeterna. Primum est causa tertii, non secundi. Et secundum etiam causa tertii. Unde per hoc verbum « praedestinat » significatur primum, scilicet divina essentia in duplici habitudine ad secundum, sed in triplici ad tertium, ut patet ex dictis. Sicut etiam haec est falsa : Deus praedestinavit istum propter merita, ita haec est falsa : ita haec est falsa secundum hoc : Deus reprobavit istum propter merita, quia iste non meruit suam malitiam, licet meruerit poenam aeternam.
Sed contra hoc videtur quod dicit Augustinus. Dicit enim quod Deus iuste reprobavit Esau. Ergo reprobavit ipsum, propter merita. Ergo merita eius fuerunt causa reprobationis ; ergo temporalia sunt causa aeterni, quia reprobatio Dei aeterna est.
Ad hoc dicunt fere omnes quod haec est duplex : Deus iuste reprobavit Esau, ex amphibolia, quia si hoc adverbium « iuste » determinat verbum secundum habitudinem quam habet ad accusativum, falsa est, quia is est sensus : Deus reprobavit Esau propter merita. Si autem hoc adverbium « iuste » determinat verbum respectu nominativi, vera est, quia is est sensus : Deus iustus reprobavit Esau.
Sed haec solutio nulla est, quia eodem modo potuit dixisse Augustinus quod Deus pie et misericorditer reprobavit Esau, quia Deus, qui pius est et misericors, reprobavit Esau.
Ad hoc dicimus quod beatus Augustinus aliter sumit hoc verbum « reprobare » quam Magister in Sententiis. Dicit enim, super epistolam ad Romanos, beatus Augustinus super illum locum : Deus cuius vult miseretur, et quem vult indurat, quod reprobare aliquem est praescire ipsum esse damnandum vel praeparare illi damnationem aeternam. Et secundum hoc haec est vera : Deus propter merita sua reprobavit Esau, quia haec determinatio « propter merita » determinat hoc verbum « reprobavit » non ratione principalis significationis, sed ratione connotati sive effectus reprobationis, scilicet damnationis aeternae. Merita enim Esau fuerunt causa damnationis aeternae. Nec valet haec argumentatio : Deus reprobavit Esau propter merita, ergo merita Esau fuerunt causa reprobationis divinae, quia haec determinatio « propter merita » in prima, secundum quod est vera, determinat verbum ratione connotati. Et ipse procedit ac si determinaret illud ratione principaliter significati, scilicet divinae essentiae, quae supponitur per hunc terminum « divine reprobationis ».
APPENDIX XVI
Cap. 3, q.2, §I
Utrum non appositio gratiae sit effectus reprobationis divinae.
Quarto capitulo notandum est quod dicit Augustinus : Quia Deus novit res, ideo res sunt, et non e converso. Origenes dicit e converso : Quia res sunt, Deus cognoscit eas. Et ita videntur sibi contrarii Augustinus et Origenes. Sed dicimus quod Augustinus sumit verbum cognoscendi pro approbare. Origenes vero pro simplici notitia. Et dicunt quidam quod secundum Origenem haec dictio « quia » notat causam sine qua. Sed si hoc est, eodem modo posset dicere e converso.
Dicimus quod secundum Origenem haec dictio « quia » notat causam quasi materialem. Res enim visa in naturalibus materia est sive obiectum visionis. Et ideo consignificatur per hoc verbum « scit » divina essentia ut visio, et ipsum visum significatur quasi materia visionis sive divinae scientiae.
Item dicit beatus Augustinus quod reprobare est nolle misereri, iudicare autem est non misereri. Ex hoc colligitur alia diffinitio reprobationis, secundum quod reprobatio est voluntas non miserendi in praesenti nec miserendi in futuro, id est voluntas non apponendi gratiam in praesenti et puniendi aeternaliter in futuro.
Secundum hoc quaeritur utrum primus sit causa secundi, id est utrum reprobatio sive Deus reprobans sit causa non appositionis gratiae. Quod probatur multipliciter.
Dicit enim Apostolus : Deus cuius vult miseretur et quem vult indurat. Et dicit Augustinus quod Deus indurat hominem non impartiendo malitiam, sed non apponendo gratiam. Ergo Deo nolente non apponitur homini gratia a Deo. Ergo Deo actore non apponitur gratia ; ergo Deus est causa non appositionis gratiae.
Ad hoc facit quod Dominus dixit Pharaoni : In hoc ipsum excecavi te, ut virtutem meam ostendam in te. Et ita Dominus induravit cor Pharaonis, ut ipse ostenderet virtutem suam in eum. Ergo Deus rationabiliter non apponit gratiam Pharaoni. Ergo Deus voluntarie non apponit gratiam ei ; ergo voluit non apponere. Ergo ipse fuit causa non appositionis gratiae.
Item dicitur in Apocalipsi : Iustum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, id est iustum est ut ei qui in sordibus est, subtrahatur gratia, qua subtracta sordescit adhuc. Sed omne iustum est a Deo. Ergo subtractio gratiae sive non appositio est a Deo.
Praeterea non apposito gratiae est poena iusta, quia peccanti iuste non apponitur gratia. Ergo non appositio gratiae est a Deo. Ergo Deus est causa non appositionis gratiae.
Contra. 1. Non appositio gratiae est pure privatio. Et pura privatio simpliciter nihil est. Ergo non appositio gratiae simpliciter nec est a Deo nec ab alio.
- Praeterea Deus est causa non appositionis gratiae. Sed constat quod non est causa materialis vel formalis vel finalis. Ergo est causa efficiens. Ergo Deus facit hoc quod non apponitur gratia homini. Sed constat quod non facit hoc per se et in se, cum hoc secundum se nihil sit. Ergo facit hoc per aliud. Sicut negatio fieri habet, ut dum aliquid fit album, per accidens fit, et per consequens ut non sit nigrum. Si ergo Deus facit per aliud non appositionem gratiae ; ergo facit aliquid ex quo facto sequitur quod non apponatur gratia. Sed nihil est tale nisi peccatum. Ergo Deus facit peccatum.
- Praeterea dicit Anselmus quod homo non habet gratiam, non ideo quia Deus non dat, sed quia homo non vult recipere. Ergo Deus non est causa quare homo non habeat gratiam ; ergo non est causa non appositionis gratiae.
Solutio. 1. Dicimus quod Deus est causa non appositionis gratiae non per modum efficiendi sed per modum quiescendi, sicut dicitur quod natura est principium motus et quietis. Sicut ergo natura est principium quietis, ita Deus est causa non appositionis gratiae. Licet ergo quies nihil sit, tamen natura est eius principium, sed non per modum efficiendi, sed per modum qui convenit negationis. Ita principium est Deus non appositionis gratiae.
- Nec sequitur quod si Deus est causa non appositionis gratiae, quod sit causa materialis vel efficiens vel formalis vel finalis. Talis enim causa convenit entibus tantum proprie. Voluntas autem de qua dicit Apostolus : Deus quem vult indurat, intelligitur eius iudicium quo ipse iudicat gratiam non apponendam esse manenti in peccato, nec volenti exire de peccato. Et ideo quiescit a datione, et ideo non dat.
- Ad tertio obiectum, scilicet utrum homo non habeat gratiam, quia non dat etc., modo nolumus respondere. Sed solutionem reservamus usquequo agamus de voluntate Dei.
APPENDIX XVII
Cap.3, q.2, §II
Quid sit illud occultum Dei iudicium quo Deus reprobavit Esau et propter quod exclamavit Apostolus : 0 altitudo etc.
Quinto capitulo notandum est quod secundum quod reprobatio est voluntas Dei non apponendi gratiam in praesenti et damnandi in futuro aeternaliter, patet quod Deus iuste reprobavit quemcumque reprobavit, quia si est parvulus qui decedit in peccato originali, manifestum est quod Deus iuste reprobavit ipsum, quia propter peccatum originale non apposuit ei gratiam in praesenti et privat visione sua in futuro. Si autem est adultus qui damnatur, patet quod iuste reprobatus est, quoniam propter peccatum, scilicet actuale, non apponitur ei gratia in praesenti et damnatur in futuro aeternaliter.
Cum ergo de quolibet reprobato manifestum sit quod ipse iuste reprobatus sit, quaeritur quare beatus Augustinus dixit quod Esau reprobatus fuit iudicio rectissimo sed occultissimo.
Solutio. Ad hoc dicimus quod non loquitur de iudicio quo Esau fuit reprobatus simpliciter, sed de illo quo Esau fuit reprobatus ab utero potius quam Iacob, sive quo potius apposuit Dominus gratiam Iacob in utero quam Esau.
Super hoc ergo sic obicitur. Aliquo iudicio sic occultissimo Deus potius praedestinavit Iacob quam Esau, sive apposuit gratiam Iacob potius quam Esau. Ergo aliqua causa fuit quare potius apposuit Iacob gratiam quam Esau. haec causa aut fuit creata aut increata. Si dicatur quod increata tantum, illa non fuit nisi divina voluntas. Sed illa causa manifestata est, quia quicquid facit Deus sive praedestinando sive reprobando, facit sua voluntate. Ergo cum illa causa sit aperta, pro nihilo exclamavit Apostolus : O altitudo sapientiae et scientiae Dei etc.
Praeterea Deus est summa sapientia. Ergo quicquid facit, discretissime facit ; ergo aliqua certissima causa est quare potius apposuerit gratiam Iacob in utero quam Esau. Illa ratio non fuit voluntas divina, quia propter solam suam voluntatem non dicitur aliquis discrete agere. Ergo illa causa fuit creata. Sed illa causa non fuit aliquid quod praecessisset appositionem gratiae in Iacob. Relinquitur igitur quod fuit aliquid quod secutum est. Non potest dici nisi bona opera quae habiturus erat Iacob. Ergo propter bona opera quae habiturus erat Iacob, potius apposuit ei Dominus gratiam et potius praedestinavit ipsum quam Esau. Quod negat beatus Augustinus, dicens quod si Deus praedestinasset Iacob propter opera quae facturus erat, ex hoc sequeretur quod evacuaretur gratia Dei, quia secundum hoc non praedestinaret homines gratis, sed propter merita futura.
Sed e contra dicit beatus Ambrosius super illum locum Apostoli : Deus cuius vult miseretur etc., dicens quod dat gratiam alicui Deus ideo quia scit ipsum devote sibi serviturum et mandatis suis obediturum. Alii autem non dat, quia scit ipsum sibi non serviturum et mandatis suis non obediturum. Et hoc est dare cui dandum est, et non dare cui non dandum est. Ex hoc manifeste videntur sibi contradicere beatus Augustinus et beatus Ambrosius.
Ad hoc dicebat magister Praepositinus quod uterque verum dixit. Beatus Augustinus intelligebat de causa meritoria ; beatus Ambrosius de causa finali. Dicit ergo verum beatus Augustinus, quia si hoc esset verum, quod Deus praedestinaret aliquem propter bona futura opera, ut haec dictio « propter » notet causam meritoriam, procul dubio evacuaretur gratia Dei, quia non gratis praedestinaret illos quos praedestinat, sed propter merita futura. Sed si haec dictio « propter » notet causam finalem, verum est quod Deus praedestinat aliquem propter bona futura opera, quia ad hoc ut bene agat de caetero. In hoc enim consistit iustum Dei iudicium, ut ei quem viderit bene usurum gratia sibi collata, det ei potius, gratiam quam alii. Et hoc est discrete dare gratiam, sicut dicit Ambrosius, quia hoc est dare cui dandum est, et non dare cui non dandum est ; vel etiam propter aliquam aliam utilitatem quae secutura est, confert alicui Deus gratiam potius quam alii. Et has causas occultas solus Deus videt, cum sint future. Et ideo exclamat Apostolus : 0 altitudo etc.
Ideo etiam dicit Augustinus quod iudicio iustissimo sed occultissimo reprobavit Deus Esau. Illud autem iudicium Deus nobis manifestavit in Pharaone, quem induravit non apponendo ei gratiam principaliter propter sua peccata, et secundario propter hoc, ut Dominus ostenderet virtutem suam in eo, sicut ipse Dominus dixit : In hoc ipsum excecavi te, ut virtutem meam ostendam in te.
Similiter in Iudeis manifestata est talis causa, quia de illis dicit Apostolus : Caecitas contingit in Israel, ut plenitudo gentium subintraret. Excaecati enim sunt Iudei propter sua peccata principaliter, et meritorie, et finaliter propter utilitatem quae secutura erat in gentibus. Utilitas tamen secutura nunquam est sufficiens causa et principalis non appositionis gratiae ; sed peccatum est eius causa principalis semper.
Appositionis autem gratiae sufficiens causa est quandoque utilitas secutura, ut nulla alia sit causa creata finalis. Sola enim divina voluntas est causa efficiens quae rationabili fine operatur in praedestinatis.
Ex praedictis patet quod cum dicitur : Deus praedestinavit Esau propter merita, secundum quod haec propositio est vera, haec praepositio « propter » notat duplicem causalitatem, quia notat finalem causam quantum ad primum effectum et causam meritoriam quantum ad secundum effectum. Sicut cum dico : Socrates est albus, et illa albedine similis est Platoni, iste ablativus « albedine » notat duplicem causalitatem simul.
APPENDIX XVIII
Cap.3, q.3
Utrum aliquod bonum creatum insit homini ex eo quod est praedestinatus.
Sexto capitulo notandum est quod fere omnes dicunt quod cuilibet praedestinato inest aliquod bonum ex eo quod est praedestinatus sive sit in mortali peccato sive non. Unde dicunt quod antequam Iacob sanctificatus fuerit in utero, habuit bonum praedestinationis. Sed per hoc non possunt ipsi solvere ad praedictam questionem, quoniam eadem restat obiectio quae prius. Potest enim quaeri quare potius illud bonum praedestinationis dederit Iacob quam Esau.
Quod autem cuilibet praedestinato insit aliquod bonum ex eo quod est praedestinatus, multipliciter probatur.
- Dicit beatus Augustinus super Evangelium beati Iohannis, in principio, quod fuit melius Natanaeli cognoscere utramque naturam in Christo quam esse praedestinatum. Ergo esse praedestinatum fuit ei aliquod bonum. Sed hoc esse praedestinatum est in habente peccatum mortale. Ergo in eo qui habet peccatum mortale est aliquod bonum ex eo quod est praedestinatus.
- Praeterea dicit beatus Augustinus quod praedestinatio multis fuit causa standi et nulli cadendi. Ergo praedestinatio est aliquod bonum in homine.
- Item sumatur hoc nomen « praedestinatus » nominaliter sicut hoc nomen « reprobus ». Ista est vera : iste est reprobatus, demonstrato illo qui est in peccato mortali, et affirmativa. Et sic affirmatur aliquid de re subiecti praesentialiter et vere. Et constat quod non est nisi bonum. Ergo isti qui est in peccato mortali inest aliquod bonum ex eo quod est praedestinatus.
Sed contra. Praedestinato inest aliquod bonum ex eo quod est praedestinatus. Ergo reprobo inest aliquod malum ex eo quod est reprobus. Illud malum aut est malum culpae aut est malum poenae. Si culpae, quaeritur quod malum fuit in Esau, quando erat in utero. Non potest dici nisi peccatum originale. Sed similiter peccatum originale erat in Iacob. Si dicatur quod illud malum erat malum poenae, et erat in Esau in utero, et omnis poena est illata pro peccato ; ergo quando Esau erat in utero, illud malum erat in Esau pro peccato, nonnisi pro peccato originali. Sed eodem modo Iacob habuit peccatum originale ; ergo Iacob habuit malum reprobationis in utero ; quod manifeste falsum est.
Praeterea si hoc esset, non esset scriptum lignum vitae in medio paradisi positum. Si enim confertur malum reprobationis in instanti conceptionis uni, et alii [non, immo] bonum praedestinationis, non distaret aequaliter ab omnibus quantum in se est, cum neuter illorum aliquid fecisset propter quod debuisset habere illud bonum potius quam reliquus.
Praeterea cum illud bonum praedestinationis sit aliquid, aut est substantia aut qualitas, et sic de aliis. Non potest dici quod sit aliud quam qualitas, ut videtur. Ergo continetur sub aliqua specie qualitatis. Non potest dici nisi sub habitu vel dispositione. Ergo illud bonum disponit hominem ad bonum opus. Ergo est virtus ; ergo illud bonum non fuit in Iacob antequam apponeretur ei gratia : quod manifeste falsum est.
Solutio. Dicimus quod nullum bonum inest alicui solum pro eo quod est praedestinatus, maxime cum nullum ius acquiratur ei in regno caelorum ex eo quod est praedestinatus.
- Ad primo obiectum dicimus quod cum dicitur : Melius fuit Natanaeli cognoscere utramque naturam in Christo quam esse praedestinatus, dicimus quod intelligitur sic, id est melius fuit hoc quantum ad praesens tempus. In hoc enim quod videbat hominem Deum fratrem suum, valde letabatur. Ex eo autem pure quod erat praedestinatus, tunc non inerat ei aliquod bonum. Et ideo [improprie ponitur] hoc adiectivum « melius ». Licet autem melius sit cognoscere utramque naturam in Christo quam esse praedestinatum, tamen esse praedestinatum simpliciter est magis eligendum, quoniam ex eo sequitur magis bonum quam ex hoc « cognoscere utramque naturam in Christo », quoniam ex hoc sequitur vita aeterna, ex hoc autem non.
- Ad secundo obiectum dicimus quod cum dicitur : Praedestinatio fuit multis causa standi, non dicitur hic praedestinatio bonum creatum, sed Deus ipse praedestinans, quia eadem ratione qua praedestinat, conservat et facit perseverare.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod cum dicitur : iste est praedestinatus, haec dictio « praedestinatus », secundum quod ponitur nominaliter, primo significat rei existentiam, cum sit nomen. Et praeterea significat praedestinationem quae est in Deo et significat eam non ut quae insit isti, sed ut respectu cuius insit. Secundum autem quod est participium, puram Dei praedestinationem significat et eam praedicat de homine, non ut quae ei insit, sed ut respectu cuius insit. Qualis praedicatio est hic : Caesar intelligitur. Eodem modo dicimus de hoc nomine « reprobus » quod significat rei existentiam principaliter et nominaliter, et reprobationem quae est in Deo, non ut quae ei insit, sed ut respectu cuius insit.
APPENDIX XIX
Cap.3, q.4, §I
Quomodo intelligenda sit auctoritas Apostoli : Quos praedestinavit et vocavit etc.
Septimo capitulo quaeritur quomodo intelligendum sit quod dicitur super illum locum Apostoli, ubi dicit : Quos Deus praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos iustificavit, et quos iustificavit, hos et magnificavit sive gloriflcavit. Dicit beatus Augustinus quod primum pertinet ad Deum, tria autem pertinent ad nos.
Sed videtur quod nihil sit, quia omnia illa quatuor verba principaliter significant divinam essentiam ; secundario notant effectum in nobis. Sicut ergo primum pertinet ad Deum, ita et sequentia verba. Et sicut sequentia pertinent ad nos, ita et primum.
[Ad hoc] dicimus quod ratio dicti Augustini haec est, quia verbum praedestinandi aliquid ponit in Deo, nihil in homine. Non enim sequitur quod si Deus praedestinat istum, quod iste habeat aliquod bonum vel etiam quod ipse sit. Sed reliqua tria verba principaliter vel praesentialiter ponunt effectum misericordie Dei in homine, quoniam hoc verbum « vocavit » significat ibi interius vocationem, quae est per gratiam. Et ideo dicit Augustinus ea pertinere ad nos. Non negat tamen quin pertineat ad Deum. Sed praedestinare pertinet ad solum Deum, quia nihil [ponit] in nobis.
APPENDIX XX
Cap.3, q.4, §II
Utrum aliquis possit facere ut sit praedestinatus.
Octavo capitulo quaeritur utrum aliquis possit facere ut sit praedestinatus. Quod probatur, quia potest tantum facere quod habeat gratiam ; ergo potest facere quod habeat gratiam ; et potest perseverare in illa. Et si perseveret in illa, habebit gloriam ; et ita poterit facere quod habebit gloriam. Et si potest facere quod habebit et gratiam et gloriam, potest facere ut sit praedestinatus, ut sic notetur causalitas respectu effectuum connotatorum per hanc dictionem « praedestinatus », sicut hic, cum dicitur : Deus, quia vult, praedestinat istum, sic notatur quod Deus sit causa gratiae et glorie. Si autem concedatur quod aliquis potest facere quod sit praedestinatus, ergo non est sola gratia praedestinatus ; et ita videtur sequi quod temporale sit causa aeterni.
Solutio. Dicimus quod haec argumentatio non valet : iste potest tantum facere quod habeat gratiam ; ergo potest facere quod habeat gloriam. Et est ibi fallacia secundum consequens, quia non sequitur : si aliquid sequitur ad aliud, et aliquid possit antecedens, quod possit et consequens. Sicut aliquis potest aperire fenestram, et tamen non potest facere quod sol illuminet domum. Licet ergo iste possit aperire fenestram, tamen non potest facere quod sol illuminet domum.
APPENDIX XXI
[Cap. ?]
Utrum Deus praedestinet aliquem quia est bonus.
Nono capitulo quaeritur utrum Deus praedestinet aliquem, quia est bonus. Ex praedictis patet quod haec est falsa : Deus praedestinavit istum, quia iste est bonus, quia bonitas huius non est causa appositionis gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Similiter haec est falsa : Deus diligit istum, quia iste est bonus, secundum quod hoc verbum « diligit » significat dilectionem aeternam sive dilectionem praedestinationis, de qua dicitur : Iacob dilexi, Esau vero odio habui. Secundum hoc enim idem est « diligit » quod « praedestinat ». Si autem diligere sumatur pro dilectione temporali, dicimus quod utraque istarum est vera : quia iste est bonus, Deus diligit istum ; quia Deus diligit istum, iste est bonus. Secundum hoc enim hoc verbum « diligit » connotat multiplicem effectum misericordiae Dei in praesenti generaliter, quoniam multiplex est effectus misericordiae Dei in praesenti, scilicet appositio gratiae, remissio peccati, conservatio gratiae et augmentum gloriae. Haec ergo est vera : quia Deus diligit istum, iste est bonus, propter unum effectum misericordiae, scilicet appositionem gratiae. Quia enim Deus apponit isti gratiam iste est bonus. Haec autem est vera : quia iste est bonus, Deus diligit istum propter alium effectum, scilicet propter augmentum gratiae vel propter conservationem gratiae vel remissionem peccati, quoniam caritas meretur augeri propter suos strenuos motus.
Si autem hoc verbum « diligit » ita sumatur, quod non connotet effectum gratiae in praesenti, sed effectum gloriae in futuro, sicut aliquando sumitur hoc verbum « praedestinat », et sicut sumitur hoc verbum « reprobat » secundo modo secundum Augustinum, ut dictum est, secundum hoc haec est vera : quia iste est bonus, Deus diligit istum. Bonitas enim istius est causa gloriae in futuro.
APPENDIX XXII
Cap.3, q.4, §III
Quomodo intelligendum sit quod dicit Ambrosius quod praedestinatio adiuvatur precibus sanctorum.
Decimo capitulo quaeritur de eo quod dicit beatus Ambrosius, quod praedestinatio iuvatur precibus sanctorum. Sed dicimus quod si hoc intelligatur proprie, non est verum, quia praedestinatio proprie est Deus praedestinans. Deus autem non iuvatur ab aliquo dando gratiam vel gloriam, sicut sol non iuvatur ab aliquo illuminando domum. Sed propter effectum dicit beatus Ambrosius quod praedestinatio iuvatur precibus sanctorum, quia sancti possunt iuvare aliquem, ut habeat gratiam precibus suis et ut perseveret in illa.
Item non valet haec argumentatio : iste potest mereri quod habeat vitam aeternam. Et si habet vitam aeternam, est praedestinatus. Ergo iste potest mereri quod sit praedestinatus. Et est ibi fallacia secundum consequens, quia non est generale, si quis meretur antecedens, quod meretur consequens. Eodem modo non valet haec argumentatio : iste meretur ut sit unus praedestinatorum ; ergo meretur ut sit praedestinatus. Prima enim duplex est. Si enim sit sensus : iste meretur ut sit de numero illorum qui sunt praedestinati, id est de numero bonorum, et illi sunt praedestinati. Secundum hoc vera est, quia praedestinatio non cadit sub causalitate notata per hanc dictionem « ut ». Si autem haec dictio « ut » respiciat totum quod sequitur, ita ut praedestinatio cadat sub causalitate, falsa est. Et in hoc sensu procedit prima argumentatio.
Item ponatur quod Deus infundat isti gratiam per Spiritum Sanctum et conservet ipsum precibus sanctorum finaliter ; secundum hoc quaeritur utrum Deus praedestinat istum precibus sanctorum. Probatur quod sic, secundum quod iste ablativus « precibus sanctorum » determinat hoc verbum « praedestinat » ratione effectuum connotatorum, quia preces sanctorum sunt causa gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Sicut ergo haec est vera : quia iste bonus est, Deus remunerabit istum, et notatur hic sic quod bonitas huius sit causa effectus connotati per hoc verbum « remunerabit », ita eadem ratione haec erit vera : Deus ab aeterno praedestinavit istum precibus sanctorum.
Si concedatur, contra : Deus ab aeterno praedestinavit istum precibus sanctorum ; ergo preces sanctorum meruerunt quod Deus ab aeterno praedestinavit istum ; ergo meruerunt quod Deus scivit ab aeterno se daturum isti gratiam in praesenti et gloriam in futuro ; ergo meruerunt quod Deus ab aeterno praescivit hoc ; ergo merita sanctorum sunt vel fuerunt causa eius quod fuit ab aeterno. Hoc enim « Deum praevidisse hoc » verum ab aeterno fuit.
Solutio. Dicimus quod haec argumentatio non valet : Deus praedestinavit istum precibus sanctorum ; ergo sancti meruerunt precibus suis quod Deus ab aeterno praedestinavit istum. Prima enim est vera secundum quod ablativus determinat verbum ratione duorum effectuum connotatorum. Et ipse concludit tanquam concluderet etiam sub sua determinatione principale significatum.
Nota tamen quod in ista propositione : iste meruit quod Deus remunerabit istum in aeternum, non exigitur quod principale significatum huius verbi « remunerabit » cadat sub respectu huius verbi « meruit ». Sed in hac propositione : sancti meruerunt quod Deus praedestinavit istum ab aeterno, exigitur quod principale significatum cadat sub respectu verbi. Sicut enim dicit beatus Augustinus : Praedestinare ad Deum pertinet, vocare autem, iustificare, magnificare et similiter remunerare pertinent ad nos, quia ponunt ea quae in nobis sunt. Praedestinare autem in suo tempore uno in aeternitate quam significat, ponit tantum divinam essentiam, sed ex modo significandi quo significat divinam essentiam, ut quando concessionem connotat tempus in quo Deus daturus erat isti gratiam in presenti et gloriam in futuro. Et ratione illius temporis connotati fit determinatio per ablativum, cum dicitur : Deus ab aeterno praedestinavit istum precibus sanctorum. Unde is est sensus : ab aeterno prescivit se daturum isti precibus sanctorum gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Quoniam autem concludit : ergo sancti meruerunt quod Deus praedestinavit istum, oportet ad hoc quod haec sit vera, quod principalis assertio caderet sub respectu sive sub causalitate rei verbi.
APPENDIX XXIII
Cap.3, q.5
Quomodo Deus praesciat et praevideat res immutabiliter, quae tamen mutabiliter et contingenter fiunt.
Undecimo capitulo notandum est quod ista nomina « praescientia » sive « providentia » superiora sunt ad ista « praedestinatio », « reprobatio ». Idem est enim praescientia et providentia, quia providere est procul ante videre. Solet autem quaeri utrum praescientia sive providentia Dei inferat rebus necessitatem. Probatur quod sic, quia Deus immutabilis praevidit hoc, scilicet istum esse damnandum, demonstrato eo qui re vera damnabitur. Sed potest salvari. Probatio : Divina providentia est invariabilis, infaillibilis et immutabilis ; ergo divina providentia immutabiliter providet quicquid providet. Sed providet hoc, ergo immutabiliter providet hoc.
Ad hoc dicunt quidam quod haec est duplex : Deus immutabiliter providet hoc, quia si adverbium determinet verbum secundum habitudinem quam habet ad rem nominativi, vera est. Si secundum habitudinem quam habet ad rem acis cusativi, falsa est.
Sed videtur quod haec distinctio nulla sit, quia sicut providens est immutabiliter providens, quia non potest esse aliquando providens illud quod non fuerit providens vel e converso, ita et ea res provisa est immutabiliter provisa, quia non potest esse aliquando provisa, ita quod prius fuerit non provisa vel e converso. Ergo quocumque modo adverbium determinet verbum, vera est. Inde sic : Deus immutabiliter providet hoc ; ergo necessario providet hoc ; ergo necessarium est Deum praevidisse hoc. Sed si Deus praevidit hoc, iste damnabitur ; ergo necessarium est quod iste damnetur. Eodem modo potest probari quod omnia futura ex necessitate contingunt. Et si hoc, perit consilium et liberum arbitrium.
Praeterea Deus immutabiliter praevidit istum esse damnandum ; ergo quicquid iste faciet, damnabitur. Quaeritur etiam, cum iste sit praescitus ad mortem, quare imputetur ei.
Solutio. Dicimus quod haec argumentatio non valet : Deus immutabiliter providet hoc ; ergo necessario etc. Et est ibi fallacia secundum consequens a superiori ad inferius affirmando. Omne enim necessarium est immutabile, et non e converso, quia hoc enuntiabile « antichristum fuisse futurum » est immutabile, non tamen est necessarium.
Similiter non valet haec argumentatio : Deus immutabiliter providet istum esse damnandum ; ergo quicquid faciet, damnabitur vel necessario damnabitur. Et est simile hoc enunciabile : antichristum fuisse futurum est verum immutabiliter ; ergo quicquid contingat, erit verum vel necessario erit verum. Et est in talibus argumentationibus fallacia secundum accidens a coniuncta praedicatione ad divisam, quia hoc adverbium « immutabiliter » tantum coniunctim removet, sicut patet ex praedictis ; et fit illatio tantum pro uno illorum.
Ad ultimum dicimus quod imputandum est isti hoc, scilicet quod ipse damnabitur. Et licet Deus immutabiliter praeviderit hoc, tamen ipse potest tantum facere quod Deus nunquam praevidit hoc. Et hoc ideo quia Deus nunquam praevidit istum esse damnandum nisi propter opera sua, quae sunt in potestate liberi arbitrii sui. Et ideo etiam quia quod Deus praevidet mala eius opera, non est causa quare ipse male operetur, sicut hoc quod ego video illum hominem in illo loco, non est causa quare ipse sit ibi. Deus enim eo modo praevidet res sive praescit quomodo sunt futurae et res quae contingenter eveniunt providet in sua contingentia.
Praescit enim Deus omnia et ea quae sunt in nobis, et ea quae non sunt in nobis, quia praescit omnia. Sed non praedestinat omnia, quia non praedestinat ea quae sunt in nobis, scilicet ea quae sunt in potestate nostri liberi arbitrii. Non enim compellit sive cogit virtutem liberi arbitrii vel ad bonum vel ad malum. In nobis ergo est vel sequi Deum ad virtutem, vel diabolum ad maliciam ; nec aliqua necessitate compellitur homo ad hoc vel ad illud.
Item si homo aliquid vidit, necessarium est ipsum vidisse illud. Ergo a simili et multo fortius, si Deus aliquid vidit, necessarium est ipsum vidisse illud, cum visio Dei sit certior quam visio hominis. Ergo si Deus aliquid praevidit vel praescivit, necessarium est Deum praevidisse vel praescivisse. Sed si Deus praevidit et praescivit illud, illud fuit futurum ; ergo necessarium est illud fuisse futurum. Hoc modo potest probari quod omnia contingant ex necessitate.
Solutio. Dicendum est quod prima argumentatio non valet, et hoc ideo contingit, quia visus hominis formatur ab ipsa re et est ab ipsa re ; et ideo eo posito, ponitur res. Sed visio Dei non est ab ipsis rebus, quia Deus a se ipso videt res, et cum dico : Deus praevidit hoc, sic ex parte videntis non significatur nisi divina essentia, nec significatur ex parte videntis aliqua visio accidentalis, cuius necessarium esse exigat necessitatem rei visae sicut in visione hominis. Sed sola divina essentia significatur ex parte videntis, cum dico : Deus praevidit hoc. Ex parte autem rei visae ex modo significandi datur intelligi esse respectu futuri, et ideo sicut hoc fore est contingens, ita Deum praevidisse hoc est contingens.
APPENDIX XXIV
Cap.3, q.5
Utrum Deus praesciat aliquid antequam sit verum.
Ultimo quaeritur utrum Deus praesciverit aliquid antequam sit verum. Et videtur quod sic. Probatio : Deus praescivit antichristum fore. Sed scire enuntiabile est scire ipsum esse verum ; ergo Deus praescivit hoc enuntiabile esse verum ; ergo Deus scivit ipsum antequam foret verum ; ergo scivit ipsum quando erat falsum. Quod est impossibile, quia falsum non scitur.
Ad hoc dicunt quidam quod haec est duplex : Deus praescivit antichristum fore. Si intelligatur de dicto, falsa est, quia oportet quod Deus praesciret illud antequam esset verum. Si intelligatur de re, vera est. Nos dicimus quod nihil aliud est enuntiabile quam res significata, et dicimus quod prima est vera, quocumque modo intelligatur. Sed non valet haec argumentatio : Deus praescivit antichristum fore ; ergo scivit illud antequam esset verum. Tamen videtur quod conclusio sit vera sic, quoniam illud enuntiabile est verum veritate creata ; ergo illa veritas, antequam mundus esset, non fuit. Sed Deus scivit illud enuntiabile antequam mundus esset ; ergo Deus scivit illud enuntiabile antequam esset verum ; ergo scivit illud enuntiabile quando erat falsum. Antequam enim esset verum, non poterat esse nisi falsum.
Solutio. Aristoteles duplicem distinguit veritatem : rei et dictionis. Veritate rei non sunt vera nisi illa enuntiabilia quae sunt. Veritate dictionis sunt vera etiam illa quae non sunt, ut antichristum fore. Et neutra illarum fuit vera : antichristum ab aeterno fore, quia ab aeterno non fuit homo vel angelus cui esset vere asseribile vel dicibile illud enuntiabile.
Nos autem distinguimus tertiam veritatem, scilicet primam veritatem, qua dicitur : omne verum est verum. Sicut enim quicquid est verum veritate rei, est verum veritate dictionis, et non e converso ; ita quicquid est verum veritate rei vel dictionis est verum prima veritate, sed non e converso. Et quod hoc sit verum, habetur a beato Augustino, qui in libro Soliloquiorum probat veritatem esse aeternam, per hoc quod mundum fore fuit verum, antequam mundus foret, quia si mundum fore fuit verum antequam mundus foret, ergo veritas fuit antequam mundus esset. Ergo veritas fuit antequam creata esset ; ergo veritas est aeterna. Sicut ergo dicit beatus Augustinus, quod mundum fore fuit ab aeterno verum veritate prima, ita antichristum fore fuit verum prima veritate. Unde non valet haec argumentatio : ergo Deus praescivit antichristum fore ; ergo scivit illud antequam esset verum. Licet enim scivit illud antequam esset verum veritate dictionis, tamen non scivit illud antequam esset verum prima veritate, quia scivit illud antequam esset, et non antequam esset verum. Ideo non valet illa argumentatio.
