Distinctio XXXV — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO XXXV
PROOEMIUM
Postquam determinavit de impotentia coeundi, quae actum matrimonii impedit, hic determinat de separatione a toro propter peccatum fornicationis, quae similiter actum matrimonii tollit vinculo matrimoniali durante ; et dividitur in partes duas :
in prima ostendit quomodo adulterium sequens matrimonium tollit actum matrimonii vinculo matrimoniali durante ;
in secunda ostendit quomodo adulterium praecedens matrimonium, etiam matrimoniale vinculum tollit, ibi : solet etiam quaeri, an valeat duci in coniugium quae prius est polluta per adulterium.
Prima in duas :
in prima ostendit quando licet uxorem dimittere propter fornicationem ;
in secunda inquirit, utrum dimittere sit necessitatis, an liceat ei eam retinere, ibi : dicit tamen Ioannes Chrysostomus et cetera.
Prima in duas :
in prima ostendit quod viro licet dimittere uxorem, et e converso, propter fornicationem commissam ;
in secunda ostendit quod neutri post separationem licet nubere propter prioris matrimonii vinculum manens, ibi : si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest.
Circa primum duo facit :
primo ostendit quod uterque coniugum potest alium dimittere propter fornicationem, quando ipse est a fornicatione immunis ;
secundo ostendit quod hoc non potest fieri, quando ipse simili crimini subiacet, ibi : si vero quaeritur, an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis ; dicimus et cetera.
Hic quaeruntur sex :
- Utrum liceat viro uxorem dimittere causa fornicationis ;
- Utrum ad hoc teneatur ;
- Utrum possit dimittere proprio iudicio, vel iudicium Ecclesiae requiratur ;
- Utrum vir et uxor quantum ad hoc sint aequalis conditionis ;
- Utrum post divortium debeant manere innupti ;
- De reconciliatione.
ARTICULUS I
Utrum propter fornicationem liceat viro uxorem dimittere
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod propter fornicationem non liceat viro uxorem dimittere. Non enim pro malo est malum reddendum. Sed vir dimittens uxorem propter fornicationem, videtur malum pro malo reddere. Ergo hoc non licet.
- Praeterea, maius peccatum est si uterque fornicetur quam si alter tantum. Sed si uterque fornicetur, non poterit fieri divortium propter hoc. Ergo nec si unus tantum fornicatus fuerit.
- Praeterea, fornicatio spiritualis et quaedam alia peccata sunt graviora quam fornicatio carnalis. Sed propter illa non potest fieri separatio a toro. Ergo nec propter fornicationem carnalem.
- Praeterea, vitium contra naturam magis remotum est a matrimonii bonis quam fornicatio, quae modo naturae fit. Ergo magis debuit poni causa separationis quam fornicatio.
Sed contra est quod dicitur Matth. 5.
- Praeterea, illi qui frangit fidem, non tenetur aliquis fidem observare. Sed coniux fornicando frangit fidem quam alteri coniugi debet. Ergo alter potest alterum propter causam fornicationis dimittere.
Respondeo : Dicendum, quod Dominus dimittere uxorem concessit propter fornicationem in poenam illius qui fidem fregit, et in favorem illius qui servavit, ut non sit astrictus ad reddendum debitum ei qui non servavit fidem. Et propter hoc excipiuntur septem casus in quibus non licet viro uxorem dimittere fornicantem, in quibus vel uxor a culpa immunis est, vel utrique sunt aequaliter culpabiles. Primus est, si ipse vir similiter fornicatus fuerit. Secundus, si ipse uxorem prostituerit. Tertius, si uxor virum suum mortuum probabiliter credens propter longam eius absentiam, alteri nupserit. Quartus est, si latenter cognita est ab aliquo sub specie viri lectum subintrante. Quintus, si fuerit vi oppressa. Sextus, si reconciliaverit eam sibi post adulterium perpetratum, carnaliter eam cognoscens. Septimus, si matrimonio in infidelitate utriusque contracto, vir dederit uxori libellum repudii, et uxor alteri nupserit ; tunc enim si utrique convertantur, tenetur eam vir recipere.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod vir si dimittat uxorem fornicantem livore vindictae, peccat ; si autem ad infamiam propriam cavendam, ne videatur particeps criminis, vel ad vitium uxoris corrigendum, vel ad evitandum prolis incertitudinem, non peccat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod divortium ex causa fornicationis fit uno accusante alium ; et quia nullus potest accusare qui in simili crimine existit, quando uterque fornicatur, divortium celebrari non potest ; quamvis magis peccetur contra matrimonium utroque fornicante quam altero tantum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod fornicatio est directe contra bona matrimonii ; quia tollitur per eam certitudo prolis, et fides frangitur, et significatio non servatur, dum unus coniugum pluribus carnem suam dividit ; et ideo alia crimina quamvis forte sint maiora fornicatione, non causant divortium. Sed quia infidelitas, quae dicitur spiritualis fornicatio, etiam est contra matrimonii bonum, quod est proles educanda ad cultum Dei ; etiam ipsa facit divortium ; sed tamen aliter quam corporalis fornicatio ; quia propter unum actum fornicationis carnalis potest procedit ad divortium, non autem propter unum actum infidelitatis, sed propter consuetudinem quae pertinaciam ostendit, in qua infidelitas perficitur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod etiam propter vitium contra naturam potest procedi ad divortium ; sed tamen non fit ita mentio de ipso, tum quia est passio innominabilis, tum quia rarius accidit, tum quia non ita causat incertitudinem prolis.
ARTICULUS II
Utrum vir teneatur ex praecepto uxorem fornicantem dimittere
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir teneatur ex praecepto uxorem fornicantem dimittere. Vir enim, cum sit caput uxoris, tenetur uxorem corrigere. Sed separatio a toro est inducta ad correctionem uxoris fornicantis. Ergo tenetur eam a se separare.
- Praeterea, qui consentit peccanti mortaliter, ipse etiam mortaliter peccat. Sed retinens uxorem fornicantem, videtur consentire ei, ut in littera dicitur. Ergo peccat, nisi eam a se eiiciat.
- Praeterea, I Cor., 6, 16, dicitur : qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Sed non potest aliquis simul esse membrum meretricis et Christi, ut ibidem dicitur. Ergo vir uxori fornicanti adhaerens, membrum Christi esse desinit, mortaliter peccans.
- Praeterea, sicut cognatio tollit matrimonii vinculum, ita fornicatio separat a toro. Sed postquam vir noverit consanguinitatem sui ad uxorem, peccat mortaliter cognoscens ipsam. Ergo si cognoscat uxorem postquam scit ipsam esse fornicatam, mortaliter peccat.
Sed contra est quod dicit Glossa I Cor., 7, quod dominus permisit causa fornicationis uxorem dimittere. Ergo non est in praecepto.
- Praeterea, quilibet potest dimittere alteri quod in se peccavit. Sed uxor fornicando peccat in virum. Ergo vir potest ei parcere, ut non dimittat eam.
Respondeo : Dicendum, quod dimissio uxoris fornicantis introducta est ad corrigendum uxoris crimen per talem poenam. Poena autem corrigens non requiritur ubi emendatio iam praecessit ; et ideo si mulier de peccato poeniteat, vir non tenetur eam dimittere ; si autem non poeniteat, tenetur, ne peccato eius consentire videatur, dum correctionem debitam non apponit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum fornicationis in uxore potest corrigi non tantum tali poena, sed etiam verbis et verbere ; et ideo si alias ad correctionem sit parata, non tenetur vir praedictam poenam ad eius correctionem adhibere.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod tunc vir uxori consentire videtur quando eam tenet non cessantem a peccato praeterito ; si autem emendata fuerit, non ei consentit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex quo de peccato fornicationis poenituit, meretrix dici non potest ; et ideo vir se ei coniungendo, membrum meretricis non fit. Vel dicendum, quod non coniungitur ei quasi meretrici, sed quasi uxori.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod non est simile ; quia consanguinitas facit ut non sit inter eos matrimoniale vinculum, et ideo carnalis copula esset illicita ; sed fornicatio non tollit vinculum praedictum ; et ideo actus remanet, quantum est de se, licitus, nisi per accidens illicitus fiat, inquantum vir consentire turpitudini uxoris videtur.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod permissio illa est intelligenda per prohibitionis privationem ; et sic contra praeceptum non dividitur ; quia etiam quod cadit sub praecepto, non est prohibitum.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod uxor non tantum peccat in virum, sed etiam in seipsam, et in Deum ; et ideo vir non totaliter potest poenam dimittere, nisi emendatio sequatur.
ARTICULUS III
Utrum proprio iudicio possit vir uxorem fornicantem dimittere
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprio iudicio potest vir uxorem fornicantem dimittere. Sententiam enim a iudice latam absque alio iudicio exequi licet. Sed Deus iustus iudex dedit hanc sententiam, ut propter fornicationem vir uxorem dimittere possit. Ergo non requiritur ad hoc aliud iudicium.
- Praeterea, Matth. 1, dicitur, quod Ioseph, cum esset iustus, cogitavit occulte dimittere Mariam. Ergo videtur quod occulte vir possit divortium celebrare absque Ecclesiae iudicio.
- Praeterea, si vir post fornicationem uxoris cognitam debitum ei reddit, amittit etiam actionem quam contra fornicariam habebat. Ergo denegatio debiti quae ad divortium pertinet, debet Ecclesiae iudicium praecedere.
- Praeterea, illud quod non potest probari, non debet ad iudicium Ecclesiae adduci. Sed fornicationis crimen non potest probari, quia oculus adulteri observat caliginem, ut dicit Iob 24, 15. Ergo non debet iudicio Ecclesiae praedictum divortium fieri.
- Praeterea, accusationem debet inscriptio praecedere, qua aliquis se ad talionem obliget, si in probatione deficiat. Sed hoc non potest esse in ista materia ; quia tunc qualitercumque res iret, vir consequeretur intentum suum, sive ipse uxorem dimitteret, sive uxor eum. Ergo non debet ad iudicium Ecclesiae per accusationem adduci.
- Praeterea, plus tenetur homo uxori quam extraneo. Sed homo crimen alterius, etiam extranei, non debet Ecclesiae deferre, nisi monitione praemissa in secreto, ut patet Matth. 19. Ergo multo minus potest crimen uxoris ad Ecclesiam deferre, si eam prius occulte non corripuit.
Sed contra, nullus debet seipsum vindicare. Sed si vir uxorem fornicantem proprio arbitrio dimitteret, ipse se vindicaret. Ergo hoc non debet fieri.
- Praeterea, nullus in eadem causa est actor et iudex. Sed vir est actor impetens uxorem de offensa in se commissa. Ergo ipse non potest esse iudex ; et sic non debet eam proprio arbitrio dimittere.
Respondeo : Dicendum, quod vir potest dimittere uxorem dupliciter. Uno modo quantum ad torum tantum ; et sic potest eam dimittere quam cito sibi constat de fornicatione uxoris, proprio arbitrio ; nec tenetur reddere debitum exigenti, nisi per Ecclesiam compellatur ; et taliter reddens nullum sibi praeiudicium facit. Alio modo quantum ad torum et cohabitationem ; et hoc modo non potest dimitti nisi iudicio Ecclesiae ; et si alias dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum, nisi possit ei vir incontinenti fornicationem probare. Haec autem dimissio divortium dicitur ; et ideo concedendum est quod divortium non potest celebrari nisi iudicio Ecclesiae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sententia est applicatio iuris communis ad particulare factum ; unde dominus ius promulgavit, secundum quod sententia in iudicio formari debet.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Ioseph non volebat virginem dimittere quasi suspectam de fornicatione, sed ob reverentiam sanctitatis eius, timens ei cohabitare, ut supra dictum est ; nec tamen est simile, quia tunc ex adulterio non solum procedebatur ad divortium, sed ulterius ad lapidationem ; non autem nunc quando agitur in iudicio Ecclesiae.
ad 3. Ad tertium patet solutio ex dictis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quandoque vir uxorem suspectam habens ei insidiatur, et deprehendere eam potest cum testibus in crimine fornicationis ; et sic potest ad accusationem procedere. Et praeterea, si de facto isto non constat, possunt esse violentae suspiciones fornicationis ; quibus probatis, videtur fornicatio esse probata, ut si inveniatur solus cum sola horis et locis suspectis, et nudus cum nuda.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod maritus potest accusare uxorem de adulterio dupliciter. Uno modo ad tori separationem coram iudice spirituali, et tunc inscriptio debet fieri sine obligatione ad legem talionis : quia sic vir consequeretur intentum suum, ut obiecto probat. Alio modo ad punitionem criminis in iudicio saeculari ; et sic oportet quod praecedat inscriptio, per quam ad poenam talionis se obliget, si in probatione deficiat.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod sicut decretalis dicit, tribus modis in criminibus procedi potest. Primo per inquisitionem, quam debet praecedere clamosa insinuatio quae locum accusationis tenet. Secundo per accusationem, quam debet praecedere inscriptio. Tertio per denuntiationem, quam debet praecedere fraterna correptio. Verbum ergo domini intelligitur quando agitur per viam denuntiationis, non quando agitur per viam accusationis : quia tunc non agitur solum ad correptionem delinquentis, sed ad punitionem propter bonum commune conservandum, quod iustitia deficiente periret.
ARTICULUS IV
Utrum vir et uxor debeant in causa divortii ad paria iudicari
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor non debeant in causa divortii ad paria iudicari. Divortium enim conceditur in lege nova loco repudii, quod erat in lege veteri, ut patet Matth. 5. Sed in repudio vir et uxor non iudicabantur ad paria : quia vir poterat repudiare uxorem, et non e converso. Ergo nec in divortio debent ad paria iudicari.
- Praeterea, plus est contra legem naturae quod uxor plures viros habeat quam quod vir plures mulieres : unde hoc quandoque licuit, illud vero nunquam, ut supra, dist. XXXIII, quaest. 1, art. 1, ad 7, dictum est. Ergo plus peccat mulier in adulterio quam vir ; et ita non debent ad paria iudicari.
- Praeterea, ubi est maius nocumentum proximi, ibi est maius peccatum. Sed plus nocet adultera uxor viro quam vir adulter uxori : quia adulterium uxoris facit incertitudinem prolis, non autem adulterium viri. Ergo maius est peccatum uxoris ; et sic non debent ad paria iudicari.
- Praeterea, divortium inducitur ad crimen adulterii corrigendum. Sed magis pertinet ad virum, qui est caput mulieris, ut dicitur I Cor. 11, corrigere uxorem, quam e converso. Ergo non debent in repudio ad paria iudicari, sed vir debet esse melioris conditionis.
Sed contra, videtur quod uxor in hoc debeat esse melioris conditionis. Quia quanto est maior fragilitas in peccante, tanto peccatum est magis dignum venia. Sed in mulieribus est maior fragilitas quam in viris, ratione cuius dicit Chrysostomus, quod propria passio mulieris luxuria est ; et philosophus in VII Ethic., quod mulieres non dicuntur incontinentes, proprie loquendo, propter facilem inclinationem in concupiscentiam : quia nec bruta animalia possunt continere propter hoc quod non habent aliquid quod concupiscentiis obviare possit. Ergo mulieribus in poena divortii deberet magis parci.
- Praeterea, vir ponitur caput mulieris, ut ipsam corrigat. Ergo magis peccat quam mulier ; et sic debet magis puniri.
Respondeo : Dicendum, quod in causa divortii vir et uxor ad paria iudicantur, ut idem sit licitum et illicitum uni quod alteri ; non tamen pariter iudicantur ad illa : quia causa divortii est maior in uno quam in alio, cum tamen in utroque sit causa sufficiens ad divortium. Divortium enim est poena adulterii, inquantum est contra matrimonii bona. Quantum autem ad bonum fidei, ad quam coniuges aequaliter sibi invicem tenentur, tantum peccat contra matrimonium adulterium unius sicut adulterium alterius ; et haec causa in utroque sufficit ad divortium, sed quantum ad bonum prolis plus peccat adulterium uxoris quam viri ; et ideo maior causa divortii est in uxore quam in viro ; et sic ad aequalia, sed non ex aequali causa obligantur : nec tamen iniuste, quia in utroque est causa sufficiens ad hanc poenam : sic etiam est de duobus qui damnantur ad mortis eiusdem poenam ; quamvis alius altero gravius peccaverit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod repudium non permittebatur nisi ad vitandum homicidium ; et quia in viris magis erat de hoc periculum quam in mulieribus, ideo viro permittebatur dimittere uxorem, non autem e converso per legem repudii.
ad 2. Ad secundum et tertium dicendum, quod rationes illae procedunt secundum quod in comparatione ad bonum prolis maior sit causa divortii in uxore adultera quam in viro ; non tamen sequitur quod non iudicentur ad paria, ut ex dictis patet.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis vir sit caput mulieris ut gubernator, non tamen quasi iudex ipsius, sicut nec e converso ; et ideo in his quae per iudicium facienda sunt, non plus potest vir in uxorem quam e converso.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod in adulterio invenitur de ratione peccati idem quod est in fornicatione simplici, et adhuc plus, quod magis gravat secundum laesionem matrimonii. Si ergo consideretur id quod est commune adulterio et fornicationi, peccatum viri et mulieri se habent ut excedentia et excessa : quia in muliere est plus de humore, et ideo sunt magis ducibiles a concupiscentiis ; sed in viro plus de calore qui concupiscentiam excitat. Sed tamen simpliciter loquendo, ceteris paribus, vir in simplici fornicatione plus peccat quam mulier : quia habet plus de rationis bono, quod praevalet quibuslibet motibus corporalium passionum. Sed quantum ad laesionem matrimonii, quam adulterium fornicationi addit, ex qua divortium causatur, plus peccat mulier quam vir, ut ex dictis patet ; et quia hoc est gravius quam simplex fornicatio, ideo, simpliciter loquendo, plus peccat mulier adultera quam vir adulter, ceteris paribus.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod quamvis regimen quod datur viro in mulierem, sit quaedam circumstantia aggravans ; tamen ex illa circumstantia quae in aliam speciem trahit, magis aggravatur peccatum, scilicet ex laesione matrimonii, quae trahit ad speciem iniustitiae in hoc quod furtive aliena proles submittitur.
ARTICULUS V
Utrum post divortium vir alteri nubere possit
- Ad quintum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir alteri nubere possit. Nullus enim tenetur ad perpetuam continentiam. Sed vir in aliquo casu tenetur uxorem fornicantem in perpetuum a se separare, ut patet ex dictis. Ergo videtur quod ad minus in tali casu alteram ducere possit.
- Praeterea, peccanti non est danda maior occasio peccandi. Sed si ei qui propter fornicationis culpam dimittitur, non licet aliam copulam quaerere, datur sibi maior occasio peccandi : non enim est probabile ut qui in matrimonio non continuit, postea continere possit. Ergo videtur quod liceat ei ad aliam copulam transire.
- Praeterea, uxor non tenetur viro nisi ad debitum reddendum, et cohabitationem. Sed per divortium ab utroque absolvitur. Ergo omnino soluta est a lege viri ; ergo potest alteri nubere ; et eadem est ratio de viro.
- Praeterea, Matth. 19, 9, dicitur : Qui dimiserit uxorem, et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Ergo videtur quod si causa fornicationis dimissa uxore aliam duxerit, non moechetur ; et ita erit matrimonium verum.
Sed contra, I Cor. 7, 10 : praecipio non ego, sed dominus, uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere innuptam.
- Praeterea, nullus debet ex peccato reportare commodum. Sed reportaret, si liceret adulterae ad aliud magis desideratum connubium transire, et esset occasio adulterandi volentibus alia matrimonia quaerere. Ergo non licet aliam copulam quaerere nec viro nec uxori.
Respondeo : Dicendum, quod nihil adveniens supra matrimonium potest ipsum dissolvere ; et ideo adulterium non facit quin sit verum matrimonium : manet enim, ut dicit Augustinus, inter viventes coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio iunctio potest auferre ; et ideo non licet uni, altero vivente, ad aliam copulam transire.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis per se nullus obligetur ad continentiam, tamen per accidens potest esse quod obligetur ; sicut si uxor sua aegritudinem incurabilem incurrat, et talem quae carnalem copulam non patiatur ; et similiter etiam est, si incorrigibiliter spirituali infirmitate, scilicet fornicatione, laboret.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ipsa confusio quam reportat ex divortio, debet eam cohibere a peccato. Quod si cohibere non potest, minus malum est quod sola ipsa peccet quam quod vir peccati eius sit particeps.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis uxor post divortium non teneatur viro adultero ad debitum reddendum, et cohabitandum ; tamen adhuc manet vinculum matrimonii, ex quo ad hoc tenebatur ; et ideo non potest ad aliam copulam transire viro vivente. Potest tamen continentiam vovere viro invito, nisi videatur Ecclesiam deceptam fuisse per falsos testes sententiando de divortio : quia in tali casu etiam si votum professionis emisisset, restitueretur viro, et teneretur debitum reddere ; sed non liceret ei exigere.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod exceptio illa quae est in verbis domini, refertur ad dimissionem uxoris ; et ideo obiectio ex falso intellectu procedit.
ARTICULUS VI
Utrum post divortium vir et uxor possint reconciliari
- Ad sextum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir et uxor non possint reconciliari. Regula est enim in iure : quod semel bene definitum est, nulla debet iteratione retractari. Sed iudicio Ecclesiae definitum est quod debent separari. Ergo non possunt reconciliari ulterius.
- Praeterea, si posset esse reconciliatio, praecipue videretur quod post poenitentiam uxoris vir teneatur eam recipere. Sed non tenetur ; quia etiam uxor non potest per exceptionem proponere in iudicio poenitentiam suam contra virum accusantem de fornicatione. Ergo nullo modo potest esse reconciliatio.
- Praeterea, si posset esse reconciliatio, videretur quod uxor adultera teneretur redire ad virum ipsam revocantem. Sed non tenetur ; quia iam separati sunt iudicio Ecclesiae. Ergo et cetera.
- Praeterea, si liceret reconciliare uxorem adulteram, in illo casu praecipue deberet fieri, quando vir post divortium invenitur adulterium committere. Sed in hoc casu non potest uxor cogere eum ad reconciliationem, cum iuste sit divortium celebratum. Ergo nullo modo potest reconciliari.
- Praeterea, si vir adulter occulte dimittat per iudicium Ecclesiae uxorem convictam de adulterio, non videtur iuste factum divortium. Sed tamen vir non tenetur uxorem sibi reconciliare ; quia uxor probare in iudicio adulterium viri non potest. Ergo multo minus quando divortium iuste est celebratum, reconciliatio fieri potest.
Sed contra est quod dicitur I Cor., 7, 2 : Si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.
- Praeterea, vir poterit eam non dimittere post fornicationem. Ergo eadem ratione potest eam reconciliare sibi.
Respondeo : Dicendum, quod si uxor post divortium de peccato poenitentiam agens emendata fuerit, potest eam sibi vir reconciliare. Si autem in peccato incorrigibilis maneat, non debet eam ad se assumere, eadem ratione qua non licebat eam nolentem a peccato desistere, retinere.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sententia Ecclesiae divortium celebrantis non fuit cogens ad separationem ; sed licentiam praebens ; et ideo absque retractatione praecedentis sententiae potest reconciliatio sequi.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod poenitentia uxoris debet inducere virum ut uxorem fornicantem non accuset, aut dimittat. Sed tamen non potest ad hoc cogi, nec potest per poenitentiam uxor eum ab accusatione repellere ; quia cessante culpa et quantum ad actum et quantum ad maculam, adhuc manet aliquid de reatu ; et cessante etiam reatu quo ad Deum, adhuc manet reatus quo ad poenam humano iudicio inferendam ; quia homo non videt cor sicut Deus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod illud quod inducitur in favorem alicuius, non facit ei praeiudicium ; unde, cum divortium sit inductum in favorem viri, non aufert ei ius petendi debitum, vel revocandi uxorem ; unde uxor tenetur ei reddere, et ad eum redire si fuerit revocata, nisi de licentia eius votum continentiae emiserit.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod propter adulterium quod vir prius innocens post divortium committit, secundum rigorem iuris non debet cogi ad recipiendum uxorem adulteram : prius tamen secundum aequitatem iuris iudex ex officio suo debet eum cogere ut caveat periculo animae eius et scandalo aliorum, quamvis uxor non possit reconciliationem petere.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod si adulterium viri sit occultum, per hoc non aufertur ius excipiendi contra accusationem viri uxori adulterae, quamvis desit sibi probatio ; et ideo peccat vir divortium petens ; et si post sententiam de divortio uxor petat debitum vel reconciliationem, vir tenetur ad utrumque.
EXPOSITIO TEXTUS
Patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris. Contra, Prov. 11, 13 : Fidelis est qui celat crimen amici.
Et dicendum, quod hoc intelligitur quando celatio non est in praeiudicium correctionis ; alias celans patrocinium turpitudini praestat. Solet quaeri, an valeat duci in coniugium quae prius est polluta per adulterium.
Sciendum, quod plura sunt crimina quae propter sui enormitatem impediunt matrimonium contrahendum. Primum est incestus ; secundum, uxoricidium, tertium rapina alienae sponsae ; quartum, quando aliquis insidiando matrimonio filium proprium de sacro fonte suscepit ; quintum interfecit presbyterum ; sextum, quando aliquis peragit poenitentiam solemnem. Non tamen propter crimina interimitur matrimonium contractum. Sed tamen sunt quaedam crimina quae dirimunt matrimonium contractum.
Unum est, quando aliquis cum aliqua coniugata concubuit, et ex hoc machinatur in mortem viri cum effectu ; tunc enim ad invicem contrahere non debent ; et si contraxerint, separantur.
Secundum est, quando praestat fidem adulterae quod ducet eam uxorem. Sed hoc intelligendum est quando tam adulter quam adultera sciebat impedimentum ; alias matrimonium non dirimeretur postquam contractum esset.
Tertium est, quando contrahit cum ea de facto ; primum enim matrimonium facit quod non stat secundum ; unde si primum non fuisset verum matrimonium, secundum staret. Sciendum etiam, quod in casu secundo et tertio, scilicet fide data de matrimonio contrahendo, etiam matrimonio contracto per verba de praesenti de facto, nisi fuerit ibi pollutio carnalis, non propter hoc dirimitur matrimonium sequens post mortem viri de novo contractum
