Distinctio XXIII — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO XXIII
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de Baptismo, qui est sacramentum intrantium, et de confirmatione, Eucharistia, poenitentia, quae sunt sacramenta progredientium, hic quinto loco determinat de extrema unctione, quae est sacramentum exeuntium ; et dividitur in partes duas :
in prima determinat de ipso sacramento ;
in secunda de usu ipsius, ibi : quaerunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit.
Prima in duas :
in prima distinguit hoc sacramentum ab aliis unctionibus ;
in secunda determinat omnia quae ad hoc sacramentum pertinent, ibi : hoc sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur.
Et circa hoc tria facit :
primo determinat institutionem ;
secundo effectum, ibi : in quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum ;
tertio conformitatem istius sacramenti ad alia, ibi : et sicut in aliis sacramentis, ita et in isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti.
Quaerunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit. Hic determinat de usu istius sacramenti ; et dividitur in duo secundum duas opiniones quae tangit de iteratione istius sacramenti, et aliorum per consequens ;
secunda ostenditur ibi : quidam autem de omni sacramento intelligi volunt quod non sit iterandum.
Hic est duplex quaestio.
Prima de ipso sacramento extremae unctionis ;
secunda de administratione et usu ipsius.
Circa primum quaeruntur quatuor :
- De ipsa extrema unctione ;
- De effectu eius ;
- De materia ipsius ;
- De forma.
ARTICULUS I
Utrum extrema unctio sit sacramentum
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur, quod extrema unctio non sit sacramentum. Quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita ad catechumenos. Sed unctio quae fit oleo ad catechumenos, non est sacramentum. Ergo nec extrema unctio quae fit oleo ad infirmos.
- Praeterea, sacramenta veteris legis fuerant signa sacramentorum novae legis. Sed extrema unctio non habuit aliquam figuram in veteri lege. Ergo non est sacramentum novae legis.
- Praeterea, secundum Dionysium, omne sacramentum est vel ad purgandum vel ad illuminandum vel ad perficiendum. Sed extrema unctio non ponitur neque ad purgandum neque ad illuminandum, quia hoc soli Baptismo attribuitur : neque ad perficiendum, quia hoc, secundum ipsum, pertinet ad chrisma et Eucharistiam. Ergo extrema unctio non est sacramentum.
Sed contra, sacramenta Ecclesiae sufficienter subveniunt defectibus hominum secundum quemlibet statum. Sed exeuntibus non subvenit aliud quam extrema unctio. Ergo ipsa est sacramentum.
- Praeterea, sacramenta, ut supra dictum est, dist. I, nihil aliud sunt quam quaedam spirituales medicinae. Sed extrema unctio est quaedam spiritualis medicina : quia valet ad remissionem peccatorum, ut habetur Iac. 5. Ergo est sacramentum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod extrema unctio non sit unum sacramentum. Quia unitas rei est ex sua materia et ex sua forma, cum ex eodem res esse habeat et unitatem. Sed forma huius sacramenti frequenter iteratur etiam eadem vice ; et materia pluries in uncto adhibetur secundum diversas partes. Ergo non est unum sacramentum.
- Praeterea, ipsa unctio est sacramentum : ridiculum enim est dicere, quod oleum sit sacramentum. Sed sunt plures unctiones. Ergo sunt plura sacramenta.
- Praeterea, unus sacramentum ab uno ministro perfici debet. Sed in aliquo casu extrema unctio non potest perfici uno ministro, sicut si post primam unctionem factam sacerdos moriatur tunc enim alius sacerdos debet ulterius procedere. Ergo extrema unctio non est sacramentum unum.
Sed contra est, quia sicut immersio se habet ad Baptismum, ita se habet unctio ad hoc sacramentum. Sed plures immersiones sunt unum sacramentum Baptismi. Ergo et plures unctiones sunt unum sacramentum.
- Praeterea, si non esset unum sacramentum, tunc facta prima unctione non oporteret ad perfectionem sacramenti quod fieret secunda : quia quodlibet sacramentum per se habet esse perfectum. Sed hoc falsum est. Ergo est unum sacramentum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum non fuit institutum a Christo. Quia de institutione sacramentorum quae Christus instituit, fit mentio in Evangelio, sicut de Eucharistia et Baptismo. Sed nulla fit mentio de extrema unctione. Ergo non est a Christo instituta.
- Praeterea, Magister expresse dicit in littera, quod est institutum ab apostolis. Ergo ipse Christus per se non instituit.
- Praeterea, sacramentum Eucharistiae, quod Christus instituit, etiam ipse per se exhibuit. Sed hoc sacramentum ipse nulli exhibuit. Ergo per se non instituit.
Sed contra : sacramenta novae legis sunt digniora quam sacramenta veteris legis. Sed omnia sacramenta veteris legis sunt ab ipso Deo instituta. Ergo multo fortius omnia sacramenta novae legis habent institutionem ab ipso Christo.
- Praeterea, eiusdem est statuere et statuta removere. Sed Ecclesia, quae in successoribus apostolorum habet eamdem auctoritatem quam apostoli habuerunt, non posset auferre sacramentum extremae unctionis. Ergo apostoli non instituerunt, sed ipse Christus.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in his quae Ecclesia visibiliter operatur, quaedam sunt sacramenta, ut Baptismus ; quaedam sacramentalia, ut exorcismus, ut supra, dist. VI, dictum est : quorum haec est differentia, quia sacramentum dicitur illa actio Ecclesiae quae attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum ; sed sacramentale dicitur illa actio quae quamvis non pertingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati. Isaiae 27, 9 : Hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Et ideo cum ad hunc effectum pertingat extrema unctio, ut ex verbis Iacobi patet, nec ordinetur ad aliud sacramentum quasi ei annexum ; constat quod extrema unctio non est sacramentale, sed sacramentum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod oleum quo catechumeni unguntur, sua unctione non perducit ad peccati remissionem, quia hoc ad Baptismum pertinet, sed aliquo modo ad Baptismum disponit, ut supra, dist. VI, dictum est : et ideo non est sacramentum illa unctio, sicut unctio extrema.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum immediate hominem ad gloriam disponit, cum exeuntibus a corpore detur : et quia in veteri lege non erat adhuc tempus perveniendi ad gloriam, quia neminem ad gloriam adduxit lex ; ideo illud sacramentum ibi praefigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi respondens, sicut per figuram eiusdem generis ; quamvis per figuras remotas aliquo modo figuratum sit in omnibus curationibus quae leguntur in veteri testamento.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Dionysius non facit aliquam mentionem de extrema unctione, sicut nec de poenitentia nec de matrimonio : quia ipse non intendit determinare de sacramentis nisi quatenus per ea innotescere potest ecclesiasticae hierarchiae ordinata dispositio quantum ad ministros et actiones ministrorum, et recipientes. Tamen cum per extremam unctionem aliquis consequatur gratiam et remissionem peccatorum ; non est dubium quod habet vim illuminativam et purgativam, sicut Baptismus, quamvis non ita plenam.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod unum numero, per se loquendo, dicitur tripliciter. Uno modo sicut indivisibile, quod nec actu nec potentia est plura, ut punctus et unitas. Alio modo sicut continuum, quod quidem est unum actu, sed plura potentia, ut linea. Sed tertio modo sicut perfectum aliquod quod ex pluribus partibus constituitur, ut domus ; quod est multa quodammodo etiam actu, sed illa multa conveniunt in aliquo uno : et hoc modo quodlibet sacramentum dicitur unum, inquantum multa quae sunt in uno sacramento, adunantur ad unum significandum vel causandum : quia sacramentum signando causat.
Et ideo quando una actio sufficit ad perfectam significationem, unitas sacramenti consistit in illa actione tantum, sicut patet in confirmatione : quando autem significatio sacramenti potest esse et in una et in multis actionibus, tunc sacramentum perfici potest et una actione et pluribus, sicut Baptismus in una immersione et tribus : quia ablutio quae significatur in Baptismo, potest esse per unam immersionem vel per multas. Quando autem perfecta significatio non potest esse nisi per plures actiones, tunc plures actiones sunt de perfectione sacramenti, sicut patet de Eucharistia : quia refectio corporalis, quae significat spiritualem, non potest esse nisi per cibum et potum ; et similiter est in hoc sacramento : quia curatio interiorum vulnerum non potest perfecte significari nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum radices : et ideo plures actiones sunt de perfectione huius sacramenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod unitas totius perfecta non tollitur propter diversitatem materiae aut formae, quae est in partibus totius ; sicut constat quod non eadem materia est carnis et ossis, ex quibus constituitur unus homo, nec eadem forma ; et similiter etiam in sacramento Eucharistiae : et in hoc sacramento pluralitas materiae et formae unitatem sacramenti non tollit.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis illae actiones sint plures simpliciter, tamen uniuntur in una perfecta actione, quae est unctio omnium exteriorum sensuum, quibus hauritur morbus interior.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis in Eucharistia, si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit ad consecrationem vini incipere ubi ille dimisit, vel etiam incipere a capite supra aliam materiam ; tamen in extrema unctione non potest a capite incipere, sed debet semper procedere : quia unctio in eadem parte facta tantum valet ac si consecraretur bis eadem hostia : quod nullo modo faciendum est. Nec tamen ministrorum pluralitas tollit unitatem sacramenti, quia instrumentaliter tantum operantur ; mutatio autem martellorum non tollit unitatem operationis fabri.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod sacramentum istud et confirmationis, Christus non instituit per se, sed apostolis instituendum dimisit : quia haec duo propter plenitudinem gratiae quae in eis confertur, non potuerunt ante spiritus sancti missionem plenissimam institui ; unde sunt ita sacramenta novae legis, quod in veteri lege figuram non habuerunt. Sed haec ratio non multum cogit : quia sicut Christus ante passionem promisit plenam spiritus sancti missionem, ita potuit instituere haec sacramenta. Et ideo alii dicunt, quod omnia sacramenta Christus instituit per seipsum ; sed quaedam per seipsum promulgavit, quae sunt maioris difficultatis ad credendum ; quaedam autem apostolis promulganda reservavit, sicut extremam unctionem et confirmationem. Et haec opinio pro tanto videtur probabilior, quia sacramenta ad fundamentum legis pertinent, et ideo ad legislatorem pertinet eorum institutio ; et iterum quia ex institutione efficaciam habent, quae eis non nisi divinitus est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod multa dominus fecit et dixit quae in Evangeliis non continentur. Illa enim praecipue curaverunt Evangelistae tradere quae ad salutis necessitatem et ad ordinem ecclesiasticae dispositionis pertinent ; et ideo potius institutionem Baptismi et poenitentiae et Eucharistiae et ordinis a Christo factam narraverunt, quam extremae unctionis vel confirmationis ; quae neque sunt de necessitate salutis, neque ad dispositionem sive distinctionem Ecclesiae pertinent. Tamen etiam de olei unctione fit mentio in Evangelio, Marc. 6, ubi dicitur quod apostoli oleo ungebant infirmos.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Magister dicit ab apostolis institutum, quia per doctrinam apostolorum nobis promulgata est eius institutio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus, sicut in praecedenti dist., qu. 2, art. 3, quaestiunc. 3, dictum est, non exhibuit aliquod sacramentum, nisi quod ipse accepit in exemplum. Accipere autem poenitentiam et extremam unctionem sibi non competebat, quia sine peccato erat ; et ideo ipse non exhibuit.
ARTICULUS II
Utrum extrema unctio valeat ad remissionem peccatorum
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non valeat ad remissionem peccatorum. Ad hoc enim quod per unum potest effici, aliud non exigitur. Sed in eo qui extremam unctionem accipit, requiritur ad peccatorum remissionem poenitentia. Ergo per extremam unctionem non dimittuntur peccata.
- Praeterea, in peccato non sunt nisi tria ; macula, reatus poenae, et reliquiae peccati. Sed per extremam unctionem non remittitur peccatum quo ad maculam sine contritione, quae etiam sine unctione remittit ; nec iterum quo ad poenam : quia adhuc si convalescat, tenetur perficere satisfactionem iniunctam ; nec quo ad reliquias culpae, quia adhuc remanent dispositiones ex actibus praecedentibus relictae, ut patet post convalescentiam. Ergo nullo modo per extremam unctionem fit peccatorum remissio.
- Praeterea, remissio peccatorum non fit successive, sed in instanti. Sed extrema unctio non fit tota simul, quia plures unctiones requiruntur. Ergo eius effectus non est remissio peccatorum.
Sed contra est quod dicitur Iac. 5, 15 : Si in peccatis est, dimittentur ei.
- Praeterea, omne sacramentum novae legis gratiam confert. Sed per gratiam fit remissio peccatorum. Ergo extrema unctio, cum sit sacramentum novae legis, operatur ad remissionem peccati.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod sanitas corporalis non sit effectus huius sacramenti. Omne enim sacramentum est medicina spiritualis. Sed spiritualis medicina ad spiritualem sanitatem ordinatur, sicut corporalis ad corporalem. Ergo sanitas corporalis non est effectus huius sacramenti.
- Praeterea, sacramentum semper habet effectum suum in eo qui non fictus accedit. Sed quandoque non sanatur corporaliter suscipiens hoc sacramentum, quantumcumque devotus accipiat. Ergo sanitas corporalis non est effectus eius.
- Praeterea, efficacia huius sacramenti Iacob. 5 nobis ostenditur. Sed ibi non attribuitur sanationis effectus unctioni, sed orationi ; dicit enim : oratio fidei sanabit infirmum. Ergo corporalis sanatio non est effectus huius sacramenti.
Sed contra, operatio Ecclesiae habet maiorem efficaciam post Christi passionem quam ante. Sed ante oleo inuncti per apostolos sanabantur, ut patet Marc. 6. Ergo et nunc habet effectum in corporali sanatione.
- Praeterea, sacramenta significando efficiunt. Sed Baptismus per ablutionem corporalem, quam exterius facit, significat et efficit spiritualem. Ergo et extrema unctio per sanationem corporalem, quam exterius efficit, significat et causat spiritualem.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum characterem imprimat. Character enim est signum distinctivum. Sed sicut baptizatus distinguitur a non baptizato, ita unctus a non uncto. Ergo sicut Baptismus imprimit characterem, ita extrema unctio.
- Praeterea, in ordinis et confirmationis sacramentis est unctio, sicut et in hoc sacramento. Sed in illis imprimitur character. Ergo et in isto.
- Praeterea, in omni sacramento est aliquid quod est res tantum ; aliquid quod est sacramentum tantum ; aliquid quod est res et sacramentum. Sed non potest aliquid assignari in hoc sacramento quod sit res et sacramentum nisi character. Ergo in hoc sacramento imprimitur character.
Sed contra, nullum sacramentum imprimens characterem iteratur. Hoc autem iteratur, ut dicetur. Ergo non imprimit characterem.
- Praeterea, distinctio quae fit secundum characterem sacramentalem, est distinctio eorum qui sunt in praesenti Ecclesia. Sed extrema unctio confertur ei qui de praesenti Ecclesia exit. Ergo non decet quod in eo character conferatur.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad unum effectum ; quamvis etiam alios ex consequenti inducere possit, quia sacramentum efficit quod figurat ; ideo ex ipsa significatione sacramenti debet accipi eius principalis effectus. Adhibetur autem hoc sacramentum secundum modum cuiusdam medicationis, sicut Baptismus per modum ablutionis. Medicina autem est ad pellendum infirmitatem ; unde principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandum infirmitatem peccati : ut sicut Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, et poenitentia quaedam spiritualis suscitatio ; ita et extrema unctio sit quaedam spiritualis sanatio vel medicatio. Sicut autem corporalis medicatio praesupponit corporalem vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem ; et ita hoc sacramentum non datur contra defectus quibus spiritualis vita tollitur, scilicet peccatum originale et mortale ; sed contra illos defectus quibus homo spiritualiter infirmatur ut non habeat perfectum vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae ; et hic defectus nihil est aliud quam quaedam debilitas et ineptitudo quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali ; et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum. Sed quia hoc robur gratia facit, quae secum non compatitur peccatum, ideo ex consequenti si invenit peccatum aliquod vel mortale vel veniale quo ad culpam, tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis, sicut etiam de Eucharistia et confirmatione supra dictum est ; et ideo etiam Iacobus de remissione peccati conditionaliter loquitur dicens : si in peccatis sit, dimittentur ei quo ad culpam : non enim semper delet peccatum, quia non semper invenit : sed semper remittit quo ad debilitatem praedictam, quam quidam reliquias peccati dicunt.
Quidam vero dicunt, quod principaliter est institutum propter veniale ; quod quidem non potest, dum haec vita agitur, perfecte curari : et ideo sacramentum exeuntium specialiter contra veniale ordinatur. Sed hoc non videtur verum : quia poenitentia sufficienter etiam in hac vita delet venialia quo ad culpam. Quod autem non possunt evitari post peractam poenitentiam non aufert praecedenti poenitentiae suum effectum ; et iterum hoc pertinet ad debilitatem praedictam.
Unde dicendum, quod principalis effectus huius sacramenti est remissio peccatorum quo ad reliquias peccati ; ex consequenti autem quantum ad culpam, si eam inveniat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis effectus principalis alicuius sacramenti possit haberi sine actuali perceptione illius sacramenti, vel sine sacramento, vel per aliud sacramentum ex consequenti ; nunquam tamen potest haberi sine proposito illius sacramenti : et ideo, quia poenitentia est principaliter instituta contra actualem culpam, quodcumque aliud sacramentum actualem culpam deleat ex consequenti, non excludit necessitatem poenitentiae.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod extrema unctio aliquo modo quantum ad illa tria remittit peccatum. Quamvis enim culpa quo ad maculam sine contritione non dimittatur, tamen hoc sacramentum per gratiam quam infundit, facit quod ille motus liberi arbitrii in peccatum sit contritio, sicut etiam in Eucharistia et confirmatione potest accidere. Similiter etiam et reatum poenae temporalis dimittit, sed ex consequenti, inquantum debilitatem tollit, quia eamdem poenam levius portat fortis quam debilis ; unde non oportet quod propter hoc minuatur satisfactionis mensura. Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati, sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente existens : qua sublata, etiam eisdem habitibus vel dispositionibus manentibus, non ita potest inclinari mens ad peccata.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quando sunt multae actiones ordinatae ad unum effectum, ultima est formalis respectu omnium praecedentium, et agit in virtute earum ; et ideo in ultima unctione gratia infunditur, quae effectum sacramento praebet.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut Baptismus per ablutionem corporalem facit spiritualem emundationem a maculis spiritualibus ; ita hoc sacramentum per medicationem sacramentalem exteriorem facit sanationem interiorem. Et sicut ablutio Baptismi habet effectum corporalis ablutionis, quia etiam corporalem mundationem facit ; ita etiam extrema unctio habet effectum corporalis medicationis, scilicet corporalem sanationem. Sed haec est differentia : quia corporalis ablutio ex ipsa naturali proprietate elementi facit corporalem mundationem ; et ideo semper eam facit ; sed extrema unctio non facit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed ex virtute divina, quae operatur rationabiliter. Et quia ratio operans nunquam inducit secundarium effectum nisi secundum quod expedit ad principalem ; ideo ex hoc sacramento non sequitur corporalis sanatio semper, sed quando expedit ad spiritualem sanationem ; et tunc semper eam inducit, dummodo non sit impedimentum ex parte recipientis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa probat quod corporalis sanitas non sit effectus principalis huius sacramenti ; et hoc verum est.
ad 2. Ad secundum patet solutio ex dictis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod oratio illa est forma istius sacramenti, ut dicetur, et ideo hoc sacramentum ex sua forma habet efficaciam, quantum est de se, ad sanitatem corporalem.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut supra, dist. IV, qu. 1, art. 4, quaestiunc. 1 et 2, dictum est, character non imprimitur nisi in illis sacramentis quibus homo ad aliquod sacrum deputatur. Hoc autem sacramentum est solum remedium, et non deputatur per ipsum homo ad aliquod sacrum agendum vel suscipiendum ; et ideo non imprimitur in eo character.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod character facit distinctionem statuum quantum ad ea quae in Ecclesia agenda sunt ; et talem distinctionem homo non habet ab aliis per hoc quod ipse est inunctus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod unctio quae fit in ordine et confirmatione, est unctio consecrationis, qua homo deputatur ad aliquod sacramentum : sed haec unctio est unctio medicationis ; et ideo non est simile.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in hoc sacramento res et sacramentum non est character, sed quaedam interior devotio quae est spiritualis unctio.
ARTICULUS III
Utrum oleum olivae sit conveniens materia huius sacramenti
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oleum olivae non sit conveniens materia huius sacramenti. Quia hoc sacramentum immediate ad incorruptionem ordinat. Sed incorruptio signatur per balsamum, quod in chrismate ponitur. Ergo chrisma esset convenientior huius sacramenti materia.
- Praeterea, hoc sacramentum est spiritualis medicatio. Sed spiritualis medicatio per vini appositionem significatur, sicut patet Luc. 10, in parabola de sauciato. Ergo vinum esset convenientior huius sacramenti materia.
- Praeterea, ubi est maius periculum, ibi debet communius remedium adhiberi. Sed oleum olivae non est commune remedium, quia non invenitur in qualibet terra. Ergo cum hoc sacramentum detur exeuntibus, qui sunt in maximo periculo, videtur quod oleum olivae non sit materia conveniens.
Sed contra est quod Iac. 5, oleum materia huius sacramenti determinatur. Sed oleum proprie non dicitur nisi oleum olivae. Ergo est materia huius sacramenti.
- Praeterea, spiritualis sanatio per olei inunctionem significatur, ut patet Isa. 1, ubi dicitur : Plaga tumens non est [...] curata medicamine neque fota oleo. Ergo conveniens materia huius sacramenti est oleum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non oporteat esse oleum consecratum. Quia hoc sacramentum habet unam sanctificationem in usu per formam verborum. Ergo superfluit alia sanctificatio, si ad materiam ipsius fiat.
- Praeterea, sacramenta habent efficaciam et significationem in ipsa materia. Sed significatio effectus huius sacramenti competit oleo ex naturali proprietate ; efficacia autem ex institutione divina. Ergo non est necessaria aliqua sanctificatio materiae.
- Praeterea, Baptismus est perfectius sacramentum quam extrema unctio. Sed in Baptismo non praeexigitur materiae sanctificatio, quantum est de necessitate sacramenti. Ergo nec in extrema unctione.
Sed contra est, quia in omnibus aliis unctionibus est materia consecrata prius. Ergo, cum hoc sacramentum sit quaedam unctio, requirit materiam consecratam.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod non oporteat materiam huius sacramenti esse consecratam per episcopum. Quia dignior est consecratio materiae in sacramento Eucharistiae quam in hoc sacramento. Sed in Eucharistia materiam sacerdos potest consecrare. Ergo et in hoc sacramento.
- Praeterea, in operationibus corporalibus ars dignior nunquam praeparat materiam inferiori : quia dignior est quae utitur quam quae materiam praeparat, ut dicitur in II Physic. Sed episcopus est supra sacerdotem. Ergo non praeparat materiam in illo sacramento quo sacerdos utitur. Sed sacerdos dispensat hoc sacramentum, ut dicetur. Ergo consecratio materiae non pertinet ad episcopum.
Sed contra est, quia etiam in aliis unctionibus materia per episcopum consecratur. Ergo debet ita esse in ista.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod spiritualis curatio quae in fine adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia non relinquitur ; et lenis, ut spes, quae exeuntibus maxime est necessaria, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et penetrativum usque ad intima, et etiam diffusivum ; et ideo quantum ad utrumque praedictorum est conveniens materia huius sacramenti ; et quia oleum principaliter nominatur olivae liquor, cum alii liquores ex similitudine ad ipsum olei nomen accipiant ; ideo oleum olivae etiam debet esse quod assumitur in materiam huius sacramenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod incorruptio gloriae est res non contenta in hoc sacramento ; nec oportet quod tali rei significatio materiae respondeat ; unde non oportet quod balsamum ponatur in materia huius sacramenti, quia balsamum propter odorem pertinet ad bonitatem famae, qua de cetero non indigent propter se exeuntes, sed indigent tantum nitore conscientiae, qui per oleum significatur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod vinum sanat mordicando, oleum leniendo : et ideo curatio per vinum magis pertinet ad poenitentiam, quam ad hoc sacramentum.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod oleum olivae quamvis non ubique crescat, tamen de facili potest ad quemlibet locum transferri ; et praeterea hoc sacramentum non est tantae necessitatis, quod exeuntes sine hoc sacramento non possint salutem consequi.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod oleum simplex est materia huius sacramenti ; et in ipsa sanctificatione olei, quae fit per episcopum, perficitur sacramentum. Sed hoc patet esse falsum ex his quae de Eucharistia dicta sunt, ubi ostensum est quod solum illud sacramentum consistit in consecratione materiae. Et ideo dicendum, quod hoc sacramentum consistit in ipsa unctione, sicut Baptismus in ablutione ; et materia huius sacramenti est oleum sanctificatum. Potest autem triplex ratio assignari, quare exigitur materiae sanctificatio in hoc sacramento, et in quibusdam aliis.
Prima est, quia omnis efficacia sacramentorum a Christo descendit ; et ideo sacramenta illa quibus ipse est usus, habent efficaciam ex usu, sicut tactu suae carnis vim regenerativam contulit aquis. Sed hoc sacramento non est usus, nec aliqua corporali unctione ; et ideo in omnibus unctionibus requiritur sanctificatio materiae.
Secunda causa est propter plenitudinem gratiae, quae confertur non solum ut culpam tollat, sed etiam reliquias et infirmitatem corporis.
Tertia est ex hoc quod effectus eius corporalis, scilicet sanatio corporalis, non causatur ex materiae naturali proprietate ; et ideo oportet quod haec efficacia sibi per sanctificationem detur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod prima sanctificatio est materiae secundum se ; sed secunda magis pertinet ad usum ipsius, secundum quod est actu conferens effectum suum ; et ideo neutra superfluit : quia etiam instrumenta efficaciam accipiunt ab artifice et dum fiunt, et dum ad actum applicantur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa efficacia quae est ex institutione sacramenti, applicatur huic materiae per sanctificationem.
ad 3. Ad tertium patet solutio ex dictis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod minister sacramenti non propria virtute effectum sacramenti inducit ut principale agens, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat : quae quidem efficacia primo est a Christo, et ab ipso in alios descendit ordinate ; scilicet in populum mediantibus ministris qui sacramenta dispensant, et in ministros inferiores mediantibus superioribus qui materiam sanctificant ; et ideo in omnibus sacramentis quae indigent materia sanctificata, prima sanctificatio materiae fit per episcopum, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopali derivata, secundum illud Psalm. 132, 2 : Sicut unguentum in capite, quod prius descendit in barbam, deinde usque ad oram vestimenti.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacramentum Eucharistiae consistit in ipsa materiae sanctificatione, non autem in usu ; et ideo, proprie loquendo, illud quod est materia sacramenti non est quid consecratum ; unde non praeexigitur aliqua sanctificatio circa materiam per episcopum facta ; sed exigitur sanctificatio altaris, et huiusmodi, et etiam ipsius sacerdotis, quae non nisi per episcopum fieri potest. Unde in illo etiam sacramento ostenditur potestas sacerdotalis ab episcopo derivata, ut Dionysius dicit ; ideo autem illam consecrationem materiae potest facere sacerdos quae est in se sacramentum, et non illam quae ut sacramentale quoddam ordinatur ad sacramentum quod consistit in usu fidelium, quia quantum ad corpus Christi verum nullus ordo est supra sacerdotium ; sed quantum ad corpus Christi mysticum episcopalis ordo est supra sacerdotalem, ut in sequenti dist. dicetur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod materia sacramenti non est talis materia ut in qua fiat aliquid per eum qui ea utitur, sicut est in artibus mechanicis ; sed ut cuius virtute aliquid fiat ; et sic participat aliquid de ratione causae agentis, inquantum est instrumentum quoddam divinae operationis, ut supra dist. I, qu. 1, art. 4, quaestiunc. 1, dictum est : et ideo oportet quod a superiori arte vel potestate talis virtus materiae acquiratur : quia in causis agentibus quanto aliquod agens est prius, tanto perfectius : in causis autem pure materialibus, quanto materia est prior, tanto imperfectior.
ARTICULUS IV
Utrum hoc sacramentum habeat aliquam formam
QUAESTIUNCULA I
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non habeat aliquam formam. Cum enim efficacia sacramentorum sit ab institutione, et item a forma ; oportet quod forma tradatur ab ipso qui sacramentum instituit. Sed forma huius sacramenti non invenitur tradita neque a Christo neque ab apostolis. Ergo sacramentum non habet aliquam formam.
- Praeterea, quae sunt de necessitate sacramenti, observantur eodem modo apud omnes. Sed nihil est magis de necessitate sacramenti habentis formam quam ipsa forma. Ergo cum non sit aliqua forma communiter observata ab omnibus in hoc sacramento, quia diversis verbis utuntur ; videtur quod hoc sacramentum non habeat aliquam formam.
- Praeterea, in Baptismo non requiritur forma nisi ad sanctificationem materiae, quia est aqua verbo vitae diluendis criminibus sanctificata, ut supra dictum est. Sed hoc sacramentum habet materiam prius sanctificatam. Ergo non indiget aliqua forma verborum.
Sed contra est quod Magister supra dixit, dist. I, quod omne sacramentum novae legis consistit in rebus et in verbis. Verba autem sunt forma sacramenti. Ergo cum hoc sit sacramentum novae legis, videtur quod habeat formam.
- Praeterea, ad hoc est ritus universalis Ecclesiae, quae quibusdam verbis utitur in collatione huius sacramenti.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod forma huius sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non per deprecativam. Quia omnia sacramenta novae legis habent certum effectum. Sed certitudo effectus non exprimitur in formis sacramentorum nisi per orationem indicativam, ut cum dicitur : hoc est corpus meum ; vel, ego baptizo te. Ergo debet esse forma huius sacramenti oratio indicativa.
- Praeterea, in formis sacramentorum oportet exprimi intentio ministri, quae requiritur ad sacramentum. Sed intentio conferendi sacramentum non exprimitur nisi per orationem indicativam. Ergo et cetera.
- Praeterea, in quibusdam Ecclesiis dicuntur huiusmodi verba in collatione huius sacramenti : ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine patris etc., et hoc est conforme aliis formis sacramentorum. Ergo videtur quod in hoc consistat forma huius sacramenti.
Sed contra, illud quod est forma sacramenti, ab omnibus oportet quod servetur. Sed verba praedicta non dicuntur secundum consuetudinem omnium Ecclesiarum, sed tantum verba deprecativa, scilicet : per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quidquid deliquisti per visum et cetera. Ergo forma huius sacramenti est oratio deprecativa.
- Praeterea, hoc videtur ex verbis Iacobi, qui attribuit efficaciam huius sacramenti orationi. Oratio, inquit, fidei sanabit infirmum. Ergo cum efficacia sacramenti sit ex forma, videtur quod forma huius sacramenti sit praedicta oratio.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod praedicta oratio non sit competens forma huius sacramenti. Quia in formis aliorum sacramentorum fit mentio de materia (sicut patet in confirmatione), quae non fit in verbis praedictis. Ergo non est conveniens forma.
- Praeterea, sicut effectus huius sacramenti provenit in nos per misericordiam divinam, ita et aliorum sacramentorum. Sed in forma aliorum sacramentorum non fit mentio de misericordia divina, sed magis de Trinitate et de passione. Ergo similiter debet hic esse.
- Praeterea, duplex effectus huius sacramenti in littera ponitur. Sed in verbis praedictis non fit mentio nisi de uno, scilicet remissione peccatorum ; non autem de corporali sanatione, ad quam Iacobus ordinat orationem fidei, dicens : oratio fidei sanabit infirmum. Ergo forma praedicta est incompetens.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dixerunt quod nulla forma est de necessitate huius sacramenti. Sed hoc videtur derogare effectui huius sacramenti : quia omne sacramentum efficit signando : signatio autem materiae non determinatur ad effectum determinatum, cum ad multa se possit habere, nisi per formam verborum ; et ideo in omnibus sacramentis novae legis, quae efficiunt quod figurant, oportet esse et res et verba, ut supra, dist. I, Magister dixit. Et praeterea Iacobus totam vim huius sacramenti videtur constituere in oratione, quae est forma huius sacramenti, ut dicetur ; et ideo praedicta opinio praesumptuosa videtur et erronea. Et propter hoc dicendum, sicut communiter dicitur, quod habet formam determinatam, sicut et alia sacramenta.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacra Scriptura omnibus communiter proponitur ; et ideo forma Baptismi, quia ab omnibus dari potest, debet in sacra Scriptura exprimi ; et similiter forma Eucharistiae, quae exprimit fidem illius sacramenti, quae est de necessitate salutis. Sed formae aliorum sacramentorum non inveniuntur in Scriptura traditae : sed Ecclesia ex traditione apostolorum habet, qui a domino acceperunt, ut dicit apostolus, I Cor. 11, 23 : ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa verba quae sunt de essentia formae, scilicet oratio deprecativa, ab omnibus dicuntur ; sed alia quae sunt de bene esse, non observantur ab omnibus.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod materia Baptismi habet quamdam sanctificationem per se ex ipso tactu carnis salvatoris ; sed ex forma verborum accipit sanctificationem actu sanctificantem ; et similiter post sanctificationem materiae huius sacramenti secundum se, requiritur sanctificatio in usu, per quam actu sanctificet.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod forma huius sacramenti est oratio deprecativa, ut patet per verba Iacobi, et ex usu Romanae Ecclesiae, quae solum verbis deprecativis utitur in collatione huius sacramenti ; cuius ratio multiplex assignatur. Primo, quia suscipiens sacramentum hoc, est viribus propriis destitutus, unde indiget orationibus sublevari. Secundo, quia datur exeuntibus, qui iam desinunt de foro Ecclesiae esse, et in solius Dei manu requiescunt ; unde et ei per orationem committuntur. Tertio, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex operatione ministri consequatur, omnibus quae sunt de essentia sacramenti, rite peractis, sicut character in Baptismo et confirmatione, et transubstantiatio in Eucharistia, et remissio peccati in poenitentia existente contritione, quae est de essentia sacramenti poenitentiae, non autem de essentia huius sacramenti ; et ideo in hoc sacramento non potest esse forma indicativi modi sicut in praedictis sacramentis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum, sicut et praedicta, quantum est de se, habet certitudinem ; sed potest impediri ex fictione recipientis (etiam si se sacramento subiiciat per intentionem) quod nullum effectum consequatur ; et propter hoc non est simile de hoc, et de aliis sacramentis, in quibus semper aliquis effectus consequitur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod per ipsum actum qui ponitur in forma, scilicet : per istam sanctam unctionem, satis exprimitur intentio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod verba illa indicativi modi, quae secundum morem quorumdam praemittuntur orationi, non sunt forma huius sacramenti ; sed sunt quaedam dispositio ad formam, inquantum intentio ministri determinatur ad actum illum per illa verba.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod praedicta oratio est competens forma huius sacramenti : quia tangit sacramentum in hoc quod dicitur : per istam unctionem ; et illud quod operatur in sacramento, scilicet divinam misericordiam ; et effectum, scilicet remissionem peccatorum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod materia huius sacramenti potest intelligi per actum unctionis : non autem materia confirmationis per actum in forma expressum ; et ideo non est simile.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod misericordia respicit miseriam, quia hoc sacramentum datur in statu miseriae, scilicet infirmitatis ; ideo potius hic quam in aliis fit de misericordia mentio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod in forma debet exprimi effectus principalis, et qui semper inducitur ex sacramento, nisi sit defectus ex parte recipientis. Non autem talis effectus est corporalis sanitas, ut ex dictis patet, quamvis quandoque sequatur : ratione cuius Iacobus hunc effectum attribuit orationi, quae est forma huius sacramenti.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de administratione huius sacramenti ; et circa hoc quaeruntur quatuor :
- Quis sit minister huius sacramenti ;
- Cui debeat conferri ;
- In qua parte ;
- Utrum debeat iterari.
ARTICULUS I
Utrum laicus possit hoc sacramentum conferre
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum habet efficaciam ex oratione, ut Iacobus dicit. Sed oratio laici quandoque est aeque Deo accepta sicut sacerdotis. Ergo potest hoc sacramentum conferre.
- Praeterea, de quibusdam patribus in Aegypto legitur, quod oleum ad infirmos transmittebant et sanabantur ; et similiter dicitur de beata Genovefa quod oleo infirmos ungebat. Ergo hoc sacramentum potest conferri etiam a laicis.
Sed contra est, quia in hoc sacramento fit remissio peccatorum. Sed laici non habent potestatem dimittendi peccata. Ergo et cetera.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod diaconi possint hoc sacramentum conferre. Quia, secundum Dionysium, diaconi habent virtutem purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum ad purgandum tantum ab infirmitate mentis et corporis. Ergo diaconi possunt conferre.
- Praeterea, dignius sacramentum est Baptismus quam hoc de quo agimus. Sed diaconi possunt baptizare, ut patet de beato Laurentio. Ergo et possunt hoc sacramentum conferre.
Sed contra est quod dicitur Iac. 5, 14 : Inducat presbyteros Ecclesiae.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod solus episcopus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum unctione perficitur, sicut et confirmatio. Sed solus episcopus potest confirmare. Ergo solus potest hoc sacramentum conferre.
- Praeterea, qui non potest quod est minus, non potest quod est maius. Sed maius est usus materiae sanctificatae quam sanctificatio eius, quia est finis ipsius. Ergo cum sacerdos non possit sanctificare materiam, nec potest materia sanctificata uti.
Sed contra, huius sacramenti minister inducendus est ad eum qui suscipit sacramentum, ut patet Iacob. 5. Sed episcopus non posset accedere ad omnes infirmos suae dioecesis. Ergo non solus episcopus potest hoc sacramentum conferre.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Dionysium in Eccles. Hierar., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et quidam recipientes tantum, qui sunt laici ; et ideo nullius sacramenti dispensatio laico ex officio competit ; sed quod baptizare possunt in casu necessitatis, est divina dispensatione factum, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod oratio illa non fit a sacerdote in persona sua : quia cum sit quandoque peccator, non esset exaudibilis : sed fit in persona totius Ecclesiae, in cuius persona orare potest quasi persona publica ; non autem laicus, qui est persona privata.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illae unctiones non erant sacramentales, sed ex quadam devotione recipientium talem unctionem, et meritis ungentium vel oleum mittentium consequebatur effectus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non per gratiam sacramentalem.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod diaconus habet vim purgativam tantum, non autem illuminativam ; unde cum illuminatio sit per gratiam, nullum sacramentum in quo gratia conferatur, potest diaconus ex officio dare ; et ideo nec hoc, cum in eo gratia conferatur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum illuminando per collationem gratiae purgat : et ideo diaconis eius non competit collatio.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum non est necessitatis sacramentum, sicut Baptismus ; unde non ita committitur dispensatio eius omnibus in articulo necessitatis, sed solum illis quibus ex officio competit ; diaconis autem etiam baptizare non competit ex officio.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum Dionysium, episcopus proprie habet perficiendi officium, sicut sacerdos illuminandi ; unde illa sacramenta dispensanda solis episcopis reservantur quae suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt : hoc autem non est in hoc sacramento, cum omnibus detur ; et ideo per simplices sacerdotes potest administrari.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod confirmatio imprimit characterem, quo collocatur homo in statu perfectionis, ut supra, dist. VII, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 1, dictum est ; non autem hoc est in hoc sacramento ; et ideo non est simile.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis in genere causae finalis usus materiae sanctificatae sit potior quam sanctificatio materiae ; tamen in genere causae efficientis sanctificatio materiae est potior, quia ab eodem pendet usus sicut ab activa causa ; et ideo sanctificatio requirit altiorem virtutem activam quam usus.
ARTICULUS II
Utrum etiam sanis debeat conferri hoc sacramentum
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod etiam sanis debeat conferri hoc sacramentum. Quia principalior effectus huius sacramenti est sanatio mentis quam sanatio corporis, ut dictum est. Sed etiam sani corpore indigent sanatione mentis. Ergo eis debet hoc sacramentum conferri.
- Praeterea, hoc sacramentum est exeuntium sicut Baptismus intrantium. Sed omnibus intrantibus Baptismus datur. Ergo omnibus exeuntibus debet dari hoc sacramentum. Sed quandoque illi qui sunt in propinquo exitus, sunt sani, sicut illi qui decapitandi sunt. Ergo talibus debet hoc sacramentum dari.
Sed contra est quod dicitur Iacob. 5, 14 : Infirmatur quis in vobis et cetera. Ergo solis infirmis competit.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod in qualibet infirmitate hoc sacramentum dari debeat. Quia Iacob. 5 ubi hoc sacramentum traditur, nulla infirmitas determinatur. Ergo in omnibus infirmitatibus debet hoc sacramentum conferri.
- Praeterea, quanto remedium est dignius, tanto debet esse generalius. Sed hoc sacramentum est dignius quam medicina corporalis. Cum ergo medicina corporalis omnibus infirmis detur, videtur quod etiam hoc sacramentum.
Sed contra, hoc sacramentum dicitur ab omnibus extremae unctionis. Sed non omnis infirmitas ad extremum vitae perducit, cum quaedam infirmitates sint causae longioris vitae, ut dicit philosophus. Ergo non omnibus infirmantibus debet hoc sacramentum dari.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod furiosis et amentibus hoc sacramentum dari debeat. Quia tales aegritudines sunt periculosissimae, et cito ad mortem disponunt. Sed periculo debet adhiberi remedium. Ergo hoc sacramentum, quod est in remedium infirmitatis humanae, debet talibus conferri.
- Praeterea, dignius sacramentum est Baptismus quam istud. Sed Baptismus datur furiosis, ut supra dictum est. Ergo et hoc sacramentum eis debet dari.
Sed contra, hoc sacramentum non est dandum nisi recognoscentibus ipsum. Sed tales non sunt furiosi et amentes. Ergo eis dari non debet.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod debeat dari pueris. Quia eisdem infirmitatibus quandoque laborant pueri et adulti. Sed eidem morbo debet adhiberi idem remedium. Ergo sicut adultis, ita et pueris debet hoc sacramentum conferri.
- Praeterea, hoc sacramentum datur ad purgandum reliquias peccati, ut praedictum est, tam originalis quam actualis. Sed in pueris sunt reliquiae originalis peccati. Ergo eis debet hoc sacramentum dari.
Sed contra est quod nulli debet dari sacramentum cui non competit forma sacramenti. Sed forma huius sacramenti non competit pueris, qui non peccaverunt per visum et auditum, ut in forma exprimitur. Ergo eis non debet dari hoc sacramentum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio, ut prius dictum est, quae quidem per quemdam corporalis curationis modum significatur ; et ideo illis quibus corporalis curatio non competit, scilicet sanis, non debet sacramentum conferri.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis spiritualis sanitas sit principalis effectus huius sacramenti, tamen oportet quod per curationem corporalem significetur curatio spiritualis, etiam si corporalis sanatio non sequatur ; et ideo solum illis hoc sacramento sanitas spiritualis dari potest quibus curatio corporalis competit, scilicet infirmis ; sicut ille solus potest Baptismum suscipere qui potest corporalis ablutionis esse particeps ; non autem puer in ventre matris existens.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus etiam non est nisi illorum intrantium qui corporali ablutioni subiici possunt ; et ideo hoc sacramentum illorum tantum exeuntium est quibus corporalis curatio competit.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum est ultimum remedium quod Ecclesia potest conferre, quasi immediate disponens ad gloriam ; et ideo illis tantum infirmantibus debet exhiberi qui sunt in statu exeuntium, propter hoc quod aegritudo nata est mortem inducere, et de periculo timetur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quaelibet infirmitas augmentata potest mortem inducere ; et ideo si genera infirmitatum pensantur, in qualibet aegritudine potest dari hoc sacramentum, quia apostolus non determinat infirmitatem aliquam ; sed si pensetur infirmitatis modus et status, non semper debet infirmantibus hoc sacramentum dari.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod medicina corporalis habet pro principali effectu sanitatem corporalem, qua omnes infirmi in quolibet statu indigent : sed hoc sacramentum habet pro principali effectu illam sospitatem quae exeuntibus et iter ad gloriam agentibus est necessaria ; et ideo non est simile.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ad effectum huius sacramenti percipiendum plurimum valet devotio suscipientis, et personale meritum conferentium, et generale totius Ecclesiae : quod patet ex hoc quod per modum deprecationis forma huius sacramenti confertur ; et ideo illis qui non possunt recognoscere, et cum devotione suscipere, hoc sacramentum dari non debet ; et praecipue furiosis et amentibus, qui possunt irreverentiam sacramento per aliquam immunditiam facere : nisi haberent lucida intervalla, in quibus sacramenta recognoscerent, et sic eis conferri in statu illo possent.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in periculo mortis tales quandoque sint, tamen remedium per devotionem propriam non potest eis applicari ; et ideo non debet eis conferri.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus non requirit motum liberi arbitrii, quia datur contra originale principaliter, quod non curatur in nobis ex nostro libero arbitrio ; sed in hoc sacramento requiritur motus liberi arbitrii ; et ideo non est simile. Et praeterea Baptismus est sacramentum necessitatis, non autem extrema unctio.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum exigit actualem devotionem in suscipiente, sicut et Eucharistia ; unde sicut Eucharistia non debet dari pueris, ita nec hoc sacramentum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non datur contra reliquias originalis peccati, nisi secundum quod sunt actualia peccata quodammodo confortatae ; unde principaliter contra actualia peccata datur, ut ex ipsa forma patet, quae non sunt in pueris.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod infirmitates in pueris non sunt ex peccato actuali causatae, sicut in adultis ; et contra illas praecipue infirmitates hoc sacramentum datur quae sunt ex peccato causatae, quasi peccati reliquiae.
ARTICULUS III
Utrum hoc sacramento totum corpus inungi debeat
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramento totum corpus inungi debeat. Quia, secundum Augustinum, anima tota est in toto corpore. Sed praecipue datur hoc sacramentum ad sanandum animam. Ergo in toto corpore debet inunctio fieri.
- Praeterea, ubi est morbus, ibi debet apponi medicina. Sed morbus est universalis in toto corpore, sicut febris. Ergo totum corpus inungi debet.
- Praeterea, in Baptismo totum corpus immergitur. Ergo et hic totum deberet inungi.
Sed contra est universalis Ecclesiae ritus, secundum quem non inungitur infirmus nisi in determinatis partibus corporis.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod inconvenienter determinentur istae partes, ut scilicet infirmans ungatur in oculis, in auribus, in naribus, in labiis, in manibus, et pedibus. Quia sapiens medicus curat morbum in radice. Sed de corde exeunt cogitationes, quae coinquinant hominem, ut dicitur Matth. 15. Ergo in pectore debet fieri unctio.
- Praeterea, puritas mentis non minus est necessaria exeuntibus quam intrantibus. Sed intrantes unguntur chrismate in vertice a sacerdote ad significandum puritatem mentis. Ergo et exeuntes hoc sacramento debent ungi in vertice.
- Praeterea, ibi debet adhiberi remedium ubi est maior vis morbi. Sed spiritualis morbus praecipue viget in renibus viris, et mulieribus in umbilico, ut patet Iob 40, 2 : Potestas eius in lumbis eius, secundum expositionem Gregorii. Ergo ibi debet fieri inunctio.
- Praeterea, sicut per pedes peccatur, ita et per alia membra corporis. Ergo sicut unguntur pedes, ita et alia corporis membra inungi debent.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod mutilati non sunt ungendi illis unctionibus quae partibus illis competunt. Quia sicut hoc sacramentum exigit determinatam dispositionem in suscipiente, ut scilicet sit infirmus, ita et determinatam partem. Sed ille qui non habet infirmitatem, non potest inungi. Ergo nec ille qui non habet partem illam in qua debet fieri inunctio.
- Praeterea, ille qui est caecus a nativitate, non delinquit per visum. Sed in unctione quae fit ad oculos, fit mentio de delicto per visum. Ergo talis inunctio caeco nato non deberet fieri ; et sic de aliis.
Sed contra est quod defectus corporis non impedit aliquod aliud sacramentum. Ergo nec istud impedire debet. Sed de necessitate istius sacramenti est quaelibet unctionum. Ergo omnes debent fieri mutilato.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod hoc sacramentum per modum curationis exhibetur. Curatio autem corporalis non oportet quod fiat per medicinam toti corpori appositam, sed illis partibus ubi est radix morbi ; et ideo unctio etiam sacramentalis debet fieri in illis partibus tantum in quibus est radix spiritualis infirmitatis.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod anima quamvis sit tota in qualibet parte corporis quantum ad essentiam, non tamen quantum ad potentias quae sunt radices actuum peccati ; et ideo oportet quod in determinatis partibus unctio fiat, in quibus illae potentiae habent esse.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod non semper apponitur medicina ubi est morbus ; sed congruentius ubi est radix morbi.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Baptismus fit per modum ablutionis ; ablutio autem corporalis non purgat maculam ab aliqua parte nisi cui apponitur ; et ideo Baptismus toti corpori exhibetur ; secus autem est de extrema unctione, ratione iam dicta.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod principia peccandi in nobis sunt eadem quae et principia agendi : quia peccatum in actu consistit. Principia autem agendi in nobis sunt tria. Primum est dirigens, scilicet vis cognoscitiva : secundum est imperans, scilicet vis appetitiva ; tertium est exequens, scilicet motiva. Omnis autem nostra cognitio a sensu ortum habet : et quia ubi est in nobis prima origo peccati, ibi debet unctio adhiberi ; ideo unguntur loca quinque sensuum, scilicet oculi propter visum, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum, manus propter tactum, qui in pulpis digitorum praecipue viget. Sed propter appetitivam unguntur a quibusdam renes ; propter motivam unguntur pedes, qui sunt principalius eius instrumentum. Et quia primum principium est cognoscitiva ; ideo illa unctio ab omnibus observatur quae fit ad quinque sensus, quasi de necessitate sacramenti. Sed quidam non servant alias ; quidam vero illam servant quae ad pedes, et non quae ad renes ; quia appetitiva et motiva sunt secundaria principia.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cogitatio a corde non exit nisi per aliquam imaginationem, quae est motus a sensu factus, ut dicitur in II de anima ; et ideo cor non est prima radix cogitationis, sed organa sensuum, nisi quatenus cor est principium totius corporis ; sed hoc principium est radix remota.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod intrantes debent acquirere puritatem, sed exeuntes eam purgare ; et ideo exeuntes debent inungi in illis partibus quibus contingit puritatem mentis inquinari.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod secundum quorumdam consuetudinem fit in renibus propter hoc quod ibi maxime viget appetitus concupiscibilis ; sed appetitiva non est prima radix, ut dictum est.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod organa corporis quibus actus peccati exercentur, sunt pedes, manus, et lingua, quibus etiam unctio exhibetur ; et membra genitalia, quibus propter immunditiam illarum partium, et honestatem sacramenti, non debet unctio adhiberi.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod mutilati inungi debent quanto propinquius esse potest ad partes illas in quibus unctio fieri debuerat : quia quamvis non habeant membra, habent tamen potentias animae quae illis membris debentur, saltem in radice ; et interius peccare possunt per ea quae ad partes illas pertinent, quamvis non exterius.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS IV
Utrum hoc sacramentum debeat iterari
QUAESTIUNCULA I
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non debeat iterari. Quia dignior est unctio quae fit homini quam quae fit lapidi. Sed unctio altaris non iteratur, nisi altare illud fractum fuerit. Ergo nec unctio extrema, quae adhibetur homini, debet iterari.
- Praeterea, post ultimum nihil est. Sed haec unctio dicitur extrema. Ergo non debet iterari.
Sed contra, hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio per modum curationis corporalis exhibita. Sed curatio corporalis iteratur. Ergo et hoc sacramentum iterari potest.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod in eadem infirmitate non debeat iterari. Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est quaedam spiritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet iterari.
- Praeterea, secundum hoc posset aliquis infirmus tota die inungi, si in eodem morbo posset iterari inunctio ; quod est absurdum.
Sed contra est quod aliquando morbus diu durat post sacramenti perceptionem ; et sic reliquiae peccatorum contrahuntur, contra quas principaliter hoc sacramentum datur. Ergo debet iterato inungi.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod nullum sacramentale nec sacramentum quod habet effectum perpetuum, debet iterari : quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum effectum ; et sic fieret iniuria illi sacramento. Sacramentum autem quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine iniuria, ut effectus deperditus iterato recuperetur. Et quia sanitas corporis et mentis, quae sunt effectus huius sacramenti, possunt amitti postquam fuerunt per sacramentum effecta ; ideo hoc sacramentum sine sui iniuria potest iterari.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod inunctio lapidis fit ad ipsius altaris consecrationem, quae est perpetuo in lapide quamdiu altare manet, et ideo non potest iterari ; sed haec unctio non fit ad consecrationem hominis, cum non imprimatur character ; et ideo non est simile.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod illud quod secundum aestimationem hominum est extremum, quandoque secundum rei veritatem non est extremum ; et sic dicitur hoc sacramentum extrema unctio, quia non debet iterari nisi illis quorum mors est propinqua secundum aestimationem hominum.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum non respicit tantum infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum : quia non debet dari nisi infirmis qui secundum humanam aestimationem videntur morti appropinquare. Quaedam ergo infirmitates non sunt diuturnae ; unde si in eis datur hoc sacramentum, tunc, cum homo ad illum statum perveniat, quod fit in periculo mortis, non recedit a statu illo nisi infirmitate curata, et ita iterum non debet inungi. Sed si recidivum patiatur, erit alia infirmitas, et poterit fieri alia inunctio. Quaedam vero sunt aegritudines diuturnae, ut hectica et hydropisis, et huiusmodi : et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando videntur perducere ad periculum mortis ; et si homo illum articulum evadat eadem infirmitate durante, et iterum ad similem statum per illam infirmitatem reducatur, iterum potest inungi : quia iam est quasi alius infirmitatis status, quamvis non sit alia infirmitas simpliciter.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
EXPOSITIO TEXTUS
Praeter praemissa est etiam aliud sacramentum scilicet unctio infirmorum. Videtur quod male ordinet : quia cum hoc sacramentum exeuntibus detur, deberet ultimo poni. Et dicendum, quod alia duo quae sequuntur, ordinantur ad bonum commune Ecclesiae, vel totius humanae speciei. Bonum autem unius est prius quam bonum multorum, quod ex singularibus bonis consurgit ; unde hoc sacramentum debuit ultimo poni inter illa quae ordinantur ad bonum unius personae, et ante illa quae ordinantur ad bonum multitudinis. Quae dicitur principalis : quia in ea sola imprimitur character, et datur spiritus sancti plenitudo ad robur. Capita regum et pontificum unguntur. Contra est quod reges non unguntur secundum consuetudinem Ecclesiae chrismate in capite, sed oleo in scapulis.
Et dicendum, quod illa unctio regum non est sacramentum ; et ideo secundum diversas consuetudines potest diversimode fieri. Vel dicendum, quod exponendum est, regum et pontificum, idest eorum qui habent sacerdotium regale, ut pro eodem sumatur utraque gens. Sed ex contemptu vel negligentia, contra. Negligentia in his quae non sunt de necessitate salutis, non est damnabilis. Hoc autem sacramentum non est de necessitate salutis.
Et dicendum quod hoc magis accipiendum est copulative quam disiunctive : non enim quaelibet negligentia, sed ex contemptu procedens, vel contemptum inducens, damnabilis est. Non potest confici nisi de pane consecrato : non quod panis consecratus sit materia sacramenti, sed quod ipse panis consecratus sit sacramentum.
