Distinctio XXIV — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de sacramentis quae ordinantur in remedium unius personae, hic determinat de sacramentis quae ordinantur in remedium totius Ecclesiae ; et dividitur in partes duas :

in prima determinat de sacramento ordinis, quod ordinatur ad spiritualem multiplicationem et gubernationem Ecclesiae ;

in secunda de matrimonio, quod ordinatur ad multiplicationem materialem fidelium, XXVI dist., ibi : cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a domino.

 

Prima in duas :

in prima determinat de sacramento ordinis ;

in secunda de conferentibus hoc sacramentum, dist. XXV, ibi : solet quaeri, si haeretici [...] possint tradere sacros ordines.

 

Prima in duas :

in prima de ordinibus ;

in secunda de quibusdam officiis vel dignitatibus quae ad ordines consequuntur, ibi : sunt et alia quaedam non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina.

 

Prima in duas :

in prima determinat de ordinibus distinctis ;

in secunda, quid inter se commune habeant, ibi : si autem quaeratur, quid sit quod hic vocatur ordo ; sane dici potest, signaculum esse.

 

Prima in duas :

in prima ponit numerum distinctorum ordinum ;

in secunda de eis prosequitur, ibi : in sacramento igitur septiformis spiritus septem sunt gradus ecclesiastici.

 

Circa primum tria facit :

primo ponit numerum ordinum ;

secundo effectum quem habent in suscipientibus, ibi : illi vero in quorum mentibus diffusa est septiformis gratia spiritus sancti, cum ad ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione ampliorem gratiam percipere creduntur ;

tertio conditiones quas in eis requirunt, ibi : tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare.

 

In sacramento ergo septiformis spiritus septem sunt gradus ecclesiastici. Hic prosequitur de ordinibus ; et circa hoc facit tria :

primo determinat quoddam quod praeexigitur ad ordines, scilicet corona ;

secundo de ipsis ordinibus prosequitur, ibi : ostiarii iidem et ianitores sunt ;

tertio ostendit quamdam ordinum dictorum differentiam, ibi : cumque omnes sint spirituales et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent.

 

Secunda pars in septem partes dividitur, secundum quod de septem ordinibus prosequitur, quae partes per se patent in littera. Sunt et alia quaedam non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Hic determinat de nominibus, quibus non ordines, sed dignitates vel officia exprimuntur ; et circa hoc duo facit :

primo determinat de nominibus dignitatum ;

secundo de nominibus officiorum, ibi : vates a vi mentis appellati sunt.

 

Circa primum tria facit :

primo exponit nomen episcopatus, quod ad dignitatem pertinet ;

secundo ponit eius distinctionem, ibi : ordo autem episcoporum quadripartitus est ;

tertio ponit distinctionis originem, ibi : horum autem distinctio etc., a gentilibus introducta videtur.

 

Vates a vi mentis appellati sunt. Hic ponit nomina diversa officiorum ; et circa hoc tria facit :

primo exponit diversa officiorum nomina ;

secundo ostendit qualiter in officiis se habere debeant, ibi : his breviter tractatis admonendi sunt Christi ministri etc. ;

tertio exponit nomen Missae, ad quam officia distincta requiruntur, ibi : Missa autem dicitur et cetera.

 

Hic est triplex quaestio.

Prima de ordine in communi.

Secunda de distinctione ordinum.

Tertia de his quae sunt ordinibus annexa.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. De ipso ordine ;
  2. De effectu eius ;
  3. De recipientibus ipsum.

 

 

ARTICULUS I

Utrum ordo in Ecclesia esse debeat

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo in Ecclesia esse non debeat. Ordo enim requirit subiectionem et praelationem. Sed subiectio videtur repugnare libertati, in quam vocati sumus per Christum. Ergo ordo in Ecclesia esse non debet.
  2. Praeterea, ille qui in ordine constituitur, alio superior fit. Sed in Ecclesia quilibet debet se altero inferiorem reputare. Phil. 2, 3 : Superiores invicem arbitrantes. Ergo non debet in Ecclesia esse ordo.
  3. Praeterea, ordo invenitur in Angelis propter distinctionem eorum in bonis naturalibus et gratuitis. Sed omnes homines sunt in natura unum ; gratiarum etiam dona quis eminentius habeat, ignotum est. Ergo ordo in Ecclesia esse non potest.

 

Sed contra, Rom. 13, 1 : Quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed Ecclesia a Deo est, quia ipse eam aedificavit sanguine suo. Ergo ordo in Ecclesia esse debet.

  1. Praeterea, status Ecclesiae est medius inter statum naturae et gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora sunt ; et similiter in gloria, ut patet in Angelis. Ergo in Ecclesia debet esse ordo.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter ordo in littera definiatur, ubi dicitur : ordo est signaculum quoddam Ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Pars enim non debet poni genus totius. Sed character, qui per signaculum exponitur in consequenti definitione, est pars ordinis : quia dividitur contra id quod est res tantum, vel sacramentum tantum, cum sit res et sacramentum. Ergo signaculum non debet poni quasi genus ordinis.
  2. Praeterea, sicut in sacramento ordinis imprimitur character, ita in sacramento Baptismi. Sed in definitione Baptismi non ponebatur character. Ergo nec in definitione ordinis poni debet.
  3. Praeterea, in Baptismo etiam quaedam spiritualis potestas datur accedendi ad sacramenta ; et iterum est quoddam signaculum, cum sit sacramentum. Ergo haec definitio convenit Baptismo ; et sic inconvenienter assignatur de ordine.
  4. Praeterea, ordo relatio quaedam est, quae in utroque extremorum salvatur. Extrema autem huius relationis sunt superior et inferior. Ergo inferiores habent ordinem sicut et superiores. Sed in eis non est aliqua potestas praeeminentiae, qualis ponitur hic in definitione ordinis, ut patet per expositionem sequentem, ubi ponitur promotio potestatis. Ergo inconvenienter definitur hic ordo.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ordo non sit sacramentum. Sacramentum enim, ut dicit Hugo de sancto Victore, est materiale elementum. Sed ordo non nominat aliquid huiusmodi, sed magis relationem vel potestatem : quia ordo est pars potestatis, secundum praefatum. Ergo non est sacramentum.
  2. Praeterea, sacramenta non sunt de Ecclesia triumphante. Sed est ibi ordo, ut patet de Angelis. Ergo ordo non est sacramentum.
  3. Praeterea, sicut praelatio spiritualis, quae est ordo, datur cum quadam consecratione, ita et praelatio saecularis : quia et reges inunguntur, ut supra, dist. XXIII, dictum est. Sed regia dignitas non est sacramentum. Ergo nec ordo de quo loquimur.

 

Sed contra est, quia ab omnibus enumeratur inter septem Ecclesiae sacramenta.

  1. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed propter ordinem efficitur homo dispensator aliorum sacramentorum. Ergo ordo habet magis rationem quod sit sacramentum quam alia.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod forma huius sacramenti inconvenienter in littera exprimatur. Quia sacramenta efficaciam habent ex forma. Sed efficacia sacramentorum est ex virtute divina, quae in eis secretius operatur salutem. Ergo in forma huius sacramenti deberet fieri mentio de virtute divina per invocationem Trinitatis ; sicut in aliis sacramentis.
  2. Praeterea, imperare est eius qui habet auctoritatem. Sed auctoritas non residet penes eum qui sacramenta dispensat, sed ministerium tantum. Ergo non deberet uti imperativo modo, ut diceret, sic agite ; vel, accipite hoc vel illud ; aut aliquid huiusmodi.
  3. Praeterea, in forma sacramenti non debet fieri mentio nisi de illis quae sunt de essentia sacramenti. Sed usus potestatis acceptae non est de essentia huius sacramenti, sed consequitur ad ipsum. Ergo non debet de eo fieri mentio in forma huius sacramenti.
  4. Praeterea, omnia sacramenta ordinant ad aeternam remunerationem. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de remuneratione. Ergo nec in forma huius sacramenti deberet de ea fieri mentio, sicut fit cum dicitur : habiturus partem, si fideliter officium tuum impleveris, cum iis qui verbum Dei bene ministraverunt.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum non habeat materiam. Quia in omni sacramento quod habet materiam, virtus operans in sacramento est in materia. Sed in rebus materialibus quae hic adhibentur, sicut sunt claves, candelabra, et huiusmodi, non videtur esse aliqua virtus sanctificandi. Ergo non habet materiam.
  2. Praeterea, in isto sacramento confertur plenitudo gratiae septiformis, ut in littera dicitur, sicut in confirmatione. Sed materia confirmationis praeexigit sanctificationem. Cum ergo ea quae in hoc sacramento videntur esse materialia, non sint praesanctificata ; videtur quod non sint materia huius sacramenti.
  3. Praeterea, in quolibet sacramento habente materiam, requiritur contactus materiae ad eum qui suscipit sacramentum. Sed, ut a quibusdam dicitur, contactus dictorum materialium ab eo qui suscipit sacramentum, non est de necessitate sacramenti, sed solum porrectio. Ergo praedictae res materiales non sunt materia huius sacramenti.

 

Sed contra est, quia omne sacramentum consistit in rebus et verbis. Sed res in quolibet sacramento sunt materia ipsius. Ergo res quae in hoc sacramento adhibentur, sunt materia huius sacramenti.

  1. Praeterea plus requiritur ad dispensandum sacramenta quam ad suscipiendum. Sed Baptismus, in quo datur potestas ad suscipiendum sacramenta, indiget materia. Ergo et ordo, in quo datur potestas ad ea dispensanda.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Deus sua opera in sui similitudinem perducere voluit, quantum possibile fuit, ut perfecta essent, et per ea cognosci posset ; et ideo ut in suis operibus repraesentaretur non solum quod in se est, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem naturalem posuit omnibus, ut ultima per media perficerentur, et media per prima, ut Dionysius dicit. Et ideo, ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in ea, ut quidam aliis sacramenta traderent, suo modo Deo in hoc assimilati, quasi Deo cooperantes, sicut etiam in corpore naturali quaedam membra aliis influunt.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod subiectio servitutis repugnat libertati ; quae servitus est quando aliquis dominatur ad sui utilitatem subiectis utens. Talis autem subiectio non requiritur in ordine, per quem qui praesunt salutem subditorum quaerere debent, non propriam utilitatem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quilibet se debet reputare inferiorem merito, sed non officio. Ordines autem officia quaedam sunt.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ordo in Angelis non attenditur secundum distinctionem naturae, nisi per accidens, inquantum ad distinctionem naturae sequitur in eis distinctio gratiae. Attenditur autem per se secundum distinctionem in gratia, quia eorum ordines respiciunt participationem divinorum, et communicationem in statu gloriae, quae est secundum mensuram gratiae, quasi gratiae finis et effectus quodammodo. Sed ordines Ecclesiae militantis respiciunt participationem sacramentorum, et communicationem, quae sunt causa gratiae, et quodammodo gratiam praecedunt ; et sic non est de necessitate nostrorum ordinum gratia gratum faciens, sed solum potestas dispensandi sacramenta ; et propter hoc etiam ordo non attenditur per distinctionem gratiae gratum facientis, sed per distinctionem potestatis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod definitio quam Magister de ordine ponit, convenit ordini secundum quod est Ecclesiae sacramentum ; et ideo duo ponit : signum exterius, ibi : signaculum quoddam, idest signum quoddam ; et effectum interiorem, ibi : quo spiritualis potestas traditur ordinatis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod signaculum non ponitur hic pro charactere interiori, sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum interioris potestatis et causa ; et sic etiam sumitur character in alia definitione. Si tamen pro interiori charactere sumeretur, non esset inconveniens : quia divisio sacramenti in illa tria non est in partes integrales, proprie loquendo : quia illud quod est res tantum, non est de essentia sacramenti ; quod est etiam sacramentum tantum, transit ; et sacramentum manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacramentum ordinis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus, quamvis in eo conferatur aliqua spiritualis potentia recipiendi alia sacramenta (ratione cuius characterem imprimit) ; non tamen hoc est principalis eius effectus, sed ablutio interior, propter quam Baptismus fieret, etiam priori causa non existente ; sed ordo potestatem principaliter importat ; et ideo character, qui est spiritualis potestas, ponitur in definitione ordinis, non autem in definitione Baptismi.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in Baptismo datur quaedam potentia spiritualis ad recipiendum, et ita quodammodo passiva : potestas autem proprie nominat potentiam activam cum aliqua praeeminentia ; et ideo haec definitio non convenit Baptismo.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod nomen ordinis dupliciter accipitur. Quandoque enim significat ipsam relationem ; et sic est tam in inferiori quam in superiori, ut obiectio tangit ; et sic non accipitur hic. Aliquando autem accipitur pro ipso gradu, qui ordinem primo modo acceptum facit ; et quia ratio ordinis, prout est relatio, invenitur ubi primo aliquid superius altero occurrit ; ideo hic gradus eminens per potestatem spiritualem ordo nominatur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sacramentum, ut ex supra dictis patet, nihil est aliud quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum aliquo signo visibili ; unde, cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini adhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse sacramentum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ordo in suo nomine non exprimat aliquod materiale elementum ; tamen ordo non confertur sine aliquo elemento materiali.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod potestates proportionari debent illis ad quae sunt. Communicatio autem divinorum, ad quam datur spiritualis potestas, non fit in Angelis per aliqua sensibilia signa, sicut in hominibus contingit ; et ideo potestas spiritualis, quae est ordo, non adhibetur Angelis cum aliquibus signis visibilibus, sicut hominibus ; et ideo in hominibus est ordo sacramentum, sed non in Angelis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non omnis benedictio quae adhibetur homini, vel consecratio, est sacramentum : quia et monachi et abbates benedicuntur ; et tamen illae benedictiones non sunt sacramenta ; et similiter nec regalis inunctio, quia post huiusmodi benedictiones non ordinantur aliqui ad dispensationem divinorum sacramentorum, sicut per benedictionem ordinis ; et ideo non est simile.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum principaliter consistit in potestate tradita. Potestas autem a potestate traducitur, sicut simile ex simili ; et iterum potestas per usum innotescit, quia potentiae notificantur per actus ; et ideo in forma ordinis exprimitur usus ordinis per actum qui imperatur, et exprimitur traductio potestatis per imperativum modum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod alia sacramenta non ordinantur principaliter ad effectus similes potestati secundum quam sacramenta dispensantur, sicut hoc sacramentum ; et ideo in hoc sacramento est quasi quaedam communicatio univoca. Unde in aliis sacramentis exprimitur aliquid ex parte divinae virtutis, cui effectus sacramenti assimilatur ; non autem in hoc sacramento. Quamvis enim in episcopo, qui est minister huius sacramenti, non sit auctoritas respectu collationis huius sacramenti ; tamen habet aliquam potestatem respectu potestatis ordinis quae confertur per ipsum, inquantum a sua potestate derivatur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod usus potestatis est effectus potestatis in genere causae efficientis ; et sic non habet quod in definitione ordinis ponatur ; sed est quodammodo causa in genere causae finalis ; et ideo secundum hanc rationem poni potest in definitione ordinis.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod materia in sacramentis exterius adhibita significat virtutem in sacramentis agentem ex extrinseco omnino advenire ; unde cum effectus proprius huius sacramenti, scilicet character, non percipiatur ex aliqua operatione ipsius qui ad sacramentum accedit, sicut erat in poenitentia, sed omnino ex extrinseco adveniat ; competit ei materiam habere, tamen diversimode ab aliis sacramentis quae materiam habent : quia hoc quod in sacramento confertur, in aliis sacramentis derivatur tantum a Deo, non a ministro qui sacramentum dispensat ; sed illud quod in hoc sacramento traditur, scilicet spiritualis potestas, derivatur etiam ab eo qui sacramentum dat, sicut potestas imperfecta a perfecta ; et ideo efficacia illorum sacramentorum principaliter consistit in materia quae virtutem divinam et significat et continet ex sanctificatione per ministerium adhibita ; sed efficacia huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Materia autem adhibetur magis ad determinandum potestatem quae traditur particulariter ab habente eam complete, quam ad potestatem causandum ; quod patet ex hoc quod materia competit usui potestatis.

 

ad 1. Et per hoc patet solutio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod materiam in aliis sacramentis oportet sanctificari propter virtutem quam continet ; sed non est ita in proposito.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sustinendo illud dictum, apparet ex dictis causa eius. Quia enim potestas ordinis non accipitur a materia, sed a ministro principaliter ; ideo porrectio materiae magis est de essentia sacramenti quam tactus. Tamen ipsa verba formae videntur ostendere quod tactus materiae sit de essentia sacramenti, quia dicitur : accipe hoc vel illud.

 

 

ARTICULUS II

Utrum in hoc sacramento ordinis conferatur gratia gratum faciens

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in hoc sacramento ordinis non conferatur gratia gratum faciens. Quia communiter dicitur, quod sacramentum ordinis ordinatur contra defectum ignorantiae. Sed contra ignorantiam non datur gratia gratum faciens, sed gratia gratis data : quia gratia gratum faciens magis respicit affectum. Ergo in sacramento ordinis non datur gratia gratum faciens.
  2. Praeterea, ordo distinctionem importat. Sed membra Ecclesiae non distinguuntur per gratiam gratum facientem, sed secundum gratiam gratis datam, de qua dicitur I Cor., 12, 4 : Divisiones gratiarum sunt. Ergo in ordine non datur gratia gratum faciens.
  3. Praeterea, nulla causa praesupponit effectum suum. Sed in eo qui accedit ad ordines praesupponitur gratia, per quam fit idoneus ad executionem ordinis. Ergo talis gratia non confertur in ordinis collatione.

 

Sed contra, sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed ordo per numerum septenarium significat septem spiritus sancti dona, ut in littera dicitur. Ergo dona spiritus sancti, quae non sunt sine gratia gratum faciente, in ordine dantur.

  1. Praeterea, ordo est sacramentum novae legis. Sed in definitione talis sacramenti ponitur, ut gratiae causa existat. Ergo causat gratiam in suscipiente.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod in sacramento ordinis non imprimatur character quantum ad omnes ordines. Quia ordinis character est quaedam spiritualis potestas. Sed quidam ordines non ordinantur nisi ad quosdam actus corporales, scilicet ostiarii vel acolythi. Ergo in eis non imprimitur character.
  2. Praeterea, omnis character est indelebilis. Ergo per characterem homo ponitur in statu a quo non possit recedere. Sed illi qui habent aliquos ordines, possunt licite redire ad laicatum. Ergo non imprimitur character in omnibus ordinibus.
  3. Praeterea, ut supra, dist. III, dictum est, per characterem homo adscribitur ad aliquod sacramentum dandum vel accipiendum. Sed ad susceptionem sacramentorum sufficienter homo ordinatur per characterem baptismalem ; dispensator autem sacramentorum non constituitur homo nisi in ordine sacerdotali. Ergo in aliis ordinibus non imprimitur character.

 

Sed contra, omne sacramentum in quo non imprimitur character est iterabile. Sed nullus ordo est iterabilis. Ergo in quolibet ordine imprimitur character.

  1. Praeterea, character est signum distinctivum. Sed in quolibet ordine est aliqua distinctio. Ergo quilibet ordo imprimit characterem.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod character ordinis non praesupponat characterem baptismalem. Quia per characterem ordinis homo efficitur dispensator sacramentorum ; per characterem baptismalem susceptivus eorumdem. Sed potestas activa non praesupponit de necessitate passivam, quia potest esse sine ea, sicut patet in Deo. Ergo character ordinis non praesupponit de necessitate characterem baptismalem.
  2. Praeterea, potest contingere quod aliquis non sit baptizatus, qui se baptizatum aestimat probabiliter. Si ergo talis ad ordines accedat, non consequitur characterem ordinis, si character ordinis praesupponat baptismalem ; et sic ea quae faciet vel in consecratione vel in absolutione, nihil erunt ; et in hoc Ecclesia decipietur, quod est inconveniens.

 

Sed contra, Baptismus est ianua sacramentorum. Ergo cum ordo sit quoddam sacramentum, praesupponit Baptismum.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod praesupponat de necessitate characterem confirmationis. Quia in his quae sunt ordinata ad invicem ; sicut medium praesupponit primum, ita ultimum praesupponit medium. Sed character confirmationis praesupponit baptismalem quasi primum. Ergo character ordinis praesupponit characterem confirmationis quasi medium.
  2. Praeterea, qui ad alios confirmandos ponuntur, maxime debent esse firmi. Sed illi qui sacramentum ordinis suscipiunt, sunt aliorum confirmatores. Ergo ipsi maxime debent habere sacramentum confirmationis.

 

Sed contra, apostoli receperunt potestatem ordinis ante ascensionem, Ioan. 20, 22, ubi dictum est eis : accipite spiritum sanctum. Sed confirmati sunt post ascensionem per adventum spiritus sancti. Ergo ordo non praesupponit confirmationem.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod character unius ordinis praesupponat de necessitate characterem alterius. Quia maior est convenientia ordinis ad ordinem quam ordinis ad aliud sacramentum. Sed character ordinis praesupponit characterem alterius sacramenti, scilicet Baptismi. Ergo multo fortius character unius ordinis praesupponit characterem alterius.
  2. Praeterea, ordines sunt quidam gradus. Sed nullus potest pervenire ad posteriorem gradum nisi prius priorem conscenderit. Ergo nullus potest accipere characterem ordinis sequentis nisi primum accipiat ordinem praecedentem.

 

Sed contra, si omittatur aliquid in sacramento quod sit de necessitate sacramenti, oportet quod sacramentum iteretur. Sed si aliquis accipiat sequentem ordinem praetermisso primo, non reordinatur ; sed confertur sibi quod deerat, secundum statuta canonum. Ergo praecedens ordo non est de necessitate sequentis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Dei perfecta sunt opera, ut dicitur Deuter. 32, 4 ; et ideo cuicumque datur potentia aliqua divinitus, dantur ea per quae executio illius potentiae potest congrue fieri ; et hoc etiam in naturalibus patet : quia animalibus dantur membra quibus animae potentiae possunt exire in actus suos, nisi sit defectus ex parte materiae. Sicut autem gratia gratum faciens est necessaria ad hoc quod homo digne recipiat sacramenta, ita etiam ad hoc quod homo digne dispenset ; et ideo sicut in Baptismo, per quem homo fit susceptivus aliorum sacramentorum, datur gratia gratum faciens, ita in sacramento ordinis, per quod homo ordinatur ad aliorum sacramentorum dispensationem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ordo datur non in remedium unius personae, sed totius Ecclesiae ; unde quod dicitur contra ignorantiam dari, non est intelligendum ita quod per susceptionem ordinis pellatur ignorantia in suscipiente ; sed quia suscipiens ordinem praeficitur ad pellendum ignorantiam in plebe.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis dona gratiae gratum facientis sint communia omnibus membris Ecclesiae, tamen per actus illorum donorum, secundum quae attenditur distinctio in membris Ecclesiae, idoneus susceptor aliquis esse non potest nisi caritas adsit ; quae quidem sine gratia gratum faciente esse non potest.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ad idoneam executionem ordinum non sufficit bonitas quantacumque, sed requiritur bonitas excellens : ut sicut illi qui ordinem suscipiunt, super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et superiores sint merito sanctitatis ; et ideo praeexigitur gratia quae sufficiebat ad hoc quod digne connumerarentur in plebe Christi ; sed confertur in ipsa susceptione ordinis amplius gratiae munus, per quod ad maiora reddantur idonei.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod in solo ordine sacerdotali character imprimitur. Sed hoc non videtur verum : quia actum diaconi nullus potest exercere licite nisi diaconus : et ita patet quod habet aliquam spiritualem potestatem in dispensatione sacramentorum, quam alii non habent. Et propter hoc alii dixerunt, quod in sacris ordinibus imprimitur character, non autem in minoribus. Sed hoc nihil iterum est : quia per quemlibet ordinem aliquis constituitur super plebem in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacramentorum dispensationem. Unde cum character sit signum distinctivum ab aliis ; oportet quod in omnibus character imprimatur : cuius etiam signum est quod perpetuo manent, et nunquam iterantur. Et haec est tertia opinio, quae communior est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quilibet ordo vel habet actum circa ipsum sacramentum, vel ordinatum ad sacramentorum dispensationem ; sicut ostiarii habent actum admittendi homines ad divinorum sacramentorum inspectionem, et sic de aliis ; et ideo in omnibus requiritur specialis potestas.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quantumcumque ad laicatum se transferat, semper tamen manet in eo character : quod patet ex hoc quod si ad clericatum revertatur, non iterum ordinem quem habuerat, suscipit.

ad 3. Ad tertium dicendum sicut ad primum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nihil potest aliquid recipere cuius receptivam potentiam non habet. Per characterem autem baptismalem efficitur homo receptivus aliorum sacramentorum ; unde qui characterem baptismalem non habet, nullum alterum sacramentum suscipere potest ; et sic character ordinis baptismalem characterem praesupponit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in eo qui habet potentiam activam a se, potentia activa non praesupponit passivam ; sed in eo qui habet potentiam activam ab altero, praeexigitur ad potentiam activam potentia passiva, quae recipere possit potentiam activam.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod talis si ad sacerdotium promoveatur, non est sacerdos, nec conficere potest, nec absolvere in foro poenitentiali ; unde secundum canones debet baptizari iterato, et ordinari. Et si etiam in episcopum promoveatur ; illi quos ordinat, non habent ordinem. Sed tamen pie credi potest quod quantum ad ultimos effectus sacramentorum summus sacerdos suppleret defectum, et quod non permitteret hoc ita latere quod periculum Ecclesiae imminere posset.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod ad susceptionem ordinis praeexigitur aliquid quasi de necessitate sacramenti, et aliquid de congruitate. De necessitate enim sacramenti praeexigitur quod ille qui accedit ad ordines, sit ordinis susceptivus, quod competit ei per Baptismum ; et ideo character baptismalis praesupponitur de necessitate sacramenti, ita quod sine eo sacramentum ordinis conferri non potest. Sed de congruitate requiritur omnis perfectio, per quam aliquis reddatur idoneus ad executionem ordinis ; et unum de istis est ut sit confirmatus ; et ideo de congruitate character ordinis characterem confirmationis praesupponit, et non de necessitate.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est similis habitudo huiusmodi medii ad ultimum, et primi ad medium : quia per characterem baptismalem fit homo susceptivus sacramenti confirmationis ; non autem per sacramentum confirmationis fit homo susceptivus sacramenti ordinis ; et ideo non est similis ratio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa ratio procedit de idoneitate quantum ad congruitatem.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod non est de idoneitate superiorum ordinum quod aliquis minores ordines prius habeat : quia potestates sunt distinctae ; et una, quantum est de sui ratione, non requirit aliam in eodem subiecto : et ideo etiam in primitiva Ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros qui prius inferiores ordines non susceperant ; et tamen poterant omnia quae inferiores ordines possunt : quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu, et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est quod ad maiorem se non ingerat qui prius in minoribus officiis se non humiliavit. Et inde est quod qui ordinantur per saltum, secundum canones non reordinantur ; sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus, eis confertur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod magis conveniunt ordines ad invicem secundum similitudinem speciei quam ordo cum Baptismo ; sed secundum proportionem potentiae ad actum magis convenit Baptismus cum ordine quam ordo cum ordine ; quia per Baptismum acquirit homo potentiam passivam recipiendi ordines ; non autem per ordinem inferiorem datur potentia passiva recipiendi maiores ordines.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ordines non sunt gradus qui occurrant in actione una, vel in uno motu, ut oporteat ad ultimum per primum devenire ; sed sunt sicut gradus in diversis rebus constituti, sicut est gradus inter hominem et Angelum : nec oportet quod ille qui fit Angelus, prius fuerit homo. Similiter etiam est gradus inter caput et omnia membra corporis ; nec oportet quod illud quod est caput, prius fuerit pes ; et similiter est in proposito.

 

 

ARTICULUS III

Utrum in suscipientibus ordines requiratur bonitas vitae

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in suscipientibus ordines non requiratur bonitas vitae. Quia per ordinem aliquis ordinatur ad dispensationem sacramentorum. Sed sacramenta possunt dispensari a bonis et a malis. Ergo non requiritur bona vita.
  2. Praeterea, non est maius ministerium quod Deo in sacramentis exhibetur quam quod ipsi corporaliter adhibetur. Sed a ministerio eius corporali non repulit dominus mulierem peccatricem et infamem, ut patet Luc. 7. Ergo nec a ministerio eius in sacramentis tales sunt amovendi.
  3. Praeterea, per omnem gratiam datur aliquod remedium contra peccatum. Sed illis qui habent peccatum, non debet aliquod remedium denegari quod eis valere possit. Cum ergo in sacramento ordinis gratia conferatur, videtur quod debeat etiam peccatoribus hoc sacramentum dari.

 

Sed contra, Levit. 21, 21 : Homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offerat panes coram domino, nec accedat ad ministerium eius. Sed per maculam, ut dicit Glossa, omne vitium intelligitur. Ergo ille qui est aliquo vitio irretitus, non debet ad ministerium ordinis adhiberi.

  1. Praeterea, Hieronymus dicit, quod non solum episcopi et presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui praesident, sermone et conversatione praecedant ; verum etiam inferiores gradus, et omnes qui domini oraculo deserviunt ; et quia vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores esse laicos quam clericos. Ergo in omnibus ordinibus requiritur sanctitas vitae.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod requiratur scientia totius sacrae Scripturae. Quia ille debet habere legis scientiam a cuius ore lex requiritur. Sed legem requirunt de ore sacerdotis, ut patet Malach. 2. Ergo ipse debet totius legis habere scientiam.
  2. Praeterea, I Petr. 3, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Sed reddere rationem de his quae sunt fidei et spei, est illorum qui perfectam scientiam sacrarum Scripturarum habent. Ergo talem scientiam debent habere illi qui ponuntur in ordinibus, quibus verba praedicta dicuntur.
  3. Praeterea, nullus congrue legit qui non intelligit quod legit : quia legere et non intelligere, negligere est, ut dicit Cato. Sed ad lectores, qui est quasi infimus ordo, pertinet legere vetus testamentum, ut in littera dicitur. Ergo ad eos pertinet habere totius veteris testamenti intellectum, et multo fortius ad alios superiores ordines.

 

Sed contra est quod multi promoventur ad sacerdotium qui penitus de talibus nihil sciunt, etiam in religionibus multis. Ergo videtur quod talis scientia non requiratur.

  1. Praeterea, in vitis patrum legitur, aliquos simplices monachos ad sacerdotium promotos, qui erant sanctissimae vitae. Ergo non requiritur praedicta scientia in ordinandis.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradum consequatur. Quia, sicut dicit Chrysostomus, non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos est. Sed ex vitae merito aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos, et multo fortius alios ordines habens.
  2. Praeterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqui in gradu superiori collocantur quod Deo appropinquant, et magis de eius bonitatibus participant, ut Dionysius dicit, IV cap. Ecclesiast. Hier. Sed ex merito sanctitatis et scientiae aliquis efficitur Deo propinquior, et plus de eius bonitatibus recipiens. Ergo ex hoc ipso in gradu ordinis collocatur.

 

Sed contra, sanctitas semel habita potest amitti. Sed ordo semel habitus nunquam amittitur. Ergo ordo non consistit in ipso merito sanctitatis.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod promovens indignos ad ordines non peccet. Quia episcopus indiget coadiutoribus in minoribus officiis constitutis. Sed non posset eos invenire in sufficienti numero, si talem idoneitatem in eis requireret, qualis a sanctis describitur. Ergo si aliquos non idoneos promovet, videtur quod sit excusabilis.
  2. Praeterea, Ecclesia non solum indiget ministris ad dispensationem spiritualium, sed etiam ad gubernationem temporalium. Sed quandoque illi qui non habent scientiam vel sanctitatem vitae, possent esse utiles ad gubernationem temporalium, vel propter potentiam saecularem, vel propter industriam naturalem. Ergo videtur quod tales possit sine peccato promovere.
  3. Praeterea, quilibet tenetur peccatum vitare quantum potest. Si ergo episcopus peccat indignos promovens, debet adhibere maximam diligentiam ad sciendum an illi qui accedunt ad ordines, sint digni, ut fieret diligens inquisitio de moribus et scientia eius ; quod non videtur alicubi observari.

 

Sed contra, peius est promovere malos ad sacra ministeria quam iam promotos non corrigere. Sed Heli mortaliter peccavit non corrigens efficaciter filios suos de malitia sua ; unde et retrorsum cadens mortuus est, ut dicitur I Reg. Ergo multo fortius mortaliter peccat episcopus qui indignum promovet.

  1. Praeterea, spiritualia temporalibus sunt praeponenda in Ecclesia. Sed mortaliter peccaret qui res Ecclesiae temporales scienter sub periculo poneret. Ergo multo fortius peccaret qui poneret res spirituales sub periculo. Sed sub periculo ponit res spirituales quicumque indignos promovet : quia cuius vita despicitur, ut dicit Gregorius, necesse est ut praedicatio eius contemnatur ; et eadem ratione omnia spiritualia ab eis exhibita. Ergo indignos promovens, mortaliter peccat.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti. Quia peccat si non utatur, cum ex officio teneatur. Si ergo utendo peccat, non potest peccata vitare ; quod est inconveniens.
  2. Praeterea, dispensatio est iuris relaxatio. Ergo quamvis de iure esset ei illicitum uti ordine suscepto, tamen ex dispensatione ei liceret.
  3. Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato mortali, peccat mortaliter. Si ergo peccator in usu ordinis peccat mortaliter, tunc etiam peccat mortaliter qui ab eo aliquid divinorum accipit, vel ab eo exigit ; quod videtur absurdum.
  4. Praeterea, si utendo ordine suo peccat ; ergo quilibet actus ordinis quem facit, est peccatum mortale ; et ita cum in una executione ordinis multi actus concurrant, videtur quod multa peccata committat ; quod valde durum videtur.

 

Sed contra est quod dicit Dionysius : talis, scilicet qui non est illuminatus, audax videtur sacerdotalibus manum apponens ; et non timet neque verecundatur divina praeter dignitatem exequens, et putans Deum ignorare quod ipse in seipso cognovit ; et decipere aestimat falso nomine patrem ab ipso appellatum ; et audet ipsius muneris immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa Christiformiter enuntiare. Ergo sacerdos est quasi blasphemus ; et dicitur deceptor qui indigne suum ordinem exequitur ; et sic mortaliter peccat ; et eadem ratione quilibet alius ordinatus.

  1. Praeterea, sanctitas requiritur in susceptione ordinis, ut sit idoneus ad exequendum. Sed peccat mortaliter qui cum peccato mortali ad ordines accedit. Ergo multo fortius peccat mortaliter in qualibet executione sui ordinis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut Dionysius dicit, ut subtiliores et clariores essentiae repletae influxu solarium splendorum lumen in eis supereminens ad similitudinem solis in alia corpora invehunt ; sic in omni divino non est audendum aliis dux esse, nisi secundum omnem habitum suum factus Dei firmissimus, et Deo simillimus. Unde, cum in quolibet ordine aliquis constituatur dux aliis in rebus divinis ; in quolibet quasi praesumptuosus mortaliter peccat qui cum conscientia peccati mortalis ad ordines accedit ; et ideo sanctitas vitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti, sed non de necessitate sacramenti. Unde si malus ordinatur, nihilominus ordinem habet, tamen cum peccato.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut vera sacramenta sunt quae peccator dispensat, ita verum sacramentum ordinis recipit ; et sicut indigne dispensat, ita indigne recipit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illud ministerium erat tantum in executione corporalis obsequii, quod etiam licite peccatores facere possunt ; secus autem est de ministerio spirituali ad quod applicantur ordinati, quia per ipsum efficiuntur medii inter Deum et plebem ; et ideo debent bona conscientia nitere quo ad homines.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aliquae medicinae sunt quae exigunt robur naturae, alias cum periculo mortis assumuntur ; et aliae sunt quae debilibus dari possunt. Ita etiam in spiritualibus quaedam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati ; et talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut Baptismus, et poenitentia ; illa vero quae perfectionem gratiae conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod in quolibet actu hominis, si debeat esse ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Unde ad hoc quod homo ordinis officium exequatur, oportet quod habeat tantum de scientia quae sufficiat ad hoc ut dirigatur in actu illius ordinis : ideo talis scientia requiritur in eo qui ad ordines promoveri debet, et quod universaliter in tota Scriptura sit instructus ; sed plus et minus secundum quod ad plura vel pauciora se eius officium extendit : ut scilicet illi qui aliis praeponuntur curam animarum suscipientes, sciant ea quae ad doctrinam fidei et morum pertinent, et alii sciant ea quae ad executionem sui ordinis spectant.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacerdos habet duos actus : unum principaliter supra corpus Christi verum ; et alterum secundarium supra corpus Christi mysticum. Secundus autem actus dependet a primo, sed non convertitur ; et ideo aliqui ad sacerdotium promoventur, quibus committitur primus actus tantum, sicut religiosi quibus cura animarum non committitur ; et a talium ore non requiritur lex, sed solum quod sacramenta conficiant ; et ideo talibus sufficit, si tantum de scientia habeant quod ea quae ad sacramentum perficiendum spectant, rite servare possint. Alii autem promoventur ad alium actum qui est supra corpus Christi mysticum ; et a talium ore populus legem requirit ; unde scientia legis in eis esse debet, non quidem ut sciant omnes difficiles quaestiones legis, quia in his debet ad superiores haberi recursus ; sed sciant quae populus debet credere et observare de lege. Sed ad superiores sacerdotes, scilicet episcopos, pertinet ut etiam ea quae difficultatem in lege facere possunt, sciant ; et tanto magis, quanto in maiori gradu collocantur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio reddenda de fide, non est intelligenda talis quae sufficiat ad probandum quae fidei vel spei sunt, cum utrumque de invisibilibus sit ; sed ut sciat in communi probabilitatem utriusque ostendere, ad quod non requiritur multum magna scientia.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ad lectorem non pertinet tradere intellectum sacrae Scripturae populo, quia hoc est superiorum ordinum ; sed solum pronuntiare ; et ideo ab eo non exigitur quod habeat tantum de scientia quod sacram Scripturam intelligat, sed solum quod recte pronuntiare sciat ; et quia talis scientia de facili addiscitur, et a multis ; ideo probabiliter aestimari potest quod ordinatus talem scientiam acquiret, si etiam tunc eam non habeat ; maxime si in via ad hoc esse videatur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod causa debet esse proportionata suo effectui ; et ideo sicut in Christo, a quo descendit gratia in omnes homines, oportet quod sit gratiae plenitudo ; ita in ministris Ecclesiae, quorum non est dare gratiam, sed gratiae sacramenta, non constituitur gradus ordinis ex hoc quod habeat gratiam, sed ex hoc quod percipit aliquod gratiae sacramentum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Chrysostomus accipit sacerdotis nomen quantum ad nominis interpretationem, secundum quod sacerdos idem est quod sacra dans. Sic enim quilibet iustus, inquantum sacra merita alicui in auxilium dat, sacerdotis interpretationem habet. Non autem loquitur secundum nominis significationem : est enim hoc nomen sacerdos institutum ad significandum eum qui sacra dat in sacramentorum dispensatione.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod res naturales efficiuntur in gradu super alia secundum quod in ea agere possunt ex forma sua ; et ideo ex hoc ipso quod formam nobiliorem habent, in altiori gradu constituuntur. Sed ministri Ecclesiae non praeponuntur aliis ut eis ex propriae sanctitatis virtute aliquid tribuant, quia hoc solius Dei est ; sed sicut ministri, et quodammodo instrumenta illius effluxus qui fit a capite in membra ; et ideo non est simile quantum ad dignitatem ordinis, quamvis sit simile quantum ad congruitatem.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod a domino describitur fidelis qui est servus constitutus super familiam, ut det illis tritici mensuram ; et ideo infidelitatis reus est qui aliter supra mensuram eius divina tradit. Hoc autem facit quicumque indignum promovet ; et ideo mortale crimen committit, quasi summo domino infidelis ; et praecipue cum hoc in detrimentum Ecclesiae vergat, et honoris divini, qui per bonos ministros promovetur. Esset enim infidelis domino terreno qui in eius officio aliquos inutiles poneret.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Deus nunquam ita deserit Ecclesiam suam quin inveniantur idonei ministri sufficienter ad necessitatem plebis, si digni promoverentur, et indigni repellerentur. Et si non possent tot ministri inveniri quot modo sunt ; melius esset habere paucos ministros bonos quam multos malos, ut dicit beatus Clemens.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod temporalia non sunt quaerenda nisi propter spiritualia ; unde incommodum temporale debet negligi, et omne lucrum sperni propter spirituale bonum promovendum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ad minus hoc requiritur quod nesciat ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordinando esse ; sed etiam exigitur amplius ut secundum mensuram ordinis vel officii iniungendi diligentior cura apponatur, ut habeatur certitudo de qualitate promovendorum, saltem ex testimonio aliorum ; et hoc est quod apostolus dicit 1 Timoth. 5, 22 : manus cito nemini imposueris.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod lex praecipit ut homo iuste ea quae sunt iusta exequatur ; et ideo quicumque homo quod sibi competit ex ordine, facit indigne ; quod iustum est, iniuste exequitur ; et contra praeceptum legis facit, ac per hoc mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum officium pertractat, non est dubium quin indigne illud faciat ; unde patet quod mortaliter peccat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non est perplexus ut necessitatem peccandi habeat : quia potest peccatum dimittere, vel officium resignare ex quo obligabatur ad executionem ordinis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ius naturae est indispensabile. Hoc autem est de iure naturali ut homo sancta sancte pertractet ; unde contra hoc nullus potest dispensare.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamdiu minister Ecclesiae qui est in mortali, ab Ecclesia sustinetur, ab eo sacramenta recipere eius subditus debet, quia ad hoc est ei obligatus ; sed tamen praeter necessitatis articulum non esset tutum quod eum induceret ad aliquid sui ordinis exequendum, durante tali conscientia quod ille in peccato mortali esset ; quam tamen deponere posset, quia in instanti homo a divina gratia emendatur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quandocumque exhibet se in aliquo actu ut ministrum Ecclesiae, mortaliter peccat ; et toties mortaliter peccat, quoties huiusmodi actum facit : quia, ut dicit Dionysius, immundis nec symbola, idest sacramentalia signa, tangere fas est ; unde quando tangunt res sacras, quasi suo officio utentes, peccant mortaliter. Secus autem esset, si in aliqua necessitate aliquod sacrum contingeret vel exequeretur, in illo casu in quo etiam laicis liceret, sicut si baptizaret in articulo necessitatis, vel si corpus Christi in terra proiectum colligeret.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de distinctione ordinum ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De distinctione eorum ;
  2. De actibus singulorum ;
  3. Quando imprimatur character in singulis ordinibus.

 

 

ARTICULUS I

Utrum debeant plures ordines distingui

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant plures ordines distingui. Quanto enim aliqua virtus est maior, tanto minus est multiplicata. Sed hoc sacramentum est dignius aliis sacramentis, inquantum constituit suscipientes in aliquo gradu super alios. Cum ergo alia sacramenta non distinguantur in plura quae recipiant praedicationem totius, nec hoc sacramentum debet distingui in plures ordines.
  2. Praeterea, si dividitur ; aut est divisio totius in partes integrales, aut in partes subiectivas. Non in partes integrales : quia sic non reciperent praedicationem totius. Ergo est divisio in partes subiectivas. Sed partes subiectivae recipiunt in plurali praedicationem generis remoti sicut generis proximi ; sicut homo et asinus sunt plura animalia, et plura corpora animata. Ergo et sacerdotium et diaconatus sicut sunt plures ordines ; ita et plura sacramenta, cum sacramentum sit quasi genus ad ordines.
  3. Praeterea, secundum philosophum in VIII Ethic., regimen quo unus tantum principatur, est nobilius regimen communitatis quam aristocratia qua diversi in diversis officiis constituuntur. Sed regimen Ecclesiae debet esse nobilissimum. Ergo non deberet esse in Ecclesia distinctio ordinum ad diversos actus ; sed tota potestas deberet apud unum residere ; et sic deberet esse tantum unus ordo.

 

Sed contra, Ecclesia est corpus Christi mysticum, simile corpori naturali, secundum apostolum. Sed in corpore naturali sunt diversa membrorum officia. Ergo et in Ecclesia debent esse diversi ordines.

  1. Praeterea, ministerium novi testamenti est dignius quam ministerium veteris, ut patet II Cor. 3. Sed in veteri testamento non solum sacerdotes, sed etiam ministri eorum Levitae sanctificabantur. Ergo et in novo testamento debent consecrari per ordinis sacramentum non solum sacerdotes, sed etiam ministri eorum ; et ita oportet quod sint plures ordines.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sint septem ordines. Ordines enim Ecclesiae ordinantur ad actus hierarchicos. Sed tres sunt tantum actus hierarchici ; scilicet purgare, illuminare, et perficere, secundum quos Dionysius distinguit tres ordines in V cap. Eccl. Hierar. Ergo non sunt septem.
  2. Praeterea, omnia sacramenta habent efficaciam et auctoritatem ex institutione Christi, vel saltem apostolorum eius. Sed in doctrina Christi et apostolorum non fit mentio nisi de presbyteris et diaconis. Ergo videtur quod non sunt alii ordines.
  3. Praeterea, per sacramentum ordinis constituitur aliquis dispensator aliorum sacramentorum. Sed alia sacramenta sunt sex. Ergo debent esse tantum sex ordines.

 

Sed contra, videtur quod debeant esse plures. Quia quanto aliqua virtus est altior, tanto est minus multiplicabilis. Sed potestas hierarchica est altiori modo in Angelis quam sit in nobis, ut Dionysius dicit. Ergo cum in hierarchia angelica sint novem ordines, totidem deberent esse in Ecclesia, vel plures.

  1. Praeterea, prophetia Psalmorum est nobilior inter alias prophetias. Sed ad pronuntiandum in Ecclesia alias prophetias est unus ordo, scilicet lectorum. Ergo et ad pronuntiandum Psalmos deberet esse alius ordo ; et praecipue cum in decretis Psalmista secundus ab ostiario inter ordines ponatur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ordines non debeant distingui per sacros et non sacros. Omnes enim ordines sacramenta quaedam sunt. Sed omnia sacramenta sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.
  2. Praeterea, secundum ordines Ecclesiae non deputatur aliquis nisi ad divina officia. Sed omnia talia sunt sacramenta. Ergo omnes ordines sunt sacri.

 

Sed contra est quod ordines sacri impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt contractum. Sed quatuor inferiores ordines non impediunt contrahendum, nec dirimunt contractum. Ergo non sunt sacri ordines.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ordinum multitudo inducta est in Ecclesia propter tria.

Primo propter sapientiam Dei commendandam, quae in distinctione ordinata rerum maxime relucet tam in naturalibus quam in spiritualibus ; quod significatur in hoc quod regina Saba videns ordinem ministrantium Salomoni non habebat ultra spiritum, deficiens in admiratione sapientiae ipsius.

Secundo ad subveniendum humanae infirmitati : quia per unum non poterant omnia quae ad divina mysteria pertinebant expleri sine magno gravamine ; et ideo distinguuntur ordines diversi ad diversa officia. Et hoc patet per hoc quod dominus, Num. 11, dedit Moysi septuaginta senes populi in adiutorium.

Tertio ut via proficiendi hominibus amplior detur dum plures in diversis officiis distribuunt, ut omnes sint Dei cooperatores, quo nihil est divinius, ut Dionysius dicit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illa sacramenta dantur ad effectus aliquos percipiendos ; sed hoc sacramentum datur principaliter ad actus aliquos agendos ; et ideo secundum diversitatem actuum oportet quod ordinis sacramentum distinguatur, sicut potentiae distinguuntur per actus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod distinctio ordinum non est totius integralis in partes, neque totius universalis, sed totius potestativi ; cuius haec est natura quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius ; et ita est hic : tota enim plenitudo huius sacramenti est in uno ordine, scilicet sacerdotio ; sed in aliis est quaedam participatio ordinis ; et hoc significatum est in hoc quod dominus dicit Num. 11, 17, Moysi : auferam de spiritu tuo, et tradam eis, ut sustentent onus populi. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in regno quamvis tota potestatis plenitudo resideat penes regem, non tamen excludunt ministrorum potestates quae sunt participationes quaedam regiae potestatis ; et similiter est in ordine. In aristocratia autem apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam sumunt sufficientiam ordinum per quamdam adaptationem ad gratias gratis datas de quibus habetur I Cor. 12.

Dicunt enim quod sermo sapientiae competit episcopo, quia ipse aliorum ordinator est, quod ad sapientiam pertinet ; sermo scientiae sacerdoti, quia debet habere clavem scientiae ; fides diacono, qui praedicat Evangelium ; opera virtutum subdiacono, qui se ad opera perfectionis extendit per votum continentiae ; interpretatio sermonum acolytho, quod significatur in lumine quod defert ; gratiae sanitatum exorcistae ; genera linguarum Psalmistae ; prophetia lectori : discretio spirituum ostiario, qui quosdam repellit, et quosdam admittit. Sed hoc nihil est ; quia gratiae gratis datae non dantur eidem, sicut ordines dantur eidem ; dicitur enim I Cor. 12, 4 : Divisiones gratiarum sunt. Et iterum ponuntur quaedam quae ordines non dicuntur, scilicet episcopatus et psalmistatus.

Et ideo alii assignant secundum quamdam assimilationem ad caelestem hierarchiam, in qua ordines distinguuntur secundum purgationem, illuminationem, perfectionem. Dicunt enim, quod ostiarius purgat exterius segregando bonos a malis etiam corporaliter ; interius vero acolythus, quia per lumen quod portat, significat se interiores tenebras pellere ; sed utroque modo exorcista, quia Diabolum quem expellit, utroque modo perturbat. Sed illuminatio quae fit per doctrinam, quantum ad doctrinam propheticam fit per lectores, quantum ad evangelicam fit per diaconos, quantum ad apostolicam fit per subdiaconos. Sed perfectio communis, utpote quae est poenitentiae, Baptismi, et huiusmodi, fit per sacerdotem ; excellens vero per episcopum, ut consecratio sacerdotum et virginum ; sed excellentissima per summum pontificem, in quo est plenitudo auctoritatis. Sed hoc nihil est : tum quia ordines caelestis hierarchiae non distinguuntur per praedictas actiones hierarchicas, cum quaelibet cuilibet ordinum conveniat : tum quia, secundum Dionysium, solis episcopis convenit perficere, illuminare autem sacerdotibus, purgare autem ministris omnibus.

Et ideo alii appropriant ordines septem donis, ut sacerdotio respondeat donum sapientiae, quae nos pane vitae et intellectus cibat, sicut sacerdos nos pane caelesti reficit ; sed timor ostiario, quia nos separat a malis ; et sic intermedii ordines respondent mediis donis. Sed hoc iterum nihil est : quia in quolibet ordine septiformis gratia datur.

Et ideo aliter dicendum est, quod ordinis sacramentum ad sacramentum Eucharistiae ordinatur quod est sacramentum sacramentorum, ut dicit Dionysius. Sicut enim templum et altare et vasa et vestes, ita et ministeria quae ad Eucharistiam ordinantur, consecratione indigent ; et haec consecratio est ordinis sacramentum ; et ideo distinctio ordinum est accipienda secundum relationem ad Eucharistiam ; quia potestas ordinis aut est ad consecrationem Eucharistiae ipsius, aut ad aliquod ministerium ordinandum ad hoc. Si primo modo, sic est ordo sacerdotum ; et ideo cum ordinantur, accipiunt calicem cum vino, et patenam cum pane, potestatem accipiendo consecrandi corpus et sanguinem Christi. Cooperatio autem ministrorum est vel in ordine ad ipsum sacramentum, vel in ordine ad suscipientes. Si primo, sic tripliciter.

Primo enim est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento quantum ad dispensationem, licet non quantum ad consecrationem, quam solus sacerdos facit ; et hoc pertinet ad diaconum ; unde in littera dicitur, quod ad diaconum pertinet ministrare sacerdotibus in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, unde ipsi sanguinem dispensant.

Secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis ipsius sacramenti : et hoc pertinet ad subdiaconum ; unde in littera dicitur quod vasa corporis et sanguinis domini portant, et oblationes in altari ponunt ; et ideo accipiunt calicem de manu episcopi, sed vacuum, cum ordinantur.

Tertio est ministerium ordinatum ad praesentandum materiam sacramenti ; et hoc competit acolytho : ipse enim, ut in littera dicitur, urceolum cum vino et aqua praeparat ; unde accipiunt urceolum vacuum. Sed ministerium ad praeparationem recipientium ordinatum non potest esse nisi super immundos ; quia qui mundi sunt, iam sunt ad sacramenta recipienda idonei.

Triplex autem est genus immundorum, ut Dionysius dicit.

Quidam enim sunt omnino infideles, credere non volentes ; et hi totaliter etiam a visione divinorum et a coetu fidelium arcendi sunt ; et hoc pertinet ad ostiarios.

Quidam vero sunt volentes credere, sed nondum sunt instructi, scilicet catechumeni ; et ad horum instructionem ordinatur ordo lectorum ; et ideo prima rudimenta ad doctrinam fidei, scilicet vetus testamentum, eis legendum committitur.

Quidam vero sunt fideles et instructi, sed impedimentum habentes ex Daemonis potestate, scilicet energumeni ; et ad hoc habet ministerium ordo exorcistarum. Et sic patet ratio et numerus et gradus ordinum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius loquitur de ordinibus non secundum quod sunt sacramenta, sed secundum quod ad hierarchicas actiones ordinantur ; et ideo secundum actiones illas tres ordines distinguit : quorum primus habet omnes tres, scilicet episcopus ; secundus habet duas, scilicet sacerdos ; sed tertius habet unam (scilicet purgare) scilicet diaconus, qui minister dicitur ; et sub hoc omnes inferiores ordines comprehenduntur. Sed ordines habent quod sint sacramenta ex relatione ad maximum sacramentorum ; et ideo secundum hoc numerus ordinum accipi debet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in primitiva Ecclesia propter paucitatem ministrorum omnia inferiora ministeria diaconis committebantur, ut patet per Dionysium, ubi dicit : ministrorum alii stant ad portas templi clausas ; alii aliud quid proprii ordinis operantur ; alii cum sacerdotibus proponunt super altare sacrum panem, et benedictionis calicem. Nihilominus erant omnes praedictae potestates, sed implicite in una diaconi potestate. Sed postea ampliatus est cultus divinus ; et Ecclesia quod implicite habebat in uno ordine, explicite tradidit in diversis ; et secundum hoc dicit Magister in littera, quod Ecclesia alios ordines sibi instituit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ordines ordinantur principaliter ad sacramentum Eucharistiae, ad alia autem per consequens ; quia etiam alia sacramenta ab eo quod in hoc sacramento continetur, derivantur ; unde non oportet quod distinguantur ordines secundum sacramenta.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Angeli differunt specie ; et propter hoc in eis potest esse diversus modus accipiendi divina ; et ideo etiam diversae hierarchiae in eis distinguuntur : sed in hominibus est tantum una hierarchia, propter unum modum accipiendi divina qui consequitur humanam speciem, scilicet per similitudines rerum sensibilium ; et ideo distinctio ordinum in Angelis non potest esse per comparationem ad aliquod sacramentum, sicut est apud nos : sed solum per comparationem ad hierarchicas actiones quas in inferiores exercet quilibet ordo in eis : et secundum hoc nostri ordines eis respondent, quia in nostra hierarchia sunt tres ordines, secundum hierarchicas actiones distincti, sicut in qualibet hierarchia una Angelorum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum. Quia enim Psalmi cum cantu pronuntiantur, ideo dicitur Psalmista et cantor. Cantor autem non est nomen ordinis specialis ; tum quia cantare pertinet ad totum chorum ; tum quia non habet aliquam specialem relationem ad Eucharistiae sacramentum ; tum quia officium quoddam est quod inter ordines largo modo acceptos computatur quandoque.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ordo dicitur sacer dupliciter. Uno modo secundum se ; et sic quilibet ordo est sacer, cum sit sacramentum quoddam ; alio modo ratione materiae circa quam habet aliquem actum ; et sic ordo sacer dicitur qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam ; et sic sunt tantum tres ordines sacri, scilicet sacerdos, et diaconus, qui habet actum circa corpus Christi et sanguinem consecratum, et subdiaconus, qui habet actum circa vasa consecrata ; et ideo etiam eis continentia indicitur, ut sancti et mundi sint qui sancta tractant.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

ARTICULUS II

Utrum actus ordinum convenienter in littera assignentur

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus ordinum inconvenienter in littera assignentur. Quia per ablutionem aliquis praeparatur ad corpus Christi sumendum. Sed praeparatio sumentium sacramentum pertinet ad inferiores ordines. Ergo inconvenienter ablutio a peccatis ponitur inter actus sacerdotis.
  2. Praeterea, homo per Baptismum est Deo figuratus, characterem configurantem suscipiens. Sed orare et offerre oblationes sunt actus immediate ad Deum ordinati. Ergo quilibet baptizatus potest hos actus facere, et non soli sacerdotes.
  3. Praeterea, diversorum ordinum diversi sunt actus. Sed oblationes in altari ponere et epistolam legere ad subdiaconum pertinet ; crucem etiam ferunt subdiaconi coram Papa. Ergo hi non debent poni actus diaconi.
  4. Praeterea, eadem veritas continetur in novo et veteri testamento. Sed legere vetus testamentum est lectorum. Ergo et eadem ratione legere novum, et non diaconorum.
  5. Praeterea, apostoli nihil aliud praedicaverunt quam Evangelium Christi, ut patet Rom. 1. Sed doctrina apostolorum committitur subdiaconis annuntianda. Ergo et doctrina Evangelii.
  6. Praeterea, quod est superioris ordinis, secundum Dionysium, de Caelest. Hierar. cap. V Part. 3, non debet inferiori convenire. Sed ministrare cum urceolo est actus subdiaconorum. Ergo non debet acolythis attribui.
  7. Praeterea, actus spirituales debent corporalibus praeeminere. Sed acolythus non habet nisi actum corporalem. Ergo exorcista non habet actum spiritualem pellendi Daemones, cum sit inferior.
  8. Praeterea, quae magis conveniunt, iuxta se ponenda sunt. Sed legere vetus testamentum maxime debet convenire cum lectione novi testamenti, quae competit superioribus ministris. Ergo legere vetus testamentum non debet poni actus lectoris, sed magis acolythi ; et praecipue cum lumen corporale quod acolythi deferunt, significet lumen spirituale doctrinae.
  9. Praeterea, in quolibet actu ordinis spiritualis debet esse aliqua vis spiritualis, quam habeant ordinati prae aliis. Sed in apertione et clausione ostiorum non habent aliam potestatem spiritualem ostiarii quam alii homines. Ergo hoc non debet poni actus ipsorum.

 

Respondeo : Dicendum, quod cum consecratio quae fit in ordinis sacramento, ordinetur ad sacramentum Eucharistiae, ut dictum est ; ille est principalis actus uniuscuiusque ordinis secundum quem magis proxime ordinatur ad Eucharistiae sacramentum ; et secundum hoc etiam unus ordo est eminentior alio secundum quod unus actus magis de proximo ad praedictum sacramentum ordinatur. Sed quia ad sacramentum Eucharistiae quasi dignissimum multa ordinantur ; ideo non est inconveniens ut praeter principalem actum, etiam multos actus unus ordo haberet, et tanto plures, quanto est eminentior : quia virtus quanto est superior, tanto ad plura se extendit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod duplex est praeparatio suscipientium sacramentum. Quaedam est remota ; et haec per ministros perficitur : quaedam proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramentorum susceptionem ; et hoc pertinet ad sacerdotes : quia etiam in naturalibus ab eodem agente fit materia in ultima dispositione ad formam et recipit formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit aliquis per hoc quod a peccatis purgatur ; ideo omnium sacramentorum quae sunt instituta principaliter ad purgationem peccatorum, est minister proprius sacerdos, scilicet Baptismi, poenitentiae, et extremae unctionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod actus aliqui immediate ad Deum ordinantur dupliciter. Uno modo ex parte unius personae tantum, sicut facere singulares orationes, et vovere, et huiusmodi ; et talis actus competit cuilibet baptizato. Alio modo ex parte totius Ecclesiae ; et sic solus sacerdos habet actus immediate ad Deum ordinatos, quia ipse solus potest gerere actus totius Ecclesiae qui consecrat Eucharistiam, quae est sacramentum universalis Ecclesiae.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod oblationes a populo oblatae per sacerdotem offeruntur ; et ideo duplex ministerium circa oblationes est necessarium : unum ex parte populi ; et hoc est subdiaconi, qui accipit oblationes a populo, et in altari ponit, vel offert diacono ; aliud ex parte sacerdotis, et hoc est diaconi, qui oblationes ministrat ipsi sacerdoti ; et in hoc est actus principalis utriusque ordinis ; et propter hoc ordo diaconi est superior. Legere autem epistolam non est actus diaconi, nisi secundum quod actus inferiorum ordinum superioribus attribuuntur : similiter etiam crucem ferre ; et hoc secundum consuetudinem aliquarum Ecclesiarum, quia in actibus secundariis non est inconveniens diversas consuetudines esse.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod doctrina est remota praeparatio ad suscipiendum sacramentum ; et ideo pronuntiatio doctrinae ministris committitur. Sed doctrina veteris testamenti est adhuc magis remota quam doctrina novi, quia non instruit de hoc sacramento nisi in figuris ; et ideo novum testamentum superioribus ministris pronuntiandum committitur, vetus autem inferioribus. Doctrina etiam novi testamenti perfectior est quam dominus per seipsum tradidit, quam ipsius manifestatio per apostolos ; et ideo Evangelium diacono, epistola subdiacono committuntur.

ad 5. Et secundum hoc patet solutio ad quintum.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod acolythi habent actum super urceolum tantum, non super ea quae in urceolo continentur ; sed subdiaconus habet actum super contentis in urceolo, quia aqua utitur et vino ad ponendum in calice, et aquam iterum manibus sacerdotis praebet et diaconi ; sicut et subdiaconus habet actum solum super calicem, non super contenta ; sed sacerdos super contenta ; et ideo sicut subdiaconus in sui ordinatione accipit calicem vacuum, sacerdos plenum ; ita acolythus urceolum vacuum, sed subdiaconus plenum. Et sic est quaedam connexio in ordinibus.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod corporales actus acolythi magis de proximo ordinantur ad actum sacrorum ordinum, quam actus exorcistarum, quamvis sit aliquo modo spiritualis : quia habent acolythi ministerium super vasa in quibus materia sacramenti continetur quantum ad vinum, quod vase continente indiget propter sui humiditatem ; et ideo inter minores ordines ordo acolythorum est superior.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod actus acolythorum se habet propinquius ad principales actus superiorum ministrorum quam actus aliorum minorum ordinum, ut per se patet ; et similiter etiam quantum ad actus secundarios, quibus populum per doctrinam disponunt : quia acolythus doctrinam novi testamenti visibiliter figurat lumen portans, sed lector recitando figuras alias ; et ideo acolythus est superior. Similiter etiam exorcista : quia sicut se habet actus lectorum ad actum secundarium diaconi et subdiaconi ; ita se habet actus exorcistae ad secundarium actum sacerdotis, scilicet ligare et solvere, per quem totaliter homo a servitute Diaboli liberatur. Et in hoc patet ordinatissimus ordinis progressus ; quia sacerdoti quantum ad actum eius principalem, scilicet consecrare corpus Christi, cooperantur tantum tres superiores ordines ; sed quantum ad actum eius secundarium, qui est absolvere et ligare, cooperantur superiores et inferiores.

ad 9. Ad nonum dicendum, quod quidam dicunt quod in susceptione ordinis, ostiario datur quaedam vis divina, ut arcere possit alios ab introitu templi, sicut et in Christo fuit quando eiecit vendentes de templo. Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad gratiam sacramenti. Et ideo dicendum, quod suscipit potestatem ut ex officio hoc agere possit : quamvis etiam et hoc ab aliis fieri possit, sed non ex officio ; et ita est in omnibus actibus minorum ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamvis illi non habeant ad hoc officium, sicut etiam in domo non consecrata potest dici Missa, quamvis consecratio Ecclesiae ad hoc ordinetur ut in ea Missa dicatur.

 

 

ARTICULUS III

Utrum sacerdotii character imprimatur in ipsa calicis porrectione

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacerdotii character non imprimatur in ipsa calicis porrectione. Quia consecratio sacerdotis fit quadam unctione, sicut et confirmatio. Sed in confirmatione in ipsa unctione imprimitur character. Ergo et in sacerdotio, et non in calicis porrectione.
  2. Praeterea, dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem quando dixit : accipite spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, Ioan. 20, 22. Sed spiritus datur per manus impositionem. Ergo in ipsa manus impositione imprimitur character ordinis.
  3. Praeterea, sicut consecratur minister, ita et vestes ministrorum. Sed vestes sola benedictio consecrat. Ergo in ipsa benedictione episcopi consecratio sacerdotis perficitur.
  4. Praeterea, sicut sacerdoti datur calix, ita et vestis sacerdotalis. Si ergo in datione calicis imprimitur character ; eadem ratione et in datione casulae ; et sic haberet duos characteres, quod falsum est.
  5. Praeterea, ordo diaconi conformior est ordini sacerdotis quam subdiaconi ordo. Sed si character imprimeretur sacerdoti in ipsa calicis porrectione, subdiaconus esset conformior sacerdoti quam diaconus : quia subdiaconus characterem recipit in ipsa calicis porrectione, non autem diaconus. Ergo character sacerdotalis non imprimitur in ipsa calicis porrectione.
  6. Praeterea, acolythorum ordo magis appropinquat ad actum sacerdotis per hoc quod habet actum super urceolum quam per hoc quod habet actum super candelabrum. Sed magis imprimitur character in acolythatu quando accipiunt candelabrum, quam quando accipiunt urceolum ; quia nomen acolythi cerei portationem significat. Ergo nec in sacerdotio imprimitur character quando calicem accipit.

 

Sed contra, principalis actus sacerdotis est consecrare corpus Christi. Sed ad hoc datur sibi potestas in acceptione calicis. Ergo tunc imprimitur character.

 

Respondeo : Dicendum, quod, sicut dictum est, eiusdem est formam aliquam inducere, et materiam de proximo praeparare ad formam. Unde episcopus in collatione ordinum duo facit : praeparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem, et ordinis potestatem tradit. Praeparat quidem et instruendo eos de proprio officio, et aliquid circa eos operando, ut idonei sint potestatem accipiendi : quae quidem praeparatio in tribus consistit, scilicet benedictione, manus impositione, et unctione. Per benedictionem, divinis obsequiis mancipatur ; et ideo benedictio omnibus datur. Sed per manus impositionem datur plenitudo gratiae, per quam ad magna officia sint idonei : et ita solis diaconibus et sacerdotibus fit manus impositio : quia eis competit dispensatio sacramentorum, quamvis uni ut principali, et alteri sicut ministro. Sed unctione ad aliquod sacramentum tractandum consecrantur ; et ideo unctio solis sacerdotibus fit, qui propriis manibus corpus Christi tangunt, sicut etiam calix inungitur qui continet sanguinem, et patena quae continet corpus. Sed potestatis collatio fit per hoc quod datur eis aliquid quod ad proprium actum pertinet ; et quia principalis actus sacerdotis est consecrare corpus et sanguinem Christi, ideo in ipsa datione calicis sub forma verborum determinata character sacerdotalis imprimitur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in confirmatione non datur officium operandi super aliquam materiam exteriorem : et ideo ibi character non imprimitur in aliqua exhibitione alicuius rei, sed in sola manus impositione, et unctione ; sed in ordine sacerdotali aliter est ; et ideo non est simile.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod dominus discipulis dedit sacerdotalem potestatem quantum ad principalem actum ante passionem in coena, quando dixit Matth. 26, 26 : Accipite, et manducate ; unde subiunxit Lucae 22, 19 : Hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis sacerdotalem potestatem quantum ad actum secundarium, qui est ligare et absolvere.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in vestibus non requiritur alia consecratio, nisi quod divino cultui mancipentur ; et ideo sufficit eis pro consecratione benedictio ; sed aliter est de ordinatis, ut ex dictis patet.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod vestis sacerdotalis non significat potestatem sacerdoti datam, sed idoneitatem quae in eo requiritur ad actum potestatis exequendum ; et ideo nec sacerdoti nec alicui alii imprimitur character in alicuius vestis datione.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod potestas diaconi est media inter potestatem subdiaconi et sacerdotis. Sacerdos enim directe habet potestatem super corpus Christi ; subdiaconus autem super vasa tantum ; sed diaconus super corpus in vase contentum : unde eius non est tangere corpus Christi, sed portare corpus Christi in patena, et dispensare sanguinem cum calice ; et ideo eius potestas ad actum principalem non potuit exprimi nec per dationem vasis tantum, nec per dationem materiae ; sed exprimitur potestas eius ad actum secundarium in hoc quod datur sibi liber Evangeliorum ; et in hac potestate intelligitur alia ; et ideo in ipsa libri datione imprimitur character.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod principalior actus acolythi est quo ministrat in urceolo quam quo ministrat in candelabro, quamvis denominetur ab actu secundario, propter hoc quod est magis notus, et magis proprius ei ; et ideo in datione urceoli imprimitur character virtute verborum ab episcopo pronuntiatorum.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de quibusdam quae sunt ordinibus annexa ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De corona ;
  2. De episcopatu ;
  3. De vestibus sacris.

 

 

ARTICULUS I

Utrum ordinati debeant coronae tonsuram habere

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordinati non debeant coronae tonsuram habere. Quia dominus captivitatem comminatur et dispersionem his qui sic attenduntur, ut patet Deuter. 32, 42 : de captivitate nudati inimicorum capitis ; et Hierem. 49, 32 : Dispergam in omnem ventum eos qui in comam attonsi sunt. Sed ministris Christi non debetur captivitas, sed libertas. Ergo corona, tonsura et rasura eis non competit.
  2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed figura coronae praecessit in veteri lege in tonsura Nazaraeorum, sicut in littera dicitur. Cum ergo Nazaraei non essent ordinati ad ministerium divinum, videtur quod ministris Ecclesiae non debeatur tonsura, vel rasura coronae ; et hoc etiam videtur per hoc quod conversi, qui non sunt ministri Ecclesiae, tondentur in religionibus.
  3. Praeterea, per capillos superflua signantur, quia capilli ex superfluis generantur. Sed ministri altaris omnes superfluitates a se debent abiicere. Ergo totaliter debent caput tondere, et non in modum coronae.

 

Sed contra : quia secundum Gregorium servire Deo, regnare est. Sed corona est signum regni. Ergo illis qui ad divinum ministerium applicantur, corona competit.

  1. Praeterea, capilli in velamentum dati sunt, ut patet I Cor. 11. Sed ministri altaris debent habere mentem revelatam. Ergo competit eis rasura coronae.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod corona sit ordo. Quia in actibus Ecclesiae spiritualia corporalibus respondent. Sed corona est quoddam corporale signum quod Ecclesia adhibet. Ergo videtur quod signum interius respondeat ei ; et ita etiam in coronatione imprimetur character, et erit ordo.
  2. Praeterea, sicut ab episcopo solum datur confirmatio et alii ordines, ita et corona. Sed in confirmatione et aliis ordinibus imprimitur character. Ergo et in corona, et sic idem quod prius.
  3. Praeterea, ordo importat quemdam dignitatis gradum. Sed clericus hoc ipso quod clericus est, in gradu supra populum constituitur. Ergo corona per quam efficitur clericus, est aliquis ordo.

 

Sed contra, nullus ordo datur nisi in Missae celebratione. Sed corona datur etiam absque officio Missae. Ergo non est ordo.

  1. Praeterea, in collatione cuiuslibet ordinis fit mentio de aliqua potestate data ; non autem in collatione coronae. Ergo non est ordo.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod per acceptionem coronae aliquis renuntiet temporalibus bonis. Ipsi enim dicunt cum coronantur : dominus pars hereditatis meae. Sed sicut dicit Hieronymus, dominus cum istis temporalibus pars fieri dedignatur. Ergo abrenuntiat temporalibus.
  2. Praeterea, iustitia ministrorum novi testamenti debet abundare super ministros veteris, ut patet Matth. 5. Sed ministri veteris testamenti, scilicet Levitae, non acceperunt partem hereditatis cum fratribus suis. Ergo nec ministri novi testamenti habere debent.
  3. Praeterea, Hugo dicit, quod postquam aliquis factus est clericus, deinceps debet de stipendiis Ecclesiae sustentari. Sed hoc non esset, si patrimonium suum retineret. Ergo videtur quod abrenuntiet in hoc quod clericus fit.

 

Sed contra est quod Hieremias fuit de ordine sacerdotali, ut patet Hierem. 1. Sed ipse habuit possessionem ex hereditatis iure, ut patet Hierem. 39. Ergo clerici possunt habere patrimonialia bona.

  1. Praeterea, si hoc non possent, non videretur tunc differentia inter clericos saeculares et religiosos.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod eis qui ad divina ministeria applicantur competit tonsura et rasura in modum coronae ; et ratione figurae, quia corona est signum regni ; et perfectionis, cum sit circularis. Illi autem qui divinis ministeriis applicantur, adipiscuntur regiam dignitatem, et perfecti in virtute esse debent. Competit etiam eis ratione subtractionis capillorum, et ex parte superiori per rasuram, ne mens eorum temporalibus occupationibus a contemplatione divinorum retardetur ; et ex parte inferiori per tonsuram, ne eorum sensus temporalibus obvolvantur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dominus comminatur illis qui hoc ad cultum Daemonum faciebant.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ea quae fiebant in veteri testamento, imperfecte repraesentant ea quae sunt in novo testamento ; et ideo ea quae pertinent ad ministros novi testamenti, non solum significantur per officia Levitarum, sed per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaraei autem profitebantur perfectionem quamdam in depositione comae, significantes temporalium contemptum ; quamvis non in modum coronae deponerent, sed omnino totum : quia nondum erat tempus regalis et perfecti sacerdotii. Et similiter etiam conversi tonduntur propter renuntiationem temporalium ; sed non raduntur, quia non occupantur divinis ministeriis, in quibus divina oporteat eos mente contemplari.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non solum debet significari temporalium abiectio, sed etiam regalis dignitas in forma coronae ; et ideo non debet totaliter coma tolli ; et etiam ne indecens videatur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod ministri Ecclesiae a populo separantur ad vacandum divino cultui. In cultu autem divino quaedam sunt quae per potentias determinatas sunt exercenda ; et ad haec datur spiritualis potestas ordinis : quaedam autem sunt quae communiter a toto ministrorum collegio fiunt, sicut dicere divinas laudes ; et ad hoc non praeexigitur aliqua potestas ordinis, sed solum quaedam deputatio ad tale officium ; et hoc fit per coronam ; et ideo non est ordo, sed praeambulum ad ordinem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod corona habet interius aliquod spirituale quod ei respondet, sicut signum signato ; sed hoc non est aliqua spiritualis potestas ; et ideo in corona non imprimitur character, nec est ordo.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis per coronam non imprimatur character, tamen deputatur homo ad divinum cultum ; et ideo talis deputatio debet fieri per summum ministrorum, scilicet episcopum, qui etiam vestes benedicit, et vasa, et omnia quae ad cultum divinum applicantur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod aliquis est clericus, est in altiori statu quam laicus ; non tamen habet ampliorem potestatis gradum, quod ad ordinem requiritur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod clerici in hoc quod coronam accipiunt, non renuntiant patrimonio, neque aliis rebus temporalibus : quia terrenorum possessio non contrariatur divino cultui, ad quem clerici deputantur, sed nimia eorum solicitudo : quia, ut dicit Gregorius, affectus in crimine est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dominus dedignatur pars fieri, ut ex aequo cum aliis diligatur ; ita scilicet quod aliquis ponat finem suum in Deo et in rebus mundi ; non tamen dedignatur fieri pars eorum qui res mundi ita possident quod per eas a cultu divino non retrahuntur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Levitae in veteri testamento habebant ius in hereditate paterna ; sed ideo non acceperunt partem cum aliis tribubus, quod erant per omnes tribus dispergendi ; quod fieri non potuisset, si unam determinatam partem terrae accepissent, sicut aliae tribus.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod si sint indigentes clerici ad sacros ordines promoti, episcopus qui eos promovit, debet eis providere, alias non tenetur ; ipsi autem ex ordine suscepto tenentur Ecclesiae ministrare. Verbum autem Hugonis intelligitur quando non habent unde sustententur.

 

 

ARTICULUS II

Utrum supra sacerdotalem ordinem debeat esse aliqua potestas episcopalis

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod supra sacerdotalem ordinem non debeat esse aliqua potestas episcopalis. Quia, sicut in littera dicitur, ordo sacerdotalis ab Aaron sumpsit exordium. Sed in veteri lege nullus erat supra Aaron. Ergo nec in nova lege debet aliqua potestas esse supra sacerdotalem.
  2. Praeterea, potestates ordinantur secundum actus. Sed nullus actus sacer potest esse maior quam consecrare corpus Christi, ad quod est potestas sacerdotalis. Ergo supra sacerdotalem potestatem non debet esse episcopalis.
  3. Praeterea, sacerdos in offerendo gerit figuram Christi in Ecclesia, qui se patri pro nobis obtulit. Sed in Ecclesia nullus est maior Christo, quia ipse est caput Ecclesiae. Ergo nulla potestas debet esse supra sacerdotalem potestatem.

 

Sed contra, potestas tanto est altior, quanto ad plura se extendit. Sed potestas sacerdotalis, ut dicit Dionysius, extendit se ad purgandum et illuminandum tantum ; episcopalis autem ad hoc, et ad perficiendum. Ergo supra sacerdotalem potestatem debet esse episcopalis.

  1. Praeterea, divina ministeria debent esse magis ordinata quam humana. Sed humanorum officiorum ordo exigit ut in quolibet officio praeponatur unus qui sit princeps illius officii, sicut praeponitur militibus dux. Ergo et sacerdotibus debet aliquis praeponi qui sit sacerdotum princeps, et hic est episcopus. Ergo episcopalis potestas debet esse supra sacerdotalem.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod episcopatus sit ordo. Primo per hoc quod Dionysius assignat hos tres ordines ecclesiasticae hierarchiae, episcopum, sacerdotem, et ministrum. In littera etiam dicitur, quod est ordo episcoporum quadripartitus.
  2. Praeterea, ordo nihil aliud est quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis. Sed episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensare sacerdotes, sicut confirmationem et ordinem. Ergo episcopatus est ordo.
  3. Praeterea, in Ecclesia non est aliqua spiritualis potestas nisi ordinis vel iurisdictionis. Sed ea quae pertinent ad potestatem episcopalem, non sunt iurisdictionis ; alias possent committi non episcopo, quod est falsum. Ergo sunt potestatis ordinis : ergo episcopus habet aliquem ordinem quem non habet sacerdos simplex ; et sic episcopatus est ordo.

 

Sed contra, quia unus ordo non dependet a praecedenti quantum ad necessitatem sacramenti. Sed episcopalis potestas dependet a sacerdotali : quia nullus potest recipere episcopalem, nisi prius habeat sacerdotalem. Ergo episcopatus non est ordo.

  1. Praeterea, maiores ordines non conferuntur nisi in sabbatis. Sed episcopalis potestas traditur in dominicis. Ergo non est ordo.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod supra episcopos non possit aliquis esse superior in Ecclesia. Quia omnes episcopi sunt apostolorum successores. Sed potestas quae est data uni apostolorum, scilicet Petro, Matth. 16, est etiam data omnibus apostolis, Ioan. 20. Ergo omnes episcopi sunt pares, et unus non est supra alterum.
  2. Praeterea, ritus Ecclesiae magis debet esse conformis ritui Iudaeorum quam ritui gentilium. Sed distinctio episcopalis dignitatis, et ordinatio unius super alium, ut in littera dicitur, est a gentilibus introducta ; in veteri autem lege non erat. Ergo nec in Ecclesia episcopus unus super alium esse debet.
  3. Praeterea, superior potestas non potest conferri per inferiorem, neque aequalis per aequalem : quia sine ulla contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur : Hebr. 7, 7 ; unde etiam sacerdos non promovet episcopum, neque sacerdotem, sed episcopus sacerdotem ; et episcopus potest quemlibet episcopum promovere, quia etiam Ostiensis episcopus consecrat Papam. Ergo episcopalis dignitas in omnibus est aequalis ; et sic unus episcopus non debet aliis subesse, ut in littera dicitur.

 

Sed contra est quod legitur in Concilio Constantinopolitano : Veneramur secundum Scripturas et canonum definitiones sanctissimum antiquae Romae episcopum primum esse et maximum episcoporum ; et post ipsum, Constantinopolitanum episcopum. Ergo unus episcopus est super alium.

  1. Praeterea, beatus Cyrillus episcopus Alexandrinus dicit : ut membra maneamus in capite nostro apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes prae omnibus : quoniam ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare, loco illius qui ipsum aedificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit : cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi, tamquam ipsi domino Iesu Christo obediunt. Ergo episcopi aliqui subsunt etiam iure divino.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sacerdos habet duos actus : unum principalem, scilicet consecrare verum corpus Christi ; alium secundarium, scilicet praeparare populum ad susceptionem huius sacramenti, ut prius dictum est. Quantum autem ad primum actum actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate, nisi divina ; sed quantum ad secundum dependet ab aliqua superiori potestate, et humana. Omnis enim potestas quae non potest exire in actum nisi praesuppositis quibusdam ordinationibus, dependet ab illa potestate quae illas ordinationes facit. Sacerdos autem non potest absolvere et ligare nisi praesupposita praelationis iurisdictione, qua sibi subdantur illi quos absolvit ; potest autem consecrare quamlibet materiam a Christo determinatam ; nec aliud requiritur quantum est de necessitate sacramenti, quamvis ex quadam congruitate praesupponatur actus episcopalis in consecratione altaris, et vestium eius. Et ita patet quod oportet esse supra sacerdotalem potestatem episcopalem quantum ad actum secundarium sacerdotis, non autem quantum ad primum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Aaron sacerdos fuit et pontifex, idest sacerdotum princeps. Sumpsit ergo sacerdotalis potestas ab ipso exordium, inquantum fuit sacerdos sacrificia offerens, quod etiam minoribus sacerdotibus licebat ; sed non ab eo inquantum fuit pontifex, per quam potestatem poterat aliqua facere, ut ingredi semel in anno in sancta sanctorum, quod aliis non licebat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quantum ad illum actum non est aliqua potestas superior, sed quantum ad alium, ut dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut omnium rerum naturalium perfectiones praeexistunt exemplariter in Deo, ita Christus fuit exemplar officiorum ecclesiasticorum. Unde unusquisque minister Ecclesiae quantum ad aliquid gerit typum Christi, ut ex littera patet ; et tamen ille est superior qui secundum maiorem perfectionem Christum repraesentat. Sacerdos autem repraesentat Christum in hoc quod per se ipsum aliquod ministerium implevit ; sed episcopus in hoc quod alios ministros instituit, et Ecclesiam fundavit. Unde ad episcopum pertinet mancipare aliquid divinis obsequiis, quasi cultum divinum ad similitudinem Christi statuens ; et propter hoc etiam episcopus specialiter sponsus Ecclesiae dicitur, sicut Christus.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod ordo potest accipi dupliciter. Uno modo secundum quod est sacramentum ; et sic, ut prius dictum est, ordinatur omnis ordo ad Eucharistiae sacramentum ; unde, cum episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote quantum ad hoc, non erit episcopatus ordo. Alio modo potest considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarumdam actionum sacrarum ; et sic, cum episcopus habeat potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, episcopatus erit ordo ; et secundum hoc loquuntur auctoritates inductae.

 

ad 1. Unde patet solutio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ordo, secundum quod est sacramentum imprimens characterem, ordinatur specialiter ad sacramentum Eucharistiae, in quo ipse Christus continetur, quia per characterem ipsi Christo configuramur ; et ideo licet detur aliqua potestas spiritualis episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris ; et propter hoc episcopatus non est ordo, secundum quod ordo est quoddam sacramentum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potestas episcopalis non est tantum iurisdictionis, sed etiam ordinis, ut ex dictis patet, secundum quod ordo communiter accipitur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ubicumque sunt multa regimina ordinata in unum, oportet esse aliquod universale regimen supra particularia regimina : quia in omnibus virtutibus et artibus, ut dicitur in I Ethic., est ordo secundum ordinem finium. Bonum autem commune divinius est quam bonum speciale ; et ideo super potestatem regitivam quae coniectat bonum speciale, oportet esse potestatem regitivam universalem respectu boni communis, alias non posset esse colligatio ad unum ; et ideo cum tota Ecclesia sit unum corpus, oportet, si ista unitas debet conservari, quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius Ecclesiae supra potestatem episcopalem, qua unaquaeque specialis Ecclesia regitur ; et haec est potestas Papae ; et ideo qui hanc potestatem negant, schismatici dicuntur, quasi divisores ecclesiasticae unitatis. Et inter episcopum simplicem et Papam sunt alii gradus dignitatum correspondentes gradibus unionis ; secundum quos una congregatio vel communitas includit aliam ; sicut communitas unius provinciae includit communitatem civitatis ; et communitas regni communitatem unius provinciae ; et communitas totius mundi communitatem unius regni.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis omnibus apostolis data sit communiter potestas ligandi et solvendi ; tamen ut in hac potestate ordo aliquis significaretur, primo soli Petro data est, ut ostendatur quod ab eo in alios debeat ista potestas descendere, propter quod etiam ei dixit singulariter, Luc. 22, 32 : Confirma fratres tuos ; et : Pasce oves meas, idest loco mei, ubi Chrysostomus dicit : praepositus et caput esto fratrum, ut ipsi te in loco meo assumentes ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent, et confirment.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ritus Iudaeorum non erat diffusus in diversis regnis et provinciis, sed tantum in una gente ; et ideo non oportebat quod sub eo qui habebat potestatem principalem alii pontifices distinguerentur. Sed Ecclesiae ritus sicut et gentilium, per diversas nationes diffunditur ; et ideo oportet quod quantum ad hoc magis gentilium ritui quam Iudaeorum, status Ecclesiae conformetur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potestas episcopi exceditur a potestate Papae quasi a potestate eiusdem generis ; et ideo omnem actum hierarchicum quem potest facere Papa in ministratione sacramentorum, potest facere episcopus ; non autem omnem actum quem potest facere episcopus, potest facere sacerdos in sacramentorum collatione ; et ideo quantum ad ea quae sunt episcopalis ordinis, omnes episcopi sunt aequales ; et propter hoc quilibet alium potest consecrare.

 

 

ARTICULUS III

Utrum vestes ministrorum convenienter in Ecclesia institutae sint

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vestes ministrorum non convenienter in Ecclesia institutae sint. Ministri enim novi testamenti magis tenentur ad castitatem quam ministri veteris. Sed inter alias vestes ministrorum veteris testamenti erant feminalia in signum castitatis. Ergo multo fortius nunc esse debent inter vestes ministrorum.
  2. Praeterea, sacerdotium novi testamenti est dignius quam veteris sacerdotium. Sed veteres sacerdotes habebant mitras, quod est signum dignitatis. Ergo sacerdotes novae legis eas debent habere.
  3. Praeterea, sacerdos est propinquior ordinibus ministrorum quam ordo episcopalis. Sed episcopi utuntur vestibus ministrorum, scilicet Dalmatica, quae est vestis diaconi, et tunica, quae est vestis subdiaconi. Ergo multo fortius simplices sacerdotes debent uti eis.
  4. Praeterea, in veteri lege pontifex deferebat superhumerale, quod significabat onus Evangelii, ut dicit Beda. Hoc autem maxime nostris pontificibus incumbit. Ergo debent habere superhumerale.
  5. Praeterea, in rationali quo utebantur pontifices veteris legis, scribebatur : doctrina et veritas. Sed veritas maxime in nova lege declarata est. Ergo pontificibus novae legis competit.
  6. Praeterea, lamina aurea, in qua scriptum erat nomen Dei, erat dignissimum ornamentum veteris legis. Ergo illud maxime debuit transferri in novam legem.
  7. Praeterea, ea quae exterius geruntur in ministris Ecclesiae, sunt signa interioris potestatis. Sed archiepiscopus non habet alterius generis potestatem quam episcopus, ut dictum est. Ergo non debet habere pallium, quod non habent episcopi.
  8. Praeterea, potestatis plenitudo residet penes Romanum pontificem. Sed ipse non habet baculum. Ergo nec alii episcopi debent habere.

 

Respondeo : Dicendum, quod vestes ministrorum, ut supra dictum est, designant idoneitatem quae in eis requiritur ad tractandum divina. Et quia quaedam sunt quae in omnibus requiruntur, et quaedam quae in superioribus, quae non ita exiguntur in inferioribus ; ideo quaedam vestes sunt omnibus ministris communes, quaedam autem superiorum tantum ; et ideo omnibus ministris competit amictus, humeros tegens, quo significatur fortitudo ad divina officia exequenda, quibus mancipantur. Et similiter alba, quae significat puritatem vitae, et cingulum, quod significat repressionem carnis.

Sed subdiaconus ulterius habet manipulum in sinistra, quo significatur extersio minimarum macularum, quia manipulus est quasi sudarium ad extergendum vultum : ipsi enim primo ad sacra tractanda admittuntur : habent etiam tunicam strictam, per quam doctrina Christi significatur, unde et in veteri lege in ipsa tintinnabula pendebant. Subdiaconi enim primo admittuntur ad doctrinam novae legis annuntiandum.

Sed diaconus habet amplius stolam in sinistro humero in signum quod applicatur ad ministerium in ipsis sacramentis, et Dalmaticam, quae est vestis larga, sic dicta ; quia in Dalmatiae partibus primo usus eius fuit, ad significandum quod ipse primo dispensator sacramentorum ponitur : ipse enim sanguinem dispensat ; in dispensatione autem largitas requiritur.

Sed sacerdoti stola in utroque humero ponitur, ut ostendatur quod plena potestas dispensandi sacramenta ei datur, non ut ministro alterius ; et ideo stola descendit usque ad inferiora : habet etiam et casulam, quae significat caritatem, quia sacramentum consecrat caritatis, scilicet Eucharistiam.

Sed episcopi addunt novem ornamenta supra sacerdotes, quae sunt caligae, sandalia, succinctorium, tunica, Dalmatica, mitra, chirothecae, anulus, et baculus ; quia novem sunt quae supra sacerdotem possunt : scilicet clericos ordinare, virgines benedicere, basilicas dedicare, clericos deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, confirmare, vestes et vasa consecrare. Vel per caligas significatur rectitudo gressuum : per sandalia, quae pedes tegunt, contemptus terrenorum ; per succinctorium, quo stola ligatur cum alba, amor honestatis : per tunicam perseverantia, quia Ioseph tunicam talarem habuisse legitur quasi descendentem usque ad talos, per quos significatur extremitas vitae : per Dalmaticam largitas in operibus misericordiae ; per chirothecas cautela in opere ; per mitram scientia utriusque testamenti ; unde et duo cornua habet : per baculum cura pastoralis, qua debet colligere vagos, quod significat curvitas in capite baculi, sustentare infirmos, quod significat ipse stipes baculi ; sed pungere lentos, quod significat stimulus in pede baculi, unde versus : collige, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta. Per anulum sacramenta fidei qua Ecclesia desponsatur Christo : ipsi enim sunt Ecclesiae sponsi loco Christi. Sed ulterius archiepiscopi habent pallium in signum privilegiatae potestatis ; significat enim torquem auream quam solebant legitime certantes accipere.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacerdotibus veteris legis indicebatur continentia illo tantum tempore quo ad suum ministerium accedebant ; et ideo in signum castitatis tunc servandae in sacrificiorum oblatione feminalibus utebantur : sed ministris novi testamenti indicitur perpetua continentia ; et ideo non est simile.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod mitra illa non erat signum alicuius dignitatis, fuit enim sicut quoddam galerum, ut Hieronymus dicit : sed cydaris, quae erat signum dignitatis, solis pontificibus dabatur, sicut et nunc mitra.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potestas ministrorum est in episcopo sicut in origine ; non autem in sacerdote, quia ipse non confert illos ordines ; et ideo magis episcopus quam sacerdos vestibus ministrorum utitur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod loco superhumeralis utitur stola, quae ad idem significandum est ad quod erat superhumerale.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod pallium succedit loco rationalis.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod pro illa lamina habet pontifex crucem, ut Innocentius dicit, sicut pro feminalibus habet sandalia, pro linea albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, pro ephod amictum, pro rationali pallium, pro cydari mitram.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod quamvis non habeat alterius generis potestatem, tamen eamdem habet ampliorem ; et ideo ad hanc perfectionem designandum sibi pallium datur, quo undique circumdatur.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod Romanus pontifex non utitur baculo, quia Petrus misit ipsum ad suscitandum quemdam discipulum suum, qui postea factus est episcopus Trevirensis ; et ideo in dioecesi Trevirensi Papa baculum portat, et non in aliis : vel etiam in signum quod non habet coarctatam potestatem, quod curvatio baculi significat.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus. Videtur quod male ordinetur : quia hoc sacramentum est ad dispensandum alia sacramenta, et ita ante alia deberet ordinari.

Et dicendum, quod Magister ordinat secundum hoc ad quod ordinantur : et quia bonum commune ad quod ordinatur hoc sacramentum, praesupponit bonum personae, ad quod ordinantur praecedentia ; ideo de hoc non debuit prius determinare. In sacramento ergo septiformis spiritus septem gradus ecclesiastici. Adaptatio quaedam est : quia in quolibet ordine omnia dona spiritus sancti dantur : quia Matthias electus est sorte, de quo Dionysius dicit, V cap. Eccles. Hierar. : de divina sorte Matthiae data alii alia dixerunt, nec recte, ut existimo. Meum et ipse sensum dicam. Videtur enim mihi Scriptura sortem nominasse divinum quoddam donum declarans Matthiam quasi divina electione ostensum. Habiturus partem [...] cum his qui bene verbum Dei ministraverunt. Ergo habet omnis lector aureolam.

Et dicendum, quod verum est, si impleat officium ut non solum legat, sed etiam interpretetur per praedicationem, quod tamen non videtur suum officium ; et ideo etiam non dicit simpliciter quod habeat illorum meritum, sed cum illis, inquantum aliquid de actu eorum participat. Canones duos tantum sacros ordines appellari censent : propter hoc quod hi duo tantum ordines habent actum super ipsum sacramentum ; sed subdiaconus super sacra vasa tantum.