Distinctio XIX — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de clavibus secundum se, incipit determinare quorum sit habere claves ;

et dividitur in partes duas :

in prima ostendit quod sacerdotum sit claves habere ;

in secunda movet quasdam dubitationes contra haec, ibi : sed non videtur quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant.

 

Et haec pars dividitur in duas :

in prima movet dubitationem de clave scientiae ;

in secunda de clave potestatis, ibi : cumque iam constet non omnes sacerdotes illas duas claves habere [...] quaeritur, utrum omnes sacerdotes eam habeant.

 

Et haec pars dividitur in duas secundum duas opiniones quas in hac dubitatione tangit ;

secunda incipit ibi : aliis autem videtur [...] cunctis sacerdotibus hanc clavem dari.

 

Et haec dividitur in tres :

in prima ponit opinionem ;

in secunda confirmat eam, ibi : quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur.

In tertia removet quaedam quae huic opinioni videntur esse contraria, ibi : huic autem Augustini sententiae videtur obviare quod ait Hesychius.

 

Et circa hoc duo facit :

primo ponit obiectionem, qua videtur ostendi quod non solis sacerdotibus usus clavium competit ;

secundo quod malis sacerdotibus non competit ; quorum utrumque est contra secundam opinionem, quae vera est, ibi : praemissae vero sententiae [...] videtur obviare quod dominus per Malachiam prophetam malis sacerdotibus comminatur.

 

Et circa hoc tria facit :

primo ponit obiectionem ;

secundo aliorum solutionem ponit, ibi : sed illud capitulum, maledicam etc. quidam referunt ad haereticos.

Tertio solutionem propriam ex dictis prius colligit, ibi : illud autem Malachiae, scilicet maledicam benedictionibus vestris, sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita, et scientia carentes, benedicere praesumunt, dictum accipiatur.

 

Circa secundum duo facit :

primo ponit solutionem ad auctoritatem prophetae inductam, quam quidam ponunt ;

secundo, ex incidenti, qualis esse debeat qui recte debet potestate clavium uti, ibi : qualem autem oporteat esse qui aliorum iudex constituitur, Augustinus describit.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de habentibus claves.

Secunda de correctione fraterna.

 

Circa primum tria quaeruntur :

  1. Quorum sit habere claves ;
  2. Qui possunt clavibus uti ;
  3. In quem possit sacerdos clavibus uti.

 

 

ARTICULUS I

Utrum sacerdos legis claves habuerit

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacerdos legis claves habuerit. Clavis enim est sequela ordinis. Sed ipsi habuerunt ordinem, ex quo sacerdotes dicebantur. Ergo habuerunt claves sacerdotes legales.
  2. Praeterea, sicut supra Magister dixit, claves sunt duae ; scilicet scientia discernendi, et potentia iudicandi. Sed ad utramque auctoritatem sacerdotes legales habebant. Ergo habebant claves.
  3. Praeterea, sacerdos legalis habebat aliquam potestatem super reliquum populum. Non temporalem ; quia sic potestas regia non fuisset distincta a sacerdotali. Ergo spiritualem : et haec est clavis ; ergo habuerunt clavem.

 

Sed contra, claves ordinantur ad aperiendum regnum caelorum, quod aperiri non potuit ante Christi passionem. Ergo sacerdos legalis clavem non habuit.

  1. Praeterea, sacramenta veteris legis gratiam non conferebant. Sed aditus regni caelestis aperiri non potest nisi per gratiam. Ergo per illa sacramenta non poterat aperiri ; et sic etiam sacerdos, qui minister eorum erat, claves regni caelestis non habebat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod Christus non habuerit claves. Clavis enim characterem ordinis consequitur, ut prius dictum est, dist. praec., qu. 1, art. 1, quaestiunc. 2 ad 1. Sed Christus non habuit characterem, ut supra, dist. IV, qu. 1, art. 3, quaestiunc. 5, dictum est. Ergo non habuit clavem.
  2. Praeterea, Christus habuit in sacramentis potestatem excellentiae, ut effectum sacramenti sine sacramentalibus posset conferre. Sed clavis est quoddam sacramentale. Ergo non indigebat clavi ; et sic frustra eam habuisset.

 

Sed contra est quod Apoc. 3, 7, dicitur : Qui habet clavem David et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non soli sacerdotes claves habeant. Dicit enim Isidorus, quod ostiarii inter bonos et malos habent iudicium ; dignos recipiunt, et indignos reiiciunt. Sed haec est definitio clavium, ut ex dictis patet. Ergo non solum sacerdotes, sed etiam ostiarii, claves habent.
  2. Praeterea, claves sacerdotibus dantur, dum per unctionem potestatem divinitus accipiunt. Sed reges etiam potestatem in populum fidelem divinitus habent, et unctione sanctificantur. Ergo non soli sacerdotes habent claves.
  3. Praeterea, sacerdotium est ordo uni singulari personae conveniens. Sed clavem aliquando videtur habere tota una congregatio ; quia quaedam capitula excommunicationem ferre possunt, quod ad potestatem clavium pertinet. Ergo non soli sacerdotes clavem habent.
  4. Praeterea, mulier non est sacerdotalis ordinis susceptiva ; quia ei docere non competit, secundum apostolum I Cor. 14. Sed aliquae mulieres videntur habere clavem, sicut abbatissae, quae habent spiritualem potestatem in subditas. Ergo non solum sacerdotes clavem habent.

 

Sed contra est quod Ambrosius dicit : hoc ius, scilicet ligandi et solvendi, solis sacerdotibus concessum est.

  1. Praeterea, per potestatem clavium efficitur aliquis medius inter populum et Deum. Sed hoc tantum competit sacerdotibus, qui constituuntur in his quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis, ut dicitur Hebr. 5. Ergo soli sacerdotes clavem habent.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dixerunt, quod in veteri lege erant claves apud sacerdotes, quia eis erat commissum imponere poenam pro delicto, ut dicitur Levitici 5 ; quod ad claves pertinere videtur ; sed fuerunt tunc incompletae, nunc autem per Christum in sacerdotibus novae legis perfectae sunt. Sed hoc videtur esse contra intentionem apostoli in epistola ad Hebraeos 9 : ibi enim sacerdotium Christi praefertur sacerdotio legali per hoc quod Christus assistit pontifex futurorum bonorum, ad tabernaculum caeleste introducens per proprium sanguinem, non manufactum, in quod introducebat sacerdotium veteris legis per sanguinem hircorum et taurorum. Unde patet quod potestas illius sacerdotii non se extendebat ad caelestia, sed ad figuras caelestium. Et ideo secundum alios dicendum, quod non habebant claves, sed in eis figura clavium praecessit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod clavis regni caelestis consequitur ad sacerdotium, quo homo in caelestia introducitur ; non autem talis erat ordo sacerdotii levitici ; et ideo claves caeli non habuerunt, sed claves terreni tabernaculi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sacerdotes veteris legis habebant auctoritatem discernendi et iudicandi ; sed non ut admitteretur homo ab eis iudicatus in caelestia, sed in figuras caelestium.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod habebant spiritualem potestatem, qua per sacramentalia legalia non a culpis, sed ab irregularitatibus homines purgabant, ut ad manufactum tabernaculum aditus purgato per eos pateret.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtus aliquid agendi est in instrumento et in per se agente, non eodem modo ; sed in per se agente perfectius. Potestas autem clavium quam nos habemus, et aliorum sacramentorum virtus, est instrumentalis ; sed in Christo est sicut in per se agente ad salutem nostram ; per auctoritatem quidem, inquantum est Deus, sed per meritum, inquantum est homo. Clavis autem de ratione sua exprimit potestatem aperiendi et claudendi, sive aliquis aperiat quasi principale agens, sive quasi minister ; et ideo in Christo oportet ponere clavem, sed altero modo quam sit in eius ministris ; et ideo dicitur, quod habet clavem excellentiae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod character de sua ratione dicit aliquid ab aliquo derivatum ; et ideo potestas clavium, quae est in nobis a Christo derivata, sequitur characterem quo Christo conformamur ; sed in Christo non sequitur characterem, sed principalem formam.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod clavis illa quam Christus habuit, non erat sacramentalis, sed sacramentalis clavis principium.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod clavis est duplex. Una quae se extendit ad ipsum caelum immediate, removendo impedimenta introitus in caelum per dimissionem peccati ; et haec vocatur clavis ordinis ; et hanc soli sacerdotes habent, quia ipsi soli ordinantur populo in his quae directe sunt ad Deum. Alia clavis est quae non directe se extendit ad ipsum caelum, sed mediante militante Ecclesia, per quam aliquis ad caelum vadit, dum per eam aliquis excluditur vel admittitur ad consortium Ecclesiae militantis per excommunicationem et absolutionem ; et haec vocatur clavis iurisdictionis in foro causarum ; et ideo hanc etiam non sacerdotes habere possunt, sicut archidiaconi vel clerici, et alii qui excommunicare possunt, ut supra dictum est, dist. praec., quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 2 ; sed non proprie dicitur clavis caeli, sed quaedam dispositio ad ipsam.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ostiarii habent clavem custodiendi ea quae in templo materiali continentur, et habent iudicium a tali templo excludendi et admittendi, non quidem sua auctoritate iudicantes qui sint digni vel indigni, sed iudicium sacerdotis exequentes ; ut sic quodammodo executores potestatis sacerdotalis videantur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod reges non habent aliquam potestatem in spiritualibus ; et ideo clavem regni caelestis non accipiunt ; sed solum in temporalibus, quae etiam nisi a Deo esse non potest, ut patet Rom. 13 ; nec per unctionem in aliquo sacro ordine consecrantur, sed excellentia potestatis ipsorum a Christo descendere significatur, ut et ipsi sub Christo in populo Christiano regnent.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut in politicis quandoque iudex habet potestatem totam, sicut rex in regno ; quandoque autem multi in diversis officiis constituti, vel etiam ex aequo ; ut patet in VIII Ethic. ; ita etiam spiritualis iurisdictio potest haberi ab uno solo, sicut ab episcopo, et a pluribus simul, sicut a capitulo ; et sic habent clavem iurisdictionis, non tamen clavem ordinis omnes simul.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod mulier, secundum apostolum, est in statu subiectionis ; et ideo ipsa non potest habere aliquam iurisdictionem spiritualem ; quia, etiam secundum philosophum in VIII Ethic., corruptio urbanitatis est, quando ad mulierem pervenit dominium ; unde mulier non habet neque clavem ordinis, nec clavem iurisdictionis. Sed mulieri committitur aliquis usus clavium, sicut habere correptionem in subditas mulieres, propter periculum quod imminere posset, si viri mulieribus cohabitarent.

 

 

ARTICULUS II

Utrum etiam sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod etiam sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant. Absolutio enim et ligatio quae fit per claves, efficaciam habet ex merito passionis Christi. Sed illi maxime passioni Christi conformantur qui per patientiam et alias virtutes Christum passum sequuntur. Ergo videtur quod etiam si non habeant sacerdotalem ordinem, possint ligare et solvere.
  2. Praeterea, Hebr. 7, 7, dicitur : sine ulla contradictione, quod minus est, a maiori benedicitur. Sed in spiritualibus, secundum Augustinum, hoc est maius esse quod melius esse. Ergo meliores, qui scilicet habent plus de caritate, possunt alios benedicere absolvendo ; et sic idem quod prius.

 

Sed contra, cuius est potentia, eius est actio, secundum philosophum. Sed clavis, quae est potestas spiritualis, est tantum sacerdotum. Ergo et usus eius non nisi sacerdotibus convenire potest.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod mali sacerdotes usum clavium non habeant. Ioan. 20, ubi usus clavium apostolis traditur, spiritus sancti donum praemittitur. Sed mali non habent spiritum sanctum. Ergo non habent usum clavium.
  2. Praeterea, nullus sapiens rex dispensationem sui thesauri suo inimico committit. Sed usus clavium in dispensatione consistit thesauri caelestis regis, qui est ipsa sapientia. Ergo mali, qui per peccatum sunt eius hostes, non habent usum clavium.
  3. Praeterea Augustinus dicit, quod sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos ; ipsam vero gratiam non nisi per seipsum, vel per sanctos suos ; et ideo remissionem peccatorum per seipsum facit, vel per ipsius columbae membra. Sed remissio peccatorum est usus clavium. Ergo peccatores, qui non sunt columbae membra, usum clavium non habent.
  4. Praeterea, intercessio mali sacerdotis non habet aliquam efficaciam ad reconciliandum ; quia secundum Gregorium, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Sed usus clavium fit per quamdam intercessionem, ut patet in forma absolutionis, sicut infra, dist. XXII, quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 3, dicetur. Ergo non habent efficacem usum clavium.

 

Sed contra, nullus potest scire de alio an sit in statu salutis. Si ergo nullus posset uti clavibus in absolvendo, nisi existens in statu salutis ; nullus sciret se esse absolutum ; quod est valde inconveniens.

  1. Praeterea, iniquitas ministri non potest auferre liberalitatem domini. Sed sacerdos est solum minister. Ergo non potest sua malitia donum a Deo transmissum per eum nobis auferre.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant. Sicut enim potestas clavium dependet ab ordine, ita et potestas conficiendi. Sed non possunt amittere usum potestatis conficiendi ; quia si conficiunt, confectum est ; quamvis peccent conficientes, ut supra, dist. XIII, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, et 4, dictum est. Ergo etiam non possunt amittere usum clavium.
  2. Praeterea, omnis potestas spiritualis activa in eo qui habet usum liberi arbitrii, exit in actum quando vult. Sed potestas clavium adhuc manet in praedictis ; quia cum non detur nisi in ordine, oporteret reordinari eos, quando ad Ecclesiam redeunt. Ergo cum sit potentia activa, possunt in actum eius exire cum voluerit.
  3. Praeterea, spiritualis gratia magis impeditur per culpam quam per poenam. Sed excommunicatio et suspensio et degradatio sunt poenae quaedam. Cum ergo propter culpam non amittat aliquis usum clavium, videtur quod nec propter ista.

 

Sed contra, Augustinus dicit, quod Ecclesiae caritas peccata dimittit. Caritas autem est quae facit Ecclesiae unionem. Cum ergo praedicti sint ab Ecclesiae unione divisi, videtur quod usum clavium non habeant in remittendis peccatis.

  1. Praeterea, nullus absolvitur a peccato secundum hoc quod peccat. Sed aliquis a praedictis absolutionem peccatorum petens, peccat contra praeceptum Ecclesiae faciens. Ergo per eos a peccato absolvi non potest ; et sic idem quod prius.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod agens per se et agens instrumentale in hoc differunt, quod agens instrumentale non inducit in effectu similitudinem suam, sed similitudinem principalis agentis. Principale autem agens inducit similitudinem suam ; et ideo ex hoc aliquid constituitur principale agens, quod habet aliquam formam, quam in alterum transfundere potest ; non autem ex hoc constituitur agens instrumentale, sed ex hoc quod est applicatum a principali agente ad effectum aliquem inducendum. Cum ergo in actu clavium principale agens sit Christus ut Deus per auctoritatem, et ut homo per meritum ; ex ipsa plenitudine divinae bonitatis in eo, et ex perfectione gratiae consequitur quod possit in actum clavium. Sed homo alius non potest in actum clavium sicut per se agens ; quia nec ipse alteri gratiam, qua remittuntur peccata, dare potest ; nec sufficienter mereri : et ideo non est nisi sicut agens instrumentale. Unde et ille qui effectum clavium consequitur, non assimilatur utenti clavibus, sed Christo ; et propter hoc quantumcumque aliquis habeat de gratia, non potest pertingere ad effectum clavium, nisi applicetur ad hoc ut minister per ordinis susceptionem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut inter instrumentum et effectum non exigitur similitudo secundum convenientiam in forma, sed secundum proportionem instrumenti ad effectum ; ita etiam nec inter instrumentum et principale agens. Talis autem similitudo est in sanctis hominibus ad Christum passum, et talis similitudo eis usum clavium non confert.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis purus homo non possit alteri ex condigno gratiam mereri ; tamen unius meritum potest cooperari ad salutem alterius ; et ideo duplex est benedictio. Una quae est ab ipso homine puro, sicut merente per proprium actum ; et talis potest fieri a quolibet sancto, in quo Christus habitat per gratiam ; et haec requirit maioritatem bonitatis, ad minus inquantum meretur huiusmodi. Alia est benedictio qua homo benedicit, ut benedictionem quae est ex merito Christi, instrumentaliter alicui applicans ; et quantum ad hanc requiritur maioritas ordinis, et non virtutis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut participatio formae quae est inducenda in effectu, non facit instrumentum ; ita nec subtractio talis formae tollit usum instrumenti ; et ideo, cum homo sit tantum instrumentaliter agens in usu clavium ; quantumcumque per peccatum sit gratia privatus, per quam fit remissio peccatorum, nullo tamen modo privatur usu clavium.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod donum spiritus sancti exigitur ad usum clavium, non ut sine quo fieri non possit, sed quia sine eo incongrue fit ex parte utentis ; quamvis subiiciens se clavibus effectum clavium consequatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod rex terrenus in thesauro suo defraudari et decipi potest ; et ideo hosti dispensationem eius non committit. Sed rex caelestis defraudari non potest, quia totum ad ipsius honorem cedit, etiam quod aliqui clavibus male utantur : quia novit ex malis bona elicere, et per malos etiam multa bona facere ; et ideo non est simile.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur de remissione peccatorum, secundum quod sancti homines cooperantur ad ipsam non ex vi clavium, sed ex merito congrui ; et ideo dicit, quod etiam per malos sacramenta ministrat : et inter alia sacramenta etiam absolutio, quae est usus clavium, computari debet : sed per membra columbae, idest per sanctos homines, facit remissionem peccatorum, inquantum eorum intercessionibus peccata remittit. Vel potest dici, quod membra columbae nominat omnes ab Ecclesia non praecisos. Qui enim ab eis sacramenta recipiunt, gratiam consequuntur ; non autem qui recipiunt ab illis qui sunt ab Ecclesia praecisi, quia hoc ipso peccant, excepto Baptismo, quem in casu necessitatis licet etiam ab excommunicato recipere.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod intercessio quam sacerdos malus ex propria persona facit, non habet efficaciam ; sed illa quam facit ut minister Ecclesiae, habet efficaciam ex merito Christi. Utroque tamen modo debet intercessio sacerdotis populo subiecto prodesse.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in omnibus praedictis manet clavium potestas quantum ad essentiam ; sed usus impeditur ex defectu materiae. Cum enim usus clavium praelationem in utente requirat respectu eius in quem utitur, ut supra dictum est, propria materia in quam exercetur usus clavium, est homo subditus : et quia per ordinationem Ecclesiae unus subditur alteri, ideo etiam per Ecclesiae praelatos potest subtrahi alicui ille qui erat ei subditus. Unde cum Ecclesia haereticos et schismaticos et alios huiusmodi privet, subtrahendo subditos vel simpliciter vel quantum ad aliquid ; quantum ad hoc quo privati sunt, non possunt usum clavium habere.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod materia sacramenti Eucharistiae, in quam suam potestatem exercet sacerdos, non est homo, sed panis triticeus, et in Baptismo homo simpliciter : unde sicut si subtraheretur haeretico panis triticeus, conficere non posset ; ita nec si subtrahatur praelatio, absolvere poterit : potest tamen baptizare et conficere, quamvis ad sui damnationem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod propositio habet veritatem, quando non deest materia, sicut est in proposito.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex ipsa culpa non subtrahitur materia, sicut per aliquam poenam ; unde poena non impedit per contrarietatem ad effectum inducendum, sed ratione dicta.

 

 

ARTICULUS III

Utrum sacerdos possit uti clave quam habet, in quemlibet hominem

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacerdos possit uti clave quam habet, in quemlibet hominem. Potestas enim clavium in sacerdotes descendit ex illa domini auctoritate quae dicit : accipite spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed illud indeterminate dixit de omnibus. Ergo habens clavem indeterminate potest ea uti in quoslibet.
  2. Praeterea, clavis corporalis quae aperit unam seram, aperit omnes alias eiusdem modi. Sed omne peccatum cuiuslibet hominis est eiusdem rationis obstaculum respectu introitus caeli. Ergo si potest unum hominem sacerdos per clavem quam habet, absolvere, poterit et quoslibet alios.
  3. Praeterea, sacerdotium testamenti novi est perfectius quam veteris. Sed sacerdos veteris testamenti poterat uti sua potestate quam habebat, discernendi inter lepram et lepram, indifferenter in omnes. Ergo multo fortius sacerdos evangelicus potest uti sua potestate in omnes.

 

Sed contra est quod dicitur XVI, quaest. 3 : nulli sacerdotum licet parochianum alterius absolvere aut ligare. Ergo non quilibet potest quemlibet absolvere.

  1. Praeterea, iudicium spirituale debet esse ordinatius quam temporale. Sed in iudicio temporali non debet quilibet iudex quemlibet iudicare. Ergo cum usus clavium sit iudicium quoddam, non potest sacerdos quilibet sua clavi in quemlibet uti.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod sacerdos non possit semper suum subditum absolvere. Sicut enim Augustinus in littera dicit, nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis ab illis sit quae in aliis iudicat. Sed quandoque contingit quod sacerdos est particeps criminis quod subditus suus commisit ; sicut cum mulierem subditam cognovit. Ergo videtur quod non possit semper in suos subditos potestate clavium uti.
  2. Praeterea, per potestatem clavium homo ab omnibus defectibus curatur. Sed quandoque alicui peccato annexus est irregularitatis defectus, vel excommunicationis sententia, a qua simplex sacerdos liberare non potest. Ergo videtur quod non possit uti clavium potestate in illos qui talibus irretiti sunt.
  3. Praeterea, sacerdotii nostri iudicium et potestas per iudicium veteris sacerdotii figuratum est. Sed minoribus iudicibus secundum legem non omnia competebat discutere, sed ad superiores recurrebant, ut dicitur Exod. 24, 14 : si quid ortum fuerit inter vos quaestionis, referetis ad eos. Ergo videtur quod nec sacerdos de gravibus peccatis possit subditum suum absolvere, sed debeat ad superiorem remittere.

 

Sed contra, cuicumque committitur principale, committitur et accessorium. Sed sacerdotibus committitur quod subditis suis Eucharistiam dispensent, ad quam ordinatur absolutio a peccatis quibuscumque. Ergo sacerdos ab omnibus peccatis potest subditum suum absolvere, quantum est de clavium potestate.

  1. Praeterea, gratia omne peccatum tollit, quantumcumque sit parva. Sed sacerdos sacramenta dispensat, quibus gratia datur. Ergo, quantum est de potestate clavium, de omnibus peccatis absolvere potest.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod aliquis non possit uti clavibus in suum superiorem. Actus enim sacramentalis quilibet requirit propriam materiam. Sed propria materia usus clavium, ut dictum est, est persona subiecta. Ergo in eo qui non est subditus, non potest clavibus sacerdos uti.
  2. Praeterea, Ecclesia militans imitatur triumphantem. Sed in caelesti Ecclesia inferior Angelus nunquam purgat aut illuminat aut perficit superiorem. Ergo nec aliquis sacerdos inferior potest uti actione hierarchica, quae est per absolutionem, in superiorem.
  3. Praeterea, iudicium conscientiae debet esse ordinatius quam iudicium exterioris fori. Sed in exteriori foro inferior non potest excommunicare aut absolvere superiorem. Ergo videtur quod nec in foro poenitentiali.

 

Sed contra, superior praelatus etiam circumdatus est infirmitate, et contingit ipsum peccare. Sed remedium contra peccatum est potestas clavium. Ergo, cum ipse non possit in seipsum uti clave, quia non potest esse simul iudex et reus ; videtur quod possit inferior in ipsum clavis potestate uti.

  1. Praeterea, absolutio quae fit per virtutem clavium, ordinatur ad perceptionem Eucharistiae. Sed inferior potest superiori Eucharistiam dispensare, si petat. Ergo et clavium potestate in ipsum uti, si se ei subiecerit.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod ea quae circa singularia operari oportet, non eodem modo omnibus competunt : unde, sicut post generalia medicinae praecepta oportet adhiberi medicos, quibus praecepta universalia medicinae singulis infirmis, secundum quod debent, aptentur ; ita in quolibet principatu praeter illum qui universaliter praecepta legis tradit, oportet esse aliquos qui ea singulis, secundum quod debent, adaptent ; et propter hoc etiam in caelesti hierarchia sub potestatibus, qui indistincte praesunt, ponuntur principatus, qui singulis provinciis distribuuntur ; et sub his Angeli qui singulis hominibus in custodiam deputantur, ut patet ex his quae dist. 20 dicta sunt in II Lib. Unde et ita debuit esse in praelatione Ecclesiae militantis, ut apud aliquem esset praelatio indistincte in omnes, et sub hoc essent alii qui super diversos distinctam potestatem acciperent. Et quia usus clavium requirit aliquam praelationis potestatem, per quam ille in quem usus clavium communicatur, efficitur materia propria illius actus ; ideo ille qui habet distinctam potestatem super omnes, potest uti clavibus in quemlibet. Illi autem qui sub eodem distinctas potestates acceperunt ; non in quoslibet possunt uti clavibus, sed in eos tantum qui eis in sortem venerunt, nisi in necessitatis articulo, ubi nemini sacramenta sunt deneganda.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas ; scilicet potestas ordinis, et potestas iurisdictionis. Prima quidem potestas est aequaliter in omnibus sacerdotibus, non autem secunda ; et ideo ubi dominus, Ioan. 20, dedit omnibus apostolis communiter potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate quae consequitur ordinem ; unde et sacerdotibus, quando ordinantur, illa verba dicuntur. Sed Petro dedit singulariter potestatem remittendi peccata, Matth. 16, ut intelligatur quod ipse prae aliis habet potestatem iurisdictionis. Potestas autem ordinis, quantum est de se, se extendit ad omnes absolvendos ; et ideo indeterminate dominus dixit : quorum remiseritis peccata ; intelligens tamen quod usus illius potestatis esse deberet, praesupposita potestate Petro collata, secundum ipsius ordinationem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod etiam clavis materialis non potest aperire nisi seram propriam, nec aliqua virtus activa potest agere nisi in materiam propriam. Materia autem propria potestatis ordinis efficitur aliquis per iurisdictionem ; et ideo non potest aliquis clave uti ad eum in quem iurisdictio non datur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod populus Israel unus populus erat, et unum tantum templum habebat ; unde non oportebat sacerdotum iurisdictiones distingui, sicut in Ecclesia, in qua congregantur diversi populi et nationes.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod potestas ordinis, quantum est de se, extendit se ad omnia peccata remittenda ; sed quia ad usum huius potestatis, ut dictum est, requiritur iurisdictio, quae a maioribus in inferiores descendit, ideo potest superior aliqua sibi reservare, in quibus iudicium inferiori non committat : alias de quolibet peccato potest simplex sacerdos iurisdictionem habens absolvere. Sunt autem quinque casus, in quibus oportet quod simplex sacerdos ad superiorem poenitentem remittat. Primus est, quando est solemnis imponenda poenitentia, quia eius minister proprius episcopus est, ut supra, dist. XIV, qu. 1, art. 5, quaestiunc. 3 ad 3, dictum est. Secundus est de excommunicatis, quando inferior sacerdos non potest absolvere. Tertius, quando invenit irregularitatem contractam, pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiariis. Quintus, quando est consuetudo in aliquo episcopatu quod enormia crimina ad terrorem episcopo reservantur : quia consuetudo dat vel aufert in talibus potestatem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in tali casu nec sacerdos deberet audire confessionem mulieris cum qua peccavit, de illo peccato, sed deberet ad alium remittere ; nec illa deberet ei confiteri, sed deberet licentiam petere ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere, si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum quia est minor verecundia. Si tamen absolveret, absolutum esset. Quod enim Augustinus dicit, quod non debet esse in eodem crimine, intelligendum est secundum congruitatem, non secundum necessitatem sacramenti.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod poenitentia ab omnibus defectibus culpae liberat, non autem ab omnibus defectibus poenae : quia adhuc post peractam poenitentiam de homicidio aliquis remanet irregularis. Unde sacerdos potest de crimine absolvere, et pro poena amovenda ad superiorem remittere, nisi in excommunicatione, quia absolutio ab ipsa debet praecedere absolutionem a peccato : quia quamdiu aliquis est excommunicatus, non potest recipere aliquod Ecclesiae sacramentum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad ea in quibus sibi superiores potestates iurisdictionem reservant.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod potestas clavium, quantum est de se, extendit se ad omnes, ut dictum est ; sed quod in aliquem sacerdos non possit potestate clavium uti, contingit ex hoc quod eius potestas est ad aliquos specialiter limitata. Unde ille qui limitavit, potest extendere in quem voluerit : et propter hoc etiam potest sibi dare potestatem in seipsum, quamvis ipse in seipsum uti clavium potestate non possit : quia potestas clavium requirit pro materia aliquod subiectum, et ita alium : sibi ipsi enim aliquis subiectus esse non potest.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis episcopus, quem simplex sacerdos absolvit, sit superior eo simpliciter, tamen est inferior eo, inquantum se ei ut peccatorem sacerdoti subiecit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in Angelis non potest accidere aliquis defectus, ratione cuius inferioribus suis superiores subdantur, sicut accidit in hominibus ; et ideo non est simile.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod iudicium exterius est secundum homines : sed iudicium confessionis est quo ad Deum, apud quem redditur aliquis minor ex hoc quod peccat, non autem apud hominum praelationes ; et ideo in exteriori iudicio sicut nullus in seipsum sententiam dare potest excommunicationis, ita nec alteri committere, nec se excommunicare ; sed in foro conscientiae potest alteri committere suam absolutionem, qua ipse uti non possit. Vel dicendum, quod absolutio in foro confessionis est principaliter potestas clavium, et ex consequenti respicit iurisdictionem ; sed excommunicatio respicit totaliter iurisdictionem. Quantum autem ad potestatem ordinis omnes sunt aequales, non autem quantum ad iurisdictionem ; et ideo non est simile.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de correptione fraterna ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Quid sit ;
  2. Cuius sit ;
  3. De modo et ordine ipsius.

 

 

ARTICULUS I

Utrum male assignetur quaedam definitio de correptione fraterna

 

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod male assignetur quaedam definitio de correptione fraterna : correptio fraterna est admonitio fratris de emendatione delictorum fraterna caritate. Admonere enim videtur esse idem quod ad mentem reducere ; et sic non est nisi oblitorum. Sed correptio fraterna non est tantum de peccatis oblitis. Ergo male ponitur in definitione eius admonitio.
  2. Praeterea, correptio quamdam violentiam sonat ; quia idem videtur esse corripere quod simul rapere. Ergo cum admonitio in quamdam lenitatem sonet, videtur quod correptio non sit admonitio.
  3. Praeterea, eius videtur esse correptio cuius est corrigere. Sed hoc est solius Dei ; cum corrigere dicatur simul regere, quod solius Dei est, ut patet Prov. 16, 1 et 9 : Hominis est praeparare animam [...] et Dei est dirigere gressus suos. Ergo non debuit dicere, quod sit fratris.
  4. Praeterea, admonitio videtur pertinere ad aliquid faciendum vel evitandum. Sed emendatio delictorum pertinet ad aliquid factum iam, vel omissum. Ergo videtur quod correptio non possit esse de emendatione admonitio.
  5. Praeterea, quae graviora sunt, magis indigent emendatione. Sed transgressiones sunt graviores omissionibus, in genere loquendo. Cum ergo nomine delicti importetur omissio, nomine autem peccati transgressio, ut in II Lib., dist. 42, dictum est, videtur quod magis debeat dici de emendatione peccatorum quam delictorum.
  6. Praeterea, fraterna correptio videtur esse opus iustitiae, ut patet secundum Glossam Rabani Matth. 18, super illud : Si peccaverit in te etc. : dicit enim : peccantem zelo iustitiae corrigamus, et poenitenti viscera misericordiae pandamus. Ergo deberet dicere : ex iustitia procedens, magis quam ex caritate.

 

Respondeo : Dicendum : ad hoc quod homo recte gradiatur in via salutis, tria sunt ei impendenda ab eo qui ipsius curam gerit.

Primo ut in finem rectum ordinetur ; et quantum ad hoc dicitur superior inferiorem sibi commissum dirigere.

Secundo ut ei cautelam adhibeat, ne a via ad finem ducente discedat ; et quantum ad hoc dicitur eum regere.

Tertio ut si contingat eum discedere, quod ad viam rectam reducat ; et quantum ad hoc dicitur ipsum corrigere : quandoque quidem ut rectitudo iustitiae fiat ab eo, quando scilicet ille qui deliquerat, emendatur, ex cura sibi impensa ; quandoque autem ut rectitudo iustitiae de eo fiat per poenas inflictas, etiam si ille non corrigatur ex parte sua.

Sed aliquis a via rectitudinis discedens, dupliciter potest ad viam rectitudinis reduci, secundum philosophum in X Eth.

Uno modo per timorem turpis, aut odium ipsius ; ut cum quis turpitudinem peccati abominatur, et confusionem exinde consequentem.

Alio modo per timorem et odium tristis ; sicut cum quis propter poenas illatas pro peccatis, vel quas timet inferri, resilit a peccato.

Et quia iste secundus modus est cum quadam violentia, ideo correctio dicitur, quasi usque ad rectitudinem perducens. Sed primus modus proprie dicitur correptio. Illa enim rapi dicuntur quae subito auferuntur ; unde etiam syllaba corripi dicitur, quae raptim et quasi subito pronuntiatur. Et propter hoc quando homo ex hoc solum quod ei turpitudo peccati ostenditur, et ad meliora quis eum hortatur, ipse per se ad viam rectitudinis revertitur, corrigi dicitur. Ex quo patet quod secundus modus solis praelatis competit, quorum verba vim coactivam habent per inflictionem poenarum ; sed primus modus praelationis ordinem non requirit : quamvis etiam praelationis ordo ipsum requirat : quia secundus modus adhiberi non debet, nisi ubi primus locum non habet, etiam a praelatis.

Et ideo correptio, quando praeter ordinem praelationis fit, vocatur fraterna, quae in praedicta assignatione notificatur per tria, quae ibi ponuntur : scilicet actus ipse, cum dicit : admonitio fratris : finis cum dicit : de emendatione delictorum : principium cum dicit : fraterna caritate procedens.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod aliquis potest reduci ad mentem suam dupliciter. Uno modo quantum ad cognitionem speculativam ; alio modo quantum ad cognitionem practicam, quae per ignorantiam electionis intercipitur : et sic dupliciter aliquis ad mentem reducitur. Uno modo cum coactione quadam : vel factis, sicut cum quis punitur ; vel verbis habentibus vim coactivam, sicut cum aliquid alicui praecipitur : et hoc ad corrigendum pertinet. Alio modo per verba tantum quae vim coactivam non habent ; et talia verba admonitoria dicuntur ; et ideo, cum hic modus ad corripientem pertineat, correptio nihil est aliud quam admonitio ; et eiusdem potentiae actus est admonitio cuius est imperium.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod corripere dicitur a rapiendo quantum ad hoc quod statim et subito rapina exercetur ; non autem inquantum rapina habet aliquam violentiam, nisi quantum ad hoc quod corripiens a sua voluntate qua peccavit, avertere peccantem nititur ; et sic aliquid est ibi simile violentiae, secundum quod id quod est contrarium voluntati, violentum dicitur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod iam ex dictis patet quod alicuius potest esse corripere cuius non est corrigere ; sed omnis cuius est corrigere, etiam est dirigere, si quidem dirigere importet solum ordinationem alicuius in finem ; si autem importet perductionem ad finem, sic solius Dei est ; quia eius solius est impedimenta auferre, ut aliquis ad finem non impeditus perveniat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod de peccato praeterito potest esse aliquis actus praesens vel futurus : et ideo quamvis emendatio sit de peccato praeterito, non tamen ipsa admonitio aliquando potest esse facienda ad hoc ; et ideo de ipsa emendatione potest esse admonitio, ut dicatur emendatio reversio peccatoris ad statum rectae operationis, quae est correptionis finis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod nullus movetur ex odio vel timore turpis, nisi ille cui iam inest aliqualiter voluntas pulchri et boni ; et ideo, cum correptio procedat ex hac via, ut dictum est, proprie illi competit ut corripiatur qui habet propositum boni, a quo tamen vel propter ignorantiam vel propter aliquam desidiam avertitur ; et ideo magis proprie respicit omissionem, quae etiam in ipsa transgressione considerari potest, quam transgressionis perversitatem ; et propter hoc convenientius dicitur delictorum quam peccatorum.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod in hoc quod aliquis peccat, laeditur iustitia, et laeditur peccans ; et, secundum hoc, ille qui peccantem arguit, ad duo potest attendere ; scilicet ad laesionem iustitiae (sed hoc proprie est eius cui commissa est custodia iustitiae, quae est commune bonum, scilicet praelati, qui est persona publica) ; et iterum ad laesionem peccantis ; et hoc est proprie eius cui competit defectibus eius subvenire. Et quia hoc est proprium amicitiae, quae, secundum philosophum in IX Ethic., magis subvenire facit amico in damnis virtutum quam in damnis exteriorum rerum ; ideo directe pertinet ad caritatem : unde quamvis correctio sit actus iustitiae, tamen correptio est actus caritatis, sive misericordiae. Quia tamen bonum privatum debet ad bonum publicum ordinari sicut ad finem, ideo etiam corripiens ex caritate ad laesionem iustitiae aliquo modo respicit ; et secundum hoc intelligenda est Glossa inducta.

 

 

ARTICULUS II

Utrum quilibet ex praecepto ad correptionem fraternam teneatur

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non quilibet ex praecepto ad correptionem fraternam teneatur. Dicit enim Hieronymus : sacerdotes studeant illud evangelicum implere : si peccaverit in te frater tuus et cetera. Ergo videtur quod soli sacerdotes ad hoc teneantur.
  2. Praeterea, quicumque aliquem corripit, curam illius gerit. Sed soli praelati tenentur ex praecepto curam de subditis habere. Ergo soli ipsi tenentur ex praecepto ad corripiendum.
  3. Praeterea, ad praecepta obligatur aliquis semper ; ad consilia autem, non nisi in aliquo casu speciali. Sed ad corripiendum non obligatur aliquis nisi in casu necessitatis ; alias oporteret hominem omnia negotia sua dimittere, et correptioni insistere, cum quotidie corripiendi occurrant. Ergo correptio fraterna non cadit sub praecepto, sed sub consilio.
  4. Praeterea, homo propter votum religionis non absolvitur a praeceptis Dei. Si ergo homo quilibet ex praecepto teneretur fratrem corripere, videtur quod religiosi deberent de claustro suo exire ad corripiendum saeculares delinquentes ; quod falsum est, quia sic religionis observantia periret.
  5. Praeterea, homo non debet excitare sibi odium proximi ; quia Gregorius dicit : non est timendum ne is qui arguitur contumelias inferat ; sed timendum ne tractus ad odium deterior fiat. Sed frequenter ex correptione odium generatur, quia veritas odium parit. Ergo non tenetur homo ad corripiendum.
  6. Praeterea, ibi debet homo corripere ubi habet arbitrium ; sicut dicit Glossa, super illud : si peccaverit in te etc. : si enim in Deum peccavit, non est nostri arbitrii. Cum ergo omne peccatum sit in Deum, non possumus de peccato corripere.

 

Sed contra, super illud Matth. 18 : Si peccaverit in te etc., dicit Glossa : ita peccat qui fratrem suum peccare videt, et tacet, sicut qui poenitenti non indulget. Sed ad indulgendum peccanti omnes ex praecepto caritatis tenentur. Ergo et ad corripiendum delinquentes.

  1. Praeterea, eleemosynae spirituales sunt magis necessariae quam corporales. Sed eleemosyna corporalis est sub praecepto ; ut supra, dist. XV, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 4, dictum est. Ergo et correptio peccantium, cum sit spiritualis eleemosyna, ut ibi dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod peccator corripiens non peccet. I Ioan. 1, 8 : Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Si ergo peccatoris non est corripere, nullus poterit alterum corripere.
  2. Praeterea, nullus propter peccatum excusatur ab observatione praecepti. Ergo peccator tenetur ad corripiendum, cum sit in praecepto ; et si non corripiat, peccat. Si ergo peccando corriperet, esset perplexus ; quod est inconveniens.
  3. Praeterea, eleemosyna corporalis est minus necessaria quam spiritualis. Sed peccator dans eleemosynam corporalem, non peccat. Ergo nec corripiendo ; cum correptio sit spiritualis eleemosyna, ut dictum est.
  4. Praeterea, maius est docere sacram Scripturam quam aliquem singulariter admonere ; quia hoc cuiuslibet est, sed non illud. Sed, ut quidam dicunt, docens sacram Scripturam non peccat, quamvis in peccato existat. Ergo multo minus corripiens ex caritate fratrem, peccat, quamvis ipse in peccato existat.

 

Sed contra, quicumque aliquem corripit, quodammodo ipsum iudicat. Sed qui iudicat in altero quod commisit, seipsum condemnat, ut patet Rom. 2. Ergo peccator corripiendo alterum peccat.

  1. Praeterea, philosophus dicit in X Ethic., quod sermones qui sunt de moribus, cum dissonant his quae videntur secundum sensum in eo qui eos dicit, contemnuntur, et veritatem interimunt. Sed in peccatore qui corripit alterum de peccato, ea quae videntur de ipso ad sensum, dissonant sermonibus. Ergo interimit, inquantum in se est, veritatem. Sed hoc est peccatum. Ergo talis corripiendo peccat.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod aliquis non teneatur corripere praelatum suum. Galat. 2, super illud : In faciem eius restitit, dicit Glossa, tamquam par. Ergo si par non fuisset, non potuisset eum corripere ; et ita videtur quod fraterna correptio non se extendat ad praelatos.
  2. Praeterea, Dionysius in epistolis suis, arguit Demophilum monachum de hoc quod sacerdotem corripuerat, quia erat eo superior. Ergo fraterna correptio non se extendit ad superiores.
  3. Praeterea, II regum 6, Oza legitur percussus a domino, quia arcam tetigit. Sed per arcam significatur praelatus, per Ozam subditus. Ergo peccat subditus corripiendo praelatum.
  4. Praeterea, Gregorius dicit in pastorali : admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere iudicent, si quid eos fortasse agere reprehensibile vident. Ergo videtur quod sit temeritatis praelatum arguere delinquentem.
  5. Praeterea, Gregorius dicit : sanctorum vitam corrigere quis non praesumat, nisi de se meliora sentiat. Sed hoc videtur esse praesumptuosum quod homo de se sentiat meliora quam de praelato suo. Ergo non sunt corripiendi.

 

Sed contra, correptio fraterna, cum sit spiritualis eleemosyna, opus misericordiae est. Sed misericordia maxime praelato debetur, qui in maximo periculo constitutus est ; unde Augustinus dicit in regula : non solum autem vestri, sed etiam ipsius, scilicet praelati, miseremini, qui inter vos quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur. Ergo correptio fraterna se extendit etiam ad praelatos.

  1. Praeterea, Eccl. 17, 12, dicitur, quia Deus mandavit unicuique de proximo suo. Sed praelatus noster proximus est. Ergo eum corripere debemus si delinquat.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod per legis divinae praecepta homines sufficienter in hac vita ordinantur. Sicut autem in exercitu, ut philosophus dicit in XI Metaph., est duplex ordo ; unus quo totus exercitus ad ducem ordinatur ; alius quo singuli de exercitu ordinantur ad invicem : ita et in conversatione huius vitae, omnium qui in aliqua communitate congregantur, est duplex ordo ; unus ad praelatum, alius singulorum ad invicem. Unde uterque ordo debet praecepto divinae legis institui.

Ordo autem praelati ad subditum consistit in hoc ut omnes subditi ad bonum commune, quod praelatus intendere debet, intendant, et quod praelatus eos ad hoc dirigat.

Ordo autem singulorum ad invicem est ut unusquisque alteri auxilium praebeat ad bonum suum consequendum ; unde sicut praelatis ex praecepto incumbit ut subditorum curam gerant, et subditis ut praelatis obediant ; ita et coaequalibus ad invicem, ut sibi invicem auxilium ferant non solum in corporalibus, sed etiam in spiritualibus magis ; et ideo cum maximum auxilium homini per correptionem in spiritualibus adhibeatur, praeceptum divinae legis ad hoc se extendere debet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus loquitur de correptione cui adiungitur correctio, quod patet ex hoc quod subiungit : quae est enim misericordia parcere uni, et omnes in discrimen adducere? Et talis correptio solum praelatis competit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod curam alicuius aliquis simpliciter habere potest, et secundum quid. Simpliciter quidem curam alicuius habet, cuius dispositioni totum regimen vitae ipsius subditur ; quia providentia et cura respiciunt ordinem ad finem, ad quem homo per totam vitam suam intendit ; et sic curam alterius non habet aliquis nisi praelatus, qui habet propter hoc super subditum imperium. Sed secundum quid quantum ad aliquid ; ut ad subveniendum in aliquo particulari casu, quilibet habet curam alterius ; quia unicuique mandavit Deus de proximo suo, Eccl. 17, 12 ; et secundum apostolum I Cor. 12, 12, pro se invicem solicita sunt membra.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod etiam praecepta affirmativa non obligant ad semper, quamvis semper obligent ; et ideo ad illud ad quod in aliquo casu implendum obligamur, et non in alio, non est consilium, sed praeceptum ; quia consilium nunquam obligat, nisi per hoc quod in praeceptum transit ex aliquo accidenti. Tempus autem ad quod obligat, est cum delinquens occurrit ipsi corripienti, et corripi potest commode, et speratur emendatio, et non est alius cui ex officio incumbat corripere ; vel si ille cui incumbit, negligens appareat in corrigendo. Si enim non speraretur emendatio, sed magis deterioratio propter impatientiam corrigendi, excusaretur a praecepto ; similiter si praelatus diligens appareret ad corrigendum subditum suum.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod monachus non debet exire claustrum ut corripiat delinquentes, quia vacat operi meliori, scilicet contemplationi. Sed hoc non videtur verum ; quia etiam aliquis a contemplatione abstrahitur, ut saluti proximorum subveniat. Et ideo dicendum, quod si monacho opportunitas corripiendi advenerit, ipse etiam corripere tenetur ; sed non tenetur quaerere delinquentem exiens claustrum, aut ordinis sui statuta frangere, ne ipse in periculum incidat, a quo alium liberare tenetur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod semper vitandum est ne ex correctione sequatur odium nostra culpa, scilicet ex indiscreta correptione. Si autem ad odium provocetur ex quo deberet ad dilectionem incitari, non est curandum, praecipue quando eius peccatum in damnum aliorum vergit, vel etiam damnum sequens, vel peccatum ipsum est gravius odio quod in nos excitamus ; vel quando speramus quod odium paulatim tepescet, et tandem correctio sequetur ; quia, sicut dicit Chrysostomus, melius est odium propter Deum quam amicitia quae est propter ipsum. Cum enim propter ipsum amamur, debitores Dei sumus ; cum odio propter ipsum habemur, debitorem eum nobis facimus.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod Glossa intelligenda est, quando peccatur in Deum, idest solo Deo sciente ; vel loquitur non quantum ad correptionem, sed quantum ad remissionem quae sequitur ; quia illud quod est ex parte nostra, possumus remittere, sed non quod est ex parte Dei.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod ille qui est in simili peccato, vel maiori, non potest alium corripere, sive illud notorium sit sive occultum ; propter hoc quod alterum iudicans, contra seipsum sententiam profert. Alii autem dicunt, quod si sit peccatum occultum, absque peccato potest corripere ; non autem si sit notorium. Utraque autem opinio quantum ad aliquid vera est. Dupliciter enim aliquis corripere potest. Uno modo ex officio, sicut praelati corripiunt ; et sic videtur prima opinio habere veritatem ; quia quandocumque aliquis indigne utitur officio suo, peccat ; ille autem qui est in mortali peccato, etiam occulto, indigne utitur officio praelationis ; unde peccat corripiendo, vel quidquid aliud proprii officii exequatur. Alio modo aliquis corripit ex zelo caritatis, non ut Ecclesiae minister : et tunc in correptione non potest esse peccatum, nisi ratione scandali, quod non consurgit nisi de peccato notorio ; et secundum hoc secunda opinio habet veritatem. Unde sive praelatus, sive subditus etiam in peccato notorio existens, aliquem peccare viderit, potest eum admonere non per modum corripientis, sed per modum rogantis, ut exemplo suo non incitetur ad malum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale non reddit aliquem indignum executione officii sacri, sicut peccatum mortale ; nec ita natum est scandalizare, quia ab eis nullus invenitur immunis ; et ideo existens in peccato veniali non peccat, etiam si de eodem corripiat, nisi probabiliter ex correptione scandalum sequi videatur : et de hoc peccato, scilicet veniali, loquitur auctoritas inducta.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod peccator non est perplexus ; nec tamen absolvitur a praecepto corripiendi. Potest enim peccatum dimittere, vel officium resignare, aut etiam humiliter peccatum suum recognoscens alium admonere rogando ; et tunc non peccat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in eleemosyna corporali non invenitur aliquis dissensus ad vitam, qua in peccato vivitur, sicut de correptione dictum est ; et ideo peccator eleemosynam dans, non scandalizat, sicut corripiendo scandalum generat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod docere sacram Scripturam dupliciter contingit. Uno modo ex officio praelationis, sicut qui praedicat, docet ; non enim licet alicui praedicare, nisi officium praelationis habeat, vel ex auctoritate alicuius praelationem habentis ; Rom. 10, 15 : Quomodo praedicabunt, nisi mittantur ? Alio modo ex officio magisterii, sicut magistri theologiae docent. Dicunt ergo quidam, quod ille qui primo modo docet, peccat mortaliter, si sit in peccato mortali notorio ; non autem ille qui secundo modo docet. Sed hoc est falsum ; quia eorum qui docent sacram Scripturam est idem finis et eorum qui sacram Scripturam ediderunt ; unde, cum ad hoc ordinetur Scripturae editio, ut ad vitam aeternam homo perveniat, ut patet Ioan. 10 ; quicumque impedit finem doctrinae, docendo peccat. Impedit autem qui sacram Scripturam in peccato docet, quia ore se profitetur nosse Deum, factis autem negat. Et dicendum, quod ille qui est in peccato notorio, peccat sive sic, sive sic doceat ; sed ille qui est in peccato occulto, peccat si primo modo doceat, non autem si secundo.

ad 5. Et quia aliae rationes videntur concludere quod nullo modo corripere liceat ei qui est in peccato ; ideo dicendum ad quintum, quod ex hoc ipso quod aliquis alium corripiendo iudicat, si in eodem peccato sit, seipsum condemnat, idest condemnabilem seipsum ostendit, non tamen novam causam damnationis superadiicit.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de peccato manifesto.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt, quod correptio fraterna non se extendit ad praelatos ; tum quia non debet homo os ponere in caelum ; tum quia de facili scandalizari possunt praelati, si a subditis corripiantur. Sed hoc nihil est ; quia praelati, inquantum peccant, non sunt caelum, et secundum hoc eis correptio debetur ; nec iterum qui eos caritative corripit, in eos os ponit, idest contra eos, sed pro eis, quia ad utilitatem eorum eos admonet ; nec iterum praesumere debet quis de praelato quod iniuste scandalizetur, nisi contrarium constet, quia ipsi sunt in statu perfectionis ; scandalum autem passivum non convenit perfectis, sed pusillis.

Et ideo dicendum est, quod praelatus ex hoc quod est persona publica, et vicem Dei super subditos gerens, non amittit ea quae sunt propria illius singularis personae ; et ideo omnia illa quae debentur alicui ex affectu fraterno, qui ad omnes homines habendus est, etiam praelato debentur, sicut etiam ipse aliis debet ea quae affectus caritatis expostulat ; nec ab his ratione praelationis excusatur.

Et ideo, secundum alios, praeceptum de fraterna correptione etiam ad praelatos se extendit, ut corripiantur a subditis ; et sicut ea quae sunt caritatis ad subditos praelatus taliter gerere debet, ut nullum auctoritati praeiudicium generetur ; ne dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas, ut Augustinus dicit ; ita correptio ad praelatos taliter debet fieri, ne aliquid reverentiae subtrahatur ; et ideo dicitur I Tim. 5, 1 : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Paulus in faciem Petro coram omnibus restitit, sicut ibidem dicitur. Hoc autem excedit modum fraternae correptionis, quae praelatis a subditis debetur. Non enim praelati a subditis coram multitudine, sed humiliter in privato corripiendi sunt, nisi immineret periculum fidei ; tunc enim praelatus minor fieret, si in infidelitatem laberetur, et subditus fidelis maior.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod monachus ille arguitur de hoc quod iniuste corripuit sacerdotem recte agentem, et de hoc quod correptionem usque ad correctionem extendit poenam inferendo, quia sacerdotem percussit, et eum ab Ecclesia amovit. Quamvis autem praelati sint corripiendi a subditis ; non tamen est eis poena infligenda, sed recurrendum ad superiorem denuntiando ; vel si non habet superiorem, recurrat ad Deum, qui eum emendet, vel de medio subtrahat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod tangere arcam non erat Levitarum, sed sacerdotum ; et ideo Oza percussus fuit, quia officium superioris usurpavit. Sed fraterna correptio non sequitur officium, sed affectum caritatis ; et ideo non concludit ratio de fraterna correptione, sed de correctione quae est a praelatis adhibenda, quam subditus praelatis non potest adhibere.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Gregorius prohibet iudicium temeritatis, ne scilicet aliquis praelatorum facta de facili in malum convertat, vel de eis coram aliis obloquatur ; non autem iudicium fraternae correptionis prohibet cum reverentia factum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis praesumptuosum sit quod aliquis simpliciter se alteri praeferat in bonitate, praecipue sancto viro ; tamen non est praesumptuosum quantum ad aliquod factum, si praelatus non faciat illud, de se meliora sentire.

 

 

ARTICULUS III

Utrum oporteat quod fraterna admonitio praecedat denuntiationem Ecclesiae faciendam

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod non oporteat quod fraterna admonitio praecedat denuntiationem Ecclesiae faciendam. Quia secundum Augustinum in Lib. de mendacio, ex factis sanctorum colligimus quid in Scripturis sentire debeamus. Sed Christus denuntiavit Iudam discipulis ante admonitionem factam, ut patet Ioan. 13 : similiter Petrus damnavit Ananiam et Saphiram ante aliquam admonitionem, ut patet Act. 5 : similiter Paulus reprehendit Petrum coram omnibus, nulla monitione secreta praecedente. Ergo videtur quod non semper admonitio fraterna debet praecedere denuntiationem Ecclesiae faciendam.
  2. Praeterea, maiori periculo magis debet homo obviare. Sed aliquando maius periculum imminet, si peccatum non publicetur, quam sit malum infamatio unius hominis : quia peccator latens potest multos corrumpere in fide vel moribus ; quod non posset facere in publicum eius peccato deducto : aut etiam infamatur multitudo, si peccatum unus de multitudine committat ; nec talis infamia aboletur nisi per poenam peccati, quae non potest inferri, nisi peccatum ad publicum deducatur. Ergo nec semper debet denuntiationem admonitio praecedere.
  3. Praeterea, accusare in capitulo est dicere Ecclesiae. Sed religiosi frequenter se invicem accusant in capitulo nulla admonitione praecedente. Ergo non oportet quod semper admonitio denuntiationem praecedat.
  4. Praeterea, gravior via procedendi contra crimina est si per accusationem vel etiam per inquisitionem procedatur, quam si per denuntiationem : quia etiam maior poena infligitur. Sed aliquis potest procedere ad accusationem non praecedente admonitione, inquisitione tamen facta, sicut Innocentius III dicit in decretali. Ergo nec denuntiationem oportet quod admonitio praecedat.
  5. Praeterea, nullus tenetur alteri obedire contra praeceptum divinum. Sed si praelatus praeciperet alicui scienti crimen fratris sui quod ei diceret, teneretur dicere ante admonitionem ; et similiter si praeciperet illi qui crimen commisit : tamen praelatus peccaret quaerendo, quia secundum ordinem iuris petitur iuramentum de veritate dicenda etiam in causa criminali ab eo qui accusatur. Ergo videtur quod non sit de necessitate praecepti quod admonitio denuntiationem praecedat.

 

Sed contra est quod dicit Glossa Matth. 18, super illud : si peccaverit in te, etc. : hoc ordine vitare scandala debemus. Sed debitum est ex praecepto obligante. Ergo ordo correptionis est in praecepto.

  1. Praeterea, propter hoc fraterna correptio est in praecepto, ut homo fratrem suum a peccato eripiat. Sed quandoque fratri daretur peccati occasio, si statim in publicum proderetur ; unde Glossa dicit ibidem : corripe ipsum inter te et ipsum solum, ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita in peccato remaneat. Ergo secundum necessitatem praecepti debet admonitio privata denuntiationem praecedere.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter in ordine correptionis ponatur testium inductio. Quia aut iste correptionis ordo intelligitur de peccato publico, aut occulto. Si de publico, non oportet inducere testes, quia manifestum est. Si de occulto, non oportet manifestari nescientibus, quia sic esset homo proditor criminis. Ergo videtur quod nullo modo testium adhibitio requiratur.
  2. Praeterea, Augustinus dicit in regula, ubi ordinem fraternae correctionis ponit, quod aliis [scilicet testibus] peccatum fratris demonstratur, per quos convincendus est, si negaverit. Sed aliquis non potest convinci per unum testem, quia in ore duorum vel trium testium debet stare omne verbum. Ergo inconvenienter dicitur quod testis unus vel duo adhibeantur ; quia semper debent esse duo ad minus.
  3. Praeterea, correptio etiam debet fieri de peccato semel facto. Sed ad illud quod iam factum est, non possunt adhiberi testes, ut videant qui non viderunt : quandoque etiam non reiteratur de facili ; aut si reiteratur, peccator sibi a corripiente cavet, ne etiam ipse videre possit peccantem, nedum nisi alios inducat ad videndum : nec iterum debet ille qui peccatum fratris scit, ei dare aliquam occasionem peccatum iterandi, ut deprehendi possit, quia sic esset peccati particeps. Ergo videtur quod testium inductio non requiratur ad correptionem.
  4. Praeterea, dicere praelato, est dicere Ecclesiae. Sed Augustinus dicit in Regula, quod antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi, si neglexerit admonitus corrigi. Ergo videtur quod testium adhibitio non debeat praecedere denuntiationem, sed sequi.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod correptio quantum ad monitionem secretam debet esse dura. Matth. 3, 7, et Lucae 3, 7, Ioannes Baptista dixit : Genimina viperarum ; quae fuit durissima correptio. Ergo videtur quod debeat aliquis alterum dure corrigere.
  2. Praeterea, Tit. 1, 13, dicitur : Argue illos dure.
  3. Praeterea, ad correptionem fraternam incitat ira per zelum. Sed ira asperitatem habet. Ergo debet aliquis aspere corrigi.

 

Sed contra, Gal. 6, 1 : vos qui spirituales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Ergo videtur quod non debeat dure corripi.

  1. Praeterea, Augustinus dicit : corripiat iustus in misericordia, et arguat. Ergo debet esse lenis correptio.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod secundum philosophum in V Ethic., minus malum, ex hoc quod praeeligitur respectu magis mali, accipit rationem magis boni ; et ideo medicus corporalis hominem, si potest, ab infirmitate totaliter liberat ; si autem non potest, eligit minus malum, ut occurrat magis malo ; sicut amputare unum membrum, ne totum corpus inficiatur ; et hunc ordinem dominus servari praecepit, cum peccatoribus corripiendo spiritualiter medicamur. Peccator autem ex peccato duo mala incurrit ; innocentiae damnum, et famae dispendium : et ideo prius tentandum est ut taliter innocentia restituatur quod fama etiam conservetur. Sin autem, debet negligi fama, ut conscientia reparetur, famae etiam dispendio subveniri, si aliter non potest, debet quantum potest ; ut scilicet primo paucis, et postea multis crimen prodatur.

Et ideo Dominus hunc ordinem corripiendi statuit, ut primo frater corripiatur secreto, ut sic et innocentiam recuperet, et famam non perdat : quod si haec medicina non fuerit efficax, debet paucis ostendi, ut non totaliter fama perdatur ; et deinde si non corripitur, debet omnino fama negligi, et in publicum prodi : quod si etiam publica correptio vel admonitio non profuerit, debet omnino abscindi iudicio Ecclesiae, ut sit sicut ethnicus et publicanus.

Et ideo dicendum, quod sicut correptio fraterna cadit in praecepto, ita et correptionis ordo.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in observatione praeceptorum semper ad intentionem praecipientis et rationem praecepti attendendum est. Ideo autem dominus praecepit ut secreta admonitio publicam denuntiationem praecederet, ut expectaretur emendatio vitae, et famae parceretur peccatoris : et quia dominus sciebat Iudam non emendandum fore, si ipsum admoneret, sed magis exasperandum ; quia non est probabile quod verba moverent quem tot miracula visa non moverent ; ideo ipsum non praemonuit : et quia etiam sciebat ex hoc forte magis exasperandum, et deteriorem fieri. Nec tamen est simile de ipso et nobis : quia ipse secreta cordium sciebat, et futuros eventus, non autem nos ; et ideo, nisi certissimis signis appareat incorrigibilitas, et exasperatio ipsius futura, non debet fraterna admonitio praetermitti. De Petro autem dicendum est, quod forte peccatum eorum erat publicum, vel statim publicandum : vel forte sciebat monitionem ipsis non valituram : vel etiam consilio spiritus sancti fecit ad terrorem, quia hoc competebat statui primitivae Ecclesiae, ne veniret eius auctoritas in contemptum. De Paulo autem patet responsio. Quia Petrus coram omnibus peccavit, ideo oportebat eum coram omnibus redargui. Hic autem ordo servandus est in peccatis occultis ; unde dicitur : si peccaverit in te, idest te solo sciente.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in peccatis considerandum est, utrum peccatum sit omnino occultum, aut ad notitiam aliorum devenerit, aut in promptu sit ut deveniat. Si autem peccatum iam ad notitiam aliorum devenerit, tunc debet denuntiari ei qui habet potestatem corrigendi, ut qui sunt scandalizati de culpa, aedificentur de poena. Si autem nondum in publicum devenit, sed est in via deveniendi ; tunc etiam denuntiandum est, ut scandalo futuro occurratur. Si autem sit omnino occultum, tunc considerandum est, utrum emendatio peccantis expectari probabiliter possit, aut non ; quod quidem facile adverti poterit, si consideretur utrum aliquis ex electione vel passione peccavit, sive ex malitia vel infirmitate, quod idem est ; quod quidem perpendi potest ex conditione peccantis, et ex iteratione actus. Quia si aliquis frequenter et quasi improhibite sine freno in aliquod peccatum lapsus est, signum est quod ex malitia vel electione peccat, et non facile emendetur. Si autem semel occasione peccandi oblata, in peccatum ruit, et postea tristitiam et verecundiam de peccato ostenderit, signum est quod sit peccatum ex passione vel ex infirmitate, et quod de facili emendetur. Si ergo emendatio speretur, debet admonitio praecedere, et denuntiatio differri quousque videatur quomodo emendatur peccator ; nisi forte immineret occasio similis in peccatum ruendi, quam tamen declinare non vellet admonitus ; tunc enim deberet praelato denuntiari, ne in praecipitium iret. Si autem non speretur emendatio, tunc considerandum est, an illud peccatum sit infectivum aliorum, sicut est haeresis vel fornicatio, vel aliquid huiusmodi ; aut etiam cedat in aliquod damnum alterius, sicut furtum vel homicidium, et huiusmodi. Si enim non cedat in damnum alterius, nec sit infectivum peccatum, tunc potest denuntiatio differri quousque videatur admonitionis effectus, praecipue si emendationem promittit. Si autem est infectivum aliorum, debet denuntiari praelato, ut gregi suo caveat. Sicut enim dicit Hieronymus, quae misericordia est parcere uni, et multos in discrimen adducere? Polluitur populus ex uno peccatore, sicut ex una ove morbida universus grex. Semper enim bonum multorum debet praeferri bono unius. Unde etiam fama unius negligi debet, ut innocentia vel fama multitudinis conservetur. Si autem vergat in damnum corporale alterius, debet fieri comparatio illius damni ad damnum famae istius, et illi damno quod praeponderat obviandum magis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod de levibus peccatis non surgit infamia nec scandalum, et ideo de talibus non est vis, si quis in capitulo accusetur, admonitione praetermissa : nisi forte probabiliter credi possit quod tali accusatione magis deterioratur qui corrigitur ; et collegio etiam non multum prosit, cuius bonum semper praeponendum est bono unius ; unde et aliquando, etiam si peccantis emendatio non expectetur, potest aliquis coram multitudine accusari, si profectus multitudinis credatur ; sed de peccatis ex quibus posset infamiam surgere, non deberet aliquis in publico accusari, nisi aliis praemissis quae ordo fraternae correptionis deposcit ; et graviter peccaret accusans, sicut fratrem suum infamans.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod etiam ad accusationem, ut quidam dicunt, procedi non debet secundum forum conscientiae, monitione non praemissa, nec emendatione expectata, nisi forte maiori periculo obviandum videatur, aut peccatum sit publicum ; quamvis secundum forum causarum non requiratur quod accusationem praecedat admonitio, sed solum inquisitio. Inquisitio vero non est facienda nisi de notorio peccato ; quia oportet quod inquisitionem praecedat clamosa insinuatio : et ideo secreta admonitio non requiritur de necessitate. Vel dicendum secundum alios, quod in accusatione non agitur ad emendationem peccantis, sed ad bonum commune, scilicet iustitiam conservandam per punitionem delinquentis ; et ideo accusatio in iudicio bona conscientia potest fieri, etiam si admonitio non praecedat, nec est contra praeceptum domini, quod intelligitur, quando agitur ad emendationem peccantis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod praeceptum alicui factum a praelato suo de peccato alterius publicando in eo casu in quo publicari non debet, potest fieri vel in iudicio, vel extra iudicium. Si extra iudicium, peccat praecipiens ; nec ille cui praecipitur, obedire tenetur. Si autem in iudicio ordine iuris exigente iudex alicui praecipiat ut peccatum suum vel alterius confiteatur, non peccat praecipiendo, quia ipse non exigit, sed accusans cui iudex ius reddere debet ; et tunc tenetur quis profiteri ad praeceptum iudicis peccatum suum, vel alterius ; vel appellare, si contra ordinem iuris ei praecipiatur ; et tunc publicans peccatum occultum, vitat maius malum, scilicet disciplinae iuris enervationem. Tamen iudex deberet dissimulare quantum posset, ne tale praeceptum faceret salvo ordine iuris, et praecipue in capitulo, ubi magis per aequitatem procedendum est quam secundum rigorem iuris.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod quando medicina levis, a qua incipiendum est, non proficit, tunc debet medicus efficaciorem medicinam apponere ; non tamen statim efficacissimam, sed paulatim procedendum est, ut quam minus potest fieri, gravetur ille cui medicari volumus ; et ideo si prima medicina, scilicet admonitio praecedens secreta, non prosit, quia peccatum iterari videtur ; oportet ad ulteriora procedi, ut paucis ostendatur, et talibus qui possunt prodesse, et quibus non creditur quod obsint diffamando ; et illi principaliter adhibentur ut admoneant ; secundo ut admonitionis factae sint testes ; tertio ut negantem coram Ecclesia convincant, ut Augustinus dicit in regula : prius tamen, scilicet quam in publicum prodatur, alteri vel tertio demonstretur, ut duorum vel trium possit ore convinci.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quidam dicunt, quod iste modus corripiendi servandus est, quando peccatum non est omnino publicum nec omnino occultum, sed ab aliquibus scitum ; unde dicunt, quod non possunt alii advocari, nisi qui sciunt, ad quos etiam pertinet correptio. Sic enim exponunt : si peccaverit in te, idest te solo sciente, frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit, et nullus alius sciat, non debes ultra procedere. Si autem aliquid alii sciant, adhibe tecum adhuc unum vel duos. Sed hoc non videtur esse secundum intentionem Evangelii ; quia si illi qui adhibentur, alias scivissent, non oporteret eos adhibere ad videndum, sed statim per eos posset convinci. Et praeterea Hieronymus dicit, quod non est misericordia parcere uni, et omnes in discrimen adducere ; quod fieret, si peccatum quod est aliis nocivum, non publicaretur ad correptionem. Unde patet quod si peccatum in aliorum detrimentum vergat, debet aliis dici, quantumcumque sit occultum ; et etiam si non vergat in detrimentum alterius nisi in illius qui peccat, ut patet secundum Augustinum in regula, ubi sic dicit : innocentes non estis, si fratres vestros, quos iudicando corrigere potestis, tacendo perire permittatis. Nec ex hoc aliquis efficitur proditor criminis ; quia non manifestat crimen ad infamandum, sed ad corrigendum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod unus testis inducitur ad admonendum, sed duo ad convincendum. Vel dicendum, quod ipse denuntians cum uno teste sufficit ad denuntiandum, quia per hoc fit aliqua praesumptio iudici ; sed ad decisionem causae requiruntur duo testes.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non potest intelligi quod aliquis ex praecedenti monitione non sit emendatus, nisi per hoc quod actum iterat ; unde ad hoc inducendi sunt testes, ut actum iteratum videant, ut patet per Augustinum, qui dicit : prius alteri, vel tertio demonstrandum, scilicet actum peccati. Non tamen debet aliqua occasio praeberi ut peccatum iteret, intentione convincendi ; quia non sunt facienda mala ut veniant bona, Rom. 3. Si tamen actus iterati ostendi testibus non possint, debent tamen adhiberi, ut coram ipsis recognoscat, vel saltem ut ipsi admoneant, ut obiurgatio plurimorum eum corrigat, ut ibidem Glossa dicit ; et has duas causas Glossa Interl. ex Hieronymo tangit ibidem super illud : Adhibe tecum etc. ; studio scilicet corrigendi vel convincendi.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod praelatus potest dupliciter considerari ; aut secundum quod iudicio praesidet : et sic dicere praelato est dicere Ecclesiae ; et sic prius debent testes adhiberi quam praelato dicatur : aut extra iudicium existens ; et sic dicere praelato non est dicere Ecclesiae, sed personae quae potest prodesse et non obesse ; quia nullus magis potest prodesse quam praelatus ; et secundum hoc debet prius dici praelato quam testibus ostendi aliis, ut quanto minus potest fieri, publicetur ; et tunc praelatus adhibetur quasi unus de testibus. Talis enim debet esse ordo correptionis fraternae, quem Augustinus in regula tradit, ut cum quis oculi petulantiam, vel aliud peccatum quodcumque in fratre suo advertit, statim admonere debet, ne coepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Quod si post admonitionem iterum vel tertio id facere videatur, tunc debet quasi vulneratus sanandus manifestari. Sed antequam in publicum prodatur, quod fit cum Ecclesiae dicitur, prius debet alteri vel tertio demonstrari, quod est adhibere unum vel duos testes ; et inter eos quibus ostendi debet, antequam aliis ostendatur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi post admonitionem, ut secretius correptus non innotescat ceteris. Et ita primo debet admoneri ; secundo praelato ostendi ; tertio testes adhiberi ; quarto in publicum produci convincendus, si negaverit. Sed duo media dominus sub uno comprehendit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum Gregorium in Pastorali, nonnulla peccata sunt leviter corrigenda. Nam cum non malitia, sed ignorantia sola vel infirmitate delinquitur, necesse est ut magno moderamine ipsa delicti correptio temperetur [...]. Nonnulla autem sunt vehementer increpanda, ut cum culpa ab auctore non agnoscitur quanti sit ponderis, ab increpantis ore sentiatur ; et cum quis sibi malum quod perpetravit levigat, hoc contra se graviter ex corripientis asperitate pertimescat. Et quamvis ille loquatur de correptione quae praelatis competit, tamen etiam in correptione quae ab aliis fit, hoc est observandum ; quamvis fraterna correptio semper magis debeat ad lenitatem accedere ; quia non ex auctoritate officii, sed ex caritatis affectu exhibeatur.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Moyses et Aaron sacerdotes. Moyses sacerdos dicitur non officio oblationes offerendi, sed quia sacra primitus populo dedit immediate a Deo accepta, Psal. 98, 6 : Moyses et Aaron in sacerdotibus eius. Cum esset pontifex anni illius, prophetavit.

Sciendum, quod in verbo Caiphae fuerunt quatuor.

Primo inspiratio immissa, per quam utilitas passionis Christi cordi eius inspirata fuit a spiritu sancto ;

secundo intellectus quem ipse ex illa inspiratione concepit ;

tertio intentio exprimendi intellectum suum, et ad effectum perducendi ;

quarto verba ipsa prolata.

Primum quidem fuit quaedam participatio prophetiae ; secundum fuit falsus intellectus a seipso ; tertium fuit iniqua intentio : quantum fuit vera locutio, quamvis non secundum intellectum eius ; et ideo primum fuit a spiritu sancto, non autem secundum, neque tertium ; sed quartum aliqualiter fuit a spiritu sancto regulante verba illius ut consonarent inspirationi ab eo factae. Nullus officio sacerdotis uti debet nisi immunis sit ab illis quae in aliis iudicat. Hoc intelligendum est de mortalibus : quia sacerdos potest sine peccato de illis venialibus absolvere in quibus ipse est : quia per ea non redditur executione officii indignus. Ideo liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiiceret lapidem ; idest, ex hoc occasionem liberationis eius sumpsit. Diligens ergo investigator sapienter interroget a peccatore quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Sed contra, defecerunt scrutantes scrutinio, qui scrutati sunt iniquitates, ut dicitur in Psal. 63. Ergo videtur quod sacerdos non debeat perscrutari conscientiam subditorum.

Et dicendum, quod sacerdos debet perscrutari conscientiam peccatoris in confessione quasi medicus vulnus, et iudex causam : quia frequenter quae prae confusione confitens taceret, interrogatus revelat. Sed tamen in interrogationibus faciendis tria sunt attendenda.

Primo ut quilibet peccator interrogetur de peccatis quae consueverunt in hominibus illius conditionis abundare. Non enim oportet quod a milite quaeratur de peccato clericorum aut religiosorum, aut e converso.

Secundo ut non fiat explicita interrogatio de peccatis, nisi de illis quae omnibus manifesta sunt ; de aliis autem adinventionibus peccatorum ita debet a longinquo fieri interrogatio, ut si commisit, dicat ; et si non commisit, non addiscat.

Tertio ut de peccatis praecipue carnalibus non descendat nimis ad particulares circumstantias : quia huiusmodi delectabilia quanto magis in speciali considerantur, magis concupiscentiam nata sunt movere, ut dicitur in III Ethic. ; et ideo potest contingere ut confessor talia quaerens et sibi et confitenti noceat ; et sic quandoque deficiant in suo scrutinio iniquitates scrutantes. Maledicam benedictionibus vestris, quae scilicet ita sunt vestrae quod non Dei.