Distinctio XXII — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de tempore poenitentiae, quod concomitatur ipsam poenitentiam, hic determinat quaedam quae pertinent ad effectum ipsius, qui est remissio peccatorum ; et dividitur in partes duas :

in prima inquirit, utrum remissio peccatorum sit irrevocabilis, an peccata dimissa quandoque redeant ;

in secunda, quia in quolibet sacramento effectus est res ipsius, inquirit quid sit sacramentum et res in poenitentia, ibi : post praedicta restat investigare et cetera.

 

Circa primum tria facit :

primo movet quaestionem ;

secundo ponit diversas opiniones circa solutionem ipsius quaestionis, ibi : cuius quaestionis solutio obscura est et perplexa.

Tertio opiniones prosequitur, ibi : qui vero dicunt, peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis.

 

Et circa hoc duo facit :

primo prosequitur primam opinionem ;

secundo secundam, ibi : sed quia absonum videtur ut peccata dimissa iterum imputentur, placet quibusdam, neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri.

 

Circa primum tria facit :

primo ponit auctoritates quibus confirmatur prima opinio ;

secundo obiicit in contrarium ; ibi : quibus opponitur et cetera.

Tertio ponitur eorum solutio, ibi : sed ad hoc potest dici et cetera.

 

Post praedicta restat investigare et cetera. Hic inquirit, quid sit sacramentum et quid res in poenitentia ; et circa hoc duo facit :

primo movet quaestionem ;

secundo solvit eam, ibi : quidam enim dicunt sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur.

Et dividitur in partes duas secundum duas opiniones quas ponit ;

secunda incipit, ibi : quidam autem dicunt, exteriorem poenitentiam et interiorem esse sacramentum.

 

Circa primum duo facit :

primo narrat opinionem ;

secundo narrat obiectiones in contrarium, ibi : quod si est, non omne sacramentum evangelicum id efficit quod figurat.

Et dividitur in partes duas secundum duas obiectiones quas ponit ;

secunda incipit, ibi : item si exterior poenitentia sacramentum est, et interior res sacramenti, saepius praecedit res sacramentum quam sacramentum rem.

Et utraque dividitur in obiectionem et solutionem, ut per se patet.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de reditu peccatorum.

Secunda de eo quod est sacramentum vel res in poenitentia.

 

Circa primum quaeruntur quatuor :

  1. Utrum peccata dimissa redeant ;
  2. De ingratitudine, per quam peccata redire dicuntur ;
  3. Quae peccata per ingratitudinem redire possunt ;
  4. Utrum recidivans teneatur confiteri peccata de quibus prius confessus fuerat.

 

 

ARTICULUS I

Utrum peccata dimissa redeant in eo qui recidivat

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa redeunt in eo qui recidivat. Dicit enim Leo Papa : quae divina misericordia solidavit in ea revolvit prurigo ; quoniam iterata iniquitas misericordiam concessam exinanivit. Ergo videtur quod per recidivum peccata dimissa redeant.
  2. Praeterea, remoto operculo apparet quod operiebatur. Sed caritas operit multitudinem peccatorum ; 1 Petr., 4, 24. Ergo remota caritate per peccatum sequens, redeunt peccata dimissa.
  3. Praeterea, Ezech. 18, 24, dicitur : Si averterit se iustus a iustitia sua [...] omnes suae iustitiae quas fecerat, non recordabuntur. Ergo in eodem statu est ac si nullam iustitiam fecisset. Sed si non fecisset iustitiam poenitentiae, non essent ei peccata dimissa. Ergo dimissio illa annullatur ; et sic peccata dimissa redeunt.
  4. Praeterea, magis peccat qui offendit Deum quam qui offendit hominem. Sed si aliquis est ab aliquo domino manumissus, per offensam in ipsum commissam iterum reducitur in servitutem. Ergo multo fortius, si aliquis divina gratia a servitute peccati liberatus Deum per recidivum peccati offendat, in pristinam servitutem revocatur ; et sic peccata dimissa redeunt.
  5. Praeterea, esto quod aliquis post veram contritionem de peccatis praeteritis cadat in peccatum, et moriatur statim ; constat quod in Infernum descendat. Ergo de peccatis quae sibi dimissa fuerunt, ibi punitur, cum non sit sibi poena totaliter remissa. Ibi vero punietur aeternaliter, quia in Inferno nulla est redemptio. Ergo similem reatum incurrit ei quem habebat ; et ita videtur quod in isto peccata dimissa redeunt ; et similis ratio est de illo qui confessus est, et non satisfecit plene.
  6. Praeterea, sicut per poenitentiam remittuntur peccata, ita per peccatum actuale mortificantur merita praecedentia. Sed per poenitentiam, quae peccatum destruit, priora merita reviviscunt. Ergo per peccatum quod poenitentiam destruit, qua remittebatur peccatum, peccata dimissa reviviscunt.

 

Sed contra Augustinus in Lib. de responsionibus Prosperi : qui recedit a Christo, et alienatus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem vadit ? Sed non in id quod dimissum est, redit, nec originali peccato damnabitur. Ergo peccata dimissa non redeunt.

  1. Praeterea, eodem peccato et aequali unus non fit alio deterior. Sed contingit innocentem et poenitentem eodem et aequali peccato mortali peccare. Ergo poenitens non fit deterior per hoc peccatum quam innocens. Fieret autem, si peccata dimissa redeant. Ergo non redeunt.
  2. Praeterea, contrarium non reducit suum contrarium. Sed contingit quandoque quod peccatum quod aliquis post poenitentiam committit, est contrarium peccato quod per poenitentiam deletum est, sicut avaritia prodigalitati. Ergo peccatum sequens non reducit peccatum praecedens.
  3. Praeterea, nullus incurrit peccati maculam vel reatum, nisi ex commissione ipsius peccati. Sed poenitens antequam faceret simplicem fornicationem, non habebat maculam vel reatum homicidii, quod sibi iam dimissum erat. Ergo nec postea fornicando homicidium committit ; ergo non redit homicidium sibi dimissum quantum ad culpam, neque quantum ad reatum.

 

Respondeo : Dicendum, quod aliquo modo redire peccata oportet dicere ; quia auctoritates expresse hoc dicunt.

Quidam simpliciter hoc concesserunt in omni qui patitur recidivum ; nec fuit intentio eorum dicere, quod actus ille peccati idem numero revocaretur, vel eadem numero macula quae prius ablata fuerat per poenitentiam ; quia quod omnino in nihilum decidit, idem numero resumi non potest ; sed ita quod sicut per peccata commissa aliquis impediebatur ante peractam poenitentiam de eis ne gratiam a Deo reciperet ; ita eisdem impeditur postquam a statu poenitentiae decidit per peccatum mortale, quo recidivat. Sic enim dicitur peccatum mortale quantum ad culpam manere, in quantum ex actu qui iam praeteriit, impeditur aliquis a gratiae receptione, sicut a quodam obstaculo posito inter Deum et animam ; remitti autem quo ad culpam, quando ratione actuum praeteritorum aliquis gratia non privatur.

Sed haec opinio non potest stare ; quia ad causandum tenebras utrumque duorum per se sufficit, scilicet dispositio recipientis, et interpositio obstaculi ; unde si tenebrae debeant amoveri, oportet et indispositionem tolli, et obstaculum amoveri ; et ita poenitentia, quae tenebras peccati tollebat, non solum removebat indispositionem quae erat in anima ad gratiam suscipiendam, sed etiam removebat obstaculum praecedentis peccati, non quidem ita quod actus ille non praecesserit, sed quod non haberet vim impediendi gratiam actus praecedens ; quae quidem vis praedicto actui restitui non potest, nisi iteretur ; quod est impossibile. Et ideo non potest dici, quod praedicto modo peccata quo ad maculam redeunt.

Et ideo alii dixerunt, quod non redit peccatum dimissum per quodlibet peccatum sequens, sed quatuor tantum ; scilicet per odium fraternum, per apostasiam a fide, per contemptum confessionis, et per hoc quod aliquis dolet se poenituisse ; unde fecerunt versus : fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, poenituisse piget ; pristina culpa redit.

Sed haec opinio minus habet de ratione quam prima ; quia non magis potest assignare causam quare per haec peccata redeant peccata dimissa quam per alia, cum etiam alia contingat quandoque esse graviora ; nisi quod ex auctoritatibus et quibusdam rationibus frivolis inducebantur ad dicendum, quod per haec peccata redirent peccata dimissa ; et videbatur eis absurdum quod per omne peccatum sequens praecedentia redirent. Nec sufficit quod dicunt, quod Deus dimittat peccata sub conditione vitandi ista quatuor ; quia causa sufficiens inducit effectum suum absolute, nihil expectans a futuro ; gratia autem et passio Christi, ex cuius virtute sacramenta efficaciam habent, sufficientissime se habent ad omnem culpam delendam. Et praeterea nulla est ratio quare magis sub ratione vitandi haec peccata, priora remittantur quam sub conditione vitandi alia ; cum omne peccatum contrarietur gratiae, per quam fit remissio peccatorum.

Et ideo dicendum est cum aliis, quod aliquid potest redire dupliciter : vel in se ; et sic peccata dimissa nullo modo redeunt quantum ad maculam, et per consequens nec quantum ad reatum : vel in suo effectu ; et hoc modo peccata dimissa redeunt, inquantum ex dimissis peccatis aliquid in sequentibus relinquitur. Ex hoc enim quod homo Deum per peccatum offendit post remissionem praecedentium peccatorum, quamdam deformitatem ingratitudinis actus sequentis peccati acquirit ; et ideo dicitur communiter, quod redeunt quantum ad ingratitudinem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod misericordia Dei, per quam fiebat remissio peccatorum, ad duo ordinatur. Ad unum in praesenti, scilicet remissionem praecedentium peccatorum ; et quantum ad hunc effectum non exinanitur peccatum sequens. Ad aliud in futuro, scilicet ad vitam aeternam consequendam ; quia gratia, per quam fiebat remissio peccatorum, faciebat dignum vita aeterna ; et quantum ad hunc effectum exinanitur per sequens peccatum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod caritas dicitur operire peccata Deo, qui omnia videt ; unde oportet quod ea destruat, non quidem faciens ut actus non praecesserit, sed quod vim impediendi gratiam non habeat. Sed coram oculis hominum aliquid potest operiri quod de se manet ; et de tali operimento obiectio procedebat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod iustitiae eius non rememorabuntur quantum ad effectum qui ex eis expectabatur in futuro, quia per eas ad vitam aeternam non perveniet ; sed rememorabuntur quantum ad hunc effectum qui est peccata praeterita abolere, quem in praesenti faciebant.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis aliquis manumissus reducatur in eamdem servitutem de qua liberatus fuerat, non tamen ut sit ex eadem causa servus, ex qua primo fuerat, sed ex alia, scilicet offensa post manumissionem commissa. Et similiter qui recidivat, reducitur in servitutem peccati, non tamen ut sit servus peccati ex actibus peccatorum ex quibus prius erat, sed ex actu istius peccati sequentis. Unde peccata dimissa non redeunt, sed novum inducitur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod pro illa parte poenae quae sibi dimissa est in confessione vel contritione, nunquam punietur, sed pro residua ; in aeternum tamen, ut quidam dicunt : quia ratione fori in quo punitur, aeterna poena debetur ; sicut est in venialibus, quae in Purgatorio puniuntur poena temporali, et in Inferno aeterna. Sed hoc non videtur simile ; quia veniale ideo in Inferno aeternaliter punitur, quia semper manet, cum non sit ibi aliquid quod culpam delere possit ; sed poena ex hoc ipso quod solvitur, expiatur. Et ideo alii dicunt, quod poena cuius est aliquis debitor post culpam remissam, in Inferno punietur temporaliter. Nec propter hoc sequitur quod sit in Inferno redemptio ; quia poena quae solvitur, non redimitur. Nec est inconveniens quod quantum ad aliquid accidentale poena Inferni minuatur usque ad diem iudicii, sicut etiam augetur.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod peccatum mortale non mortificabat merita praecedentia quin in se essent viva, unde in gloriam electorum cedebant ; sed mortificabantur solum quantum ad illum cuius erant, qui impediebatur a consecutione effectus ipsorum ; et ideo, remoto impedimento, in sua efficacia remanent quo ad istum. Sed peccatum per poenitentiam non solum mortificatur quo ad peccantem, sed etiam in se. Remissio enim peccatorum est principaliter opus Dei ; sed mortificatio meritorum praecedentium est opus hominis. Homo autem sua actione non potest evacuare simpliciter opus Dei, quamvis possit impedire ne sibi prosit ; et ideo homo per peccatum sequens non potest remissionem praecedentium peccatorum annullare ; potest autem sua actione evacuare quod per ipsum factum est ; et ideo potest mortificationem praecedentium meritorum per merita sequentia penitus annullare, praecipue gratia adiutus.

 

 

ARTICULUS II

Utrum ingratitudo sit speciale peccatum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non sit speciale peccatum. Quod enim invenitur in omni peccato, non est speciale peccatum. Sed ingratitudinem incurrimus per quodlibet peccatum, quia Deum nobis maxime beneficum offendimus quolibet peccato, quantum in nobis est. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.
  2. Praeterea, omne peccatum speciale alicui virtuti speciali opponitur. Sed non est assignare aliquam virtutem specialem cui ingratitudo opponatur, cum sit contra omnes, quia omnes ex Dei gratia nobis conferuntur. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.

 

Sed contra, ubicumque est invenire specialem rationem deformitatis, est invenire speciale peccatum. Sed hoc habet ingratitudo. Ergo est speciale peccatum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non minus sit ingratus innocens, si peccat, quam poenitens. Ille enim per offensam fit magis ingratus qui ad maiores gratiarum actiones tenetur. Sed magis tenetur ad gratiarum actiones innocens quam poenitens, inquantum nobilius donum a Deo habet. Ergo magis est ingratus, si peccat.
  2. Praeterea, sicut homo per gratiam Dei relevatur a casu, ita per gratiam tenetur ne cadat. Sed ingratitudo, gratiae contemptum importat. Ergo ita est ingratus innocens dum peccat contemnens gratiam sustentantem, sicut poenitens contemnens gratiam relevantem.

 

Sed contra, rectum iudicium est ut ille plus diligat cui plus est dimissum, ut patet Luc. 7. Sed plus dimissum est poenitenti quam innocenti. Ergo plus tenetur diligere ; ergo magis est ingratus, si peccat.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod ex ingratitudine recidivantis consurgat tantus reatus, quantus fuit praecedentium peccatorum. Quia quantum est beneficium pristinum, tanta est ingratitudo contemnentis. Sed quantum est peccatum commissum, tantum est beneficium remissionis peccati. Ergo tanta est ingratitudo ; et ita videtur quod consurgat aequalis reatus peccatis dimissis secundum ingratitudinem peccati sequentis.
  2. Praeterea, non possunt aliqua commensurari nisi secundum quantitatem quam habent. Sed reatus ex ingratitudine recidivantium mensurantur secundum quantitatem peccatorum dimissorum ; quia quanto plura et maiora peccata sunt alicui dimissa, tanto magis efficitur ingratus contemnendo. Ergo reatus totus praecedentium peccatorum redit per ingratitudinem recidivantis.

 

Sed contra, quantitas reatus est secundum quantitatem deformitatis in culpa. Sed quandoque non est tanta deformitas in peccato recidivantis, quanta fuit in multis aliis quae prius sibi dimissa fuerunt. Ergo non redit aequalis reatus.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod ingratitudo gratiarum actionis privativa est ; quae quidem gratiarum actio dationem respicit. Est autem duplex datio. Una quae respicit debitum, vel iam existens, sicut cum quis alicui reddit quod debet ; vel ut fiat, sicut cum quis emit vel dat aliquid, ut alterum sibi debitum fiat ; et haec datio ad iustitiam pertinet. Alia autem est quae neutro modo respicit debitum ; et haec proprie donatio dicitur, et ad liberalitatem pertinet. Et quia ad hanc dationem nihil inclinat nisi voluntas dandi, ideo gratuita dicitur ; et tali dationi gratiarum actio proprie debetur, ut quis gratiae factae retributionem faciat secundum suum modum. Ex huiusmodi ergo gratiarum actionis defectu aliquis ingratus dicitur ; et tanto magis, quanto magis ab hoc discedit.

Unde primus modus ingratitudinis est, cum quis effectu pro beneficiis acceptis retribuere aliquid negligit ; secundus, cum affectu contemnit ; tertius, cum etiam intellectu obliviscitur ; quartus, et maximus, ut contra benefacientem aliquid operetur indebite. Ingratitudo autem quantum ad tres primos gradus semper est peccatum speciale ; sed quantum ad quartum est deformitas annexa peccato ; quia ex hoc ipso quod ponitur aliquid indebite fieri, ponitur peccatum esse ; sed ex hoc quod dicitur fieri contra benefacientem, additur circumstantia aggravans, quae est ingratitudo.

Unde, cum omne peccatum contra Deum sit, ex quolibet peccato homo ingratitudinem incurrit, quia ipse est nobis summe beneficus ; et per hunc modum quodlibet peccatum post beneficium remissionis peccatorum ingratitudinem habet annexam ; et ideo ingratitudo, secundum quam peccata redire dicuntur, non est speciale peccatum, quamvis aliqua ingratitudo sit speciale peccatum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod de ratione generalis peccati est non solum quod inveniatur cum omnibus peccatis, sed etiam quod nonnunquam inveniatur sine aliquo aliorum peccatorum : quia nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie ; unde quatenus invenitur ab aliis peccatis separatum, dicitur peccatum speciale, quamvis quandoque etiam aliis adiungatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ingratitudo, ut dictum est, gratiarum actionem tollit, quae est actus iustitiae ; quia ille qui prius dedit, debitorem sibi constituit illum qui retribuit, quamvis hoc non intenderet ; unde opponitur iustitiae.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod loquendo de poenitente per se et innocente quantum ad bonum remissionis peccatorum et innocentiae conservatae, donis aliis praetermissis, sic quodammodo plus tenetur ad gratiarum actionem innocens quam poenitens. Gratiarum enim actio respicit et quantitatem doni, et modum gratuitae donationis, et ex utroque mensuram recipit : quia tam maiori dono quam magis gratis dato maior gratiarum actio debetur. Considerando ergo quantitatem doni, sic innocens magis tenetur, quia maius est quod accepit ; sed considerando hoc quod est gratis dare, magis tenetur poenitens ; quia quanto aliquis est magis elongatus a debito recipiendi, tanto datio fit sibi magis gratis ex parte sua, quamvis non ex parte dantis, qui omnibus aequali liberalitate dat. Magis autem elongatur peccator a debito consequendi remissionem peccatorum, quam innocens a debito conservationis ; et ideo uterque aliquo modo plus tenetur ad gratiarum actionem, et aliquo modo aequaliter.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod per ingratitudinem recidivantis redit tantus reatus quantus fuit omnium peccatorum praecedentium. Sed hoc non potest esse ; quia quantitas reatus sequitur quantitatem peccati ; quantitas autem peccati per quod quis recidivat, est multo minus quandoque ex genere suo quam peccata quae prius erant dimissa. Et non potest esse quod ingratitudinis circumstantia det sibi tantam quantitatem ; quia haec ingratitudo consurgit ex hoc quod aliquid indebite fit contra Dei praecepta ; unde secundum mensuram indebiti est mensura ingratitudinis ; et sic quantitas peccati quam habet ex suo genere, dat quantitatem ingratitudini ; unde quantitas ingratitudinis non potest esse maior quam sit quantitas peccati. Et ideo aliter dicendum, quod non redit aequalis reatus secundum quantitatem absolutam, redit autem aequalis secundum proportionalitatem : quia quanto fuerunt peccata dimissa graviora, tanto fuit beneficium remissionis maius ; et quanto beneficium fuit maius, tanto ingratitudo maior ; et sic aliquo modo quantitas reatus praecedentium peccatorum manet in ingratitudine recidivi, non autem secundum aequalitatem absolutam ; sicut nec beneficium est aequale peccato dimisso in quantitate, sed multo minus ; nec ingratitudo secundum quantitatem absolutam est tanta quantum beneficium.

 

ad arg. Et secundum hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

ARTICULUS III

Utrum per ingratitudinem redeant peccata venialia

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per ingratitudinem non redeant peccata venialia. Quia peccatum veniale sicut per ingratitudinem redit, ita et facit alia redire per ingratitudinem. Sed peccatum veniale non facit alia redire per ingratitudinem ; alias tota die peccata dimissa redirent. Ergo nec ipsum per ingratitudinem redit.
  2. Praeterea, ex hoc aliquod peccatum per ingratitudinem redit quod maiorem ingratitudinem facit. Sed peccatum veniale dimissum non facit maiorem ingratitudinem ; quia non diminuit caritatem. Ergo nec redit per ingratitudinem.

 

Sed contra, peccata venialia inter debita computantur in oratione dominica, quae specialiter contra venialia valet. Sed in littera dicitur, quod universum debitum exigitur ab eo qui recidivat. Ergo et venialia etiam redeunt.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod originale non redeat. Quia si morbus redit, et medicina redire debet. Sed Baptismus, qui est singularis medicina contra originale, non reiteratur aliquo modo. Ergo nec peccatum originale redit.
  2. Praeterea, omne peccatum quod per actum incurrimus, actuale est. Sed peccatum originale non est actuale. Ergo peccatum originale per actum peccati sequentis non redit.

 

Sed contra est quod expresse in littera dicitur.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod per illa quatuor peccata non magis redeant peccata dimissa quam per alia. Quia ex hoc aliquis ingratus est Deo quod contra Deum facit. Sed sicut illa quatuor, ita et alia contra Deum sunt. Ergo omnibus per ingratitudinem peccata dimissa redeunt.
  2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est gravius quam aliquod praedictorum. Ergo per ipsum magis deberet dici quod peccatum rediret.

 

Sed contra est quod auctores maxime loquuntur de illis peccatis.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod eo modo quo peccata mortalia per ingratitudinem redeunt, et venialia similiter. Sicut enim beneficio Dei ascribenda est remissio mortalium peccatorum, ita et venialium ; et secundum hoc quod beneficium remissionis contemnitur quodammodo in peccato sequenti, secundum hoc dimissa per ingratitudinem redire dicuntur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale, quamvis non tollat gratiam, tamen per gratiam tollitur ; peccatum autem mortale et gratiam tollit et per gratiam tollitur ; et ideo peccatum mortale et ingratitudinem causat, per quam alia peccata redeunt, et ipsum per ingratitudinem redit ; sed peccatum veniale redit quidem, sed alia redire non facit, quia ingratitudinem non causat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis non diminuat gratiam, relinquit tamen maiorem ingratitudinem, inquantum beneficium gratiae tollitur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod eodem modo originale etiam redit, quod beneficio gratiae tollitur.

 

ad 1. Ad primum dicendum, quod ratio illa procederet, si originale per se rediret : nunc autem non dicitur redire in se, sed in alio, in quo quodammodo quantitas ipsius manet, ut dictum est.

ad 2. Et similiter dicendum ad secundum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut per ista peccata redeunt peccata dimissa ex ingratitudine, ita etiam per illa ; tamen in istis est aliquid speciale prae aliis ; quia non solum sunt contra ipsum remittentem peccata, quod in omnibus aliis est peccatis, sed etiam sunt contra remedium quo peccata dimittebantur. Remissio autem peccatorum attribuitur primo fidei, secundo caritati, tertio poenitentiae ; et ideo apostasia a fide, quae opponitur primo ; et odium fraternum, quod opponitur secundo ; et alia duo, quae opponuntur tertio, specialem habent rationem, ut faciant redire peccata, non ratione gravitatis maioris, sed ratione praedicta.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum recidivans teneatur peccata confiteri de quibus prius confessus fuit

 

  1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod recidivans tenetur peccata confiteri de quibus prius confessus fuit. Ingratitudo enim videtur esse peccatum gravissimum, cum per eam alia peccata quodammodo redeant. Sed ingratitudinem aliquis non confitetur, nisi simul confiteatur illa peccata ex quorum remissione factus est ingratus. Ergo oportet quod recidivans priora peccata confiteatur.
  2. Item, per confessionem debet innotescere sacerdoti quantitas culpae. Sed quantitas peccatorum prius dimissorum quodammodo manet in peccato quo aliquis recidivat, ut dictum est. Ergo ille qui confitetur huiusmodi peccatum, debet etiam alia confiteri.
  3. Item, secundum Gregorium, unum peccatum disponit ad aliud, et sic unum est causa alterius. Sed morbo non potest sufficienter remedium adhiberi nisi cognita causa morbi. Cum ergo ad hoc fiat confessio, ut exposito morbo remedium adhibeatur, videtur quod recidivans teneatur peccata praeterita confiteri, quae fuerunt causa recidivandi.
  4. Praeterea, contingit aliquando aliquem post confessionem ante peractam poenitentiam recidivare. Constat autem quod postquam de recidivo poenitentiam egerit, tenetur satisfacere de praeteritis peccatis. Ergo videtur quod saltem in hoc casu tenetur priora peccata confiteri.

 

Sed contra est quod dicitur Nahum 1, 9 : Non iudicabit Deus bis in idipsum. Ergo quando aliquis in foro poenitentiali iudicatus est de aliquo peccato, non oportet quod iterum iudicio se exponat, idem peccatum confitendo.

  1. Praeterea, in decretis de Poen., dist. I, dicitur : non necesse est ut quae semel sacerdotibus confessi sumus, denuo confiteamur ; sed lingua cordis, non carnis apud verum iudicem ea confiteri debemus. Ergo idem quod prius.

 

Respondeo : Dicendum, quod circa illam opinionem quae ponit dimissa peccata redire sive quantum ad culpam, sive quantum ad reatum, necesse est dicere, quod recidivans tenetur ad priora peccata iterum confitenda, cum eis ita subiaceat post recidivum sicut prius. Sed secundum aliam opinionem quae dicit, quod peccata dimissa non redeunt per recidivum nisi quantum ad ingratitudinem, est duplex opinio.

Quidam enim dicunt, quod si recidivans confiteatur eidem sacerdoti cui ante fuerat confessus, habenti plenam memoriam priorum peccatorum, non tenetur ei priora peccata repetere, nisi in generali, ut se de ingratitudine accuset, dummodo ante recidivum de prioribus peccatis satisfecerit. Si enim ante peractam poenitentiam recidivaret, teneretur iterum priora peccata confiteri etiam in speciali, ut iterato satisfactionis modum pro eis accipiat. Sed si alteri sacerdoti confiteatur, vel eidem iam priora peccata oblito, sive ante recidivum satisfecerit, sive non ; tenetur omnia peccata in speciali confiteri, tum ut ingratitudinis quantitas innotescat sacerdoti ex consideratione peccatorum prius dimissorum, tum ut ipse cognoscat vultum pecoris sui ; quod fieri non posset, nisi eius mores praeteritos cognosceret, utrum scilicet innocenter aut iniuste vixisset.

Sed ista opinio non videtur rationalis ; ex quo enim priora peccata simpliciter sunt dimissa, nec secundum se redeunt, non est necesse ut iterum in iudicium adducantur ; quas nec ea Deus in iudicio adduceret, si quis inconfessus moreretur post recidivum, sed damnaretur solum pro peccato quo recidivavit. Et si etiam pro peccatis prioribus non satisfecisset, non videtur necessarium quod ea post recidivum confiteatur in speciali ; quia per recidivum eorum reatus non est immutatus ; unde eadem satisfactio nunc pro eis debetur quae et prius. Unde poenitens tenetur post recidivum poenitentiam sibi prius iniunctam peragere, non autem aliam satisfactionem pro eis accipere. Similiter etiam non oportet ut denuo confiteatur, ut cognoscatur ingratitudinis quantitas. Sicut enim quantitas peccati augetur per ingratitudinem de peccatis dimissis, ita etiam augetur per ingratitudinem de beneficiis acceptis ; unde pari ratione teneretur confitens omnia beneficia Dei sibi exhibita exponere sacerdoti ; quod nullus dicit. Similiter etiam non oportet ut sacerdoti aliquis confiteatur totum statum suum, ut sacerdos cognoscat vultum pecoris sui, sed solum ea de quibus debet ab eo iudicari ; alias oporteret innocentem sacerdoti cui venialia confitetur, exponere omnes pronitates suas ad peccandum, et totam conditionem suam ; quod nullus dicit.

Unde aliorum opinio est, quod post recidivum non tenetur aliquis priora peccata confiteri nec in generali nec in speciali ; quia ingratitudo, ratione cuius peccata redire dicuntur, est quaedam peccati circumstantia, nec trahit in aliud genus peccati. Huiusmodi autem circumstantiae non sunt necessario confitendae, ut supra, dist. XIV, qu. 3, art. 2, qu. 5, dictum est. Sed ex hac opinione videtur relinqui, quod non possit plenarie recidivantis morbo remedium adhiberi. Multa enim expediunt ad spiritualem salutem recidivanti, quae non sunt necessaria innocenti, ut scilicet circa eum maior cautela adhibeatur.

Et ideo videtur distinguendum esse, quod in confessione est aliquid exponendum dupliciter. Uno modo directe ; et sic illud exponi dicitur cuius abolitio per confessionem quaeritur ; et sic peccata dimissa recidivans nullo modo confiteri tenetur nec in generali nec in speciali, cuicumque confiteatur. Alio modo indirecte, sicut illud sine quo sciri non potest debitus satisfaciendi modus. Cum enim contritio, secundum quod est de necessitate salutis, votum confessionis et satisfactionis debitae includat, tenetur ille qui confitetur, sacerdoti exponere ea quibus sacerdos possit scire quae satisfactio sit congrue iniungenda ; sicut confitens confitetur sacerdoti interdum se esse infirmum, ut ei ieiunium non imponat ; et per hunc modum tenetur recidivans notificare peccata dimissa quantum sufficit ad hoc quod sciatur quae satisfactio est ei iniungenda, ut si ipse frequenter lapsum carnis passus est ex aliqua occasione, illa occasio praescindatur per satisfactionem, et sic de aliis peccatis ; et ad hoc videtur sufficere confessio dimissorum peccatorum in generali. Tamen quandoque ad aliqua specialia oportet descendere, secundum quod confitens viderit opportunum ; non enim potest in his aliqua certa mensura praefigi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ingratitudo secundum quod hic accipitur, non est peccatum, sed circumstantia peccati, ut dictum est, nec est circumstantia addens novam speciem, dum quilibet peccans ingratitudinem incurrat, saltem de beneficiis a Deo acceptis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quantitas culpae, quae est ex specie peccati, debet innotescere sacerdoti per confessionem ; non tamen oportet de quantitate quae est ex circumstantiis quibuscumque, ut supra, loc. cit., dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod auctoritas Gregorii non est ad propositum. Gregorius enim loquitur de peccatis, quae per poenitentiam non delentur ; illa enim suo pondere mox ad aliud trahunt. Et praeterea non est necessarium omnes occasiones peccati confiteri, sed solum illas sine quarum abscissione sufficiens remedium adhiberi non potest.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod etiam in illo casu non tenetur peccata prius dimissa confiteri ; sed sufficit sibi explere prius iniunctam satisfactionem, ut dictum est in corp.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de eo quod est res et sacramentum in poenitentia ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Quid sit ibi res, et quid sacramentum ;
  2. De unitate huius sacramenti ;
  3. De institutione ipsius.

 

 

ARTICULUS I

Utrum exterior poenitentiae sit sacramentale signum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod exterior poenitentia non sit sacramentale signum. Signum enim sacramentale, secundum Hugonem, est materiale elementum. Sed poenitentia exterior non est elementum, sed actus. Ergo non est sacramentale signum.
  2. Praeterea, signa sacramentalia novae legis aliquo modo sunt causa gratiae. Si ergo exterior poenitentia est signum sacramentale, erit ergo causa, et sic gratia erit ex actibus nostris ; quod est haeresis Pelagiana.
  3. Praeterea, omne sacramentale signum est verbo vitae sanctificatum. Sed exteriori poenitentiae non adhibetur aliqua forma verborum ad sanctificationem eius. Ergo non est sacramentale signum.

 

Sed contra, in quolibet sacramento oportet esse aliquod signum. Sed signum est aliquid sensibus apparens. Cum ergo in poenitentiae sacramento nihil appareat extra nisi exterior poenitentia, videtur quod ipsa sit sacramentale signum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod interior poenitentia non sit res huius sacramenti. Quia res sacramenti nunquam est causa sacramentalis signi, sed e converso quandoque. Sed poenitentia interior est causa exterioris. Ergo non est res eius.
  2. Praeterea, exterior poenitentia significat interiorem naturaliter. Sed res sacramenti signatur per sacramentum ex institutione, ut ex definitione Hugonis, loc. cit., patet. Ergo poenitentia interior non est res exterioris.
  3. Praeterea, poenitentia interior videtur esse idem quod contritio. Sed contritio non est res huius sacramenti, cum sit pars huius sacramenti. Ergo interior poenitentia non est res huius sacramenti.

 

Sed contra, Baptismus interior est res exterioris. Ergo eadem ratione et poenitentia interior exterioris.

  1. Praeterea, illud quod immediate causat effectum sacramenti, est res exterioris sacramenti, sicut patet de charactere. Sed poenitentia interior est quae immediate causat remissionem peccatorum, quae est ultima res huius sacramenti. Ergo et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod remissio peccatorum non sit res huius sacramenti. Quia ad idem se extendit efficacia sacramenti, et ministerium dispensatoris ipsius. Sed ministerium sacerdotis non se extendit ad remissionem culpae, ut supra, dist. XVIII, Magister dixit. Ergo remissio culpae non est res huius sacramenti.
  2. Praeterea, in quolibet sacramento signa exteriora habent aliquam similitudinem cum re sacramenti. Sed confessio, satisfactio et contritio non videntur habere aliquam similitudinem cum remissione peccatorum. Ergo non est res in hoc sacramento.
  3. Praeterea, in Baptismo res sacramenti non semper praecedit sacramentum, etsi aliquando praecedat. Sed remissio peccatorum semper praecedit sacramentum poenitentiae, ad minus quantum ad aliquas sui partes ; quia satisfactio non potest esse nisi existentis in gratia, cum iam peccata remissa sunt ; a mortuo etiam perit confessio, ut dicitur Eccli. 17. Ergo remissio peccatorum non est res ultima istius sacramenti.

 

Sed contra, poenitentia dicitur secunda tabula post naufragium, sicut Baptismus prima. Sed Baptismi res ultima est remissio peccatorum. Ergo et poenitentiae.

  1. Praeterea, curatio morbi illius est res in sacramento ad quod curandum institutum est. Sed poenitentia est instituta ad curandum morbum actualis peccati. Ergo remissio eius est res huius sacramenti.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod in quolibet sacramento fit quaedam promotio vel motus suscipientis ad aliquam sanctitatem. In motibus autem corporalibus quandoque illud quod movetur non cooperatur ad motum nisi recipiendo impressionem agentis tantum, sicut contingit in generatione, qua aliquid acquirit primam perfectionem sui esse, quae est etiam primum principium activum in ipso ; et similiter etiam quando acquirit aliam perfectionem superadditam quae limites suae formae excedit ; sicut cum paries depingitur, vel cum aer illuminatur. Quandoque autem perfectio prius suscepta est perficiens principium illius motus ; et tunc operatur motum illum, sicut patet in motu naturali locali, et in sanatione quae fit virtute naturae tantum. Quandoque autem perfectio habita non sufficit ad operandum effectum, sed cooperatur agenti exteriori, sicut patet cum ars naturam adiuvat. Et secundum hos tres modos etiam est motus ad sanctitatem.

Unde in Baptismo, qui est spiritualis vitae regeneratio, tota sanctificatio ex exteriori est ; nec suscipiens sacramentum se habet active ad illam sanctificationem, sed ut recipiens tantum ; unde signum sacramentale ibi est materia exterius apposita, non autem aliquis actus ex parte baptizati. Et similiter est in confirmatione, Eucharistia, et extrema unctione, et ordine, quae ordinantur ad aliquam sanctitatem superadditam primae sanctitati in Baptismo susceptae ; unde etiam conservata gratia baptismali illa locum haberent.

Sed in promotione ad sanctitatem per viam merendi sufficit principium quod intus habetur, scilicet gratia ; et ideo sine aliquo exteriori adiuncto ad hanc promotionem habens gratiam per actus suos pertingit, quia in eo spiritualis vita est integra.

Sed in eo qui post Baptismum mortaliter peccat, spiritualis vitae firmitas tollitur, quia gratia et caritas tolluntur ; sed tamen adhuc spiritualis vita manet in radice sui, scilicet in fidei sacramento ; sicut in eo qui infirmatur perniciose, adhuc manet radix vitae in corde ; et ideo ad reparationem pristinae integritatis in Baptismo susceptae homo cooperari potest per id quod adhuc retinet. Nec tamen sufficit, nisi exterius adiuvetur ; propterea quod vita spiritualis non est integra ; et ideo in sacramento poenitentiae, quod ad praedictam reparationem ordinatur, sacramentale signum non est aliqua materia exterius apposita, sed exteriores actus quibus homo ad salutem suam cooperatur ; et complementum reparationis ab extrinseco significatur per absolutionem sacerdotis, sicut materia in aliis sacramentis per ministri sanctificationem efficaciam sacramentalem recipit ; et ideo exterior poenitentia est sacramentale signum in sacramento poenitentiae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod elementum large sumitur pro quolibet sensibili : exterior autem poenitentia consistit in actibus qui sentiri possunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod materia quae est in aliis sacramentis signum sacramentale, inquantum ab exteriori datur, repraesentat exterius agens in sanctificatione ; et ideo aliquo modo competit ut gratiam causet, sicut in I dist. dictum est. Sed poenitentia exterior, quae est signum sacramentale in hoc sacramento, repraesentat cooperationem recipientis, et non influentiam quae est ex parte agentis extrinseci ; et ideo non competit ei quod gratiam aliquo modo causet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sacramentalibus signis in aliis sacramentis adhibetur forma verborum ad eorum sanctificationem, quia gratiam continent et causant ; sed exterior poenitentia est signum gratiam causans ; et ideo non oportet quod sanctificetur per aliquam formam verborum ; sed verba quae a sacerdote absolvente proferuntur, immediate feruntur ad eum qui se subiicit sacramento ; unde ipse sanctificatur virtute absolutionis, et gratiam suscipit : non autem sanctificatur eius confessio, ut ex ea gratiam accipiat, sicut erat in Baptismo de sanctificatione aquae.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod res sacramenti cuiuslibet suo sacramento, cuius dicitur res, proportionatur. Exterior autem poenitentia, quae est sacramentum tantum in poenitentia, est sacramentum ut signum tantum ex parte actus poenitentis, sed ut signum et causa simul, si coniungatur actus poenitentis cum actu ministri ; et ideo interior poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed ut significata tantum per actus poenitentis ; ut significata autem et causata per actus eosdem, adiuncta absolutione ministri, per quam aliquo modo homo ad gratiam disponitur ; sicut etiam in sacramento Eucharistiae corpus Christi verum est res significata tantum per species panis et vini, sed causata per verba ministri ; et illa duo simul coniuncta sunt signum et causa.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia interior potest considerari dupliciter. Uno modo prout est quidam actus virtutis ; et sic interior poenitentia est omnino causa exterioris ; sicut etiam in aliis virtutibus actus interiores sunt causae exteriorum. Alio modo prout est actus operans ad sanationem peccati ; et sic pertinet ad poenitentiae sacramentum ; et ita interior poenitentia non est causa exterioris, sed effectus vel signatum ipsius : non enim habet efficaciam operandi contra morbum peccati, nisi ex suppositione propositi exterioris poenitentiae et absolutionis desiderio ; quamvis poenitentia interior contra morbum peccati operans praecedat tempore exteriorem poenitentiam, sicut iustificatio a peccato interdum praecedit sacramentum Baptismi propter ipsius propositum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis poenitentia interior, ut est actus quidam virtutis, naturaliter significetur per exteriorem, tamen inquantum est sanativus morbi, sic ex institutione habet per haec signa causari et significari.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod tres partes poenitentiae sunt et in poenitentia exteriori, et in interiori : quia confessio et satisfactio, quae videntur tantum ad exteriorem poenitentiam pertinere, inveniuntur in interiori poenitentia quantum ad propositum et praemeditationem eorum ; et etiam contritio, quae videtur tantum interioris poenitentiae esse, invenitur in poenitentia exteriori secundum quaedam signa, quibus sensibiliter manifestatur, vel aliis, vel saltem ipsi poenitenti, qui dolorem sensibilem percipit in seipso.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod res sacramenti alicuius ultima est non tantum quam efficit actualiter dispensatum, sed etiam quam efficit in proposito existens, sicut patet de Baptismo in adultis ; et ideo cum poenitentia in proposito existens sacramentum, efficiat remissionem peccatorum non solum quo ad poenam, sed etiam quo ad culpam ; remissio peccatorum utroque modo est res ipsius poenitentiae sacramenti : quae aliquando tempore praecedit sacramentum exterius, aliquando autem in ipso sacramento efficitur : quia quando aliquis accedit ad confessionem attritus, non plene contritus, si obicem non ponat, in ipsa confessione et absolutione, sibi gratia et remissio peccatorum datur. Unde dicit Glossa super illud Psal. 95 : Confessio et pulchritudo in conspectu eius : si amas pulchritudinem, confitere, ut sis pulcher, idest rectus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod etiam potestas clavium aliquo modo se extendit ad remissionem culpae, secundum quod est in proposito, ut supra, dist. XVII, quaest. 3, art. 5, quaestiunc. 1, in corp., dictum est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod remissio peccatorum habet aliquam similitudinem cum his quae in poenitentia aguntur : quia gratiae infusio, quae remissionem peccati causat, significatur per absolutionem sacerdotis ; praeparatio ad gratiam quantum ad motum liberi arbitrii in peccatum, per contritionem ; quantum vero ad motum liberi arbitrii in Deum, per confessionem, per quam Deo se committit sanandum ; sed curatio reliquiarum peccati per satisfactionem et significatur et efficitur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aliquando remissio peccatorum in ipsa confessione et absolutione fit, ut dictum est, et tunc non praecedit res sacramentum.

 

 

ARTICULUS II

Utrum poenitentia sit unum sacramentum

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit unum sacramentum. Sacramentum enim est in genere signi. Sed sunt plura signa in poenitentia, scilicet confessio et satisfactio. Ergo plura sacramenta.
  2. Praeterea, diversorum agentium diversi sunt actus. Sed ad confessionem concurrit actus poenitentis, qui conteritur et confitetur et satisfacit, et actus sacerdotis qui absolvit. Cum ergo poenitentia in actu consistat, videtur quod non sit unum, sed multa.
  3. Praeterea, genus non praedicatur in singulari de suis pluribus speciebus, sed in plurali. Sed supra, dist. XV, sunt assignatae tres species poenitentiae, scilicet poenitentia ante Baptismum, et poenitentia post Baptismum de venialibus, et poenitentia de mortalibus. Ergo praedictae species poenitentiae sunt plura, et non unum sacramentum.

 

Sed contra, sacramenta sunt tantum septem. Sed si poenitentia esset plura sacramenta, essent plura sacramenta quam septem. Ergo est unum tantum sacramentum.

  1. Praeterea, ex unitate effectus colligitur unitas causae. Sed poenitentia ordinatur ad unum effectum, scilicet remissionem peccati actualis. Ergo est unum tantum sacramentum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum magis consistat in his quae geruntur a sacerdote quam in his quae geruntur a poenitente. Quia sacramentum dicitur a sacrando, ut supra dictum est. Sed consecrare sacerdotis est, qui ex hoc sacerdos dicitur quod sacra dat. Ergo hoc sacramentum magis consistit in absolutione sacerdotis quam in actu poenitentis.
  2. Praeterea, quicumque accedit ad sacramentum, dicitur sacramentum suscipere. Sed poenitens non dicitur suscipere confessionem, sed absolutionem. Ergo magis consistit sacramentum in absolutione quam in confessione.

 

Sed contra, totum est congregatio partium. Sed partes poenitentiae sunt acceptae ex parte poenitentis, scilicet contritio, confessio et satisfactio. Ergo sacramentum poenitentiae magis consistit in actu poenitentis quam in sacerdotis absolutione.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod verba sacerdotis absolventis debeant esse per modum deprecationis. Quia Leo Papa dicit quod indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri ; et loquitur de absolutione per sacerdotes facta. Ergo absolutio debet fieri per modum deprecationis.
  2. Praeterea, solus Deus remittit peccata. Sed poenitentia est ad remissionem peccatorum ordinata. Ergo absolutio, ex qua poenitentia efficaciam habet, debet fieri per modum orationis ad Deum.

 

Sed contra est quod poenitentia habet certum effectum, sicut et alia sacramenta. Sed propter certitudinem effectus in aliis sacramentis utimur verbis indicativis. Ergo similiter debet esse in poenitentia.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod quando aliquis effectus procedit ex multis causis simul aggregatis, tunc nulla earum est causa per se, sed omnes sunt una causa, sicut patet de trahentibus navem. Unde cum effectus poenitentiae non sequatur nisi aliquo modo existentibus omnibus quae ad poenitentiam requiruntur, omnia illa habent rationem unius causae respectu illius effectus. Et quia sacramenta efficiunt significando, ideo omnia etiam habent rationem unius signi, dum unumquodque incomplete significat illum effectum ; et propter hoc omnia sunt unum sacramentum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non repraesentatur sufficienter effectus poenitentiae per quodlibet illorum plurium, sed per omnia simul ; et ideo omnia sunt unum signum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod actus poenitentis, ut dictum est, sunt materia huius sacramenti, sicut materiale elementum in aliis ; unde sicut ex materia et forma in aliis sacramentis efficitur unum sacramentum ; ita hic ex actu poenitentis, et absolutione sacerdotis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod poenitentia ante Baptismum non est sacramentum. De mortalibus autem et venialibus poenitentia post Baptismum est sacramentum, non duo, sed unum : quia principaliter ordinatur hoc sacramentum ad mortale, et per consequens ad veniale.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod in sacramentis in quibus est materia et forma, significatio est ex parte materiae principaliter, sed efficacia ex parte formae ; et ideo cum actus poenitentis in hoc sacramento sint sicut materia, et absolutio sacerdotis sicut forma ; principaliter hoc sacramentum quantum ad rationem significandi consistit in actu poenitentis ; sed quantum ad efficaciam, in absolutione sacerdotis.

 

ad 1. Et per hoc patet solutio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illud quod est materia in aliis sacramentis, est elementum exterius exhibitum ; hic autem quod est loco materiae et signi, est actus ex interiori procedens ; et ideo non est simile quantum ad susceptionem in hoc sacramento et in aliis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in Baptismo multiplicatio non fit ex parte formae, sed ex parte materialis in Baptismo, scilicet immersionis ; et ita etiam partes poenitentiae assignantur ex parte poenitentis magis quam ex parte absolventis ; et sicut prolatio formae non dividitur contra tres immersiones, ita absolutio sacerdotis non ponitur pars contra tres alias partes poenitentiae.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quaedam sacramenta sunt, in quibus ex administratione sacramenti semper consequitur aliquis effectus in suscipiente, nec impeditur propter indispositionem voluntatis suscipientis, sicut est in omnibus sacramentis quae imprimunt characterem ; et ideo in illis verba propter certitudinem exprimunt praesentialiter effectum sacramenti, vel per modum indicativum, sicut in Baptismo et confirmatione, vel per modum imperativum, sicut in ordine. In poenitentia autem impeditur omnis effectus absolutionis per indispositionem voluntatis : et tamen ipsa absolutio, quantum est de se, sufficienter et certitudinaliter inducit effectum suum, nisi sit aliquod impedimentum ; et ideo absolutio per modum indicativum fit, sed praemittitur deprecatio, scilicet misereatur, ut effectus absolutionis non impediatur. Tamen non est de esse sacramenti, sed de bene esse ipsius.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

ARTICULUS III

Utrum sacramentum poenitentiae habeat institutionem

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum poenitentiae non habeat institutionem. Quia illud quod est de iure naturali, non indiget institutione. Sed de dictamine iuris naturalis est quod homo poeniteat de malefactis. Ergo non debet habere institutionem.
  2. Praeterea, poenitentia eadem est quae est sacramentum et virtus. Sed poenitentiae virtus non habet institutionem, sicut nec aliae virtutes. Ergo nec poenitentiae sacramentum.

 

Sed contra est quod institutio ponitur in definitione sacramenti ab Hugone data, ut supra, I dist., patuit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod ante Christum fuerit hoc sacramentum institutum. Poena enim gehennalis praeparata est peccatoribus ante peccatum, ut patet per hoc quod dicitur Isa. 30, 33 : Praeparata est ab heri Topheth : idest, ab initio praeparata est poena praedicta impiis. Sed Deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum. Ergo etiam ante peccatum praeparatum est remedium contra peccatum, quod est poenitentia ; et sic ante Christum poenitentia est instituta.
  2. Praeterea, dominus sacramentum Eucharistiae instituit conficiendo. Ergo poenitentiae sacramentum similiter instituit poenam imponendo. Sed statim post peccatum in lege naturae poenam peccato imposuit, ut patet Gen. 3. Ergo in lege naturae ante Christi adventum sacramentum poenitentiae fuit institutum.
  3. Praeterea, partes poenitentiae sacramenti sunt contritio et confessio et satisfactio. Sed ante Christum tempore legis Moysi praecipitur contritio, Ioel 2, 13 : Scindite corda vestra, et confessio, Proverb. 28, 13 : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur ; et satisfactio Lev. 4 et 5, ubi praecipitur quid pro quolibet peccato offerendum sit. Ergo poenitentiae sacramentum institutum fuit ante Christi adventum.

 

Sed contra, poenitentia est sacramentum perfectionis : quia per eam consequimur remissionem peccatorum. Sed ante Christi adventum non erant aliqua sacramenta perfectionis : quia neminem ad perfectum adduxit lex ; Hebr. 7, 19. Ergo poenitentiae sacramentum non fuit ante adventum Christi institutum.

  1. Praeterea, sacramentum poenitentiae efficaciam habet ex clavibus Ecclesiae. Sed claves non fuerunt ante adventum Christi. Ergo nec poenitentiae sacramentum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non sit institutum in nova lege post Christi adventum. Quia lex nova est lex remissionis et gratiae. Sed poenitentia est sacramentum punitionis : quia est vindicta quaedam, ut Augustinus dicit. Ergo non debuit nova lege institui.
  2. Praeterea, institutio sacramentorum cum pertineat ad potestatem excellentiae, soli Christo competit. Sed Christus non legitur instituisse hoc sacramentum : non enim potest dici quod instituerit ubi dicit Matth. 3, 2 : Poenitentiam agite ; quia eadem ratione Ioannes instituisset, qui prius hoc praedicavit ; et etiam nondum erant claves Ecclesiae, quae efficaciam sacramento isti praebent : nec iterum potest dici quod instituerit quando misit leprosos ad sacerdotes : quia dispensatio huius sacramenti non pertinet ad sacerdotes legales, ad quos leprosi missi fuerunt. Ergo hoc sacramentum non est in nova lege institutum.
  3. Praeterea, sacramento Eucharistiae, quod Christus instituit, ipse etiam est usus. Sed nunquam legitur usus hoc sacramento, quia Ioan. 8, peccatum adulterae remisit sine hoc sacramento, quia poenam satisfactoriam non iniunxit. Ergo ipse non instituit.

 

Sed contra, poenitentia est sacramentum novae legis. Sed sacramenta alicuius legis in illa lege habent institutionem. Ergo in nova lege est institutum.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sacramentum poenitentiae consistit in determinato modo agendi poenitentiam : qui quidem modus non est similiter apud omnes, nec in omni tempore ; et ideo obligatio ad illum modum est ex aliqua institutione : et propter hoc, sacramentum poenitentiae institutionem habet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod lex naturalis dictat homini quod sit poenitendum ; sed modus talis poenitentiam agendi qui observatur in sacramento poenitentiae, non est ex legis naturalis dictamine, sed ex institutione.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod poenitentia est virtus quantum ad hoc quod est de dictamine legis naturalis : et ideo non habet institutionem inquantum est virtus, sed quantum ad modum determinatum ex quo habet quod sit sacramentum ; et utrumque in una poenitentia invenitur ; et ideo eadem poenitentia est sacramentum et virtus, et quantum ad aliquid de iure naturali, et quantum ad aliquid ex institutione.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod quando variatur aliquid quod est de essentia rei, non est eadem res numero ; unde cum determinatus modus qui in Ecclesia a poenitentibus observatur, sit de essentia huius sacramenti ; hoc sacramentum non fuit antequam iste modus poenitendi esset. Et quia iste modus non fuit ante Christi adventum, ideo nec sacramentum poenitentiae antea fuisse debet dici ; quamvis esset aliquid simile etiam ante Christi adventum, et aliquis modus poenitentiam agendi. Et in lege quidem Moysi erat determinatus modus ; sed alius quam modo sit ; tempore autem legis naturae non erat aliquis modus determinatus ; sed quilibet, secundum quod sibi veniebat in cor, modum poenitendi sibi determinabat : quia sacramenta omnia illius temporis voto celebrabantur, secundum Hugonem ; et sic poenitentia est sacramentum et veteris legis, et novae legis, et legis naturae ; et inquantum est sacramentum novae legis, non fuit ante Christi adventum institutum ; inquantum fuit legis naturae, non fuit determinate institutum, sed admonitus fuit homo ut sibi determinaret aliquem poenitendi modum : quae quidem admonitio esse non debuit ante culpam, post quam magis medicinae necessitas cognoscitur ; et sic poenitentia, etsi non inquantum est sacramentum novae legis, tamen aliquo modo fuit instituta ante Christi adventum ; sed nullo modo ante peccatum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sacramentum etiam poenitentiae praeparatum erat in Dei praevisione ante peccatum, sed non institutione ; sicut et poena Inferni non erat ordinata ad hominis poenam ante peccatum, sed in Dei praevisione ; sed ad poenam Daemonis, qui iam peccaverat, erat etiam actu ordinata.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod illa impositio poenae non fuit poenitentiae sacramenti, sed magis actus vindicativae iustitiae, cum ad poenitentiam admonuit, ubi dixit : Adam ubi es ? Ubi secundum Glossam inducitur ad recognitionem peccati.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in lege Moysi erat aliqua confessio : quia in generali profitebatur peccatum suum oblationem in lege faciens pro peccato statutam, non autem in speciali, sicut est in nova lege : nec iterum fiebat sacerdoti habenti claves, quae confessio est sacramentalis : nec satisfactio erat secundum arbitrium talis sacerdotis : nec contritio cum proposito talis confessionis et satisfactionis ; et ideo aliqua poenitentia erat tunc, sed non quae nunc est sacramentum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod poenitentia in diversis locis est a Deo instituta quantum ad diversa. Quantum enim ad utilitatem est instituta Matth. 3, 2, ubi dicit : poenitentiam agite : unde sequitur : appropinquabit enim regnum caelorum ; sed quantum ad necessitatem, ubi dixit Luc. 13, 5 : Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis ; sed quantum ad potestatem clavium Matth. 16, 19, ubi dixit Petro : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ; et Ioan. 20, 23, ubi dixit omnibus : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; sed postea Iacobus expressit aliquid de poenitentiae modo, Iacobi 5, 16, ubi dixit : Confitemini alterutrum peccata vestra.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod poena quae assumitur in poenitentia, est quasi nihil respectu poenae quae dimittitur ; et ideo poenitentia est magis remissionis sacramentum quam punitionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod dominus prius instituit Matth. 3, poenitentiae sacramentum, ut dictum est, cum dixit : poenitentiam agite. Non est enim idem poenitere et poenitentiam agere : quia agere poenitentiam est exterius poenitentiam interiorem demonstrare. Nec Ioannes instituit, quamvis similiter praedicasset : quia Ioannes praedicavit ut praeco regis ; Christus ut rex, et legifer noster, cuius erat sermo potestatem habens, ut dicitur Matth. 7. Sed ubi ad sacerdotes remisit, non instituit, sed praefiguravit sacramentum poenitentiae.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus nullo sacramento usus est, nisi sibi assumendo, ut exemplum aliis daret ; unde etiam ipse non baptizabat, sed discipuli eius, ut dicitur Ioan. 3 ; et ideo quia poenitentiae usus quantum ad ipsum non competebat ei qui peccatum non fecit, ideo nec quantum ad alios eo usus est ; sed sicut sacramentorum dominus effectum sacramenti sine sacramentalibus praebebat.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Revocabit sententiam etc. : hoc intelligendum est quantum ad ultimum misericordiae effectum, qui est vita aeterna. Sed originalia, pluraliter dicit propter hoc quod ad diversa peccata actualia inclinat, ut in II Lib., dist. 35, dictum est. Sed ut satisfecit digne et sufficienter : verum est, si intelligatur de sufficientia respectu consecutionis gloriae ; alias falsum est : et procedit hic secundum errorem qui in XIV dist., quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 1, improbatus est, ut scilicet non cadat aliquis, si vera sit. Et ita reus constituitur : ly ita non dicit aequalitatem, sed similitudinem.