Distinctio XXX — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam ostendit Magister quod consensus matrimonii impeditur per coactionem, hic ostendit quod impeditur per errorem ; et dividitur haec distinctio in partes tres :

in prima determinat de impedimento erroris ;

in secunda de consensu qui fuit in matrimonio b. virginis, ibi : praemissis aliquid addendum est ;

in tertia de causa finali matrimonii, ibi : exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium.

 

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quis error matrimonium impediat :

secundo obiicit in contrarium, ibi : sed obicitur de Iacob etc. ;

tertio solvit, ibi : sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur.

 

Praemissis aliquid addendum est. Hic determinat de consensu quod fuit in matrimonio b. virginis ; et circa hoc duo facit :

primo ostendit cuiusmodi consensus ille fuit ;

secundo ostendit quod matrimonium illud fuit perfectum, ibi : inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit coniugium.

 

Exposito quae sit efficiens causa matrimonii et cetera. Hic determinat de causa finali matrimonii ;

et primo de causis matrimonii in generali ;

secundo de causis matrimonii b. virginis, ibi : habuit autem coniugium Mariae et Ioseph alias causas speciales.

 

Circa primum duo facit :

primo ponit causas finales matrimonii, et principales et secundarias ;

secundo excludit errorem, ibi : nec est assentiendum illis qui dicunt, non esse coniugium quod propter has causas minus honestas contrahitur.

Ubi duo facit :

primo ostendit quod malus finis non facit quod non sit matrimonium ;

secundo ostendit quod non facit quod non sit matrimonium bonum, ibi : et licet fine non bono contrahatur coniugium, quando species contrahentis movet animum, coniugium tamen bonum est.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de matrimonio in communi.

Secunda de matrimonio beatae virginis.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Utrum error de sui natura matrimonium impediat ;
  2. Quis error ;
  3. De causa finali matrimonii.

 

 

ARTICULUS I

Utrum error debeat poni matrimonii impedimentum per se

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod error non debeat poni matrimonii impedimentum per se. Consensus enim, qui est causa efficiens matrimonii, impeditur sicut et voluntarium. Sed voluntarium, secundum philosophum in III Ethic., cap. 7, ponitur impediri per ignorantiam, quae non est idem quod error : quia ignorantia nullam cognitionem ponit ; sed error ponit ; eo quod approbare falsa pro veris sit error, secundum Augustinum. Ergo non debuit hic poni impedimentum matrimonii error, sed magis ignorantia.
  2. Praeterea, illud potest impedire matrimonium de sui natura, quod habet contrarietatem ad bona matrimonii. Sed error non est huiusmodi. Ergo error, de sui natura, non impedit matrimonium.
  3. Praeterea, sicut consensus requiritur ad matrimonium, ita intentio requiritur ad Baptismum. Sed si aliquis baptizat Ioannem, et credit baptizare Petrum, nihilominus Ioannes vere baptizatus est. Ergo error non excludit matrimonium.
  4. Praeterea, inter Liam et Iacob fuit verum matrimonium. Sed ibi fuit error. Ergo error non excludit matrimonium.

 

Sed contra est quod in Digestis dicitur : quid tam contrarium est consensui, quam error ? Sed consensus requiritur ad matrimonium. Ergo error matrimonium impedit.

  1. Praeterea, consensus aliquid voluntarium nominat. Sed error impedit voluntarium : quia voluntarium, secundum philosophum, et Gregorium Nyssenum, et Damascenum, est cuius principium est in aliquo sciente singularia, in quibus est actus ; quod erranti non competit. Ergo error matrimonium impedit.

 

Respondeo : Dicendum, quod quidquid impedit causam, de sui natura impedit et effectum similiter. Consensus autem est causa matrimonii, ut dictum est ; et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium. Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum intellectus. Deficiente autem primo, necessarium est defectum contingere in secundo ; et ideo, quando error cognitionem impedit, sequitur etiam in ipso consensu defectus, et per consequens in matrimonio ; et sic error de iure naturali habet quod evacuet matrimonium.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia differt, simpliciter loquendo, ab errore : quia ignorantia de sui ratione non importat aliquem cognitionis actum : sed error ponit iudicium rationis perversum de aliquo. Tamen quantum ad hoc quod est impedire voluntarium, non differt utrum dicatur ignorantia vel error : quia nulla ignorantia potest impedire voluntarium nisi quae habet errorem adiunctum, eo quod actus voluntatis praesupponit aestimationem sive iudicium de aliquo in quod fertur. Unde si est ibi ignorantia, oportet esse errorem ; et ideo etiam ponitur error quasi causa proxima.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis non contrarietur secundum se matrimonio, contrariatur tamen ei quantum ad causam suam.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod character baptismalis non causatur ex intentione baptizantis directe, sed ex elemento materiali exterius adhibito. Intentio autem operatur solum ut dirigens elementum materiale ad effectum proprium. Sed vinculum coniugale ex ipso consensu causatur directe ; et ideo non est simile.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod, sicut Magister in littera dicit, matrimonium quod fuit inter Liam et Iacob non fuit perfectum ex ipso concubitu qui ex errore contingit, sed ex consensu qui postmodum accessit. Tamen uterque de peccato excusatur, ut in littera patet.

 

 

ARTICULUS II

Utrum omnis error matrimonium impediat

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis error matrimonium impediat, et non solum error conditionis aut personae, ut in littera dicitur. Quia quod alicui convenit secundum se, convenit ei secundum totum suum ambitum. Sed error de sui natura habet quod matrimonium impediat, ut dictum est. Ergo omnis error matrimonium impedit.
  2. Praeterea, si error, inquantum huiusmodi, matrimonium impedit, magis error magis debet impedire. Sed magis est error fidei, qui est in haereticis non credentibus hoc sacramentum, quam error personae. Ergo magis debet impedire quam error personae.
  3. Praeterea, error non evacuat matrimonium nisi inquantum tollit voluntarium. Sed ignorantia cuiuslibet circumstantiae voluntarium tollit, ut patet in III Ethicor. Ergo non solum error conditionis seu personae matrimonium impedit.
  4. Praeterea, sicut conditio servitutis est aliquid annexum accidens personae, ita qualitas corporis aut animi. Sed error conditionis impedit matrimonium. Ergo eadem ratione error qualitatis aut fortunae.
  5. Praeterea, sicut ad conditionem personae pertinet servitus et libertas, ita nobilitas vel ignobilitas, aut dignitas status, et privatio eius. Sed error conditionis libertatis vel servitutis impedit matrimonium. Ergo et error aliorum dictorum.
  6. Praeterea, sicut conditio servitutis impedit, ita etiam disparitas cultus, et impotentia coeundi, ut infra dicetur. Ergo sicut error conditionis ponitur impedimentum matrimonii, ita error circa alia huiusmodi deberet impedimentum matrimonii poni.

 

Sed contra, videtur quod nec error personae matrimonium impediat. Quia sicut emptio est quidam contractus, ita et matrimonium. Sed in emptione et venditione si detur aurum aequivalens pro alio auro, non impeditur venditio. Ergo nec matrimonium impeditur, si pro una muliere alia accipiatur.

  1. Praeterea, potest contingere quod per multos annos isto errore detineantur, et filios et filias generent simul. Sed grave esset dicere, quod tunc essent dividendi. Ergo error primus non frustravit matrimonium.
  2. Praeterea, potest contingere quod frater viri in quem se credidit consentire mulier, offeratur ei, et cum eo commisceatur carnaliter. Videtur ergo quod non possit redire ad illum in quem consentire se credidit, sed debeat stare cum fratre eius ; et sic error personae non impedit matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum, quod sicut error ex hoc quod involuntarium causat, habet excusare peccatum, ita quod matrimonium impediat ex eodem. Error autem non excusat a peccato, nisi sit illius circumstantiae cuius appositio vel remotio facit differentiam liciti et illiciti in actu. Si enim aliquis percutiat patrem baculo ferreo, quem credit ligneum esse, non excusatur a toto, quamvis forte a tanto ; sed si credat quis percutere filium causa disciplinae, et percutiat patrem, excusatur a toto, diligentia debita adhibita. Unde oportet quod error qui matrimonium impedit, sit alicuius eorum quae sunt de essentia matrimonii. Duo autem includit matrimonium ipsum ; scilicet personas quae coniunguntur, et mutuam potestatem in invicem, in qua matrimonium consistit. Primum autem tollitur per errorem personae ; secundum per errorem conditionis, quia servus non potest potestatem sui corporis alteri tradere sine consensu domini sui ; et propter hoc hi duo errores matrimonium impediunt, et non alii.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod error non habet ex natura generis quod impediat matrimonium, sed ex natura differentiae adiunctae ; prout scilicet est error alicuius eorum quae sunt de essentia matrimonii.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod error infidelis de matrimonio est circa ea quae sunt matrimonium consequentia, sicut an sit sacramentum, vel an sit licitum ; et ideo error talis matrimonium non impedit, sicut nec error circa Baptismum impedit acceptionem characteris, dummodo intendat facere vel recipere quod Ecclesia dat, quamvis credat nihil esse.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non quaelibet ignorantia circumstantiae causat involuntarium quod excusat peccatum, ut dictum est ; et propter hoc ratio non sequitur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod diversitas fortunae non variat aliquid eorum quae sunt de essentia matrimonii, nec diversitas qualitatis, sicut facit conditio servitutis ; et ideo ratio non sequitur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod error nobilitatis, inquantum huiusmodi, non evacuat matrimonium eadem ratione qua nec error qualitatis. Sed si error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae, tunc impedit matrimonium ; unde si consensus mulieris feratur in istam personam directe, error de nobilitate ipsius non impedit matrimonium. Si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit ille, tunc si alius praesentetur ei quam filius regis, est error personae, et impedietur matrimonium.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod error etiam illorum impedimentorum matrimonii quantum ad ea quae faciunt personas illegitimas, impedit matrimonium. Sed ideo de errore illorum non facit mentionem, quia illa impediunt matrimonium sive cum errore sive sine errore sint ; ut si aliqua contrahat cum subdiacono, sive sciat, sive non sciat, non est matrimonium. Sed conditio servitutis non impedit, si servitus sciatur ; et ideo non est simile.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod pecunia in contractibus accipitur quasi mensura aliarum rerum, ut patet in V Ethic., et non quasi propter se quaesita ; et ideo si non detur illa pecunia quae creditur sed alia aequivalens, nihil obest contractui ; sed si in re quaesita propter se esset error, impediretur contractus, sicut si alicui venderetur asinus pro equo ; et similiter est in proposito.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod quantumcumque fuerit cum ea, nisi de novo consentire velit, non est matrimonium.

ad 9. Ad nonum dicendum, quod si ante non consenserat in fratrem eius, potest eum quem per errorem accepit, retinere ; nec potest ad fratrem eius redire, praecipue si sit cognita carnaliter ab eo quem accepit. Si autem consenserat in primum per verba de praesenti, non potest secundum habere primo vivente ; sed potest vel saeculum relinquere, vel ad primum redire : et ignorantia facti excusat peccatum, sicut et excusaretur post consummatum matrimonium, si a consanguineo viri fraudulenter cognosceretur : quia fraus alterius non debet sibi praeiudicare.

 

 

ARTICULUS III

Utrum matrimonium possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam. Unius enim una est ratio. Sed matrimonium est unum sacramentum. Ergo non potest fieri ex alterius finis intentione quam illius ad quem a Deo institutum est, scilicet ad procreationem prolis.
  2. Praeterea, coniunctio matrimonii est a Deo, ut patet Matth. 19, 6 : Quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed coniunctio quae fit propter turpes causas, non est a Deo. Ergo non est matrimonium.
  3. Praeterea, in aliis sacramentis si non servetur intentio Ecclesiae, non est verum sacramentum. Sed intentio Ecclesiae in sacramento matrimonii non est ad aliquam turpem causam. Ergo si ex aliqua turpi causa matrimonium contrahatur, non erit verum matrimonium.
  4. Praeterea, secundum Boetium, cuius finis bonus, ipsum quoque bonum. Ergo non est matrimonium, si propter malum finem fiat.
  5. Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Sed ibi non cadit aliqua turpitudo. Ergo nec matrimonium potest contrahi propter aliquam turpem causam.

 

Sed contra est, quia qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat. Ergo et qui contrahit cum aliqua, intentione lucri, verum est matrimonium.

  1. Praeterea, hoc idem probatur per exempla et auctoritates quae ponuntur in littera.

 

Respondeo : Dicendum, quod causa finalis matrimonii potest accipi dupliciter ; scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa matrimonii est ad quam matrimonium est de se ordinatum ; et haec semper bona est ; scilicet procreatio prolis, et fornicationis vitatio. Sed per accidens causa finalis ipsius est hoc quod contrahentes intendunt ex matrimonio. Et quia hoc quod ex matrimonio intenditur, consequitur ad matrimonium ; et priora non variantur ex posterioribus, sed e converso ; ideo ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem vel malitiam, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Et quia causae per accidens sunt infinitae ; ideo infinitae tales causae possunt esse matrimonii, quarum sunt quaedam honestae, et quaedam inhonestae.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verum est de causa per se et principali ; sed quod habet unum finem per se et principalem, potest habere plures fines secundarios per se, et infinitos per accidens.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod coniunctio potest accipi pro ipsa relatione quae est matrimonium ; et talis semper est a Deo, et bona est a quacumque fiat causa : vel pro actu eorum qui coniunguntur ; et sic est quandoque mala, et non est a Deo, simpliciter loquendo. Nec est inconveniens quod aliquis effectus sit a Deo cuius causa mala est ; sicut proles quae ex adulterio suscipitur. Non enim est ex causa illa inquantum est mala, sed inquantum aliquid habet de bono, secundum quod est a Deo, quamvis non simpliciter sit a Deo.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod intentio Ecclesiae quae intendit tradere sacramentum, est de necessitate cuiuslibet sacramenti, ita quod ea non observata nihil in sacramentis agitur ; sed intentio Ecclesiae quae intendit utilitatem ex sacramento provenientem, est de bene esse sacramenti et non de necessitate eius : unde si non observetur, nihilominus est verum sacramentum ; sed praetermittens hanc intentionem peccat ; sicut si in Baptismo non intendatur sanitas mentis quam Ecclesia intendit. Similiter ille qui intendit matrimonium contrahere, quamvis matrimonium non ordinet ad illum finem quem Ecclesia intendit, nihilominus verum matrimonium contrahit.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod illud malum intentum non est finis matrimonii, sed contrahentium.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod ipsa unio est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae, et non operatio unitorum : ideo ratio non sequitur.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de matrimonio beatae virginis, et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De voto et matrimonio beatae virginis ;
  2. Utrum fuerit illud matrimonium perfectum ;
  3. Utrum fuerit aliquando consummatum, ut Elvidius dixit.

 

 

ARTICULUS I

Utrum beata virgo debuerit virginitatem vovere

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non debuerit virginitatem vovere. Quia in lege maledictio debebatur illis qui semen non relinquebant super terram, ut patet Deuter. 7. Sed adhuc durabat status legis. Ergo non debuit virginitatem vovere.
  2. Praeterea, votum virginitatis pertinet ad perfectionem consiliorum. Sed talis perfectio debuit a Christo inchoari, qui venit legem consiliis adimplere. Ergo ante Christi adventum non debuit virginitatem vovere.

 

Sed contra, in matre Christi debebat omnis esse perfectio. Sed votum virginitatis est de maximis perfectionibus. Ergo non debuit ei deesse.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod non debuit esse matrimonio iuncta. Quia voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere est damnabile, ut Hieronymus dicit. Sed nihil damnabile debuit esse in beata virgine. Ergo postquam virginitatem vovit, nubere non debuit.
  2. Praeterea, vovens virginitatem periculo se exponeret, si se in potestatem viri traderet. Sed hoc est peccatum. Ergo beata virgo non debuit sui potestatem alteri tradere nubendo ; ergo nec nubere.
  3. Praeterea, quicumque consentit in matrimonium, consentit aliquo modo in carnalem copulam, ad minus implicite. Sed consensus in carnalem copulam aliquid diminuit de puritate virginitatis, ad minus inquantum ad virginitatem mentis. Cum ergo matri Dei deberetur talis puritas qua maior sub Deo nequit intelligi, ut Anselmus dicit, videtur quod non debuit nubere.

 

Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 18 : Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph ; in textu, et Glossa.

  1. Praeterea, Christus sua nativitate debuit ita virginitatem commendare, quod nuptiis non derogaret. Non autem melius potuit utrumque approbare quam ut de virgine nupta nasceretur. Ergo et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod causae matrimonii eius assignatae in littera non sint convenientes. Quia Diabolus, cum habeat lucida naturalia, plura potest cognoscere naturali cognitione quam homo. Sed homo etiam sensu potest cognoscere de aliqua an sit virgo. Ergo multo fortius Diabolus hoc scire poterat.
  2. Praeterea, Diabolus bene scit quod illa est virgo quae nunquam coniuncta est viro. Sed Diabolus scire poterat quod Ioseph nunquam carnaliter ei coniunctus fuerat. Ergo per hoc quod erat nupta, non occultabatur ei virginitas matris Dei.
  3. Praeterea, mysterium divinitatis Christi non minus miraculis quam virginitate matris demonstratum est. Sed illa miracula Diabolus vidit. Ergo non oportuit quod mysterium incarnationis eius ei per nuptias matris celaretur.
  4. Item, si non esset nupta, non poterat lapidari propter suspicionem fornicationis, quasi adultera. Ergo videtur quod non propter hoc oportebat eam nubere.
  5. Praeterea, ex hoc quod nupta fuisset, Iudaei magis aedificati fuissent ad fidem, qui scriptum invenerunt : ecce virgo concipiet ; et ita virginitas matris non debuit vir per nuptias occultari.
  6. Item, Christus venit ut labores nostros sustineret, et per hoc auferret. Ergo non oportuit quod haberet mater eius virum ad eius obsequia.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum, quod in beata virgine debuit apparere omne illud quod perfectionis fuit. Virginitas autem, quamvis in se optima, tamen pro tempore illo ei matrimonium praeferebatur propter expectationem benedicti seminis per viam generationis venturi ; et ideo beata virgo vovit virginitatem tamquam optimum et sibi acceptissimum ; non tamen simpliciter, sed sub conditione honestissima, haec scilicet, nisi Deus aliter ordinaret : nec istam conditionem apposuit ut dubitaret an vellet virgo permanere, sed an deberet ; et hoc est quod Augustinus in littera dicit, quod proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ordinaret.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo fuit confinium veteris et novae legis, sicut aurora diei et noctis ; et ideo votum eius sapuit novam legem, inquantum virginitatem vovit ; et veterem, inquantum conditionem apposuit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod perfectio consiliorum quantum ad consummationem incipere debuit a Christo ; sed quantum ad aliquam inchoationem convenienter a matre eius incepit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod conveniens fuit matrem Christi matrimonio esse iunctam tum propter causas in littera assignatas, tum etiam propter alias causas : quarum prima est, ut significaret Ecclesiam, quae est virgo et sponsa. Secunda, ut per Ioseph genealogia Mariae texeretur : non enim erat consuetudo apud Hebraeos ex parte mulierum genealogiam computare. Tertia, ut virginibus excusatio tolleretur, si de fornicatione infamantur. Quarta, ut nuptias Christus sua nativitate approbaret. Quinta, ut maior perfectio virginitatis in beata virgine ostenderetur, dum in ipso matrimonio virgo permansit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod post votum virginitatis absolute factum non potest aliquis in matrimonium consentire sine peccato : quia si sit votum solemne, non fit verum matrimonium ; si autem sit votum simplex, verum matrimonium est quod sequitur ; tamen peccant contrahentes. Votum autem beatae virginis non fuit solemne, sed simplex in corde expressum ; nec absolutum, sed sub conditione, ut in littera patet ; et ideo potuit sine peccato ex speciali spiritus sancti consilio, cuius dispositio conditionaliter in suo voto cadebat, in matrimonium consentire.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod beata virgo antequam contraheret cum Ioseph, fuit certificata divinitus quod Ioseph in simili proposito erat ; et ideo non se commisit periculo nubens. Nec tamen propter hoc aliquid veritati deperiit, quia illud propositum non fuit conditionaliter in consensu appositum : talis enim conditio cum sit contra matrimonii bonum, scilicet prolem procreandam, matrimonium tolleret.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod copula carnalis cecidit implicite sub consensu beatae virginis, sicut actus implicite continetur in potentia, ut ex supra dictis, dist. XXVIII, qu. 1, art. 4, patet. Potentia autem ad carnalem copulam non contrariatur virginitati, nec diminuit aliquid de puritate ipsius nisi ratione actus ; qui quidem nunquam fuit in proposito beatae virginis, sed erat iam certificata quod actus nunquam sequi deberet.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod rationes quae in littera ponuntur, convenientes sunt : quarum una accipitur ex parte conceptus, scilicet ut partus Diabolo celaretur ; secunda ex parte matris, ut scilicet non lapidaretur ; tertia ex parte Ioseph, scilicet ut obsequeretur et matri et puero, et testimonium praeberet virginitatis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Diabolus cognitione naturali bene potuisset perpendere virginitatem matris Dei cum toto hoc quod nupta erat, nisi prohibitus fuisset a diligenti examinatione eorum quae circa ipsam erant, divina virtute.

ad 2. Et similiter dicendum ad secundum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod per alia etiam miracula non aperte poterat cognoscere ipsum esse filium Dei : quia simul videbat in eo signa infirmitatis et virtutis ; unde si aliquando aliquid de divinitate eius confitebatur, magis ex praesumptione quam ex certitudine procedebat. Sed hoc propter praecedens vaticinium fuisset certissimum signum filii Dei viventis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod intelligitur de lapidatione infamiae : vel quia erat de stirpe sacerdotali ex parte matris ; quod patet ex hoc quod Elisabeth, quae erat de filiabus Aaron, dicitur eius cognata. Luc. 1. Filia autem sacerdotis, etiam non nupta, deprehensa in stupro exurebatur, ut patet Lev. 21 : sed ex parte patris erat de stirpe David. Bene enim poterant per matrimonium coniugi filiae Aaron illis de tribu regia, vel etiam quibuslibet alterius tribus, eo quod non acceperant hereditatem divisam ab aliis tribubus ; et sic ex hoc non potuit confusio sortium provenire, quae erat causa prohibitionis matrimonii contrahendi inter illos qui erant de diversis tribubus.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod dominus maluit permittere Iudaeos dubitare de deitate sua quam de castitate matris, sciens lubricam esse virginitatis famam, ut Ambrosius dicit.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod Christus non debuit necessitatis solatium refutare : quia hoc perversitatis magis est quam humilitatis.

 

 

ARTICULUS II

Utrum matrimonium praedictum fuerit perfectum

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium praedictum non fuerit perfectum. Perfectum enim matrimonium ex absoluto consensu procedit. Sed beata virgo non absolute in matrimonium consensisse videtur, sicut nec absolute vovisse ; cum in utroque se dispositioni divinae commiserit, ut in littera dicitur. Ergo non fuit perfectum matrimonium.
  2. Praeterea, significatio est de essentia matrimonii, inquantum est sacramentum. Sed matrimonium illud non fuit perfectum in consignificatione, ut in littera dicitur. Ergo non fuit perfectum sacramentum.
  3. Praeterea, ubi deest ultima consummatio, non est vera perfectio. Sed matrimonium beatae virginis nunquam fuit consummatum. Ergo non fuit vere perfectum.
  4. Praeterea, perfectum dicitur esse matrimonium ex eo quod habet bonum prolis. Sed illud matrimonium non habuit bonum prolis, quia proles quae fuit in illo matrimonio educata, non fuit effectus illius matrimonii, sicut nec filius adoptivus dicitur bonum matrimonii. Ergo non fuit perfectum matrimonium.
  5. Praeterea, post perfectum matrimonium non licet alicui sponsam dimittere. Sed Ioseph, quamvis esset iustus, volebat eam occulte dimittere, ut dicitur Matth. 1. Ergo nondum erat perfectum matrimonium.

 

Sed contra, Dei perfecta sunt opera, Deut. 32, 4. Sed illud matrimonium fuit divinitus inspiratum. Ergo fuit perfectum.

  1. Praeterea, per matrimonium non dicuntur aliqui coniuges, nisi sit perfectum. Sed Maria dicitur coniux Ioseph. Matth. 1. Ergo fuit inter eos perfectum matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum, quod duplex est perfectio matrimonii. Una quantum ad esse ipsius, quae fit per consensum verbis de praesenti expressum ; et tali perfectione matrimonium illud perfectum fuit. Alia est perfectio quantum ad operationem ; et sic non fuit perfectum, quia actus proprius matrimonii est carnalis copula.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo absolute in matrimonium consensit, ut certificata divinitus ; sed in matrimonium sic consentiens virginitatem suam Deo commisisse in littera dicitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod significatio non quaelibet est de essentia sacramenti, sed illa qua significatur effectus sacramenti ; et ideo ratio non sequitur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de secunda perfectione quae consummatio dicitur matrimonii.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod proles non dicitur bonum matrimonii solum inquantum per matrimonium generatur, sed inquantum in matrimonio suscipitur et educatur ; et sic bonum illius matrimonii fuit proles illa et non primo modo. Nec tamen de adulterio natus, nec filius adoptivus qui in matrimonio educatur, est bonum matrimonii : quia matrimonium non ordinatur ad educationem illorum, sicut hoc matrimonium fuit ad hoc ordinatum specialiter quod proles illa susciperetur in eo, et educaretur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod Ioseph noluit eam dimittere quasi aliam ducturus, vel propter aliquam suspicionem, sed quia timebat tantae sanctitati cohabitare propter reverentiam ; unde dictum est ei : Noli timere, Matth. 1, 20.

 

 

ARTICULUS III

Utrum matrimonium illud fuerit aliquando consummatum

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium illud fuerit aliquando consummatum. Dicitur enim Matth. 1, 18 : Antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. Et item 25 : Non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum. Ergo videtur quod post cognoverit eam.
  2. Praeterea, primum dicitur respectu secundi. Sed Christus in auctoritate inducta dicitur primogenitus filius virginis. Ergo post primum habuit alium ; et sic matrimonium illud, saltem post Christi nativitatem, consummatum fuit.
  3. Praeterea, non defuerunt verba Evangelistis ad exprimendum suam intentionem. Sed nunquam expresserunt, quod Ioseph amplius eam non cognosceret. Ergo post Christi generationem matrimonium fuit consummatum.
  4. Praeterea, Ioseph dicitur pater Christi in pluribus Evangelii locis, et dicitur etiam habere fratres ; quod non esset, si matrimonium illud nunquam fuisset consummatum. Ergo et cetera.
  5. Praeterea, duo corpora non possunt simul esse in eodem loco. Ergo Christus non potuit exire de ventre matris integritate virginitatis manente ; et sic non fuit inconveniens quod matrimonium illud consummaretur.
  6. Praeterea, Abraham et alii patres qui coniugiis usi sunt, maximae dignitatis fuerunt. Ergo nihil deperisset matri Christi, si matrimonium consummasset.
  7. Praeterea, Helvidius obiicit : si turpe est Christo matrem cognosci post partum, quanto magis per genitalia virginis esse natum.

 

Sed contra, virginitas corruptioni praeponitur. Sed mater Christi debuit esse in excellentissimo statu. Ergo debuit esse virgo : et sic non debuit illud matrimonium consummari.

  1. Praeterea, non est probabile quod Ioseph auderet uterum quem templum Dei noverat, attingere, ut Hieronymus dicit.

 

Respondeo : Dicendum, quod mater Christi ante partum et in partu et post partum in aeternum virgo permansit. Sed eius virginitati ante partum Iudaei et Ebionitae derogant, dicentes, Christum ex Ioseph semine esse natum. Eius autem virginitati in partu philosophi derogabant, dicentes, non posse duo corpora esse in eodem loco. Sed virginitati eius post partum Helvidius quidam idiota et sacerdos ausus est derogare, quod loquacitatem facundiam aestimans, accepta materia disputandi, a blasphemiis matris Dei incepit, dicens eam post partum a Ioseph cognitam ; et contra quem Hieronymus librum conscripsit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod antequam non semper denotat ordinem ad illud quod futurum est secundum rei veritatem, sed quandoque ad illud quod futurum speratur secundum communem cursum, secundum quod dicitur : iste, antequam haberet viginti annos, mortuus est ; et sic est in proposito. Et similiter ly donec, quandoque significat hoc quod praecessit, terminari veniente eo quod expectatur, ut cum dicitur : sede hic, donec veniam ; quandoque autem non sic, ut cum dicitur I Cor. 15, 25 : oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius : non quod tempus regni eius finiatur ad subiectionem inimicorum ; sed subiectio inimicorum in tempore regni includitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod primogenitus dicitur ante quem nullus, quamvis post ipsum non sit alius : alias unigeniti ius primogeniturae non haberent, nec debuissent Deo offerri in lege : quod falsum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Evangelistae ex eo quod minus est credibile, dimiserunt intelligendum hoc quod magis credibile est. Minus autem credibile est quod virgo concipiat (quod Evangelistae dixerunt), quam quod post partum virgo conservetur ; et ideo non curaverunt hoc dicere.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod Ioseph dicitur pater Christi putativus, ut patet Luc. 3. Et iterum Christus fuit filius eius adoptivus, ut quidam dicunt. Alii autem dicti sunt fratres eius ratione cognationis, quia erant de eadem familia : quia nec Maria alium filium habuit, nec Ioseph, qui etiam virgo fuit, ut dicitur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod verum est per naturam ; sed per miraculum potest fieri quod duo corpora sint in eodem loco, ut infra, dist. XLIV, dicetur. Partus autem ille et conceptus totus miraculosus fuit. Quidam tamen dicunt, quod Christus tunc dotem subtilitatis assumpsit. Sed primum est melius.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod quamvis status coniugii consummati sit bonus, tamen status virginitatis est multo altior ; et hic matri Dei debebatur.

ad 7. Ad septimum dicendum, secundum Hieronymum, quod quanto sunt humiliora quae pro me passus est, tanto ei plus debeo ; dummodo per haec perfectioni virtutis nihil subtrahatur. Sed virginitatis privatio derogaret perfectioni matris ex parte virtutis animae.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Si enim Diabolus transfigurans se in Angelum lucis credatur bonus, non est error periculosus.

Hoc intelligendum est, quando non proceditur ad adorationem, vel quando proceditur sub conditione, si est Christus ; alias esset periculum idolatriae. Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui Catholico se offerret, eumque ad suae fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cuius fidei sententiam diceretur consensisse ?

Hoc est verum quando non procederet ad expressionem alicuius erroris ; alias esset ibi periculum infidelitatis, si ei consentiret. Consensit in carnalem copulam : non explicite, sed implicite, ut dictum est. Iacob Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit.

Sciendum, quod decor faciei non fuit causa principalis, sed secundaria ; et hoc bene potest esse sine peccato, vel quandoque etiam sine veniali peccato. Si autem esset principalis causa libido pulchritudinis, non excusaretur a peccato mortali, si esset effrenata libido.