Distinctio V — Livre IV — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre IV

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam determinavit Magister de Baptismo per comparationem ad recipientes, hic determinat de ipso per comparationem ad dantes ; et dividitur in duas partes :

in prima ostendit a quibus dari possit Baptismus ;

in secunda a quibus et qualiter dari debeat, VI dist. : nunc quibus liceat baptizare, addamus.

 

Prima in tres :

in prima ostendit a quibus dari possit Baptismus, quia a bonis et a malis ;

in secunda assignat huius rationem, ibi : quia ministerium tantum habent, non potestatem Baptismi ;

in tertia removet quamdam dubitationem, ibi : hic quaeritur quae sit potestas Baptismi quam Christus sibi retinuit.

 

Hic est duplex quaestio.

Prima de potestate baptizandi.

Secunda de ipsis baptizantibus.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Quam potestatem Christus, secundum quod homo, in baptizando habuit ;
  2. Quam ministris contulerit ;
  3. Quam conferre potuerit, sed non contulit.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Christus, secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata. Matth. 9, 6, dicitur : ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, dixit paralytico : surge, et ambula. Sed non oportebat signum ostendere ad probandum quod Deus haberet potestatem dimittendi peccatum : quia hoc Iudaei confitebantur. Ergo etiam secundum quod homo habuit hanc potestatem.
  2. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est redemptor, ut in III, dist. 19, qu. 1, art. 4, quaestiunc. 1, dictum est. Sed non potest aliquis liberari a servitute peccati nisi sibi peccatum dimissum sit. Ergo Christus, secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata.
  3. Praeterea, super illud Ioan. 5 : Sicut pater suscitat mortuos etc., dicit Augustinus : iudicat, et suscitat corpora, non pater, sed filius, secundum humanitatis dispensationem, qua minor est patre. Sed suscitatio corporum attestatur suscitationi animarum, quae fit per dimissionem peccati. Ergo Christus, secundum quod homo, potuit peccatum dimittere.
  4. Praeterea, maius est imperium eius quam invocatio nominis eius. Sed ad invocationem nominis Christi dabatur Baptismus et remissio peccatorum in primitiva Ecclesia. Ergo et ipse Christus suo imperio poterat peccata dimittere.
  5. Praeterea, Christus amplioris gloriae prae Moyse habitus est, quia non sicut servus vel minister, sicut Moyses, est in domo Dei, sed sicut dominus et heres, ut dicitur Hebr. 3. Sed si non haberet potestatem dimittendi peccatum, secundum quod homo, non esset sicut dominus, sed solum sicut minister, sicut et alii. Ergo habet potestatem dimittendi peccata.

 

Sed contra, illud quod est solius Dei, non convenit Christo inquantum est homo. Sed dimittere peccatum est huiusmodi ; ut patet Isai. 43 : Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo non convenit Christo.

  1. Praeterea, nulli dimittitur peccatum, nisi per spiritum sanctum. Sed Christus, secundum quod homo, non poterat dare spiritum sanctum, ut dist. 15, I Lib., quaest. 5, art. 1, quaestiunc. 4, dictum est. Ergo non potest remittere peccata secundum quod homo.
  2. Praeterea, Augustinus dicit, quod Christus secundum quod est filius Dei, est vita quae vivificat animas. Sed quod convenit sibi inquantum est filius Dei, non competit ei secundum quod est homo. Ergo vivificare animas remittendo peccata, non competit ei secundum quod homo.

 

Respondeo : Dicendum, quod triplex est potestas absolvendi a peccato in Baptismo. Una potestas auctoritatis ; et haec solius Dei est, quia propria virtute peccata dimittit, quasi principalis causa remissionis peccati ; unde tali potestate Christus, secundum quod homo, peccata remittere non poterat. Alia potestas est ministerii, quae eis competit qui sacramenta dispensant, in quibus divina virtus secretius operatur salutem. Tertia est media inter has duas, quae dicitur potestas excellentiae ; et hanc Christus prae aliis habuit. Attenditur autem haec excellentia quantum ad tria. Primo quantum ad hoc quod ex merito passionis eius Baptismus efficaciam habet, non autem ex merito alicuius alterius baptizantis ; unde non est melior Baptismus a meliore baptizante datus. Secundo quantum ad hoc quod Christus sine sacramento sacramentorum effectum conferre poterat quasi dominus et institutor sacramentorum ; quod de aliis non est verum. Tertio quantum ad hoc quod ad invocationem nominis eius dabatur remissio peccatorum in Baptismo in primitiva Ecclesia. Sed quia secundae rationes videntur procedere de prima potestate, ideo concedendae sunt illae, et respondendum est ad primas.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod filius hominis habebat potestatem auctoritatis dimittendi peccata, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus ; et ideo per miraculum ostensum hic probatur quod ille homo esset Deus, cui natura obediebat quasi proprio creatori.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod redemptor dicitur dupliciter. Uno modo propter usum potestatis auctoritativae in absolvendo a peccato, et sic Christus secundum quod Deus, redemptor est. Alio modo propter effectum humilitatis ; et sic competit ei secundum quod homo, inquantum per humilitatem passionis nobis remissionem meruit peccatorum ; et hoc pertinet ad potestatem excellentiae, ut dictum est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod potestas quam Christus secundum quod homo habuit suscitandi corpora, non est potestas tantum ministerii, sicut et Petrus mortuos suscitavit ; neque est iterum potestas auctoritatis, quia hoc solius Dei est : sed est potestas cuiusdam excellentiae, quae ei competit ex unione ad Deum, ut scilicet imperio, non prece, mortuos suscitaret : et similiter habuit potestatem excellentiae in remittendo peccata.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod hoc quod ad invocationem nominis eius conferebatur remissio peccatorum in Baptismo, pertinet ad potestatem excellentiae.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod non habuit tantum ministerii potestatem, sed altiorem, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Christus ministris contulerit potestatem cooperandi ad interiorem emundationem

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ministris contulerit potestatem cooperandi ad interiorem emundationem. Ministris enim data est aliqua spiritualis potestas. Sed ad emundationem corporalem non requiritur aliqua spiritualis potestas, sed sufficit corporalis. Ergo ministri cooperantur ad emundationem interiorem.
  2. Praeterea, sicut sanctificatio quaedam adhibetur rebus sacramentalibus, ita etiam ministris sacramentorum. Sed res sacramentales ex sanctificatione invisibilem gratiam continent et conferunt, secundum Hugonem de sancto Victore. Ergo ministri sanctificati, in sua sanctificatione ad interiorem emundationem, quae est per gratiam, operantur.
  3. Praeterea, inter creaturas dignior est creatura rationalis quam aliqua forma accidentalis. Sed gratia operatur interius ad peccati remissionem. Ergo et homo multo fortius habet potestatem interius cooperandi.
  4. Praeterea, omnis actio alicuius formae attribuitur habenti formam illam, quia calor agit secundum calidum. Sed remissio culpae est actio gratiae. Ergo habenti gratiam competit cooperari ad remissionem culpae.
  5. Praeterea, secundum Dionysium, ad ministros Ecclesiae pertinet purgare, illuminare, perficere. Sed purgatio in Ecclesia fit a sordibus mentis. Ergo ministri Ecclesiae cooperantur ad interiorem emundationem.

 

Sed contra, emundatio interior a peccatis fit per spiritum sanctum. Sed ministri Ecclesiae non dant spiritum sanctum. Ergo nec cooperantur ad interiorem emundationem.

  1. Praeterea, maius est iustificare impium quam creare caelum et terram. Sed in creatione caeli et terrae nihil Deo cooperatur. Ergo nec in iustificatione impii.
  2. Praeterea, hominis operatio etiam in actibus hierarchicis est sub operatione Angeli, ut dicit Dionysius. Sed Angeli non possunt imprimere in affectum, ut in II Lib., dist. 8, qu. 1, art. 5, dictum est. Ergo cum affectum oporteat a peccatis mundari, videtur quod nec cooperentur ad emundationem interiorem.

 

Respondeo : Dicendum, quod cooperari alicui agenti dicitur quatuor modis. Uno modo sicut adiuvans ei cui auxilium praebet, cooperatur. Alio modo sicut consilium praebens. Tertio modo sicut quo mediante agens primum suum effectum inducit, sicut cooperantur instrumenta principali agenti. Quarto modo sicut disponens materiam ad effectum agentis principalis suscipiendum.

Primis ergo duobus modis in nulla actione aliquid Deo cooperatur propter perfectam eius potentiam, quae auxilio non indiget, et propter perfectam sapientiam, quae non indiget consilio, Isai. 40, 13 : Quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit ? Sed tertio modo cooperatur aliqua creatura Deo in aliqua actione, non tamen in omnibus. Cum enim Deus sit primum agens omnium naturalium actionum, quidquid natura agit, hoc efficit quasi instrumentale agens cooperans primo agenti, quod est Deus. Sed quaedam sunt quae sibi Deus retinuit, immediate ea operans ; et in his creatura Deo non cooperatur hoc tertio modo, sed quarto modo potest ei cooperari ; sicut patet in creatione animae rationalis, quam immediate Deus producit, sed tamen natura disponit materiam ad animae rationalis receptionem. Et quia recreatio animae rationalis creationi ipsius respondet, ideo in emundatione ipsius immediate operatur ; nec aliquis ei quantum ad hoc cooperatur tertio modo, sed quarto ; et hoc dupliciter : vel ex opere operante, sive docendo, sive merendo ; et sic homines ei cooperantur in peccatorum remissione, de quibus dicitur I Cor. 3, 9 : Dei adiutores sumus, vel ex opere operato, sicut qui conferunt sacramenta, quae ad gratiam disponunt, per quam fit remissio peccatorum ; et haec est cooperatio ministerii, quae ministris Ecclesiae competit, de quibus dicitur I Cor. 4, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod potestas spiritualis quae ministris Ecclesiae conceditur, ad aliquid interius se extendit, sicut virtus sacramentalis sed non ad collationem gratiae, per quam est remissio peccatorum, nisi dispensando, sicut et de sacramentis dictum est.

ad 2. Unde patet solutio ad secundum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod gratia non remittit culpam effective, sed formaliter, sicut albedo aufert nigredinem ; et ideo non sequitur quod creaturae rationali competat, quae non est forma.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod est duplex operatio formae alicuius : scilicet prima, quae pertinet ad informationem subiecti sicut scientia et secunda, quae dicitur usus vel actio, sicut considerare. Primam ergo operationem non participat habens formam, sed solum secundam. Remittere autem culpam competit gratiae quantum ad operationem primam ; sicut albedo eadem ratione qua facit album, aufert et nigredinem a subiecto in quo est ; et ideo non oportet quod habens gratiam, hoc per gratiam participet.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod purgatio, de qua Dionysius loquitur, est a tenebris ignorantiae, sicut ipsemet dicit ; unde magis pertinet ad intellectum quam ad affectum.

 

 

ARTICULUS III

Utrum ministris conferri potuerit a Deo potestas cooperationis

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ministris conferri potuit a Deo potestas cooperationis. Nam super illud Ioan. 1 : hic est qui baptizat, dicit Augustinus, quod Ioannes dicit, quod potestatem mundandi a peccatis Christus dare potuit, sed non dedit : dedit autem potestatem ministerii. Ergo videtur quod potuerit dare, potestatem cooperationis.
  2. Praeterea, maior est potestas auctoritatis quam cooperationis. Sed super illud I Cor. 1 : Divisus est Christus ? Dicit Glossa, quod potuit eis dare potestatem baptizandi quibus contulit ministerium. Ergo multo fortius potuit dare cooperationem interius emundandi.
  3. Praeterea, plus est expellere Daemonem quam seminatum per ipsum, scilicet peccatum. Sed Deus dedit hominibus potestatem Daemones expellendi, ut patet Luc. 10. Ergo multo fortius potuit dare potestatem expellendi peccatum.

 

Sed contra, omne agens oportet quod sit simul cum patiente, ut probatur in VII Phys. Sed non potest conferri alicui creaturae quod illabatur in animam rationalem. Ergo non potest conferri quod cooperetur ad interiorem emundationem.

  1. Praeterea, gratia est quaedam inchoatio gloriae. Sed non potest alicui creaturae communicari quod ab ipsa sit gloria, sicut neque quod sit summum bonum. Ergo potestas cooperationis ad gratiam habendam, per quam fit peccatorum remissio, homini conferri non potuit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod nec potestas excellentiae. Quia Matth. 25, dicitur, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem. Sed non dedit potestatem excellentiae nisi soli Christo. Ergo non potuit aliis conferri.
  2. Praeterea, potestas excellentiae competit Christo, secundum quod meritum eius operatur ad remissionem omnium peccatorum, ut dictum est. Sed hoc non competit Christo nisi secundum quod eius meritum habet quamdam infinitatem, ut in III Lib. dictum est, dist. 18, quaest. 2, art. 6, quaestiunc. 1, et dist. 19, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 1. Cum ergo habere efficaciam infinitam in merendo non possit alicui creaturae purae conferri, videtur quod nec potestas excellentiae.
  3. Praeterea, potestas excellentiae competit Christo secundum quod est caput Ecclesiae de cuius plenitudine omnes accipimus. Sed hoc competit ei quia est unigenitus a patre, ut dicitur Ioan. 1. Ergo nulli purae creaturae communicari potuit.

 

Sed contra, quidquid competit Christo secundum quod homo, potest et alii homini communicari. Sed potestas excellentiae, ut dictum est, competit Christo secundum quod homo est. Ergo potest aliis hominibus communicari.

  1. Praeterea, ad potestatem excellentiae pertinet quod ad invocationem nominis Christi remissio peccatorum in ipso detur. Sed potuit etiam hoc Deus conferre Petro vel Paulo, ut ad invocationem nominis eius Baptisma conferretur, ut dicit Glossa I Cor., 1. Ergo potestas excellentiae potuit aliis conferri.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod potentia creandi potuerit creaturae communicari. Plus enim Deus potest facere quam homo possit intelligere ; quia non est impossibile apud Deum omne verbum, ut dicitur Luc. 1, 37. Sed quidam philosophi posuerunt in aliquibus creaturis potentiam creandi, sicut Avicenna, qui dicit, quod intelligentia prima producit secundam, et sic deinceps. Ergo Deus posset hoc creaturae communicare.
  2. Praeterea, nihil potentiae divinae absolute acceptae subtrahendum est quod in se contradictionem non implicat vel defectum. Sed quod aliqua creatura habeat potentiam creandi hoc nullam contradictionem implicat, ut videtur ; neque in aliquem defectum sonat, immo magis in perfectionem divinam : quia perfectum est quod potest alterum facere quale ipsum est, ut dicitur in IV Meteor. ; et sic non ponit imperfectionem in Deo, quod ipse creator alios creatores constituat. Ergo hoc potentiae eius subtrahendum non est.
  3. Praeterea, forma est nobilior quam materia. Sed aliquibus creaturis collatum est ut possint producere formas. Ergo et potuit creaturae conferri ut possit producere materiam ; et hoc est creare : ergo potentia creandi creaturae communicari potuit.
  4. Praeterea, quanto est maior resistentia tanto est maior difficultas in actione. Sed contrarium magis resistit actioni quam non ens, quod non potest agere. Si ergo creaturae collatum est ut possit aliquid ex contrario facere, multo fortius potuit ei conferri ut possit aliquid ex non ente facere, quod est creare.

 

Sed contra, creaturae non potest conferri quod habeat potentiam infinitam, cum sit essentiae finitae. Sed creatio est opus potentiae infinitae, quod patet per distantiam infinitam quae est inter ens et non ens. Ergo potentia creandi creaturae communicari non potuit.

  1. Praeterea, creatori debetur latria. Sed hoc non potest creaturae communicari ut ei latria debeatur, sicut nec quod sit Deus. Ergo creaturae non potest communicari potentia creandi.
  2. Praeterea, nihil agit nisi secundum quod est actu. Sed creaturae non potest communicari quod sit actus purus. Ergo non potest sibi communicari quod agat se tota ; ergo neque quod agat totum quod est in re, quod est creare.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod dupliciter dicitur aliquid non posse communicari alicui creaturae : aut quia nulli creaturae communicari potest aut quia alicui potest communicari sed non isti. Quidquid enim communicatum alicui traheret ipsum extra terminos suae speciei, non potest sibi communicari sicut equo non potest communicari quod habeat rationem, quamvis hoc communicatum sit homini. Quod autem communicatum alicui trahit ipsum extra terminos creaturae non potest alicui creaturae communicari. Potestas ergo auctoritatis communicata alicui traheret ipsum extra terminos creaturae : quia non potest esse quod creatura sit agens principale respectu nobilissimi effectus, quo ultimo fini coniungimur, cuiusmodi est gratia per quam fit remissio peccatorum. Et ideo omnes dicunt, quod potestas auctoritatis nulli creaturae communicari potuit.

Sed de potentia cooperationis est duplex opinio. Magister enim in littera videtur dicere, quod potentia cooperationis ad emundationem interiorem possit alicui creaturae conferri, quamvis non sit collata : quod non potest intelligi de cooperatione quae fit per modum dispositionis quia haec collata est ministris Ecclesiae, ut dictum est.

Alii autem dicunt contrarium, quod conferri non potuit.

Utraque autem opinio aliquo modo sustineri potest. Cooperatur enim aliquid Deo instrumentaliter duobus modis.

Uno modo ita quod per virtutem aliquam habentem esse absolutum et completum in natura operetur ad effectum aliquem producendum non solum secundarium, sed principalem, sicut ignis cooperatur Deo in generatione ignis alterius ; et hoc modo accipiendo cooperationem, non poterat conferri homini ut Deo cooperetur in interiori mundatione quae fit per gratiam : quia gratia elevat hominem ad vitam quandam quae est supra conditionem omnis naturae creatae ; est enim esse gratiae supra esse naturale et hominis et Angeli, quae sunt supremae creaturae ; et ideo agens quod propria virtute sibi animam assimilat per gratiam, oportet quod sit supra omnem virtutem creatam, et sic talis cooperatio excedet terminos creaturae.

Alio modo aliquid cooperatur Deo non per virtutem quae habeat esse perfectum in natura, neque ad ultimum principalem effectum directe pertingendo, sicut de sacramentis in I dist., qu. 1, art. 4, dictum est, et hoc modo cooperari Deo in interiori emundatione, ut quidam dicunt, disponendo, potuit homini conferri sine sacramentis, sicut sacramenta praebendo facit ; et hoc modo cooperari pertinet ad potestatem excellentiae in Christo, ut dictum est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de potestate excellentiae quam Christus habuit etiam secundum quod homo ; quae includit potestatem cooperationis secundo modo dictae ; non autem de potestate cooperationis primo modo dictae.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod auctoritas ibi accipitur non respectu emundationis, sed respectu institutionis sacramentorum eis efficaciam praebendo per meritum baptizantis, quod ad potestatem excellentiae pertinet ; et hoc potuit eis conferri. Vel dicendum, quod non loquitur de auctoritate prima sed de subauctoritate : quod patet ex eo quod sequitur in Glossa : ita scilicet quod ipse principalis auctor existeret.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod hominibus datur potestas expellendi Daemones quantum ad effectum nocumenti corporalis, quem in vexatis faciunt, non autem quantum ad effectum spiritualis nocumenti, quod est peccatum expellere, et a servitute Daemonis liberare. Ioan. 8, 36 : Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod potestatem excellentiae Deus homini puro conferre potuit, sed tamen non fuit decens, ne spes in homine poneretur, et ut Ecclesiae unum caput esse ostenderet, a quo omnia membra spiritualem sensum et motum reciperent.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur de illis quae sunt necessaria ad perfectionem hominis vel quantum ad esse naturae vel quantum ad esse gratiae. Non enim oportet quod Deus homini dederit omnem gratiam gratis datam quam dare potest : quia divisiones gratiarum sunt, et dat unicuique sicut vult, I Cor., 12.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod homo purus cooperaretur Deo in interiori emundatione modo praedicto non oportet quod haberet efficaciam infinitam in merendo, quamvis Christus quodammodo habuerit infinitatem in merendo : quia non cooperaretur respectu omnium, nec ita plene sicut Christus.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod gratia capitis in Christo distinguitur a gratia unionis : quamvis ex ipsa unione per quamdam condecentiam plenitudo omnis gratiae, et capitis et singularis personae in illa anima fuerit. Nec tamen sequitur, si alicui quantum ad aliquid potestas excellentiae conferretur, puta quod in nomine eius Baptismus daretur vel quod meritum eius aliquo modo operaretur ad effectum Baptismi in illo baptizato, quod esset simpliciter caput.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod communis opinio habet, quod creatio non potest alicui creaturae communicari : quia est opus infinitae potentiae, propter distantiam infinitam quae est inter simpliciter ens et simpliciter non ens, inter quae est mutatio creationis ; potentia autem infinita non potest esse in essentia finita. Unde ex hoc ipso quod ponitur potentia infinita alicui communicari, ponitur consequenter quod illud habeat essentiam infinitam, et per hoc habeat esse non receptum, sed purum et simplex ; et sic ponitur extra terminos creaturae ; et ideo nulli creaturae secundum communem opinionem communicari potest talis potentia.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illi philosophi qui hoc posuerunt, non intellexerunt plene rationem creationis, et quomodo requirit potentiam infinitam agentem ; et ideo non intellexerunt incompossibilitatem suae positionis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc etiam implicat contradictionem, inquantum ponitur creaturam habere essentiam infinitam ; et per consequens non esse creaturam ; et sonat in defectum divinae maiestatis, cui ponitur aliquid in essentiae infinitate posse aequari. Non enim oportet ut quod est perfectionis apud nos, scilicet posse aliquid facere aequale sibi sit perfectionis apud Deum ut scilicet possit facere aliquid aequale sibi.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod nullum agens creatum facit formam, quia formae non fiunt ut probatur in VII Metaph., sed educuntur de potentia materiae. Sed materia non potest educi de potentia alterius ; et ideo non est simile de forma et materia.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod contrarium ex quo fit generatio, non impedit actionem agentis nisi dupliciter. Uno modo, debilitando virtutem agentis, quod etiam non est universaliter verum, sed in his tantum in quibus est mutua actio et passio, unde hoc accidit. Alio modo, per se loquendo, elongando potentiam passivam patientis per indispositionem a receptione effectus agentis ; et hoc est in omnibus. Constat autem quod nulla indispositio potest potentiam passivam tantum elongare ab effectu agentis percipiendo, quantum subtractio ipsius potentiae totaliter ; et ideo multo maioris virtutis est facere aliquid ex nihilo quam ex contrario, simpliciter loquendo ; quamvis secundum quid hoc habeat aliquam difficultatem quae non est in illo. Quia tamen Magister in littera dicit, quod potest creaturae communicari ministerium creationis et non auctoritatis : si quis vellet eum in hoc sustinere, posset dicere, quod tunc proprie aliquid creatur quando fit ex nullo praeexistente. Unde patet quod creatio de sui ratione excludit praesuppositionem alicuius praeexistentis. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo ita quod excludat omne praeexistens et ex parte agentis et ex parte facti, ut scilicet creatio dicatur quando nec agit virtute alicuius prioris agentis nec factum sit ex aliqua praeexistente materia : et haec est potentia auctoritatis in creando, et est infinita ; et ideo nulli creaturae communicari potest. Alio modo ita quod excludat praeexistens ex parte facti, sed non ex parte agentis, ut scilicet dicatur creatio, sed minus proprie, quando aliquid agens virtute alicuius prioris agentis ex non praesupposita materia aliquem effectum producit, et sic erit creationis ministerium ; et ita aliqui philosophi posuerunt aliquas creaturas creare ; et sic Magister dicit quod potuit communicari potentia creandi, non est autem alicui communicata.

ad 5. Secundum hoc ergo ad quintum dicendum esset secundum Magistrum, quod distantia inter ens et non ens requirit absolute infinitatem potentiae in eo qui facit aliquid ex simpliciter non ente. Quod enim in motibus virtus moventis proportionetur distantiae quae est inter terminos, ideo contingit, quia ab illa distantia motus accipit quantitatem. Quanta enim est via, tantus est motus, ut dicitur in IV Physic. Motus autem est proprius effectus virtutis moventis, inquantum huiusmodi, ei proportionatus. Sed in creatione non sic est : quia non ens purum non est per se terminus creationis, sed per accidens se habet ad ipsam : dicitur enim aliquid fieri ex non ente, idest post non ens. Unde creatio non habet quantitatem ex distantia non entis ad ens, sed ab ente quod creatur ; et ideo non oportet quod potentia creantis proportionetur distantiae quae est inter ens et non ens, sed solum ei quod creatur, quod non est infinitum ; et ideo non requiritur potentia infinita simpliciter, sed infinita secundum quid, scilicet non commensurata alicui materiae determinatae, sicut sunt omnia agentia naturalia et materialia : ignis enim non habet effectum nisi in aliqua materia determinata, quia virtus eius materialis est. Et ideo etiam philosophi non posuerunt creationem secundo modo, nisi in substantiis incorporeis et immaterialibus. Vel dicendum, quod non est distantia infinita inter ens et non ens ex parte ipsius entis, nisi ens sit infinitum : quia tantum distat aliquid ab uno oppositorum, quantum participat de altero ; unde non distat in infinitum a non esse nisi quod esse infinitum habet, scilicet Deus, cui quanto reliqua entia sunt proximiora, tanto magis a non esse distant, sicut Augustinus dicit in Lib. XII Confession., quod Angelus factus est prope Deum, materia prope nihil. Sed verum est quod dicta distantia est quodammodo infinita ex parte non entis simpliciter, eo quod neque determinatam distantiam ab aliquo ente signato transcendit, quia nihil potest magis distare ab ente quam non ens. Contingit enim aliquam distantiam esse infinitam ex una parte et finitam ex altera, sicut quandocumque fit comparatio finiti ad infinitum. Nisi enim esset aliquo modo talis distantia finita, non distaret minus una creatura a Deo quam altera ; et nisi esset aliquo modo infinita, posset intelligi aliquid magis distans a creatura quacumque quam Deus. Creatio autem non respicit hanc distantiam ex parte non entis, sed magis ex parte entis, quod est creationis terminus.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod latria debetur creatori inquantum ipse est primum agens, cuius virtute omnia alia agunt, et ipse non agit virtute alterius ; et hoc non potest alicui creaturae communicari.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod quamvis nulla creatura sit in qua non sit aliquid de potentia, ad minus secundum quod eius natura se habet ad esse quod recipit a Deo sicut potentia ad actum ; tamen aliqua creatura est in qua nihil de potentia remanet quae non sit completa per actum, sicut est Angelus ; et ideo talis creatura se tota potest agere, quamvis primum principium suae actionis sit aliquid aliud ab ipsa, scilicet Deus, qui est primum agens.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur, qui possint baptizare ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. Utrum possint baptizare tam ordinati quam non ordinati ;
  2. Utrum possint baptizare tam boni, quam mali ;
  3. Utrum possint baptizare tam homines quam Angeli.

 

 

ARTICULUS I

Utrum nullus possit baptizare nisi habeat ordinem

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus possit baptizare nisi habeat ordinem. Actum enim hierarchicum nullus potest exercere nisi sit hierarchiae particeps. Sed illi qui non habent ordinem, non sunt participes hierarchiae, quia non habent aliquem sacrum principatum. Ergo cum baptizare sit actus hierarchicus, quia Baptismus est purgatio et illuminatio, ut dicit Dionysius in Eccl. Hierarc., videtur quod nullus possit baptizare nisi habeat ordinem.
  2. Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et poenitentia. Sed nullus potest absolvere sacramentaliter in poenitentia nisi habeat ordinem. Ergo et similiter nullus non ordinatus potest baptizare.

 

Sed contra est quod Isidorus dicit, quod cum ultima necessitas cogit, etiam laicis fidelibus permittitur baptizare. Sed laici non habent ordinem. Ergo et cetera.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod baptizare sit proprium ordinis diaconi. Quia, secundum Dionysium, diaconi habent vim purgativam. Sed Baptismus principaliter ad purgandum est institutus. Ergo diaconis competit baptizare ex proprio officio.
  2. Praeterea, Marc. ult., simul iniungitur officium baptizandi cum praedicatione Evangelii. Sed praedicatio Evangelii pertinet ad diaconos ex proprio officio. Ergo et baptizare.

 

Sed contra, est quod Isidorus dicit, quod Baptismi ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod non baptizati baptizare non possint. Minus enim est sacramentum recipere quam sacramentum conferre. Sed non baptizati non possunt sacramentum aliquod recipere : quia, secundum Dionysium, non sunt ad spirituales et hierarchicas actiones idonei. Ergo nec sacramentum Baptismi conferre possunt.
  2. Praeterea, si non baptizatus posset baptizare, et ipse Baptismo indigeret, posset seipsum baptizare. Sed hoc est impossibile : tum quia nulla res, secundum Augustinum, seipsam gignit ut sit ; Baptismus autem regeneratio quaedam est : tum quia non posset servari forma Ecclesiae. Ergo non baptizatus baptizare non potest.

 

Sed contra est quod in littera dicitur, quod Romanus pontifex non hominem iudicat qui baptizat, sed spiritum Dei, quamvis Paganus sit qui baptizat. Sed Paganus non est baptizatus. Ergo non baptizatus potest baptizare.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Baptisma inter alia sacramenta est maximae necessitatis : tum quia pueris non potest aliter subveniri ; tum quia etiam nec adultis quantum ad remissionem totius poenae ; et ideo ea quae ad necessitatem sacramenti requiruntur, debuerunt esse communissima et ex parte materiae, scilicet aquae, quae ubique haberi potest, et ex parte ministri, ut quilibet homo baptizare possit ; et sic sanctificatio materiae et benedictio praecedens Baptismum non est de necessitate sacramenti, sed de solemnitate, quam non licet praetermittere propter Ecclesiae institutionem. Ita etiam ordinatio ministri non est de necessitate sacramenti, sed de solemnitate ; et peccat si aliquis non ordinatus baptizet, nisi necessitate imminente, tamen sacramentum confert.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod homini non competit actus hierarchicus ex natura sua, sed ex divina institutione et sanctificatione ; et quamvis simpliciter gradum hierarchicum non contulit omni homini, tamen actum istum hierarchicum omnibus hominibus contulit propter necessitatem, sicut omnibus aquis vim regenerativam dedit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non est simile de poenitentiae sacramento, et Baptismo : quia aliquis sine absolutione sacramenti poenitentiae potest salvari in necessitate nec iterum absolutio sacerdotalis a tota poena absolvit ; sed in pueris non est aliquid aliud per quod possint salvari, nec quo adulti possint a tota poena liberari ; et ideo est maioris necessitatis quam poenitentia.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod in potentiis ordinatis ita est quod quidquid potest potentia inferior, potest superior ; sed non convertitur. Unde cum potestas sacerdotalis ordinis sit supra potestatem diaconi, sacerdos habet vim purgativam cum illuminativa ; sed diaconus habet purgativam tantum sine illuminativa. Et quia in omnibus sacramentis novae legis est illuminatio gratiae cum purgatione, ideo non est diaconus proprius minister Baptismi nec alicuius sacramenti sed aliquorum sacramentalium, sicut exorcismi, et expulsionis immundorum a divinis, ut cum dicit : si quis Iudaeus est, abscedat ; et eruditionis eorum qui ignorant qualiter se habere debeant ad divina, ut cum dicit : flectamus genua, et humiliate vos, ad benedictionem, vel aliud huiusmodi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus non habet tantum purgare, sed illuminare, ut dicit Dionysius ; et ideo non competit diacono, sed sacerdoti.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ad diaconum pertinet praedicare Evangelium, et in Ecclesia recitare, quod est quasi loqui linguis ; sed ad presbyterum pertinet interpretari et exhortari, quod est quasi prophetare.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut aqua absque omni sanctificatione est materia Baptismi, ita etiam homo absque omni sacramentali sanctificatione est Baptismi minister quantum ad necessitatem sacramenti ; unde non baptizatus potest baptizare, dummodo servet formam Ecclesiae, et habeat intentionem baptizandi.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod receptio aliorum sacramentorum non est tantae necessitatis quantae collatio istius ; et ideo potest aliquis conferre hoc sacramentum qui alia non posset percipere.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis posset aliquis non baptizatus baptizare alium, non tamen potest seipsum baptizare rationibus praedictis in obiectione. Sed quod Innocentius tertius in decretali quadam dicit : Iudaeus qui se ipsum in aquam immersit, dicens : ego baptizo me in nomine patris etc. si decessisset, ad patriam evolasset, intelligendum est propter vim contritionis et devotionis, ex cuius magnitudine hoc procedere videbatur, ut inter Iudaeos existens, quasi periculo mortis se offerret.

 

 

ARTICULUS II

Utrum mali sacramentum Baptismi conferre possint

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mali sacramentum Baptismi conferre non possint. Sicut enim ad Baptismum requiritur forma et materia, ita et minister. Sed si sit materia indebita vel forma, non erit Baptismus. Ergo et similiter si sit minister indebitus. Sed mali non sunt debiti ministri : quia, sicut dicit Augustinus, iustos oportet esse per quos baptizatur. Ergo mali sacramentum conferre non possunt.
  2. Praeterea, membrum aridum non participat aliquam actionem corporis. Sed baptizare est aliqua actio corporis mystici. Cum ergo mali sint quasi membrum aridum, carentes pinguedine caritatis et gratiae, videtur quod Baptismum conferre non possint.

 

Sed contra sunt plures rationes in littera.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod per eos non conferatur res sacramenti. Eccli. 34, 4 : ab immundo quis mundabitur ? Sed peccator omnis est immundus. Ergo ab eo nullus potest mundari. Cum ergo mundatio sit res sacramenti Baptismi, videtur quod per malos res sacramenti non conferatur.
  2. Praeterea, sacerdotes sunt medii inter Deum et plebem, divina in sacris praebentes populo per doctrinam, et ea quae sunt populi repraesentantes Deo per orationem. Sed orationes malorum sacerdotum non prosunt plebi : quia, secundum Gregorium in pastorali, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Ergo nec sacramenta per malos ministros data prosunt ad effectum salutis.

 

Sed contra est quod in littera dicitur : cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros. Sed boni baptizando conferunt sacramentum et rem sacramenti. Ergo et mali.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

  1. Ulterius. Videtur quod per meliorem ministrum Baptismus datus maiorem effectum habeat. Multiplicata enim causa multiplicatur effectus. Sed Baptismus ex opere operato gratiam confert : similiter etiam patet quod sancti homines ex opere operante gratiam alicui merentur. Ergo si opus operans baptizantis adiungatur cum efficacia Baptismi, maior gratia dabitur.
  2. Praeterea, Baptismus magis est ordinatus ad spiritualem salutem quam ad corporalem. Sed aliquis baptizatus a sancto homine, meritis et intercessione baptizantis quandoque salutem corporalem consequitur ; quod non est ex opere operato ; quia Baptismus ad hoc efficaciam non habet ; sicut patet de Constantino, quem Silvester baptizavit. Ergo etiam quantum ad spiritualem salutem Baptismus a bono ministratus potest ampliorem effectum spiritualis salutis habere.

 

Sed contra est quod in littera dicitur : non est melior Baptismus qui per meliorem ministrum datur ; sed per ministros dispares Dei munus est aequale.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

  1. Ulterius. Videtur quod malus minister peccet baptizans. Quia, sicut Augustinus in littera dicit, iustos oportet esse per quos baptizatur. Si ergo non sint iusti cum baptizent, faciunt quod non oportet. Ergo peccant.
  2. Praeterea, Eucharistiae sacramentum non est maioris efficaciae quam Baptismi. Sed peccat sacerdos indigne accedens ad illud sacramentum, ut patet I Cor., 11. Ergo et peccat, si sit malus, baptizando.

 

Sed contra, ex officio habet quod baptizet. Ergo exequendo suum ministerium non peccat.

  1. Praeterea, ipse tenetur baptizare. Ergo si baptizando peccat, esset perplexus ; quod non potest esse.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

  1. Ulterius. Videtur quod recipiens in se vel in alio sacramentum a malo sacerdote, peccat. Quia consentiens peccanti ipse peccat. Sed sacerdos in aliquo casu peccat indigne baptizans. Ergo et ab eo Baptismum accipiens vel exigens.
  2. Praeterea, esto quod sacerdos non velit baptizare sine pretio, constat quod si datur ei pretium, simonia committitur ; quod sine peccato fieri non potest. Ergo in alio casu peccat accipiens sacramentum Baptismi a malo ministro.

 

Sed contra est quod Augustinus in littera dicit : nec timeo adulterum nec homicidam. Esset autem timendus, si ab eo accipiens sacramentum peccaret. Ergo nec peccat ab eo accipiens sacramentum.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem quod in sacramentis est aliquid quod est de substantia sacramenti, et aliquid quod est de convenientia sacramenti et solemnitate. Si ergo subtraheretur aliquid quod est de substantia sacramenti, non erit verum sacramentum ; si autem subtraheretur aliquid eorum quae requiruntur ad solemnitatem vel convenientiam sacramenti, propter hoc non desinit esse sacramentum. Unde cum bonitas ministri non sit de substantia sacramenti, quia non omnino certa est, sed quandoque ignorata, ea autem quae sunt de substantia sacramenti oportet esse certa ; patet quod subtracta bonitate ministri adhuc est sacramentum, dummodo alia quae sunt de sacramenti substantia, observentur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod debitum dicitur dupliciter. Uno modo, debito necessitatis ; et sic est debitus minister Baptismi quilibet homo. Alio modo, debito convenientiae et congruitatis ; et sic oportet ministrum esse bonum, sicut oportet aquam in qua fit Baptismus, esse mundam ob reverentiam sacramenti ; tamen si sit immunda, nihilominus fit in ea Baptismus ; et similiter si sit minister malus, nihilominus confertur Baptismus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod duplex est actio corporis. Una est intranea, sicut sentire, vivere, et huiusmodi ; et talem actionem non participat membrum aridum ; et similiter nec homo malus actionem virtutum, quae huic proportionatur. Alia est actio ad extra ; et talis actio bene potest fieri per membrum aridum, sicut percutere, quod etiam omnino re inanimata fit, ut baculo ; et huic proportionaliter respondet ministratio sacramentorum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod duplex est agens ; unum principale, et aliud instrumentale. Agens autem principale, cum agat sibi simile, oportet quod habeat formam, quam inducit per suam actionem in agentibus univocis, vel aliquam nobiliorem in agentibus non univocis. Sed agens instrumentale non oportet quod habeat formam quam inducit ut disponentem ipsum, sed solum per modum intentionis, sicut de forma scamni in serra patet, ut in I dist., quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 1 et 2, dictum est. Agens autem principale in baptizando est ipse Deus per auctoritatem, et ipse Christus secundum quod homo, cuius meritum operatur in Baptismo ; et ex plenitudine divinae bonitatis et gratiae Christi pervenit gratia ad baptizatum. Sed baptizans est tantum agens instrumentale ; unde non refert ad rem sacramenti percipiendam, utrum ipse gratiam habeat, vel non.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod actio non attribuitur instrumento secundum philosophum, proprie, sed principali agenti. Unde proprie et per se loquendo iste malus minister non est qui mundat, sed Christus, de quo dictum est, Ioan. 1, 33 : hic est qui baptizat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in oratione orans est sicut principale agens, non solum sicut instrumentale ; et ideo requiritur ad efficaciam orationis quod ex opere operante effectum sortiatur, non solum ex opere operato, sicut est in sacramentis ; et ideo malorum orationes infructuosae sunt, quantum ex eis est ; sed possunt esse fructuosae aliis pro quibus oratur, propter eorum devotionem, vel inquantum orant in persona Ecclesiae.

 

 

QUAESTIUNCULA III

 

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquid dicitur effectus alicuius per se et per accidens. Per se quidem effectus alicuius est quod per ipsum ad hoc ordinatum producitur, sicut domus aedificatoris. Per accidens quod coniungitur ei quod est effectus per se, sicut si habitatio domus dicatur effectus aedificatoris. Sic ergo dico, quod effectus per se Baptismi aequalis est a quocumque detur, vel a malo vel a bono, ceteris paribus ex parte baptizati ; sed cum effectu Baptismi potest aliquid aliud baptizato conferri, sive pertineat ad salutem corporis, sive animae, ex merito Baptismi ; et hoc non est proprie effectus Baptismi : quia Baptismus non est causa nisi instrumentalis, et non est instrumentum agens in virtute ministri, qui et ipse instrumentum est, agens in virtute Christi et Dei.

 

ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

 

 

QUAESTIUNCULA IV

 

Ad quartam quaestionem dicendum, quod quicumque in peccato mortali existens, exhibet se ministrum Ecclesiae in quocumque spirituali, peccat, secundum quorumdam opinionem satis probabilem, et quae per auctoritatem Dionysii, confirmatur, ut infra dist. XXIV, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 1, melius ostendetur ; et ideo sacerdos baptizans cum solemnitate, ministrum Ecclesiae se exhibens, peccat mortaliter ; si autem simpliciter baptizet in articulo necessitatis, non quasi minister Ecclesiae, sed sicut vetula baptizare posset, non peccat.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas Augustini non multum cogit, quia loquitur de opportunitate congruentiae ; et praeterea loquitur de illis qui baptizant ut ministri Ecclesiae ; unde subdit : iustos oportet esse tanti iudicis ministros.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod secus est de Eucharistia : quia illud sacramentum nunquam nisi a ministris Ecclesiae perfici potest ; et ideo semper aliquis celebrans illud sacramentum, ministrum Ecclesiae se exhibet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis ex officio competat sibi quod baptizet, tamen officium suum debet iuste exercere, sicut dicitur Deut. 16, 20 : iuste quod iustum est exequeris.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod ipse non est perplexus : quia potest conteri de peccato, et tunc baptizare et conficere.

 

 

QUAESTIUNCULA V

 

Ad quintam quaestionem dicendum, quod malus minister aut est praecisus ab Ecclesia aut non. Si sit praecisus ab Ecclesia, tunc peccat ab eo recipiens sacramentum, nisi in necessitate in qua posset etiam a Pagano vel a Iudaeo suscipere. Si autem non sit praecisus ab Ecclesia, non peccat ab eo accipiens sacramentum, nisi per accidens scilicet si eius peccato communicet.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod dato quod malus sacerdos peccet baptizando, non tamen oportet quod ille qui ab eo Baptismum recipit vel exigit, etiam excepto casu necessitatis, peccet propter duas rationes. Primo quia isti non potest esse certum quod ille sit in peccato mortali, cum in uno instanti spiritus operetur iustificationem impii. Secundo, quia iste petit quod iustum est quia a suo sacerdote debet sacramenta percipere. Nec propter hoc cogit vel inducit eum ad peccandum : quia ille potest reddere quod debet non peccando.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod aut ille qui est baptizandus, est adultus, aut non. Si est adultus, sufficit ei petere Baptismum ad salutem, quia baptizatur Baptismo flaminis ; nec debet propter hoc simoniam committere. Si autem sit puer qui est baptizandus, tunc potius debet ipsemet puerum baptizare, quam pretium sacerdoti pro Baptismo simoniace dare. Et tamen licitum est ei aquam emere, si alias habere non posset, quia aqua non est sacrum quid : et si sit sanctificata non operatur ad Baptismum de necessitate eius existens quasi sanctificata, sed quasi aqua ; et ideo non emit aquam sanctificatam, sed aquam. Quidam vero dicunt, quod potest pretium dare : quia hoc non est simoniam committere, sed redimere vexationem suam. Sed primum melius videtur.

 

 

ARTICULUS III

Utrum Daemon in figura hominis apparens possit baptizare

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Daemon in figura hominis apparens possit baptizare. Dicit enim Augustinus super Ioan., quod talis est Baptismus, qualis ille in cuius potestate datur. Si ergo Diabolus baptizet invocando potestatem Trinitatis, bonus est Baptismus.
  2. Praeterea, in baptizante non requiritur assimilatio ad Deum per gratiam, quia etiam mali possunt baptizare ; nec etiam assimilatio per characterem, quia etiam Pagani baptizare possunt. Ergo sufficit assimilatio per naturam. Sed hoc est in Daemonibus. Ergo possunt baptizare.

 

Sed contra, ministri Baptismi ad Christum est aliqua conventio. Sed nulla est conventio Christi ad Diabolum, ut patet II Cor., 6. Ergo Diabolus non potest conferre sacramentum Baptismi.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod bonus Angelus in figura hominis apparens, baptizare possit. Baptismus enim est actio hierarchica : quia est illuminatio et purgatio, secundum Dionysium. Sed Angeli exercent in nos hierarchicas actiones : quia purgant nos perficiunt, et illuminant. Ergo possunt baptizare.
  2. Praeterea, in actionibus hierarchicis ita est quod quamcumque actionem potest facere inferior, potest facere superior : sicut quidquid potest diaconus, potest sacerdos. Sed, secundum Dionysium, quilibet Angelus est maior summo sacerdote apud nos, qui ex eorum potestatis participatione Angelus dicitur, Malach. 2. Si ergo sacerdos homo potest baptizare multo fortius Angelus.

 

Sed contra, Baptismus est actio militantis Ecclesiae. Sed Angeli non sunt neque actu neque potentia de Ecclesia militante. Ergo baptizare non possunt.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod Diabolus in figura sacerdotis apparens potest immergere, sed non sacramentum conferre, propter duas rationes. Primo, quia dispensatio sacramentorum non est concessa nisi hominibus, qui conveniunt cum verbo incarnato, a quo sacramenta fluxerunt in natura assumpta ; et etiam cum sacramentis, in quibus est spiritualis virtus in corporeis elementis, sicut et homines ex natura spirituali et corporali compositi sunt. Secundo si baptizare se fingeret, semper esset timendum quod non faceret intentione baptizandi, quae ad sacramentum exigitur, sed intentione decipiendi : quia non esset probabile quod tantum bonum homini procuraret, sicut est spiritualis regeneratio.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ubi datur Baptismus, talis est qualis ille in cuius potestate datur. Sed Diabolus nullo modo dare potest.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod homo peccator habet similitudinem cum Deo non solum quantum ad naturam divinam per imaginem, sed etiam quantum ad naturam assumptam ; et iterum in malis hominibus possibile est esse similitudinem per gratiam, non autem in Daemonibus. Et praeterea quod omnibus hominibus concessa est baptizandi potestas, hoc est propter necessitatem sacramenti, ut omnibus possit de facili adesse baptizans. Sed Diaboli conversatio non est cum hominibus ; unde non iuvaret ad necessitatem sacramenti, si sibi potestas illa concederetur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum quod Angelis bonis non est collata potestas baptizandi, propter duas rationes. Primo, quia non habent praedictam convenientiam cum sacramento, et cum Christo, qui est auctor sacramenti. Secundo, quia ad necessitatem Baptismi non valeret potestas eis concessa, cum non sint in promptu hominibus, ut per eos baptizentur. Sed sicut Deus potentiam suam sacramentis non alligavit, ita nec potestatem consecrandi sacramenta alligavit aliquibus ministris ; unde qui dedit hanc potestatem hominibus, posset dare et Angelis. Nec Angelus bonus baptizaret nisi divinitus potestate sibi concessa ; unde si baptizaret, non esset rebaptizandus, dummodo constaret quod bonus Angelus esset ; sicut et iudicatum est, templum quod per Angelos consecratum est, non oportere per hominem consecrari, ut legitur in historia dedicationis sancti Michaelis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Angeli actiones hierarchicas eis proportionaliter exequuntur, scilicet invisibiliter : non autem eis est proportionale ut per corporalia hierarchicas actiones perficiant.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non oportet quod superior potestas eodem modo operetur quo inferior, sed modo altiori ; et ideo non oportet si homines sacerdotes per sacramentalia symbola actiones hierarchicas exequuntur, quod hoc Angeli possint facere, sed moto altiori.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Quid noverat Ioannes Baptista ? Dominum.

Sciendum est, quod Ioannes antequam intraret eremum, Christum cognovit personaliter ex conversatione, cum fuerit eius cognatus per carnem et scivit etiam dignitatem eius ex prophetica revelatione sed propter longam moram amiserat vultus eius imaginationem ; unde personaliter eum non cognoscebat. Et ideo Christo veniente ad Baptismum, tria didicit, secundum diversos sanctos : quia, secundum Chrysostomum, didicit quod iste in persona erat ille quem praedicaverat venturum : secundum Augustinum, didicit quod haberet potestatem excellentiae quam sibi retineret, tamen posset eam servis largiri quod tamen in generali prius sciverat, sed tunc in speciali de hac persona cognovit ; sed secundum Hieronymum didicit, quod per Baptismum Christi non solum gratia conferretur mundans a culpa, sed etiam ab omni poena absolvens, quod habet ab eius passione. Tot essent Baptismi quot servi. Hoc non videtur esse inconveniens ; quia per hoc non differrent Baptismi secundum speciem, cum haberent unam formam et unum effectum, sed differrent tantum secundum materiam, sicut et nunc differunt.

Et dicendum, quod differrent secundum virtutem, et secundum invocationem ; et sic esset occasio schismatis in Ecclesia, ut unus diceret : ego sum Pauli, alius, ego sum Petri.