Distinctio II — Livre IV — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre IV
DISTINCTIO II
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister de sacramentis in communi, hic descendit ad sacramenta novae legis, de quibus principaliter intendit ; et dividitur in partes duas :
in prima determinat de quibusdam quae praeexiguntur ad sacramenta novae legis ;
in secunda prosequitur de eis, III dist., ibi : post hoc videndum est quid sit Baptismus.
Prima dividitur in duas :
in prima determinat quaedam quae praeexiguntur ad sacramenta novae legis ordine doctrinae ;
in secunda determinat de Baptismo Ioannis, quod praeexigebatur ad ea ut dispositio, sive praeparatio, ibi : nunc autem de Baptismi sacramento videamus.
Circa primum duo facit :
primo ponit distinctionem sacramentorum novae legis et quantum ad numerum et quantum ad effectum ;
secundo ponit eorum institutionem, ibi : si vero quaeratur et cetera.
Ubi primo ponit communem sacramentorum novae legis institutionem ;
secundo excipit matrimonium quantum ad aliquid, ibi : fuit tamen coniugium ante peccatum institutum.
Nunc autem de Baptismi sacramento videamus. Hic determinat de Baptismo Ioannis ; et circa hoc duo facit :
primo determinat de ipso Baptismo secundum se ;
secundo de eo quantum ad suscipientes, ibi : hic considerandum est et cetera.
Circa primum duo facit :
primo ostendit differentiam Baptismi Ioannis ad Baptismum Christi ; secundo ostendit quasdam conditiones Baptismi Ioannis ;
et primo utilitatem, ibi : ad quid ergo utilis erat Baptismus Ioannis ?
Secundo nomen, ibi : sed quaeritur quare dictus est Baptismus Ioannis ;
tertio genus, ibi : si vero quaeritur an sacramentum fuerit, satis potest concedi et cetera.
Hic est duplex quaestio.
Primo de sacramentis novae legis in generali.
Secundo de Baptismo Ioannis.
Circa primum quaeruntur quatuor :
- De distinctione sacramentorum quantum ad effectum ;
- De distinctione eorum quantum ad numerum ;
- De ordine ipsorum ;
- De institutione eorum.
ARTICULUS I
Utrum omnia sacramenta contra aliquem animae defectum sint instituta
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnia sacramenta sint instituta in remedium contra aliquem animae defectum. Sacramentum enim a sanctitate dicitur. Sed sanctitas non semper importat remedium contra defectum, sed etiam confirmationem in bono. Ergo non omne sacramentum est ad remedium institutum.
- Praeterea, omne remedium contra aliquem defectum ad purgationem pertinet. Sed Dionysius, distinguit sacramenta quae pertinent ad perfectionem, scilicet confirmationem et Eucharistiam, ab illis quae pertinent ad purgationem, sicut est Baptismus. Ergo non omne sacramentum est ad remedium.
- Praeterea, hoc videtur ex definitione quam Magister ponit in littera. Quibusdam enim attribuit remedium conferre et gratiam, sicut Baptismo ; quibusdam gratiam tantum, sicut confirmationi et ordini ; matrimonio autem remedii collationem tantum. Ergo non omne sacramentum est ad remedium institutum.
Sed contra est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramenta sunt vasa medicinalia. Sed omnis medicina est in remedium alicuius morbi. Ergo et omne sacramentum est in remedium alicuius defectus spiritualis.
- Praeterea, sacramenta, ut dictum est, dist. I, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 1, habent efficaciam a passione Christi. Sed passio Christi directe ordinatur ad tollendos defectus nostros. Ergo et sacramenta in remedium ordinata sunt.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod aliquod sacramentum sit tantum in remedium, scilicet matrimonium. Solus enim consensus mutuus matrimonium facit. Sed consensus non potest esse causa gratiae, quia gratia non est ex actibus nostris. Ergo in matrimonio gratia non confertur ; et sic est in remedium tantum.
- Praeterea, secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam continent. Sed sanctificatio quae fit per ministros Ecclesiae, non est de essentia matrimonii quantum ad sacramenti necessitatem, sed solum est de solemnitate ipsius. Ergo non confertur ibi gratia ; et sic idem quod prius.
- Praeterea, hoc Magister expresse in littera dicit.
Sed contra, definitio generis debet omnibus speciebus convenire. Sed in definitione sacramenti novae legis ponitur : ut causa gratiae existat. Ergo convenit matrimonio ; et sic non est tantum in remedium.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod sacramenta non sint in remedium contra poenam, sed solum contra culpam. Sacramenta enim efficaciam habent ex hoc quod gratiam continent. Sed gratia non opponitur poenae, sed culpae. Ergo sacramenta non ordinantur in remedium contra poenam.
- Praeterea, sapientis medici est per causam curare effectum. Sed causa poenae est culpa. Ergo cum Christus sit sapientissimus medicus, non instituit aliqua sacramenta ad curandum poenam, nisi ea quae curant et culpam.
Sed contra, extrema unctio contra infirmitatem videtur ordinari, ut patet Iac. ult. Sed infirmitas poena est. Cum ergo extrema unctio sit sacramentum, aliquod sacramentum ordinabitur contra poenam, et non tantum contra culpam.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod aliquod sacramentum ordinetur contra culpam venialem. Quaedam enim sacramenta sunt nociva, nisi deposito mortali accipiantur, sicut patet de Eucharistia et de ordine. Sed dantur in remedium alicuius culpae. Ergo dantur contra venialem.
- Praeterea, medicina spiritualis magis debet apponi contra culpam quam contra poenam. Sed peccatum veniale culpa aliqua est. Cum ergo aliqua sacramenta ordinentur contra poenam, multo fortius videtur quod aliquod possit ordinari contra culpam venialem.
Sed contra, poenitentia ordinatur contra mortale et veniale peccatum ; quod patet per Magistrum qui infra, dist. VI, determinat de poenitentia venialium, et Augustinum in Lib. de poenitentia. Sed poenitentia sufficit contra mortale nec aliud sacramentum contra mortale ordinatur. Ergo multo magis sufficit contra veniale ; nec oportet aliquod sacramentum speciale contra veniale ordinari.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod quandocumque ad perfectionem alicuius rei oportet aliquid apponere ultra id quod requirit ordo illius naturae secundum se consideratae hoc accidit ad subveniendum alicui defectui illius rei ; sicut quando ad sustentationem corporis non sufficit cibum ministrare, nisi addantur aliqua digestiva, signum est defectus in virtute digerente. Ex ordine autem humanae naturae nihil aliud requiritur ad eius perfectionem spiritualem, nisi Deus influens, et gratia, et virtutes influxae. Unde cum aliquae res corporales adhibentur ad hominis sanctificationem ex quibus secundum ordinem naturae sanctificatio hominis non dependet, signum est quod hoc sit ad subveniendum alicui defectui ipsius ; et ideo cum hoc inveniatur in omnibus sacramentis, omnia sacramenta in remedium alicuius spiritualis defectus instituta sunt.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod ad sanctitatem homo perducitur per ea quae naturae secundum se consideratae ordo non requirit, signum est quod alicui defectui remedium adhibetur. Unde quamvis sacramenta ex ratione sanctificationis non habeant quod sint in remedium, habent tamen hoc ex officio, sive ex modo sanctificandi.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod defectus spiritualis dupliciter contingit, sicut et corporalis. Uno modo ex positione contrarii, sicut quando corpus est aegrum, et quando in anima est peccatum. Alio modo ex subtractione eius quod ad perfectionem necessarium erat vel corporis vel animae ; sicut quando corpus est debile ad exercenda corporalia opera, et similiter quando spiritus ad exequenda spiritualia. Remedia ergo quae dantur contra primum defectum, aliquid realiter tollunt ; et ideo purgationis rationem habent. Remedia autem quae sunt contra defectum secundum, non tollunt aliquid secundum rem, sed solum aliquid adiiciunt ad perfectionem ; et ideo talia remedia non dicuntur purgare, sed perficere. Et haec eadem sunt quae Magister dicit nos gratia et virtute fulcire inquantum perfectiva sunt ; nihilominus tamen in remedium alicuius defectus sunt.
ad 3. Unde patet solutio ad tertium.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones.
Una est quod in matrimonio gratia aliqua non confertur ; sed tantummodo sit in remedium contra concupiscentiam. Hoc autem non videtur convenienter dictum : quia aut intelligitur esse in remedium concupiscentiae, quasi concupiscentiam reprimens, quod sine gratia esse non potest : aut quasi concupiscentiae in parte satisfaciens, quod quidem facit ex ipsa natura actus, non intellecta etiam ratione sacramenti ; et praeterea concupiscentia non reprimitur per hoc quod ei satisfit, sed magis augetur, ut philosophus dicit in III Ethicor. : aut inquantum excusat concupiscentiae actum ; quod sine matrimonio deformis esset ; et hoc quidem facit per bona matrimonii quae ei conveniunt etiam inquantum est in officium, et ratione suae sanctificationis, cum qua communicat cum sacramentis veteris legis ; et ita per hoc non haberet aliquid prae illis, ut cum sacramentis novae legis computari debeat.
Et propter hoc alii dicunt, quod matrimonium consideratur in triplici statu. Primo ante peccatum et tunc erat tantum in officium. Secundo sub lege, ubi ex ipsa sanctificatione sua excusabilem reddebat matrimonii actum, qui absque hoc turpis fuisset. Tertio sub statu gratiae, ubi ulterius gratiam confert ad concupiscentiam reprimendam, ut scilicet unusquisque possideat vas suum in honorem, et non in contumeliam, sicut et gentes quae ignorant Deum, I Thessal. 4, et Tob. 6, dicitur, quod in illis qui in timore Dei uxores accipiunt et amore filiorum ad cultum Dei magis quam amore libidinis, Daemon potestatem non habet.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut res corporales quae sunt in aliis sacramentis non habent ut propria virtute gratiam conferre possint, sed ex institutione divina, ita etiam est de illis quae matrimonium causant, quae ex ipsa institutione divina habent quod ad gratiam instrumentaliter disponant, nisi sit defectus ex parte nostra.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quaedam sacramenta sunt ad quorum efficaciam praeexigitur sanctificatio materiae, ut patet in confirmatione vel extrema unctione ; quaedam vero non praeexigunt praedictam sanctificationem, sicut patet in Baptismo. Unde benedictio materiae quae fit a ministro, non est de necessitate, sed de solemnitate sacramenti ; et similiter est etiam de matrimonio.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod unumquodque denominatur ab eo ad quod est. Gratia autem quae in matrimonio confertur, secundum quod est sacramentum Ecclesiae in fide Christi celebratum, ordinatur directe ad reprimendum concupiscentiam, quae concurrit ad actum matrimonii ; et ideo Magister dicit, quod matrimonium est tantum in remedium ; sed hoc est per gratiam quae in eo confertur.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod duplex est poena peccati. Quaedam quae pro peccato infligitur, sicut poena Inferni, et flagella quibus a Deo temporaliter punimur ; quaedam ex ipso peccato consequens immediate, et per consequens ad peccatum ordinans, sicut est debilitatio naturae ad resistendum peccato, et huiusmodi. Contra primam ergo poenam non datur sacramentum in remedium directe, sed ex consequenti, ut scilicet curata causa, scilicet peccato, cesset effectus, scilicet poena ; sed contra secundam poenam datur directe aliquod sacramentum, illa scilicet quae in remedium sunt contra defectum contingentem ex subtractione necessarii, non ex positione contrarii.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod poenae contra quas dictum est sacramentum ordinari, etiam ad gratiam contrarietatem habent : quia ex subtractione contingunt, et in contrarium gratiae ordinant.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sicut est in medicina corporali, quod curato morbo adhuc remanent aliquae reliquiae morbi ex morbo causatae, contra quas oportet specialia medicamenta dari, ita etiam est in medicina spirituali ; et propter hoc contra praedictas poenas oportet esse aliqua sacramenta.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, aliqua sacramenta in remedium venialis dari, sicut Eucharistiam, et extremam unctionem. Sed hoc non videtur convenienter dictum : quia poenitentia purgativa est universaliter omnis peccati actualis, mortalis et venialis ; unde ad hoc non oportebat aliquod sacramentum institui. Et praeterea etiam non existentibus venialibus, adhuc necessitas illorum sacramentorum esset ad consummandum in bonum, secundum doctrinam Dionysii. Et ideo aliter dicendum, quod contra veniale non ordinatur aliquod sacramentum ad curationem ipsius principaliter institutum, quamvis ex consequenti multa sacramenta, contra venialia valeant. Veniale enim et culpa est, et dispositio ad culpam, imperfectam tamen rationem habens culpae, ita quod gratiam non excludit. Et ideo inquantum culpa est, potest tolli per omnia sacramenta quae contra culpam tollendam ordinantur ; inquantum vero est dispositio ad culpam, ex ablata mortali culpa remanens, potest tolli etiam per sacramenta illa quae contra poenam ex culpa relictam et ad culpam inclinantem ordinantur.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illa sacramenta quae gratiam in suscipiente praeexigunt, non ordinantur directe contra culpam : quia non sunt ad tollendum contrarium, sed ad supplendum defectum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sacramentum quod tollit mortalem culpam, sufficit etiam ad tollendum venialem ; et ideo contra veniale non oportet aliquod sacramentum dari, sicut contra reliquias culpae, ad quarum ablationem poenitentia non ex toto sufficit sine aliis sacramentis.
ARTICULUS II
Utrum sacramenta debeant esse septem
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeant esse septem sacramenta. Sicut enim supra dictum est, omnia sacramenta efficaciam habent a passione Christi. Sed unum est sacramentum quod directe est repraesentativum passionis Christi, et ipsum totum Christum continet, scilicet Eucharistia. Ergo illud sacramentum sufficeret.
- Praeterea, quod potest fieri per unum, non debet fieri per plura. Sed per Baptismum tolluntur omnia peccata. Ergo non oportebat quod aliquod aliud sacramentum contra culpam ordinaretur.
- Praeterea, sacramenta in remedium contra defectum ordinantur. Sed duplex est defectus, scilicet culpae, quae est quasi contrarium, et poenae, quae ex defectu gratiae accidit, ut dictum est. Ergo duo sacramenta sufficerent.
- Praeterea, in lege nova, ubi manifestior est veritas, minimum debet esse de figuris. Sed in lege naturae, secundum Hugonem, erant tantum tria sacramenta, scilicet oblationes, decimae et sacrificia. Ergo non debent esse plura sacramenta in lege nova quam tria.
- Praeterea, sacramenta legalia nostrorum sacramentorum figurae fuerunt. Sed ipsi non habuerunt aliqua sacramenta respondentia confirmationi et extremae unctioni. Ergo nec nos huiusmodi sacramenta habere debemus.
- Praeterea, Dionysius in Eccl. Hierar., ubi de sacramentis tractat, matrimonium et poenitentiam omittit. Ergo videtur quod non sint nisi quinque sacramenta.
Sed contra, videtur quod sint plura. Omne enim illud quod in remedium peccati datur, videtur esse sacramentum. Sed aqua benedicta est huiusmodi, quia per eam venialia tolluntur. Ergo est sacramentum.
- Praeterea, sicut circa concupiscentiam quae est in venereis, contingit esse peccatum intemperantiae ; ita circa concupiscentiam quae est in cibis et potibus. Sed contra primam concupiscentiam habemus unum sacramentum. Ergo et contra secundam habere debemus.
- Praeterea, Dionysius, inter sacramenta nominat monasticam consummationem, sive consecrationem. Sed non computatur inter septem sacramenta hic enumerata. Ergo sunt plura quam septem.
- Praeterea, oblationes et decimae in lege naturae erant sacramenta, secundum Hugonem. Cum ergo modo sint oblationes et decimae, videtur quod sint sacramenta ; et sic idem quod prius.
- Praeterea, sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam continent, secundum Hugonem. Sed multae sunt sanctificationes per ministros Ecclesiae factae quae hic non numerantur, sicut consecratio templi et altaris et sacrarum vestium, et huiusmodi. Ergo sunt plura sacramenta.
Respondeo : Dicendum, quod sacramenta ex hoc quod sunt sacramenta, habent quod sint in remedium contra defectum aliquem ; ex hoc autem quod sacramenta Ecclesiae, habent per ministros Ecclesiae dispensari, et in membra Ecclesiae transfundi. Et ideo dupliciter potest accipi numerus sacramentorum proprie.
Primo ex defectibus contra quos sacramenta ordinantur. Ordinantur autem sacramenta, ut ex dictis patet, ad tollendum contrarium, et ad supplendum defectum. Contrarium autem sanctitati est culpa : quae quidem dupliciter tollitur. Uno modo, impediendo ne fiat ; et hoc modo in remedium culpae matrimonium ordinatur. Alio modo subtrahendo iam existentem ; et sic contra originalem culpam ordinatur Baptismus, contra actualem poenitentia.
Secundum remedium praebent supplendo quod deficit, et ea quae perfectionis sunt effectiva. Est autem duplex perfectio.
Una formae ad actum ; et hanc quidem perfectionem facit ordo quantum ad executionem bonorum, quia reddit hominem idoneum ad dispensationem sacramentorum ; sed quantum ad perpessionem difficilium facit dictam perfectionem confirmatio, quae hominem fortem reddit, ut nomen Christi propter pressuras mundi confiteri non refugiat.
Alia autem perfectio est in ordine ad finem, ad quem per actus pervenitur ; et hanc quidem perfectionem quantum ad finem intra facit extrema unctio, quae est quaedam delibutio praeparans in gloriam resurrectionis ; quantum vero ad finem extra facit Eucharistia, quae membra capiti coniungit. Et quia hic est ultimus terminus nostrae sanctificationis, ideo dicit Dionysius, quod omnis alia sanctificatio in Eucharistiam terminatur : quia et ordinati et baptizati Eucharistiam sumunt.
Si autem considerantur sacramenta ut sunt Ecclesiae sacramenta, scilicet per ministros Ecclesiae dispensanda, sic potest secundum doctrinam Dionysii, hoc modo numerus eorum accipi. In qualibet enim hierarchia oportet esse actionem hierarchicam, et exercentes eam, et recipientes. Recipientes autem per ipsas actiones superiorum in suis gradibus perficiuntur ; et ideo ex parte eorum non debet esse aliquod speciale sacramentum, per quod receptivi sacramentorum fiant. Actio autem hierarchica est triplex scilicet purgare, illuminare, perficere. Sed quia nullum sacramentum novae legis purgat sine gratiae infusione, quae illuminatio dicitur ; ideo Dionysius in sacramentis coniungit purgationem illuminationi.
Potest autem esse in sacramentis purgatio vel a culpa ; et sic habet purgativam et illuminativam vim quantum ad originale Baptismus, quantum ad actuale poenitentia ; vel a reliquiis culpae, et sic extrema unctio purgare habet ; vel a causa culpae, quae est concupiscentia, et sic matrimonium, quod eam reprimit et ordinat, vim purgativam habet.
Perfectio autem est duplex scilicet perfectio formae, et ad hanc est confirmatio, quae hominem in seipso consistere facit, ut a contrariis non facile solvatur ; et perfectio finis, et ad hanc est Eucharistia, quae nos fini coniungit. Ex parte autem exercentium actiones hierarchicas accipitur unum sacramentum, scilicet ordo, per quem ministri Ecclesiae ponuntur in statu exercendi hierarchicas actiones.
Potest et aliter accipi numerus sacramentorum secundum conditionem eorum quibus per sacramenta subvenitur. Sunt enim sacramenta in remedium data. Aut igitur in remedium unius personae, aut totius Ecclesiae.
Si primo modo, aut quantum ad ingressum, et sic est Baptismus ; aut quantum ad egressum, et sic est extrema unctio ; aut quantum ad progressum, et hoc est dupliciter. Uno modo quantum ad executionem virtutis, vel ut a malis non superemur, et quantum ad hoc est confirmatio, vel ut bonis adhaereamus, et quantum ad hoc est Eucharistia. Alio modo quantum ad reparationem virtutis, si ipsam in pugna spirituali aliquo modo laedi contingit, et sic est poenitentia.
Si in remedium totius Ecclesiae, aut in regimen et multiplicationem ipsius spiritualem, et sic est ordo, quia principatus bonum multitudinis est secundum philosophum in V Ethic., aut quantum ad multiplicationem materialem fidelium, et sic est matrimonium.
Quidam autem accipiunt numerum sacramentorum secundum adaptationem ad virtutes, ut fidei respondeat Baptismus, quod sacramentum fidei dicitur ; spei extrema unctio, per quam homo praeparatur quodammodo ad futuram gloriam ; caritati Eucharistia ; prudentiae ordo ; iustitiae poenitentia ; temperantiae matrimonium ; fortitudini confirmatio.
Quidam vero adaptant diversis generibus culparum et poenarum ; ut Baptismus sit contra culpam originalem, poenitentia contra actualem mortalem, extrema unctio contra venialem, ordo contra ignorantiam, matrimonium contra concupiscentiam, confirmatio contra infirmitatem, Eucharistia contra malitiam, quia est sacramentum caritatis, quae per se opponitur malitiae. Haec enim quatuor dicit Beda ex peccato consecuta.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Eucharistia sit memoriale ipsius dominicae passionis, ipsum Christum continens, non tamen quantum ad omnes effectus eius. Vel dicendum, quod propter praedictam rationem Eucharistia ordinatur ad ultimum effectum passionis Christi, quasi completissime ab ea efficaciam habens ; et ideo, quantum est de se, valet contra omnes spirituales defectus ; unde et cum singulis sacramentis exhibetur, quasi consummans effectum uniuscuiusque ; sed tamen praeexigit alia sacramenta, ut idoneus quis reddatur ad tanti perceptionem mysterii, sicut etiam in naturalibus ultima forma non datur nisi praecedentibus omnibus dispositionibus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus est sacramentum intrantium, quia facit hominem primo participem redemptionis Christi consepeliens eum in similitudinem mortis Christi ; et ideo non potest iterari, sicut nec passio Christi. Et quia peccata actualia iterantur, ideo contra culpam actualem oportuit aliquod remedium adhiberi, scilicet poenitentiam, quamvis etiam Baptismus ipsum deleat.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod defectus illi sunt generales ; et non habent eamdem rationem in omnibus suis partibus ; et ideo oportuit contra diversas partes eorum diversa remedia adhiberi.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod in lege naturae multa signa gratiae praecesserunt, sicut diluvium, occisio Abel, et huiusmodi, quae tamen non debent dici sacramenta ; sed illa tantum quae ad aliquod remedium exhibebantur. Ea enim significabant rem sacram, ut actu sacrantem, quod est de ratione sacramenti, ut supra dictum est ; et ideo in lege naturae Hugo, tantum ponit tria sacramenta, scilicet sacrificia, oblationes, et decimas ; quia per haec, ut dicit Gregorius, remedium ante circumcisionem contra originale erat. Et quamvis tunc esset tempus figurarum magis quam modo, non oportebat esse signa determinata ad determinatos effectus gratiae, sicut modo sunt ; et ideo in quadam generalitate sacramenta illa, nostra sacramenta, et ipsorum causam, scilicet passionem Christi, significabant ; sicut quod per sacrificia significabatur passio, per oblationes dispositio patientis ad passionem, quia ipse se voluntarie obtulit ad passionem : Isai. 53 ; per decimas autem comparatio patientis ad illos pro quibus patiebatur, qui imperfecti erant, ab ipso omnem perfectionem expectantes, sicut novem per decem complentur. Horum autem duo referuntur ad Eucharistiam : scilicet sacrificium quantum ad significatum, et oblatio quantum ad materiam et usum, sed decima praefigurabat Baptismum, inquantum aliquid auferebatur. Matrimonium autem et poenitentia et ordo erant illo tempore, sed tamen non computantur inter sacramenta illius temporis, quia non fiebant cum aliqua consecratione. Quilibet enim primogenitus, secundum Hieronymum sacerdos erat : nec erat aliquis modus determinatus ipsorum, nisi secundum instinctum naturae, prout cuique ratio fide innata dictabat faciendum.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod tempore legis scriptae iam plura cum aliqua consecratione celebrabantur, quae nostris sacramentis quasi figurae respondent : quia per circumcisionem nostrum Baptisma figuratur ; per oblationes et sacrificia Eucharistia ; per diversos ritus expiationum poenitentia ; per consecrationes Aaron et filiorum eius noster ordo ; et per matrimonium iam ad aliquas certas personas determinatum et sub lege constitutum, nostrum matrimonium. Sed extremae unctionis non debuit praecedere figura : quia extrema unctio est directivum et praeparatorium in gloriam, quam tunc statim post mortem consequi non poterant, sicut modo possunt. Similiter nec confirmatio, in qua complementum spiritus sancti datur : tempus autem illud non erat tempus plenitudinis, sicut tempus istud.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod Dionysius non intendit ibi determinare de sacramentis, sed de actionibus hierarchicis, quae consistunt in consecratione per ministros Ecclesiae facta. Et quia matrimonium et poenitentia possunt habere suum effectum sine tali consecratione, ideo de eis non determinavit.
ad 7. Ad septimum dicendum, quod aqua benedicta non ordinatur directe ad remedium praestandum, sed ad removendum prohibens ; unde datur contra Daemonum nequitias et venialia, et omne quod effectum sacramentorum impedire posset : propter hoc non est sacramentum, quia removens prohibens est agens per accidens ; sed sacramentale, quasi dispositio quaedam ad sacramenta.
ad 8. Ad octavum dicendum, quod concupiscentia quae est in actu generativae, habet specialem foeditatem ab aliis concupiscentiis : quia praeter hoc quod est infectiva personae, quod habet commune cum aliis, et idem remedium habens, scilicet poenitentiam, est etiam infectio naturae ; et ideo debet habere speciale remedium, secundum quod ad purgationem naturae ordinatur.
ad 9. Ad nonum dicendum, quod ad quamlibet eminentiam status datur aliqua sanctificatio, cum sit ibi necessarium speciale auxilium gratiae, sicut in consecratione regum et monachorum et monialium ; et ideo sunt actiones hierarchicae ; et propter hoc Dionysius de eis determinat ; non tamen habent rationem sacramenti ; sed solum illa eminentia per quam homo efficitur sacrorum dispensator.
ad 10. Ad decimum dicendum, quod oblationes et decimae erant tunc inquantum erant figurales ; sed quantum ad hoc nunc non manent ; sed solum secundum quod sunt morales ad usum ministrorum Ecclesiae et pauperum deputatae ; et ideo nunc non sunt sacramenta.
ad 11. Ad undecimum dicendum, quod omnes illae sanctificationes ordinantur ad sacramentum Eucharistiae ; et ideo non sunt sacramenta, sed sacramentalia quaedam.
ARTICULUS III
Utrum sacramenta convenienter a Magistro ordinentur
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramenta inconvenienter a Magistro hic ordinentur. Prius enim est quod animale est quam quod spirituale, I Cor. 15. Sed matrimonium ad vitam animalem pertinet, omnia autem alia sacramenta ad vitam spiritualem. Ergo matrimonium est omnibus prius.
- Praeterea, agens naturaliter prior est sua actione ; unde et in iure prius determinatur de officiis quam de actionibus. Sed per sacramentum ordinis constituuntur dispensatores aliorum sacramentorum. Ergo ordo inter alia primo debet poni.
- Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum personae, ut dicitur in I Ethic. Sed matrimonium et ordo ordinantur in remedium commune, alia autem in remedium unius personae, ut dictum est. Ergo illa duo sacramenta ante alia poni debent.
- Praeterea, Eucharistia perficit nos coniungendo fini, ut dictum est. Sed finis est ultimum in adeptione. Ergo Eucharistia post omnia debet poni.
- Praeterea, purgatio praecedit illuminationem et perfectionem. Sed secundum Dionysium, Eucharistia pertinet ad perfectionem, similiter et confirmatio. Ergo poenitentia, quae maxime ad purgationem pertinet, videtur quod antea debet poni.
- Praeterea, Dionysius ponit Eucharistiam ante confirmationem. Cum ergo Magister contrarium faciat, videtur quod inconvenienter ordinet.
Respondeo : Dicendum, quod prius et posterius multipliciter dicitur ; sed in his quae ad actiones pertinent, prius quo ad nos est illud quod est prius in via generationis ; et ideo secundum hanc viam Magister sacramenta quae sanctificationes quaedam sunt, ordinat. Prius enim in via generationis est bonum privatum quam commune, quod consurgit ex bonis singulorum, sicut homo est prior domo, et domus civitate ; et ideo sacramenta quae in remedium unius personae ordinantur, prius ponuntur, inter quae primo ponitur illud quod pertinet ad intrantes, scilicet Baptismus ; ultimo illud quod pertinet ad exeuntes, scilicet extrema unctio ; in medio illa quae pertinent ad progredientes, quae hoc modo ordinantur. Quia enim perfici bono essentialius est virtuti, et commune singulis progredientibus ad virtutem ; sed resurgere a peccato accidit huic progressui ex parte subiecti quod cecidit (unde non est omnibus commune), et quantum ad perfectionem ad bonum perfectio in forma praecedit in via generationis perfectionem in consecutione ad finem ; ideo inter sacramenta quae ad progressum in bonum pertinent, primo ponitur confirmatio ; quae est ad perfectionem similem perfectioni formae ; secundo Eucharistia, quae est ad perfectionem in fine ; tertio poenitentia quae est ad reparationem virtutis amissae. Inter sacramenta autem quae ad remedium totius Ecclesiae deputantur, primo ponitur ordo : quia matrimonium, inquantum matrimonium, per ordinem dispensatur, secundum quod est sacramentum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium secundum quod pertinet ad vitam animalem, non est sacramentum, sed naturae officium ; sed secundum quod habet aliquid spiritualis quantum ad signum et effectum, sic sacramentum est ; et quia minimum habet de spiritualitate, ideo ultimo inter sacramenta ponitur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod in sacramentorum actionibus ordo non constituit principalem agentem, sed ministrum, et instrumentum quoddam divinae operationis ; in iudiciis autem iudex secundum formam scientiae et iustitiae operatur non solum sicut instrumentum ; et ideo in iure praemittuntur ea quae ad officia pertinent, sed in sacramentis non oportet.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis bonum commune sit divinius, tamen bonum singulare est prius in via generationis ; et ideo etiam philosophus monasticam politicae praemisit, ut patet in X Ethic.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod coniunctio ad finem est duplex. Una secundum plenam participationem ipsius ; et ista coniunctio non efficitur per aliquod sacramentum ; sed sacramenta ad eam disponunt, et inter omnia vicinius extrema unctio ; et ideo ultimo ponitur inter ea quae ad remedium unius personae ordinantur. Alio modo secundum imperfectam, qualis est fruitio viae ; et ad hanc ordinatur Eucharistia ; et ideo non oportet quod ponatur ultima simpliciter, sed ultima in progressu ad bonum.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod poenitentia non dicit purgationem absolute respectu cuiuslibet impuritatis spiritualis, hoc enim ad Baptismum pertinet ; sed purgationem in casu, scilicet quando aliquis a statu virtutis cecidit, ut iterum ad bonum redeat ; et haec est secunda tabula post naufragium, secundum Hieronymum ; et ideo poenitentia ponitur post illa sacramenta quae ad consummationem in bonum ordinantur.
ad 6. Ad sextum dicendum, quod Dionysius consideravit in eis ordinem magis quantum ad dispensationem eorum quam quantum ad effectum : quia Eucharistia statim baptizatis datur, si sint adulti, non autem confirmatio ; ideo post Baptismum immediate Eucharistiam posuit.
ARTICULUS IV
Utrum in nova lege aliqua nova sacramenta de novo institui debuerint
QUAESTIUNCULA I
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non debuerint in nova lege aliqua sacramenta de novo institui. Natura enim operatur breviori via qua potest ; et hoc ad ordinationem naturae pertinet. Sed gratia est magis ordinata quam natura. Cum ergo brevior via esset quod sacramenta iam in veteri lege existentia perficerentur quam aliqua de novo instituerentur, videtur quod aliqua de novo institui non debuerint.
- Praeterea, sicut sacramenta sunt necessaria ad salutem, ita et praecepta. Sed Christus non alia praecepta moralia instituit, sed praeexistentia consiliis perfecit. Ergo nec nova sacramenta instituere debuit.
Sed contra, sacramenta sunt medicinae spirituales, ut prius dictum est. Sed non competit eadem medicina parvulo et adulto. Cum ergo status legis comparetur puerili aetati, status autem temporis gratiae aetati perfectae, ut patet Gal. 4, videtur quod alia sacramenta fuerunt etiam tempore gratiae instituenda.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod haec eadem debuerit a principio mundi post peccatum instituere. Quia ad crudelem medicum pertinet ut efficacem medicinam non statim infirmo proponat, sed eum diu periclitari sinat. Sed a Deo omnis crudelitas relegata est. Ergo sacramenta novae legis, quae sunt efficacissimae medicinae, debuerunt statim post peccatum humano generi exhiberi.
- Praeterea, sacramenta novae legis totam efficaciam habent ex passione Christi. Sed passio Christi operabatur etiam a principio mundi post peccatum ad reparationem, secundum quod erat credita, ut in III Lib., dist. 19, quaest. 1, art. 1, quaestiunc. 2 ad 2, dictum est. Ergo et tunc sacramenta institui debuerunt.
Sed contra, gratia perficit naturam. Sed natura procedit ex imperfectioribus ad perfectiora, sicut patet in omni motu et generatione ; et similiter etiam ars. Ergo et similiter gratia debuit prius imperfecte et postea copiose per efficaciam sacramenti dari.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod statim Christo nato sacramenta institui debuerunt. Sunt enim sacramenta novae legis gratiam continentia. Sed tempus gratiae ex tunc incepit. Ergo tunc institui debuerunt.
- Praeterea, sacramenta adiuvant ad implendum praecepta. Sed praecepta moralia omnia simul data fuerunt in ipso initio legis. Ergo et sacramenta gratiae in ipso initio gratiae omnia simul dari debuerunt.
Sed contra est, quia quae a Deo sunt, ordinata sunt, Rom. 13, 1. Sed iste est debitus ordo, ut causa effectum praecedat, et ut illud quod prius est, primo tradatur. Ergo cum passio Christi sit causa efficaciam sacramentis praebens, et unum sacramentum sit alio prius, ut dictum est, videtur quod non debuerunt institui statim Christo nato.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod sacramenta novae legis non sunt omnia a Christo instituta. Quia de confirmatione et extrema unctione non legitur aliquid dixisse. Sed extrema unctio et confirmatio sunt sacramenta novae legis. Ergo non omnia sacramenta novae legis sunt instituta a Christo.
- Praeterea, non minoris auctoritatis est mysterium sacerdotii novae legis quam legis naturae. Sed qui sacramenta dispensabant in lege naturae, scilicet sacerdotes, pro suo libito sacramentis visibilibus suam fidem profitebantur. Ergo multo fortius hoc debet esse in lege nova, quae etiam est maioris libertatis.
Sed contra, sacramenta novae legis efficiunt quod significant. Sed ex institutione significant secundum Hugonem. Ergo ex institutione efficaciam habent. Sed efficacia sacramentorum non est nisi a Deo, qui solus peccata remittit. Ergo non potuit esse a puro homine sacramentorum institutio.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod sacramenta sunt signa remedii ad quod ordinantur. Sunt autem signa repraesentantia effectus spirituales ex similitudine sensibilium rerum, quarum in sacramento est usus. Et ideo cum in nova lege oportuerit esse sacramenta maioris efficaciae propter perfectionem testamenti, debuerunt etiam esse alia signa quae expressius figurarent gratiam ; et ideo oportuit alia sacramenta institui.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis natura brevissime operetur, tamen nihil omittit de contingentibus quibus aliquid optime fieri possit et similiter gratia ; et ideo in sacramentis instituendis non solum attenditur qualiter aliquid breviter fiat, sed qualiter congruenter.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod praecepta moralia consequuntur naturam humanam, cum sint de dictamine rationis naturalis ; et ideo permanent eadem in qualibet lege, et in quolibet statu hominis ; et propter hoc non est simile de praeceptis et sacramentis, quae ex sola institutione efficaciam habent.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sacramenta novae legis, quia gratiam continent, non sunt vacua, sed plena ; et ideo non competebat ea institui nisi tempore plenitudinis, quod est tempus incarnationis. Quare autem Christus suum adventum distulerit, et non statim post peccatum carnem assumpserit, in III Lib., dist. 1, quaest. 1, art. 4, dictum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod aliter est in morbo spirituali et corporali. Non enim potest aliquis a morbo spirituali congrue curari, nisi prius morbum cognoscat, et medicinam desideret, si sit cognitionis capax ; et ideo oportuit ut homo sibi relinqueretur, et sic primo tempore legis naturae infirmum se cognosceret per ignorantiam, ad idolatriam declinando ; et deinde tempore legis scriptae quae auxilium contra ignorantiam praebebat, recognosceret se infirmum per concupiscentiam, ad peccata declinando, et sic salutem ab alio expectaret ; qui et viam salutis docuit contra ignorantiam et sacramenta gratiae dedit contra infirmitatem concupiscentiae, ut dicitur Ioan. 1, 17 : Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. In morbo autem corporali hoc non requiritur, quia corpus non est cognitionis capax.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis etiam ex tunc passio Christi efficaciam haberet, non tamen tantam efficaciam in humana natura, pro qua nondum satisfactum erat, habebat, sicut post satisfactionem habuit, et post Christi incarnationem, quae totam naturam humanam dignificavit, ut fieret magis ad gratiam recipiendam idonea.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sacramenta novae legis dupliciter instituta sunt. Primo ad documentum et exercitium quoddam ; et sic potuerant ante passionem Christi institui. Secundo quantum ad necessitatem et obligationem, et sic eorum institutio non fuit ante passionem, quia adhuc legalia non fuerant mortua ; unde a tempore praedicationis Christi usque ad passionem, sacramenta novae legis simul currebant cum legalibus, et utraque ad salutem operabantur. Sic ergo quantum ad secundum modum institutionis omnia simul in passione Christi instituta sunt ; sed quantum ad primum, oportuit ut primo instituerentur illa quae sunt maioris necessitatis ; unde statim in principio praedicationis suae poenitentiam praedicavit, ut legitur Matth. 4, et Baptismum docuit ut legitur Ioan. 3. Alia autem sacramenta processu temporis instituit et docuit.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod tempus gratiae dicitur quantum ad initium, et quantum ad complementum. Complementum autem eius non fuit ante passionem, et resurrectionem Christi ; unde Ioan. 7, 39, dicitur : Nondum erat spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Principium autem potest attendi dupliciter. Primo quantum ad praesentiam gratiae in mundo ; et sic fuit in ipsa incarnatione. Secundo quantum ad eius diffusionem in mundo, et sic fuit in praedicatione sive Baptismo Christi ; et ante non oportebat institui sacramenta.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod praecepta moralia homini natura dictat ; et ideo statim potuerunt homini simul proponi : non autem est ita de sacramentis.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, non omnia sacramenta a Christo immediate instituta fuisse ; sed quaedam ipse per se instituit, quaedam vero apostolis instituenda commisit ; scilicet confirmationem, in qua spiritus sanctus datur ad robur, cuius institutio esse non debuit ante plenam spiritus sancti missionem ; et extremam unctionem, quae cum ad gloriam resurrectionis sit immediatum et proximum praeparatorium, ante resurrectionem institui non debuit. Sed quia institutio sacramentorum videtur ad potestatem plenitudinis in sacramentis pertinere quam sibi Christus reservavit in sacramentis, cum ex institutione sacramenta habeant quod significent ; ideo aliis probabilius videtur, quod sicut hominis puri non est sacramenta mutare, vel a sacramentis absolvere, ita nec nova sacramenta instituere ; et ideo omnia sacramenta novae legis ab ipso Christo institutionem habent.
ad 1. Secundum hoc ergo dicendum ad primum, quod ipse sacramentum confirmationis instituit, quando pueris sibi praesentatis manus imposuit ; similiter extremam unctionem, quando apostolos ad praedicandum mittens, oleo inungere infirmos disposuit, ut sic curarentur.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sacramenta illa legis naturae non habebant aliquam efficaciam ex opere operato, sed solum ex fide ; et ideo determinatio eorum ab homine puro habente fidem fieri poterat. Non autem ita est de sacramentis novae legis, quae ex opere operato gratiam conferunt.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de Baptismo Ioannis, et circa hoc quaeruntur quatuor :
- Utrum fuerit sacramentum ;
- De efficacia ipsius ;
- Quibus competebat ;
- Utrum baptizati a Ioanne, essent Baptismo Christi baptizandi.
ARTICULUS 1
Utrum Baptismus Ioannis fuerit sacramentum
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis non fuerit sacramentum. Ioan. 3, super illud : Erat Ioannes baptizans etc., dicit Glossa : quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit Baptismus Ioannis ante Baptismum Christi. Sed catechismus non est sacramentum, sed sacramentale. Ergo Baptismus Ioannis non erat sacramentum sed sacramentale.
- Praeterea, omne sacramentum est alicuius legis sacramentum. Sed Baptismus Ioannis non erat sacramentum legis naturae, neque legis veteris : quia, sicut Augustinus dicit, nulli praecedentium prophetarum fuit datum baptizare, nisi Ioanni soli, quod non contingit de sacramentis veteris legis ; similiter non est sacramentum novae legis, quia praedicationem Christi praecessit. Ergo non erat sacramentum.
Sed contra, sacramentum est sacrae rei signum. Sed Baptismus Ioannis figurabat Baptismum Christi. Ergo erat sacramentum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non baptizaverit sub hac forma : ego baptizo te in nomine venturi. Christus enim, in cuius nomine baptizabat, iam venerat. Ergo non competebat forma illa pro tempore illo.
- Praeterea, eadem est fides de Christo venturo quae erat in patribus et de Christo qui iam venit, quam nos habemus. Ergo eadem est forma Baptismi in nomine venturi, et in nomine Christi. Ergo Baptismus idem. Sed apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ut infra dicetur. Si ergo Ioannes baptizavit in nomine venturi, idem fuit Baptisma Ioannis et apostolorum Christi ; quod falsum est.
Sed contra est quod dicitur Act. 19, 4 : Baptizabat Ioannes populum dicens, in eum qui venturus est post ipsum, ut crederent.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod non fuit institutus a Deo. Nullum enim sacramentum a Deo institutum nominatur a ministro ; non enim dicitur Baptismus Petri. Sed Baptismus ille dicitur Baptismus Ioannis. Ergo non fuit a Deo institutus.
- Praeterea, sacramenta legis naturae, quae ad sacramenta Christi disponebant, a Deo institutionem non habuerunt, sed ex voto celebrabantur, secundum Hugonem. Sed Baptismus Ioannis fuit praeparatorius ad sacramenta Christi. Ergo non debuit habere institutionem a Deo.
Sed contra est quod dicitur Ioan. 1, 33 : Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit : super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.
QUAESTIUNCULA IV
- Ulterius. Videtur quod debuit statim Christo baptizato cessare. Quia super illud Ioan. 1 : Vidit Ioannes Iesum venientem ad se, dicit Augustinus : baptizatus est dominus Baptismo Ioannis, et cessavit Baptismus Ioannis.
- Praeterea, Baptismus Ioannis erat praeparatorius ad Baptismum Christi. Sed Baptismus Christi incepit statim Christo baptizato : quia tactu mundissimae suae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut dicit Beda. Ergo statim debuit cessare.
Sed contra est quod legitur Ioan. 3, quod post Baptismum Christi baptizabat Ioannes, et discipuli eius similiter baptizabant. Ergo Baptismus Ioannis non cessavit statim Christo baptizato.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, ad primam quaestionem, quod secundum Hugonem de sancto Victore, secundum processum temporis et maiorem propinquitatem ad tempus gratiae, oportuit alia et alia sacramenta institui. Unde quia in Ioanne quodammodo incepit tempus gratiae (quia lex, et prophetae usque ad Ioannem, Matth. 11, 13), non quasi ab ipso esset gratia, sed quia ad gratiam viam praeparabat ; ideo eius Baptismus fuit aliquod sacramentum ; quod quidem erat initiatio quaedam sacramentorum gratiae, quamvis gratia in eo non conferretur. Unde dicendum, quod Baptismus Ioannis sacramentum erat quodammodo medium inter sacramenta veteris et novae legis, sicut dispositio ad formam media est quodammodo inter privationem et formam. Conveniebat enim quodammodo cum sacramentis veteris legis in hoc quod erat signum tantum ; cum sacramentis autem legis novae in materia, et quodammodo in forma.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus Ioannis habet aliquid simile cum sacramentalibus Baptismi, inquantum erat dispositio ad Baptismum Christi ; sed inquantum praecessit institutionem Baptismi Christi, differt a sacramentalibus, et est sacramentum per se ; sicut sacramenta veteris legis, quae etiam suo modo, licet non tam de propinquo, ad sacramenta novae legis disponebant.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod dispositio reducitur ad genus formae ad quam disponit ; et ideo Baptismus Ioannis reducitur ad sacramenta novae legis, sicut incompletum in genere illo ; et hoc patet ex ordine procedendi quem Magister servat.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod utilitas rei ex forma sua consequitur ; et ideo formae sacramentorum ostendunt illud ex quo sacramenta et efficaciam et utilitatem habent. Et quia utilitas Baptismi Ioannis tota erat disponere ad Christum, ideo haec erat sua forma competens, ut in nomine venturi baptizaret.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis iam venisset in carne, non tamen iam venerat ad baptizandum, et alia salutis nostrae opera exercendum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod fides, cum sit cognitio quaedam, respicit rei veritatem ; et quia diversitas temporum significatorum non diversificat veritatem, nec fides penes hoc diversificatur. Sed sacramenta respiciunt effectum ; et quia non eodem modo se habet ad actum hoc quod iam est et hoc quod expectatur futurum, quia ad id quod expectatur futurum, actus ordinantur ut disponentes, ab eo autem quod iam est, effective aliquid producitur ; ideo diversificatio formae per futurum et praesens designant diversitatem sacramenti.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Ioannes suum Baptismum instituit praecepto divino. Unde patet quod institutio ipsius fuit a Deo per auctoritatem, et ab ipso Ioanne per ministerium.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod propter tres rationes Baptismus a Ioanne nomen accepit. Primo, quia ipse fuit sui Baptismi institutor aliquo modo ; Petrus autem nullo modo Baptismi quo baptizabat. Secundo, quia nihil in illo Baptismo efficiebatur quod Ioannes non faceret. Tertio, quia sibi soli erat datum illius Baptismi ministerium.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod fides magis determinabatur secundum appropinquationem ad Christum ; et ideo etiam sacramenta, quae quaedam fidei protestationes sunt, magis a Christo remota, minus determinata esse debuerunt. Et quia Baptismus Ioannis de propinquo ad Christi sacramenta disponebat, ideo debuit magis habere determinationem quam sacramenta legis naturae.
QUAESTIUNCULA IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod cessatio Baptismi Ioannis potest accipi dupliciter. Uno modo quando cessavit totaliter ; et hoc fuit Ioanne in carcerem misso, quia ministerium illud soli Ioanni concessum est. Alio modo quantum ad maximum suum posse ; et sic cessavit baptizato Christo : quia ex tunc eius Baptismus non fuit praecipuus, sed alius fuit eo dignior ; sicut cessat officium legati domino suo superveniente, quamvis et aliqua exerceat.
ad arg. Et per hoc patet solutio.
ARTICULUS II
Utrum Baptismus Ioannis gratiam contulerit
- Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis gratiam contulerit. Luc. 3, 3 : Erat Ioannes baptizans, et praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Sed remissio peccatorum non fit sine gratia. Ergo Baptismus ille gratiam contulit.
- Praeterea, Damascenus dicit : purgat Ioannes spiritum per aquam. Sed purgatio spiritualis non fit sine gratia. Ergo ille Baptismus gratiam contulit.
- Praeterea, Augustinus dicit contra Donatistas : ita credam Ioannem baptizasse in aqua in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata. Sed spes de remissione peccatorum non potest esse nisi per gratiam. Ergo Baptismus ille gratiam contulit.
- Praeterea, Baptismus Ioannis propinquior fuit Baptismo Christi quam circumcisio ; sed circumcisio gratiam contulit, ut dictum est, dist. I, quaest. 2, art. 4, quaestiunc. 3. Ergo multo fortius Baptismus Ioannis.
- Praeterea, sacramentum non instituitur, nisi ad causandum gratiam, vel significandum. Sed gratia sufficienter per sacramenta veteris legis erat significata. Si ergo Baptismus Ioannis gratiam non contulit, pro nihilo institutus fuit.
Sed contra, gratia non confertur sine spiritu sancto. Sed in Baptismo Ioannis non conferebatur spiritus sanctus, sed aqua tantum, ut patet Act. 1, 3 : Ioannes quidem baptizavit aqua ; vos autem baptizabimini spiritu sancto. Ergo in illo Baptismo non erat gratia.
- Praeterea, non est idem effectus dispositionis et perfectionis. Si ergo Baptismus Ioannis disponebat ad Baptismum Christi, cuius est gratiam conferre : quia gratia et veritas facta est per Iesum Christum, Ioannes 1, 17, videtur quod Baptismus Ioannis gratiam non contulit.
Respondeo : Dicendum, quod hoc ab omnibus conceditur, quod non efficiebatur aliquid per Baptismum Ioannis quod non esset operatio hominis. Et quia gratia non potest ab homine dari, ideo patet quod Baptismus Ioannis gratiam non conferebat.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod illa auctoritas sic exponenda est, ut referatur ad diversa Baptismata hoc modo. Erat Ioannes baptizans, scilicet Baptismate suo, et praedicans, scilicet Baptismum Christi, qui est in remissionem peccatorum. Si autem referatur utrumque ad Baptismum Ioannis, sic dicitur esse in remissionem peccatorum : quia baptizatis imponebat dignos fructus poenitentiae agere, quibus peccatorum remissionem consequerentur. Unde Baptismus ille erat quasi quaedam protestatio, et professio poenitentiae.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Baptismus ille purgare dicitur modo praedicto : vel etiam materialiter a sordibus corporalibus in signum spiritualis purgationis per Christum futurae ; vel a caecitate ignorantiae per doctrinam Ioannis Christum annuntiantis.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod spes semper ex gratia procedit, non tamen semper ex gratia habita, sed quandoque ex gratia expectata ; et sic Baptismus Ioannis spem faciebat remissionis peccatorum, non conferens gratiam, sed promittens eam in hoc quod praefigurabat Baptismum Christi, quo gratia daretur.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis Baptismus Ioannis magis conveniret cum Baptismo Christi quam circumcisio quantum ad materiam, non tamen conveniebat magis quantum ad causam institutionis : quia circumcisio ad necessitatem instituta erat ut remedium contra originale ; sed Baptismus Ioannis, ut assuefaceret ad Baptismum Christi.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod Baptismus Ioannis expressius figurabat Baptismum Christi quam sacramenta veteris legis propter maiorem similitudinem ad ipsum ; et ideo magis de propinquo praeparabat ad ipsum in significatione, et quadam poenitentiae protestatione.
ARTICULUS III
Utrum convenienter Christus Ioannis Baptismate baptizatus fuerit
QUAESTIUNCULA I
- Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo non competeret baptizari Baptismo Ioannis. Baptismus enim Ioannis erat Baptismus poenitentiae, ut dicitur Luc. 3. Sed Christo non competit poenitentia, sicut nec peccatum. Ergo nec baptizari Baptismo Ioannis.
- Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed non instruimur baptizari Baptismo Ioannis. Ergo non debuit Christus illo Baptismo baptizari.
Sed contra est quod ipse ad Baptismum Ioannis vadens dixit : sic decet nos implere omnem iustitiam, Matth. 3, 15.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod nulli alii hoc Baptismo debuerunt baptizari. Hoc enim est solius Christi ut a sacramentis non accipiat, sed magis eis conferat. Sed Baptismus Ioannis erat tale sacramentum a quo non poterat aliquid accipi. Ergo soli Christo competebat.
- Praeterea, sacramenta eadem ratione omnibus competunt. Sed non erat necessarium quod omnes Baptismo Ioannis baptizarentur. Ergo nulli praeter Christum ipso baptizari debuerunt.
Sed contra est quod dicitur Matth. 3, 5 : Egrediebantur ad illum Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab eo.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod debuerunt illo Baptismo pueri baptizari. Erat enim ille Baptismus signum Baptismi Christi. Sed Baptismus Christi competit pueris. Ergo et ille.
- Praeterea, circumcisio dabatur etiam pueris, et eis principaliter. Sed Baptismus Ioannis est medium inter circumcisionem et Baptismum Christi, qui datur indifferenter magnis et parvis. Ergo et Baptismus Ioannis parvis dari debuit.
Sed contra, quia Baptismus ille erat ut assuescerent ad Baptismum Christi. Sed hoc non poterat esse nisi ratione illorum qui discretionem habebant. Ergo pueris ille Baptismus non competebat.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum, quod Christus pluribus de causis a Ioanne baptizari voluit, quarum tres tanguntur in Glossa Marc. 1 ; scilicet propter humilitatem implendam (ut ipsemet dicit Matth. 3) ; ut Baptismum Ioannis approbaret, et ut aquas consecraret suae carnis tactu, et sic Baptismum suum institueret. Quartam causam tangit Augustinus, ut scilicet ostenderet non interesse quis a quo baptizaretur. Quintam tangit in Lib. quaestionum veteris et novi testamenti, scilicet ad exemplum Baptismi proponendum illis qui erant futuri filii Dei per fidem. Sextam tangit Chrysostomus, ut scilicet in Baptismo miracula ostendens, evacuaret illorum errorem qui Ioannem Christo maiorem credebant.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus a sacramentis nihil accepit ; et ideo non dicitur Baptismus Ioannis Baptismus poenitentiae quo ad Christum, sed quo ad alios qui ad poenitentiam per ipsum praeparabantur ; sicut etiam circumcisio Christi non fuit in remedium originalis peccati, a quo Christus immunis erat.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod actio Christi nostra est instructio, non ut eodem modo agamus sicut Christus fecit, sed ut pro modo nostro Christum imitemur ; et ideo per Baptismum suum dedit nobis exemplum, ut baptizaremur illo Baptismo qui nobis competit, per quem scilicet remissionem peccatorum consequamur.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Augustinus in Lib. de Baptismo contra Donatistas, si Ioannes solum Christum baptizasset, videretur melioris Baptismi dispensator, quanto melior erat qui baptizabatur, et si omnes baptizasset videretur quod Christi Baptismus non sufficeret ad salutem ; et ideo quosdam alios baptizavit, sed non omnes.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis alii a Baptismo Ioannis non acciperent gratiam ; accipiebant tamen quoddam signum gratiae suscipiendae, et servandae poenitentiae.
ad 2. Ad secundum patet solutio ex dictis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Baptismus Ioannis erat Baptismus poenitentiae ; et quia pueris non competit poenitentia, ideo non competebat eis ille Baptismus. Nec est simile de Baptismo Christi et circumcisione, quae ordinantur contra originale peccatum, quod in pueris est.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS IV
Utrum baptizati Ioannis Baptismate, iterum baptizari debuerint
- Ad quartum sic proceditur. Videtur quod baptizati Baptismo Ioannis, non debebant baptizari Baptismo Christi. Actor. enim 8 dicitur, quod apostoli in Samariam venientes, illos qui baptizati erant in nomine Iesu, non baptizabant, sed tantum manus imponebant. Cum ergo Baptismus in nomine Iesu sine collatione spiritus sancti sit Baptismus Ioannis, videtur quod baptizati Baptismo Ioannis, non baptizabantur Baptismo Christi.
- Praeterea, Hieronymus super illud : effundam de spiritu meo, dicit : quod haec est causa quare quidam baptizati a Ioanne, Baptismo Christi iterum baptizati sunt a Paulo, Actor. 20 quia fidem Trinitatis non habebant, quia neque si spiritus sanctus est audierant. Si ergo aliqui baptizati essent a Ioanne, fidem Trinitatis habentes, videtur quod iterum baptizari non debuerint Baptismo Christi.
- Praeterea, in apostolis debuit ostendi omne illud quod est necessarium ad salutem. Sed apostolis post Baptismum Ioannis solus Baptismus spiritus sancti praenuntiatur, Actor. 1. Ergo non erat necessarium quod Baptismo Christi iterum baptizarentur.
- Praeterea, ad Baptismum requiritur aqua et spiritus sanctus. Sed per Baptismum Ioannis erat facta ablutio aquae. Ergo non oportebat nisi quod suppleretur quod deerat, scilicet spiritus sanctus.
Sed contra est quod dicitur Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed Baptismus Ioannis non regenerabat aliquo modo. Ergo necessarium erat ut iterum Baptismo Christi baptizarentur.
- Praeterea, Augustinus dicit, quod baptizabat Ioannes et non est baptizatum. Sed de necessitate salutis tempore gratiae est quod homo sit baptizatus, vel saltem propositum Baptismi habuerit. Ergo oportebat eos qui Baptismum Ioannis acceperant, iterum baptizari Baptismo Christi.
- Praeterea, impositio manuum praecedente Baptismo Ioannis non imprimebat characterem baptismalem. Sed character talis est de necessitate salutis vel in actu vel in proposito. Ergo oportebat quod baptizati Baptismo Ioannis iterum baptizarentur Baptismo Christi, et non sufficiebat eis manus impositio.
Respondeo : Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod Baptismus Ioannis erat praeparatorius ad Christum suscipiendum ; et ideo si quis Baptismum Ioannis suscepisset in eo sistens, non referens ad Christum, Baptismus in eo frustraretur a fine suo ; et ideo oportebat eum iterum baptizari Baptismo Christi. Si autem non figeret spem suam in Baptismo Ioannis, sed ulterius referret ad Christum, sic ex gratia Christi et Baptismo Ioannis praeaccepto efficiebatur quasi unum quid ; et ideo non oportebat quod iterum aqua baptizaretur, sed solum quod spiritum sanctum per manus impositionem acciperet ; et haec videtur fuisse Magistri opinio in littera. Sed quia sacramenta novae legis ex ipso opere operato efficaciam habent, ideo videtur quod spes et fides illius qui Baptismum suscipit, nihil faciat ad sacramentum, quamvis posset facere ad rem sacramenti impediendam vel promovendam. Unde quantumcumque spem suam aliquis ad Christum referret baptizatus Baptismo Ioannis, Baptismum novae legis non consequebatur ; et ideo si Baptismus novae legis est de necessitate salutis, oportebat quod iterum illo Baptismo baptizaretur. Praeterea est generale in omnibus sacramentis, quod si omittatur quod est de substantia sacramenti, oportet id sacramentum iterari. Unde cum non esset forma debita in Baptismo Ioannis, oportebat quod iteraretur Baptismus. Et hoc habet communior opinio, quae etiam ex verbis Augustini confirmatur, qui dicit super Ioan., Hom. 5 : qui baptizati sunt Baptismate Ioannis, non eis sufficit : baptizandi enim sunt Baptismate Christi.
ad 1. Et ideo secundum hoc dicendum ad primum, quod ibi agitur de illis qui baptizati erant a Philippo, de quo constat quod Baptismo Christi baptizaverat. Sed non erat ibi spiritus sanctus ad robur, sicut in confirmatione datur : quia ille non fuit Philippus apostolus, sed unus de septem diaconibus, et ideo non poterat manus imponere, quia hoc episcoporum est ; et propter hoc missi sunt ad hoc Petrus et Ioannes.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod Hieronymus non vult tangere causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem, ut patet ex verbis praecedentibus. Praemittit enim : qui dicit se credere in Christum, et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Insufficientiam autem fidei non posset esse causa quare aliqui baptizarentur, sed quare instruendi essent, sicut et nunc fit.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod apostoli creduntur baptizati fuisse Baptismo Christi, quamvis scriptum non inveniatur, ut dicitur in Glossa Ioan. 13 super illud : qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Ex quo enim ipsi alios baptizabant, ut habetur Ioan. 3, videtur quod et ipsi venientes ad Christum baptizati fuerint. Si tamen Christus, qui habuit potestatem remittendi peccata, et qui virtutem suam sacramentis non alligavit, eos sine Baptismo ex privilegio quodam sanctificare voluisset, non esset ad consequentiam trahendum. Ex auctoritate autem inducta non habetur quod apostoli tantum Baptismo Ioannis baptizati erant ; sed comparatio quaedam Baptismi flaminis ad Baptismum Ioannis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod ad Baptismum requiritur aqua cum debita forma. Ioannes autem non observabat formam Baptismi Christi, nec iterum erat in eo efficacia sicut in Baptismo Christi ; et ideo, quia omittebantur ea quae erant de necessitate sacramenti, oportebat iterum baptizari.
EXPOSITIO TEXTUS
Quorum alia remedium contra peccatum praebent [...] alia gratia et virtute nos fulciunt. Omnia sacramenta novae legis sunt in remedium, et gratiam conferunt, ut dictum est. Ergo distinctio illa nulla videtur.
Et dicendum, quod illa distinctio sacramentorum sumitur secundum id ad quod principaliter ordinantur. Quamvis ergo omnia sacramenta aliquo modo gratiam conferant, et in remedium sint, quaedam tamen principaliter ordinata sunt in remedium, contra aliquem specialem morbum, ut matrimonium contra concupiscentiam ; quaedam vero de sui propria intentione sunt ordinata ad remedium morbi, et ad gratiam, sicut Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, per quam vetus homo corrumpitur, et novus generatur ; quaedam autem, quia gratiam praesupponunt, ordinantur ad gratiae perfectionem sicut Eucharistia ; et sic intelligenda sunt verba Magistri : non utique propter remedium, sed ad sacramentum ; et debet accipi sacramentum large pro quolibet signo rei sacrae. Baptismum Christi Ioannes suo Baptismo praenuntiavit. Ideo Baptismus Christi potius quam alia sacramenta novae legis praeparatorium habuit, quia Baptismus est ianua sacramentorum, et ipse facit aliis viam ; unde praeparatorio sacramenta alia non indigebant. Iterum baptizabantur, immo verum Baptisma accipiebant. Ex hoc patet quod praecedens Baptismus non reputabatur aliquibus pro Baptismo : quia qui Baptisma Christi accipiebant, non iterato baptizabantur, sed verum Baptisma de novo accipiebant ; et ideo quasi corrigens quod dixerat : iterum baptizabantur, addit, immo verum Baptisma accipiebant ; et sic Magister per verba Hieronymi suam intentionem probare non potest.
