Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS PRIMUS
HIC PROBATUR QUOD DEUS EST
Primo debemus ostendere Deum esse rationibus,
id est principium rerum esse.
Quod philosophi probaverunt multipliciter.
1. Primo per habitudinem causae ad causatum.
Viderunt enim quod rerum quaedam causae sunt, quaedam causata.
Omne autem causatum in quantum causatum indiget alio ut sit.
Item illud aliud aliquo indiget ;
et sic erit in infinitum procedere,
vel erit ibi circulus,
vel perveni[e]tur ad aliquid quod non erit causatum.
Circulus autem non potest aliquo modo esse in rebus singularibus,
quoniam oportet aliquid esse prius et posterius aliquo secundum ordinem eundem,
quod non est intelligibile.
Si dicatur
quod erit processus in infinitum et non potest perveniri ad aliquid quod non sit causatum,
improbabimus hoc modo :
quia universitas causatorum tota causata est, sive sit finita sive infinita ;
ergo indiget extra se aliquo ut sit.
Illud aut est causatum aut non.
Si est causatum,
ergo est de universitate causatorum ;
non ergo est extra universitatem causatorum.
Relinquitur ergo
quod non sit causatum illud,
inde universalitas causatorum habet esse ;
ergo causa est ibi sufficiens ad esse.
Et ita primum principium omnium rerum est.
Ex quo sequitur primum principium omnium rerum sive Deum esse.
Quicquid est, aut est causabile aut incausabile.
Si causabile, ergo ab aliquo quod est causabile vel incausabile ;
et inde ut prius.
- Eodem modo probatur hoc per fluxum rerum.
Alia enim res fluit ab alia.
Item illa fluit [ab alia] ;
et sic tandem pervenitur ad fontem a quo fluunt omnia et qui non fluit ab aliquo alio.
Si enim dicatur quod in infinitum procedat fluxus ille,
nihilominus habe[bi]mus propositum,
quia universitas fluentium tota fluit sive finita sive infinita ;
ergo ab alio extra se.
Si enim ab aliquo extra se non flueret, iam non flueret.
Relinquitur ergo
quod aliquid sit extra universitatem fluentium a quo fluunt omnia.
Et ita primus fons essendi est,
et ita primum principium rerum sive Deus est.
3. Item tertio modo sic.
Cum dico summum bonum sive optimum,
in hoc intelligo omne bonum ;
in hoc ergo intelligo omnia ista : sapiens, potens et huiusmodi.
Cum ergo esse sit tale bonum quod omnia appetant,
sequitur quod hoc ipsum esse intelligitur in eo
quod dico optimum sive summum bonum.
Et ita esse intelligitur in optimo secundum quod optimum.
Sed omne inclusum sequitur ad suum includens,
ut ex hac specie « homo »
sequitur rationale animal et omnia [superiora quae] clauduntur in ipso.
Eodem modo cum in hoc quod dico optimum
claudatur esse,
ex eo sequitur esse.
Et non sequitur ex eo esse nisi de optimo esse,
quia esse non intelligitur nisi in optimo,
cum dico optimum ;
ergo ex eo quod dico optimum
sequitur optimum esse.
Si ergo ex optimo secundum se
sequitur optimum esse,
ergo ex eo sequitur quocumque adiuncto non diminuente eius rationem.
Ergo bene sequitur :
si optimum est intelligibile, optimum est ;
sed optimum est intelligibile, quod constat ;
ergo optimum est,
ergo summum bonum ;
ergo Deus est.
4. Item quarto modo probat magister Anselmus Cantuariensis idem sic.
Intelligibile est aliquid quo maius excogitari non potest.
Hoc verum est evidenter,
quia cum dico : id quo maius excogitari non potest,
audiens intelligit significationes istarum dictionum,
et ita intelligit significatum huius orationis :
et ita intelligit id quo maius excogitari non potest.
Unde manifestum est
quod intelligibile est id quo maius excogitari non potest.
Sit ergo quod aliquis intelligat id quo maius excogitari non potest.
Illud quod ita intelligit, aut est aut non est.
Si dicatur quod non est,
ergo illud quod ita intelligit
ita est in intellectu quod non est in re ;
sed maius est in re esse et in intellectu quam in intellectu solum ;
et hoc ipsum est intelligibile,
quod constat.
Ergo intelligibile est maius quam iste cogitet ;
non ergo intelligit id quo maius excogitari non potest ;
sed hoc est contra positum.
Relinquitur ergo
quod illud quod ille intelligit est.
Et ita id quo maius excogitari non potest est,
et ita summum bonum sive Deus est.
Ex praedictis patet
quod summum bonum tale bonum est
quod non potest intelligi non esse tribus de causis.
Prima est
quia in hoc quod dico optimum,
intelligo vere esse.
Et ita qui intelligeret illud optimum non esse,
intelligeret illud quod vere est non esse ;
quod esse non potest.
Secunda est
quia summum bonum ex necessitate summe est ;
sed illud maius est a quo esse non est separabile actu vel ratione vel intellectu
quam illud a quo est separabile ratione etsi non actu ;
ergo a summo bono non potest separari esse actu vel ratione sive intellectu ;
et ita summum bonum non potest intelligi non esse.
Tertia ratio est
quod summum bonum est ipsum esse ;
et ideo sicut intellectus non potest separari a se,
ita nec intellectu potest separari ab eo quod est esse.
Et ita non potest intelligi summum bonum sive Deum non esse.
