Tractatus XIV : Appendices LI-LIV (Cap. 1-4) — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XIV : Appendices LI-LIV (Cap. 1-4)

APPENDIX LI

 

Cap.1

I. De locali comparatione creatoris ad creaturam.

 

Ultimo dicendum est de locali comparatione creatoris ad creaturam, secundum quam dicunt sancti quod Deus est ubique.

 

Primo probamus quod Deus est ubique.

Secundo investigamus quomodo sit intelligenda auctoritas illa Ioannis Chrysostomi. Dicit : Quod Deus est ubique scimus ; quomodo autem sit ubique intellectu non capimus.

Tercio utrum Deus sit in loco per determinationem sicut angelus.

Quarto de diversis modis quibus Deus est in rebus, et quare non potest capi ab intellectu quod Deus sit ubique.

Quinto quomodo Deus sine sui mutatione mutet locum.

Sexto ubi Deus erat ante mundi constitutionem.

Ultimo quomodo sit intelligendum : Deus semper est.

 

Circa primum, scilicet quod Deus sit ubique, probatur auctoritatibus et rationibus.

Auctoritatibus sic. Dicitur in libro Sapientiae : Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Orbis terrarum dicitur Ecclesia, quoniam sicut extra mundum nihil vivit corporaliter, ita extra Ecclesiam nihil vivit spiritualiter. Si ergo Spiritus Sanctus replet Ecclesiam, constat quod Spiritus Sanctus est ubicumque est Ecclesia ; ergo est ubique. Hoc etiam probat beatus Augustinus quod Spiritus Sanctus est Deus, qui est ubique sicut ipse ostendit per illam auctoritatem.

Item ad idem Damascenus dicit : Quod secundum bonitatem sive secundum potestatem sive secundum virtutem sive sapientiam sive secundum tempus sive secundum locum defecerit a perfectione, nequaquam erit Deus. Ergo Deus in nullo secundum locum deficit a perfectione, quare omnis locus praesens est ei ; quare iterum est ubique.

Item ad idem : Deus impertibilis est totus totaliter ubique ens et non sicut pars in parte corporaliter divisus ; quare primum iterum.

Item, omnia distant a Deo, non loco sed natura ; quare omnia a Deo distantia sunt secundum locum ; et sic iterum primum.

Item angelus dicitur esse in loco, quia adest intelligibiliter et circumscribitur ubi et operatur. Vel dicatur quare non. Et hoc etiam videtur per eumdem dicentem : Locus Dei est ubi manifesta eius operatio fit. Et si hoc, ergo cum operetur in singulis que sunt, ut patet per eundem dicentem : Ipse quidem per omnia immiscibiliter pertransit, et omnibus tradit suam operationem, secundum uniuscuiusque aptitudinem et susceptivam virtutem. Et alibi : Loci in quibus manifesta est nobis operatio Dei, sive per carnem sive sine carne facta est, loci Dei dicuntur. Cum ergo in singulis operetur est in singulis que sunt ; quare ubique est.

 

Sed contra. 1. Sicut Philosophus dicit : Locus est a quo disceditur vel ad quem acceditur per motum. Sed Deus neque ad locum accedit neque a loco discedit per motum. Sicut enim ait Damascenus, quod primo movens immobile est, quod est solus Deus. Est enim solus Deus immobilis et per immobilitatem suam omnia movens  ; quare non est Deus in loco ; quare non ubique.

  1. Item idem alibi : Deus quidem immaterialis existens et incircumscripti- bilis, iri loco non est ; quare neque ubique locorum.
  2. Item idem : Angelus in loco non continetur, ut typum accipiat et formetur ; ergo multo forcius neque Deus in loco est.
  3. Item idem : Circumscriptibile est quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur ; incircumscriptibile vero est quod nullo locorum continetur ; ergo , solus Deus incircumscriptibilis ; quare etc.
  4. Item idem : Indeterminatum est natura et principaliter solum quod increatum est ; Ergo cum Deus solus sit increatum, interminatum est ubique. Quare iterum primum.
  5. Item idem : Non sub tempore sed supra tempus est qui temporum est factor ; ergo a simili non in loco sed extra locum est qui locorum est factor ; quare iterum primum.
  6. Item idem : Locus est corporalis, scilicet finis eius quod continet secundum quod continet et tangens illud quod continetur corpus. Est etiam intelligibilis locus, ubi scilicet intelligitur et intelligibilis et incorporea natura. Ergo cum Deus neque sit natura corporalis neque intelligibilis, sed supra omnem naturam, neque erit in loco corporali neque in intelligibili ; et sic iterum primum.

 

Antequam ostendamus Deum esse ubique rationibus, respondendum est ad praedictas auctoritates, quae videntur probare quod Deus non est ubique.

Ut autem manifestetur magis solutio prius obiectorum, notandum quod tripliciter dicitur aliquid esse in loco. Primo modo per determinationem corporalem, sive per circumscriptionem. Et hoc modo solum corpus est in loco.

Secundo modo per determinationem spiritualem ; et hoc modo dicitur angelus esse in loco, ubi natura terminata est in uno solo loco, in quo agere possit. Non enim potest in diversis locis secundum idem operari. Solius enim Dei est ubique secundum idem operari. Ut enim dicit Damascenus : Omne creatum ab eo qui creavit, creatum est.

Tertio modo dicitur aliquid esse in loco per interminatam praesentiam ; et sic solus dicitur Deus esse in loco.

  1. Primo ergo modo dicimus quod Deus non est in loco more corporis, scilicet per circumscriptionem, neque ad talem locum movetur aliquo modo, in quo contineatur vel circumscribatur, sed in loco per potentiam divinam, praesentiam, essentiam, ut postea dicetur. Loquitur vero auctoritas illa prima de primo modo essendi in loco, [ubi] aliquid corporaliter continetur a termino aeris continentis.
  2. Eodem modo respondendum est ad secundam auctoritatem, quia Deus non est in loco terminante eius figuram.
  3. Eodem modo solvendum est ad tertiam auctoritatem Damasceni. Loquitur enim aperte de primo essendi in loco.

4-5. Ad quartum dicimus quod haec argumentatio non valet : Deus est incircumscriptibilis ; ergo non est ubique. Hoc enim nomen « incircumscriptibilis » privat terminum sive determinationem quam Deus non recipit. Non enim terminatur loco vel tempore vel etiam intelligentia. Est tamen ubique non per determinationem aliquam, sed tertio modo per potentiam, divinam praesentiam, essentiam. Hoc enim est quod dicit Damascenus per auctoritatem sequentem in capitulo de angelis : Interminatum est enim natura et principaliter solum quod increatum est. Et sic responsum est ad quintam auctoritatem.

  1. Eodem modo patet solutio ad sextam auctoritatem, quo re vera non est in loco primo modo vel secundo, sed extra omnem locum secundum essentiam suam, ita ut circumscribatur vel determinetur a loco vel a tempore.
  2. Ad ultimam auctoritatem dicimus quod re vera est locus corporalis et locus intelligibilis. Locus corporalis est qui determinat operationem corporalem corporis quod continetur. Locus autem intelligibilis determinat actionem intelligibilem substantiae intelligibilis quam continet determinative, non tamen circumscriptive modo corporis. Secundum hoc ergo quod hoc nomen « locus » notat determinationem rei locatae, Deus non est in loco. Non enim est in loco primo modo vel secundo, sed tertio. Per hoc patet solutio praeobiectorum.

 

Rationibus sic. Omnis effectus indiget sua causa ; ergo quod maxime est effectus, maxima indiget sua causa, ut materiatum indiget essentia[li] praesentia suae materiae et suae substantialis formae. Sic ergo omnis res composita ex materia et forma [ex] necessitate indiget essentiali praesentia suae materiae et suae formae ; et hoc propter vehementiam causalitatis ; ergo multo magis talis res indigebit essentiali praesentia primae causae, quae multo vehementius est causa cuiuslibet rei quam alia causa. Quod probatur per hoc quod omnes aliae causae ab ea habent quod sint causae, ipsa autem a nulla ; et ideo dicitur causalissima.

Item si rex Franciae tantum per se posset aliquid facere in regno suo, nihil posset facere nisi ubi esset praesentialiter. Deus autem in toto regno suo, scilicet in toto mundo, per se potest quicquid potest. Quod probatur per hoc quod magis potens est, qui per se potest aliquid facere quam ille qui tantum per aliud. Cum ergo Deus sit summe potens, quia per se potens est facere in regno suo quod vult. Sed hoc non esset intelligibile nisi esset praesentialiter praesens et essentialiter ubique.

Item fons bonitatis nobis undique suas influit bonitates ab oriente et ab occidente, et ab omni alia mundi parte, sed non influit suas bonitates ab alia parte nisi ab illa in qua est ; ergo fons bonitatis undique sive ubique est.

Item, sicut dicit beatus Augustinus, Deus est quo maius excogitari non potest vel melius. Constat autem quod Deus suis bonitatibus illustrat omnes creaturas. Sed melius et excellentius est illustrare illas essentiali praesentia quam illustrare in absentia sua easdem, quoniam maioris est largitatis vel maioris liberalitatis ; ergo magis pertinet ad illum qui est bonus, illud quo maius excogitari non potest. Et constat quod nullum quod ad ipsum pertineat vel ipsum deceat, deest ei ; ergo illud ei convenit ; ergo Deus essentiali praesentia sua illustrat omnia bonitatibus suis ; ergo Deus essentiali praesentia sua est ubique. Et dicitur a sanctis quod Deus est ubique potentialiter, essentialiter, praesentialiter. Potentialiter secundum dominium et gubernationem. Sed ne quis putaret quod Deus tantum potentialiter esset ubique, sicut rex in regno suo, ideo subiungitur praesentialiter. Sed quia duplex est praesentia, scilicet praesentia mentalis, qua amicus dicitur praesens amico suo, et praesentia essentialis, ideo, ne intelligeretur hoc de praesentia mentali, dicitur essentialiter, ut intelligatur de essentiali praesentia. Est ergo Deus ubique per regimen et gubernationem potentialiter, praesentialiter per cognitionem vel cogitationem, essentialiter per praesentiam essentialem.

 

 

II. De eo quod dicit Iohannes Chrysostomus : Quod Deus est ubique scimus, quomodo autem ubique est intellectu non capimus.

 

Circa secundum capitulum quaeritur de eo quod dicit Ioannes Chrysostomus : Quod Deus est ubique, scimus, sed quomodo est ubique, intellectu non capimus. Sed videtur quod hoc nihil sit, quoniam, sicut per fidem scimus quod Deus est ubique, tantum per fidem scimus quod Deus est ubique potentialiter, praesentialiter, essentialiter. Sicut scimus per rationes probare quod Deus est ubique, ita scimus probare per rationes quod Deus est ubique potentialiter etc. Ergo eodem modo prorsus quo scimus quod Deus est ubique, scimus quomodo est ubique. Videtur ergo falsum quod ait Iohannes Chrysostomus.

 

Solutio. Dicimus quod re vera scimus per fidem quod Deus est ubique et similiter quomodo. Sed non capimus hoc intellectu, sicut dicit Chrysostomus, quoniam intellectus noster in praesenti plenus est fantasiis et imaginibus rerum corporearum sub quibus res corporeas apprehendendo localiter semper circumscriptionem habet annexam secum. Sicut ergo noster intellectus Deum non apprehendit nisi per visibilia in statu praesenti, ita prohibetur accipere secundum se illum modum essendi, quo Deus est ubique, ut sub aliqua circumscriptione incircumscriptum modum essendi, quo Deus est ubique, capiat. Verum est ergo quod scimus per fidem quod Deus est ubique, et scimus per fidem quomodo est ubique, sed incircumscriptive. Sed re vera digniori modo est ubique quam intellectu possumus capere. Cum autem per veritatis revelationem ampliabitur intellectus, tunc incircumscripto modo poterit intelligere incircumscriptum. Sed modo per fantasias rerum localium quibus inseparabiliter involutus in praesenti ampliari nequit, ad hoc ut incircumscripto videat incircumscriptum. Propter hoc bene dixit Chrysostomus : Scimus quod Deus est ubique, sed non scimus quomodo est ubique. Sed dixit quod intellectu non capimus, scilicet quomodo est ubique.

 

 

III. Utrum Deus sit in loco per determinationem sicut angelus.

 

Tertio capitulo quaeritur utrum Deus sit in loco per determinationem sicut angelus.

Quod videtur, quoniam ex praedictis patet quod hec argumentatio est necessaria : Deus est ubique, ergo Deus est hic, quoniam praesentia essentiali Deus est hic. Sed licet sit ubique, non est nobis necessaria, quoniam, licet conclusio sit in se vera, tamen nobis non est vera, quia secundum adverbium locale speciale semper circumscriptive intelligimus rem. Unde aliud nobis significat quam proprie significet. Sicut hec dictio « antichristus » nobis significat commune, licet in se significet discretum quid, quia antichristus nunquam subfuit nostro sensui. Ideo de ipso non possumus habere certam intelligentiam. Ideo per hoc nomen « antichristus » intelligo commune quid, scilicet hominem talem.

Quod autem hec sit vera : Deus est hic, colligere possumus ex eo quod dicitur in libro Sapientie de ipsa sapientia, scilicet quod attingit omnia propter sui munditiam. Nulla immunditia est ei contraria. Unde eius munditia est pura et summa, nihil habens contrarietatis cum aliquo ; et ideo non potest infici aliqua immunditia, licet sit in qualibet re, sicut radius solis qui non coinquinatur a re immunda, quia fetor non est contrarius illi.

Item dicit Magister in Sententiis quod quaedam res est in loco per loci circumscriptionem, quaedam per loci determinationem ut angelus et anima, quia licet anima non sit ubique, tamen in corpore humano determinate est, non extra. Sed sicut anima est in corpore humano, non extra, scilicet in [suo] microcosmo, ita Deus determinate est in suo megacosmo, non extra, cum nihil sit extra. Ergo sicut anima est in loco per loci determinationem, ita et Deus. Quod negat Magister in Sententiis. Dicit autem beatus Augustinus : Est in mundo non inclusus, extra mundum non exclusus, supra mundum non elatus, infra mundum non depressus. Et ita Deus est extra mundum, non in mundo per loci determinationem.

Praeterea nihil est extra mundum ; ergo Deus non est extra mundum, quoniam Deus non est in aliquo loco qui sit extra mundum ; ergo videtur quod Augustinus mentiatur, quando dicit quod Deus est extra mundum.

 

Solutio. Dicimus quod neutro modo Deus est in loco nec circumscriptive, nec per loci determinationem. Anima autem est in corpore per loci determinationem, quoniam eius vires numeratae sunt in corde humano, nec extra aliquid potest ; et ideo eius localitas determinatur in corde humano. Sed Deus, licet sit in mundo potentia, tamen est extra mundum, quoniam potens est esse in infinitis mundis, si tot essent, et eos replere. Cum ergo dicit Augustinus quod Deus est extra mundum, sic non significatur per hanc prepositionem « extra » actualis praesentia Dei ad aliquem locum qui sit extra mundum, sed potentialis praesentia, que est Dei immensitas, qua sine mensura potest replere infinita loca vel mundos. Vel Deus dicitur esse extra mundum, quia in se est, qui est maior quam mundus.

 

 

APPENDIX LII

 

Cap.2

I. De diversis modis quibus Deus sit in rebus.

 

Quarto capitulo quaeritur quomodo Deus dicitur esse in rebus.

 

Et notandum quod Deus dicitur esse in rebus quinque modis : per naturam, per gloriam, per gratiam, per unionem, secundum loci circumscriptionem.

Primus modus dividitur in tres, quibus Deus est ubique potentialiter, praesentialiter, essentialiter. Notandum autem quod cum dicitur : Deus est ubique potentialiter, sic significatur divina essentia in habitudine dispositionis sive ordinationis ad omnia locata. Per hoc autem quod dicitur : Deus est ubique praesentialiter, significatur divina essentia in duplici habitudine causae ad causatum, qua causat omnia, et cognoscentis ad cognitum, qua cognoscit omnia aperte. Cum ergo dicitur : Deus est ubique essentialiter, significatur divina essentia in duplici habitudine causae ad effectum, qua continet omnia in esse, et in habitudine essentialis praesentiae ad quemlibet locum et ad quodlibet locatum.

 

Sed obicitur. Cum dicatur Deus tripliciter esse in rebus secundum naturam, constat quod illa triplicitas non est nisi quantum ad effectum vel habitudinem. Sed constat quod multo plures sunt effectus naturales quam tres, et multo plures habitudines quam tres ; ergo [non] tantum dupliciter vel tripliciter, sed etiam quadrupliciter, immo et centupliciter potuit dici Deus esse ubique.

 

Solutio huius patet per hoc quod dictum est paulo ante, quia per hoc quod Deus est, patet quod primus modus refertur ad Dei potentiam, secundus ad Dei sapientiam, tertius ad Dei bonam voluntatem, qua ipse dat esse proprie cuilibet rei. Omnia vero que dicuntur de Deo in habitudine ad creaturas reductibilia sunt ad ista tria : potens, sapiens, bonus, quod maximum est inditium Trinitatis ; et ideo sufficit quod tripliciter dicatur Deus in rebus secundum naturam.

Secundo modo dicitur Deus esse in sanctis per gratiam, et haec praepositio « in » duplicem notat habitudinem, scilicet praesentialitatis, qua sancti essentialiter sunt praesentes Deo, et habitudinem effectus determinati, scilicet gratiae ad Deum, tanquam ad primam causam. Cum autem dicitur quod Deus est in sanctis per gloriam, similiter haec praepositio « in » notat duplicem habitudinem, scilicet praesentialitatis et effectus determinati, scilicet gloriae respectu Dei.

Quarto modo Deus est in solo Christo secundum unionem ; et secundum hoc haec dictio « in » notat duplicem habitudinem, scilicet praesen[tialita]tis, et unionem humanae naturae ad divinam.

Quinto modo Christus fuit in ventre beatae Virginis et modo est in caelo, scilicet per loci circumscriptionem, quoniam ambitur loco sicut et alii homines.

 

Igitur primus modus quo Deus est ubique per naturam, bonus.

Secundus quo est in sanctis per gratiam, melior quam primus vel quintus, secundum quod dicitur : Melius fuit beate Virgini Deum habere in mente quam in ventre.

Tertius quo est in sanctis per gloriam, optimus.

Quartus modus est peroptimus, id est supra quem non potest intelligi bonus, quoniam cum primus et secundus modus faciat hominem Deum [per] participationem, iste quartus facit hominem Deum per essentiam.

[Quintus] autem modus posset assignari quo Deus est in caelo per manifestam visionem, quoniam ibi facie ad faciem videbitur. Uno modo posset dici quod Deus est in caelo per manifestationem, quia in pulcritudine caeli magis relucet eius sapientia et bonitas.

 

Sed obicitur. Cum dicitur : Deus est ubique, sic significatur praesentia essentialis ; hanc bene intellectu comprehendendo significatur etiam habitudo effectus ad causam ; hanc similiter bene intellectu capio ; ergo intellectu capio essentialem habitudinem, quae significatur hic : Deus est ubique ; et talis habitudo est modus quo Deus est ubique ; ergo intellectu capere possumus quomodo Deus est ubique ; ergo mentitus est Chrysostomus, dicens quod intellectu capere non possumus quomodo Deus est ubique.

 

Solutio. Dicimus quod bene possumus intelligere in universali quomodo quaelibet res est praesens Deo, sed illum unum et determinatum modum quo Deus est praesens omni rei, omni loco, quia infinitus est intellectus, in praesenti capere non potest cuius finita modo est comprehensio. Hanc autem rationem assignat beatus Gregorius super illud : Non videbit me homo, et vivet etc. Ille autem modus infinitus, quo Deus est praesens omni rei, significatur, cum dicitur : Deus est ubique. Et ideo dicit Chrysostomus quod intellectu capere non possumus quomodo Deus sit ubique, quia cum intellectus humanus sistat in universali, cum dicitur : Deus est ubique, bene capit quomodo est ubique, sed cum recurrit ad particularia loca, semper recurrit ad circumscriptionem incircumscripti hic et ibi, et sic de aliis locis.

 

 

[II. Quomodo Deus sine sui mutatione mutet locum.]

 

[Circa quintum capitulum queritur quomodo Deus sine sui mutatione mutet locum.] Dicit enim beatus Ambrosius quod Spiritus Sanctus mittitur sine sui mutatione, sed spiritus creatus, quando mittitur, mutat locum, et creditur probabiliter quod spiritus creatus sit in loco ad modum puncti, et quando movetur, movetur localiter. In hoc etiam est differentia spiritus creati et spiritus increati, quod spiritus increatus mittitur ad misterium, spiritus creatus ad ministerium. Unde Apostolus : Omnes sunt administratorii spiritus propter eos qui capiunt haereditatem salutis.

 

Ex hoc patet quod haec argumentatio non valet : Spiritus Sanctus est in isto et prius non fuit in isto, ergo mutatur, quoniam neque in naturalibus tenet, ut si aer mutetur circa aliquem qui sit immobilis, iste est in ali[qu]o loco quam prius fuerit, et tamen non mutatur localiter, quoniam non ipse mutat locum, sed aer mutat in ipsum, quoniam cum dicitur : Deus est in hoc loco, non praedicatur aliquid de ipso nisi [divina] essentia, licet ipsa significetur ut praesens. In ipso autem loco significatur habitudo praesen[tialita]tis, quae in ipso loco invariabilis est, et ideo cum Deus sit in aliquo loco et modo non sit in illo, non mutatur ipse, sed locus sive res in qua dicitur esse.

 

 

APPENDIX LIII

 

[Cap.3 ?]

Ubi erat Deus ante mundi constitutionem.

 

Circa sextum capitulum notandum est quod quaesierunt haeretici ab Augustino ubi erat Deus ante mundi constitutionem. Et respondit Augustinus quod in se ipso.

 

Sed contra. Non in se erat tanquam effectus in causa, neque tanquam pars in toto, [neque tanquam contentum in continente, neque tanquam accidens in subiecto], neque alio modorum assignatorum a Boetio ; ergo videtur quod non sit in se ipso, cum non possit assignari habitudo que notatur per hanc praepositionem « in ».

 

Solutio. Omnis res stabilitatem habet naturaliter in suo loco. Unde quando est extra locum suum, non cessat moveri, donec sit in loco suo, ubi quiescit et stat. Unde non est pax impiis, dicit Dominus, quia animae eorum non sunt in loco, scilicet in Deo per dilectionem. Animae enim humanae Deus est locus, ut dicit Gregorius. Igitur propter hanc similitudinem naturalium haec praepositio « in » notat stabilitatem, cum dicitur : Deus est in se, et removet indigentiam sustentandi ab alio. Et est sensus : Deus est in se, id est summe stabilis, non indigens ab aliquo sustentari.

 

 

 

APPENDIX LIV

 

Cap.4

Sicut Deus est ubique, ita Deus semper est.

 

Septimo et ultimo capitulo notandum est quod sicut Deus est ubique, ita Deus est semper.

Et dicunt sancti quod cum dicitur : Deus est semper, sic significatur quod Deus non tantum nunc est dum praesentia sunt, fuit dum praeterita fuerunt, erit dum futura erunt, sed quod naturaliter praecessit in essendo et naturaliter subsequetur, quia illa sunt corruptibilia.

 

Sed contra. Deus est semper ; ergo in omni tempore est ; ergo heri est ; quod nihil est dictu.

Praeterea cum dicitur : Deus est semper, hoc verbum « est » aut significat aeternitatem aut tempus. Si aeternitatem, et semper significat tempus, quod significat temporalem concomitanciam. Ergo videtur quod locutio sit incongrua, quoniam adverbium temporis non habet nisi verbalem consignificationem temporis ; aeternitas autem non est commensurabilis a tempore. Si dicitur quod hoc verbum « est » consignificat tempus et hoc adverbium « semper » similiter tempus, ergo nulla est ibi antecessio vel subsecutio, sicut dicunt sancti.

 

Solutio. Haec est duplex : Deus est semper, quia hoc verbum « est » potest ibi consignificare aeternitatem, et secundum hoc hoc adverbium « semper » similiter consignificabit aeternitatem. Sed eam consignificat in triplici habitudine : ad tempus sive ad temporalia, scilicet in habitudine concomitantiae, antecessionis et subsecutionis, ut dictum est ; vel potest hoc verbum « est » consignificare tempus praesens confuse ; et hoc adverbium « semper » est adverbium temporis tantum. Et secundum hoc idem est : « Deus semper est », « Deus in quolibet tempore est ». Nec valet talis forma argumentandi : Deus in quolibet tempore est ; ergo Deus heri est, impediente fallacia aequivocationis, quoniam hoc verbum « est » prius tenebatur confuse, cum hoc adverbio « semper » confuse significante tempus ; sed cum adverbio determinate consignificante tempus, significat determinate tempus ; et ideo incongrue concludit.

Item dicit Gregorius quod verius dicitur Filius Dei semper natus est, quam semper nascitur. Origenes autem dicit e contrario. Et videtur quod Origenes melius dicit. Cum generatio illa sit aeterna, verius dicitur de illa praesens quam praeteritum.

 

Solutio. Beatus Gregorius dicit quod verius dicitur etc., id est expressius ; ad recondendas haereses dicit : natus, ne nova videretur generatio, sicut quidam haeretici dicebant. « Semper » additur ut ostendatur esse aeterna et etiam perfecta per hoc participium praeteriti temporis « natus ». Origenes autem dicit quod magis proprie dicitur : semper nascitur, propter naturam Dei, quae praeteritionem vel futuritionem nescit, propter sui aeternitatem, quae semper perfectio sui possidet praesentiam.

Section précédente
Section 23 sur 23