Tractatus IV — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS QUARTUS
DE NOMINIBUS ESSENTIALIBUS DICTIS DE DEO
Quarto capitulo debemus agere de nominibus essentialibus dictis de Deo.
Sed quaeritur :
Primo, quomodo Deus dicitur habere nomen cum sit innominabilis.
Secundo, quid sit nomen eius primum.
Tertio, de significatione huius nominis « Deus ».
Quarto, de suppositione ipsius.
Quinto, de variis eius significationibus.
Sexto, utrum habeat plurale.
Septimo, quomodo intelligenda sit haec propositio : Deus est trinus et unus.
Octavo, per que pronomina divina essentia demonstrari possit.
Nono et ultimo, de nominibus adiectivis dictis de Deo.
Caput I
[Quomodo Deus dicitur habere nomen cum sit innominabilis]
Circa primum probatur quod Deus est innominabilis.
Dicit enim beatus Dionysius in libro De divinis nominibus
Deum esse
in quo omnes fines omnium cogitationum superarchanae substituti sunt
quem neque dicere neque intelligere possibile est.
Ergo Deus est indicibilis ;
et ita innominabilis.
Item,
idem ibidem :
Deus
omni habitu, motu, vita, phantasia, opere, opinione, nomine, verbo, intelligentia superessentialiter est remotus.
Quare neque subest nomine neque verbo ;
et sic iterum est innominabilis.
Item,
idem in eodem :
Deus
omnibus per se universaliter est incomprehensibilis
et neque sensus eius est, neque phantasia,
neque opinio, neque nomen, neque verbum, neque motus, neque tactus, neque scientia,
quare sequitur primum.
Item,
ad idem Ioannes Damascenus :
Infinitus est Deus et incomprehensibilis,
et hoc solum est eius incomprehensibile infinitas et incomprehensibilitas.
Quare, cum omne incomprehensibile sit innominabile,
patet iterum quod est innominabilis.
Item,
idem ad idem :
Nihil eorum quae sunt est Deus, non ut non ens,
sed ut supra omnia ens.
Si ergo eorum quae sunt cogitationes sunt,
quod est super substantiam erit supra cogitationes, et e converso.
Sed omne quod est super cogitationem est innominabile.
Quare iterum primum.
Item,
idem ad idem :
Quaecumque de Deo dicuntur, haec non quid est significant.
Sed nihil dicitur esse nomen alicuius
quod non nominat quid est res ;
quare iterum non habet nomen ;
et sic iterum primum.
Item,
Augustinus :
Quasi diceret : nullus.
Hoc idem habetur in Ioanne Damasceno X c. :
sic circumscriptibile est quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur,
incircumscriptibile vero quod nullo horum continetur.
Igitur incircumscriptibile solus Deus est, nulla comprehensione contentus,
solus est incomprehensibilis et interminabilis, a nullo cognitus,
ipse vero solus sui ipsius est contemplator.
Quare iterum non est nominabilis ;
et sic iterum primum.
Item,
Augustinus :
Deus qui omnem formam interfugit, intellectu pervius esse non potest.
Quod patet per rationem intellectus ;
est enim intellectus potentia animae res adminiculo formae comprehendens.
Cum ergo nomina sint voces ad ea quae intellectu comprehenduntur aptate,
non erit aliquod nomen Dei ;
et sic iterum primum.
Item,
communis animi conceptio est finitum non posse comprehendere infinitum.
Sed intellectus humanus finitus est ;
habet enim initium sicut et homo, et factus est in numero, pondere et mensura.
Et Damascenus dicit
quod omne creatum est finitum.
Deus autem infinitus est,
quia neque principium habet neque finem.
Ergo non potest humanus intellectus eum comprehendere.
Quare neque nominare ;
et sic iterum primum.
Sed contra.
1. Sic Augustinus in libro de Soliloquiis :
Intelligibilis est Deus,
intelligenda sunt etiam scientiarum spectamina ;
plurimum tamen differunt.
Nam terra visibilis est et lux,
sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest.
Similiter disciplinarum spectamina non possunt intelligi,
nisi ab aliquo quasi suo sole illustrentur.
Unde quomodo in hoc sole tria animadvertimus,
scilicet quod est, quia fulget, quia illuminat ;
sic et in secretissimo Deo tria quidem :
quod est, quod intelligit et quod facit caetera intelligere.
Sicut ergo sol sive lux materialis ad sensum,
sic et summus sol ad intellectum.
Quare, sicut lux per se a sensu visibilis est,
sic et Deus per se intelligibilis ab intellectu ;
quare et per se nominabilis,
nam sicut est intelligere, sic et significare.
2. Item,
Cassiodorus in libro De anima sic ait :
Ipse Deus omnipotens solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem
quod super omnes claritates sanitas mentis intelligit.
Quare iterum sana mens Deum intelligere potest, quare et nominare ;
et sic iterum est nominabilis.
3. Item,
dicit Damascenus :
Cognitio essendi Deum naturaliter est insita animae ;
ergo per se cognoscitur Deus ;
et inde ut prius.
4. Item,
dicit Augustinus in Libro LXXXIII quaestionum,
quod
humanus intellectus iudicat de omnibus excepta Deo per quem iudicat de aliis ;
ergo magis intelligit ipsum quam alia.
5. Item,
multis nominibus censetur Deus ;
ergo nominabilis est, et ita nomen habet.
Unde in Exodo :
et Iudicum :
Solutio.
Dicimus quod sibi nominabilis est ;
ipse enim est sui ipsius maximus contemplator, maximus amator, maximus delectator ;
unde nomen suum hominibus manifestat dicens Moysi :
Nobis vero ipse est nominabilis uno modo, alio modo innominabilis :
innominabilis in se et ex se,
nominabilis vero in creaturis et ex creaturis,
quia modo non intelligimus nisi in creaturis sicut in speculo et per creaturas.
Et hoc est
quod dicit beatus Dionysius in prologo De divinis nominibus :
Theologi tanquam innominabilem Deum laudant [et] ex omni nomine.
Et ex hoc sumpsit Trismegistus dicens
Deum non esse uninominabilem sed omninominabilem.
Unde ibidem beatus Dionysius,
Deo nominato nominibus multis creaturarum,
dicit quasi concludendo sic :
Ergo omnium causae, et [super omnia] enti, et innominabile adunabunt,
id est coaptabunt,
et omnia eorum que sunt nomina.
Proprie ergo loquendo Deus est innominabilis,
quia, cum ille qui est lux vera illuminat intellectum nostrum,
non illuminat ad videndum se in se,
quod esset proprie videre,
quia nemo Deum vidit unquam propter duo :
propter imbecillitatem visus nostri
qui propter infirmitatem se habet ad videndum verum solem
sicut oculus noctuae ad videndum solem materialem,
et propter parvitatem intellectus nostri qui non sufficit ad infinitam Dei magnitudinem comprehendendam.
Et ita Deus in praesenti non illuminat intellectum nostrum ad videndum se in se, sed in speculo creaturarum.
- Unde patet solutio ad primam obiectionem
qua ipse vult probare quod Deus proprie est nobis nominabilis,
quia non sic penitus se habet sol spiritualis ad intellectum nostrum
sicut sol materialis ad oculum corporalem,
quia sol materialem illuminat oculum ad videndum se et in se proprie,
sed sol spiritualis non illuminat oculum spiritualem,
scilicet intellectum, ad videndum se in se proprie ;
Deus enim modo se occultat nobis
et
ut fides habeat meritum.
2. Et hoc est sanitas mentis de qua loquitur Cassiodorus :
Fides est illuminans per quam videtur Deus in speculo creaturarum,
et nominatur et laudatur tanquam omninominabilis et non uninominabilis.
3. Ad aliud quod dicit Damascenus,
dicimus quod Deus per se cognoscitur sed non primo,
et intelligimus per se, id est sine doctore ;
ens enim per se et primo cognitum est a quolibet,
et cuilibet dicit intellectus quod,
cum aliquid sit ens per aliquid,
aliud est ens per se ;
et ita per se cognoscitur tam ens
per aliquid quam ens per se,
quod est Deus ;
sed ens per aliquid primo et per se,
Deus vero secundo.
4. Patet per hoc solutio ad quarto obiectum.
Sed cum duplex sit theologia, scilicet symbolica et mystica,
et per symbolicam theologiam nominatur Deus per creaturas,
ergo per mysticam nominabitur Deus in se ;
aliter non esset mystica theologia superior et dignior symbolica.
Ergo Deus est a nobis nominabilis in se, non tantum per creaturas, scilicet per mysticam theologiam.
Solutio.
Symbolica theologia nominat Deum ab inferiori, mystica a superiori.
Dicitur enim symbolum a « sym », quod est « con »,
et « bolos » sive « bule », quod est sententia, quasi [conscientia scilicet] consententia, id est convenientia.
Unde et theologia symbolica est quae nominat Deum per convenientiam rerum,
ut cum dicitur leo, ignis et huiusmodi.
Mystica vero theologia, quae dicitur mystica, id est occulta,
nominat Deum per id quod in occulto de Deo sentit per intellectualem visionem sive contemplationem,
ut cum vocat Deum suavem, dilectum et huiusmodi.
Utrobique tamen per creaturas nominatur ;
sed in symbolica per exteriores creaturas,
in mystica vero per interiores et occultos et digniores effectus
quos anima a Dei contemplatione supra se recipit,
et talia nomina imponit anima per donum sapientie,
cuius maxime et proprie est cognoscere experimento qualis sit Deus.
Caput II
Quid est principale nomen Dei.
Secundo quaeritur de contrarietate quae videtur esse inter beatum Dionysium et Iohannem Damascenum.
Dicit enim Iohannes Damascenus
quod
sed beatus Dionysius,
ut ipse Ioannes testatur,
dicit quod
Unde in libro De divinis nominibus prius agit de bono quam de ente.
Sed videtur quod neutrum nominum sit primum.
Utrumque enim significat Deum ut finem,
quia omnia desiderant esse, omnia desiderant bonum.
Cum ergo Deus sit finis omnium in se ipso,
ergo utrumque nominum Deum significat in se ipso,
quia si hoc nomen « bonum » significat effectum in creatura vel aliud aliquid quam ipsum Deum,
iam Deus in quantum bonum non esset finis,
et ita prorsus idem significant illa duo nomina « bonum » et « qui est » sive ens.
Ergo neutrum est principalius nomen Dei reliquo.
Quod etiam probatur per hoc quod non contingit nominare rem nisi sicut contingit intelligere.
Sed non contingit intelligere Deum nisi per creaturas,
sicut dicit Apostolus :
Ioannes Damascenus dicit :
Homines grossam hanc carnem [indutos],
divinas et non [materiales] operationes deitatis intelligere et dicere impossibile est,
nisi imaginibus et formis et notis quae sunt secundum nos usi fuerimus.
Ergo omne nomen quo nominamus Deum nominat ipsum per imaginem quae est secundum nos.
Ergo et hoc nomen « qui est » et hoc nomen « bonum » nominant Deum per imaginem quae est secundum nos.
Ergo cum nulla imago creaturarum ex necessitate primo occurrat,
quia qualibet possumus uti indifferenter,
sequitur quod nullum illorum nominum sit principalius in Deo.
Et ita videtur mentiri uterque tam Iohannes Damascenus quam beatus Dionysius.
Item,
dicit Augustinus
quod hoc nomen « qui est » non dicitur translative de Deo ;
ergo non per imaginem vel signum creaturae ;
ergo falsum dicit Ioannes Damascenus.
Solutio.
Hoc nomen « qui est » secundum veritatem et simpliciter est primum nomen Dei,
« bonum » autem primum est quoad nos,
quia ipsum secundum fluxum suae bonitatis primum habemus cognoscere.
Opera enim bonitatis Dei primo movent hominem ad investigandum divinam essentiam.
Vel dici potest quod « bonum » non est primum nomen Dei sed principalius et dignius,
quia determinativum est naturae secundum quam ipse est alpha et omega.
Bonitas enim eius movit eum ut faceret creaturas rationales ad hoc
ut essent participes suae bonitatis.
Unde Psalmus :
et alibi :
Unde beatus Dionysius incipit non a proprio nomine, sed a principaliori et a digniori,
sicut Isaias incipit a dono sapientie et Dominus a digniori petitione.
Bonum enim dictum de Deo relinquit ens et superabundat,
quia praeter essentiam divinam connotat effectum in creatura,
scilicet quietem sive [delectationem] seu fruitionem qua creatura rationalis fruitur Deo,
quae est finis quo quiescitur in Deo.
Deus autem est finis in quo quiescitur
et sic haec dictio « quoniam » notat duplicem finem
cum dico : Confitemini Domino quoniam bonus.
Hoc autem nomen « qui est » Deum significat ut primum ens,
id est ens non ab alio.
Cum autem ens sit primum intelligibile
et per se offerens intellectui secundum quod nominat omnia,
addita hac privatione « non ab alio », efficitur proprium nomen Dei,
scilicet ens non ab alio sive vere ens.
Quod autem per privationem efficitur prius nomen Dei,
non oportet quod ipse significet per imaginem creaturae.
Illa enim auctoritas Damasceni proprie intelligitur de nominibus Dei positivis.
Vel potest dici quod,
quamvis hoc nomen qui est non dicatur translative de Deo,
tamen non intelligimus Deum per ipsum sine imagine vel signo vel nota creaturae.
Idem enim dicit « qui est » et « ens per se ».
Hic autem intelligitur negatio, scilicet ens non per aliud.
Unde non intelligitur ibi Deus sine nota vel distinctione aliqua,
quia ipsa privatio est quasi quaedam nota sive distinctio.
Caput III
Quid significet hoc nomen « Deus ».
Tertio quaeritur de significatione huius nominis « Deus ».
Et probatur quod significat divinam essentiam vel naturam,
quia tres personae sunt Deus, quibus nihil est commune nisi natura divina.
Item,
sicut humanitas est natura hominis, sic divinitas est natura Dei ;
constat autem quod hoc nomen « Deus » significat divinitatem ;
ergo significat naturam divinam.
Contra.
Dicit Damascenus
quod
Deus est nomen operationis.
Dicitur enim a theym graece, quod est currere vel fovere ;
currit enim per omnes effectus fovendo eos, unde
vel dicitur a theym, quod est ardere,
quia Deus noster ignis consumens est ;
vel dicitur a theaste, quod est contemplari,
quia ipse videt omnia.
Item,
hoc nomen « Deus » significat Deum aut sub propria imagine aut sub proprie imagine creaturae.
Si sub propria,
ergo intelligimus Deum sub propria imagine ; et hoc impossibile.
Si sub imagine creaturae,
non est ratio quare potius sub una imagine quam sub alia, quia per omnes creaturas cognoscitur Deus.
Ergo significat Deum sub multis imaginibus,
ergo aequivoce et ita est aequivocum ;
sic enim est in nominibus creaturarum,
quod quae diversas imagines vel diversos intellectus significant aequivoca sunt.
Solutio.
Dicimus quod hoc nomen « Deus » est nomen divinae naturae et est nomen operationis, sed aliter [et aliter].
Naturae nomen est proprie et principaliter, operationis vero tanquam adminiculi ad intelligendum Deum,
sicut pronomen demonstrativum dicitur significare proprie et principaliter substantiam,
tamen accidentia quae oculis conspici possunt dicitur significare non proprie
sed ut adminicula ad cognoscendum substantiam.
Et si hoc modo sub diversis imaginibus creaturarum significet Deum,
non tamen sequitur quod sit aequivocum propter tres causas.
Prima est quod Deus non habet unam solam imaginem sed multas,
quia non est sicut una natura determinata, sicut dicit Aristoteles de intellectu humano,
quod non est una natura determinata, sed capax est cuiuslibet.
Secunda causa est quia,
quamvis ibi sint diversae imagines rerum,
omnes ibi sunt secundum eandem habitudinem, scilicet secundum habitudinem effectus ad causam.
Tertia causa est quia unicum est proprium et principale significatum huius nominis « Deus »,
et illae imagines non sunt ibi nisi ut adminicula,
unde non faciunt ipsum aequivocum,
sicut hoc pronomen « iste » non fit aequivocum demonstrando Socratem hodie et demonstrando Socratem cras,
quamvis sub diversis accidentibus conspiciatur hodie Socrates et cras.
Caput IV
De suppositione huius nominis « Deus ».
Quarto dicendum est de suppositione huius nominis « Deus ».
Sed praenotandum est quod nominum dictorum de Deo essentialium,
quaedam sunt substantiva, ut Deus, creator,
et quaedam adiectiva, ut sublimis, aeternus et similia.
Primo dicendum est de nominibus substantivis.
Talium quaedam sunt quasi concretiva, ut Deus, creator,
quaedam abstractiva,
quaedam media inter haec.
Quasi concretiva sunt
quae ad similitudinem nominum naturalium concretivorum significant deitatem
quasi formam in supposito, ut hoc nomen « Deus ».
Abstractiva sunt
quae solam deitatem significant
non ut in subiecto, ut deitas, potentia, essentia et similia.
Media autem sunt
quae quandoque sic quandoque sic accipiuntur, ut lumen, sapientia.
Est ergo generaliter verum
quod nomen abstractivum nullo modo potest trahi per aliquam violentiam ad supponendum pro persona ;
unde omnes tales sunt falsae :
Deitas genuit deitatem, potentia genuit potentiam, natura genuit naturam, essentia generat essentiam.
Sed omnia quasi concretiva, licet essentialia, trahi etiam possunt ad supponendum pro persona ;
unde tales sunt verae :
Deus generat Deum, creator generat creatorem,
quia talia nomina per verba notionalia vel propositiones notionales trahuntur ad supponendum pro personis,
ut Deus generat Deum, Deus de Deo.
Similiter est in nominibus quae media sunt inter quasi concretiva et abstractiva ;
unde dicitur : lumen de lumine, sapientia de sapientia.
Tamen hoc nomen « sapientia » naturaliter est abstractivum,
sed ex usu frequenter sumitur more quasi concretivorum.
Ideo autem nomina quasi concretiva potius possunt trahi ad supponendum pro persona quam nomina abstractiva,
quia persona res est distincta sua proprietate,
et ideo significari habet per subiectum notatum forma,
et ideo potius habet supponi per nomen quasi concretivum quam per abstractivum.
Obicitur autem sic :
Deus genuit Deum ;
ergo genuit se Deum vel alium Deum.
Si dicatur quod genuit se Deum,
ergo Deus genuit se et ita aliqua persona se genuit ;
quod manifeste falsum est.
Si dicatur quod Deus genuit alium Deum,
ergo unus Deus est et alius ;
ergo plures Dii sunt.
Solutio.
Prima argumentatio non valet : Deus genuit Deum, ergo genuit se Deum vel Deum alium,
quia per hoc quod res suppositae per nominativum et accusativum primae propositionis,
et in parte sunt idem et in parte diversa sive distincta,
concludit universalem identitatem vel universalem distinctionem,
quia cum dico : Deus genuit Deum,
haec dictio « Deum » supponit pro alia persona quam haec dictio « Deus »,
et ideo non potest ibi vere poni relativum reciprocum et identitatis propter aliam personam suppositam.
Quia vero supponit illam personam sub eadem deitate sive sub eadem natura
quam habet persona supposita prius,
iam non vere potest poni relativum diversitatis,
quia notat distinctionem ;
nulla autem distinctio est in natura,
et ideo haec est falsa : Deus genuit alium Deum,
secundum hoc quod haec dictio « alium » tenetur adiective.
Est enim regula theologica,
quod
non habet locum distinctio ubi non est ex diversis causis unio.
Quoniam enim omnes homines uniuntur in hac specie « homo »,
ex diversis causis et per suas diversas humanitates,
ideo locum habet distinctio in hac specie « homo »,
et vere potest dici unus homo et alius homo.
Sed quia tres personae uniuntur in hoc quod dico « Deus » ex una sola causa,
scilicet ex una deitate sola,
ideo non habet locum hic distinctio ut dicatur unus Deus et alius Deus ;
est ergo alietas sive distinctio naturae extranea in hac materia.
Et ideo patet quod hic est fallacia secundum accidens :
Deus genuit Deum, ergo se Deum vel alium Deum ;
non enim habet locum hic distinctio sicut in naturalibus,
sed extranea est in hac materia distinctio ;
tamen in hac propositione : Deus genuit alium Deum,
si haec distinctio « alium » teneatur substantive
et haec dictio « Deum » per appositionem innitatur ei,
vera est illa propositio.
Sunt autem duae opiniones de hoc nomine « Deus ».
Dicunt enim quidam
quod hoc nomen « Deus », cum sit essentiale,
non supponit per se nisi pro essentia,
nisi trahatur per violentiam ad supponendum pro persona per verbum notionale vel per praepositionem notionalem.
Unde dicunt
quod hoc nomen « Deus » supponit tantum pro essentia,
cum dico : Deus est, et nullo modo supponit hic pro persona.
Contra hanc opinionem multipliciter obicitur.
Primo sic :
Hoc nomen « homo » supponit naturaliter pro omni eo cui inest humanitas,
similiter hoc nomen « asinus » pro omni eo cui inest asinitas,
et hoc nomen « album » similiter et sic de similibus.
Ergo hoc nomen «Deus» supponit naturaliter pro omni eo cui inest deitas ;
ergo supponit pro Patre, Filio et Spiritu Sancto.
Sed constat quod habet suam naturalem suppositionem,
cum dico : Deus est.
Ergo supponit hic pro Patre, Filio et Spiritu Sancto,
et ita supponit pro tribus personis,
et ita supponit hic pro persona.
Item,
hoc nomen « Deus » impositum est a deitate.
Quaeritur ergo, cum sit impositum, aut impositum est soli essentiae, aut soli personae, aut essentiae et personae.
Si soli essentiae, ergo idem est Deus praecise quod essentia divina.
Sed haec est falsa : essentia genuit essentiam ;
ergo haec est falsa : Deus genuit Deum.
Si enim iste terminus « Deus » praecise aequivalet huic termino « essentia divina »,
et iste terminus « essentia divina » non potest trahi ad supponendum pro persona,
sequitur quod hoc nomen « Deus » non possit trahi ad supponendum pro persona.
Si vero dicat quod hoc nomen [« Deus »] impositum est soli personae vel personae et essentiae,
ex hoc sequitur quod hoc nomen « Deus » ex impositione sua supponat pro persona,
ergo naturaliter supponit pro persona ;
si naturalem suam suppositionem habet,
cum dico : Deus est, ergo supponit pro persona hic.
Item,
forma vel natura non agit proprie loquendo sed habens formam.
Creaturae autem sunt signa vel imagines vel notae auctoris ;
ergo proprie non sunt signa deitatis sed potius habentis deitatem.
Ergo cum proprie sint signa Dei,
hoc nomen « Deus » magis proprie habet supponere pro habente deitatem quam pro deitate ;
ergo magis proprie supponit pro persona quam pro divina essentia.
Et hoc videtur velle Hilarius
qui dicit quod
in creaturis apparet effectus Patris et Filii et [Spiritus Sancti]
et in illo effectu videtur Pater et Filius [et Spiritus Sanctus],
et ita creatura est signum Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Cum ergo hoc nomen « Deus » sit nomen operationis, signum est Patris et Filii et Spiritus Sancti,
et ita supponit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
Dicunt etiam isti qui sustinent praedictam opinionem
quod cum dico : Deus generat,
hoc nomen « Deus » non supponit nisi pro Patre.
Dicunt enim quod non supponit pro essentia,
ne cogantur concedere pro essentia : Deus non generat.
Sed ab eis quaeritur quae causa aufert huic termino « Deus » suppositionem pro essentia,
cum dico : Deus generat, scilicet aut congruitas aut veritas locutionis.
Non poterit dicere quod congruitas hoc exigat,
quia haec est congrua : essentia generat.
Si dicatur quod veritas locutionis hoc exigat,
ergo cum dico : homo currit,
iste terminus « homo » supponit tantummodo pro currentibus ;
ergo haec est vera : omnis homo currit, quibusdam currentibus, quibusdam non.
Patet ergo quod praedicta opinio nulla sit.
Aliorum est opinio, cui consentimus,
quod hoc nomen « Deus » habet suppositionem naturalem tam pro essentia quam pro persona,
quoniam impositum est a deitate et impositum [est] habenti divinitatem,
sicut hoc nomen « homo » impositum est ab humanitate et impositum est habenti humanitatem.
Habens autem divinitatem intelligitur divina persona, similiter essentia divina.
Sicut enim in naturalibus forma est principium agendi illi[us] cuius est,
ita deitas principium est agendi in Patre et Filio et Spiritu Sancto.
Quicquid enim agit Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, deitate sua tanquam forma sive natura agit.
Divina etiam essentia seipsa agit.
Unde quasi forma sive natura sui ipsius est,
et ideo a se ipsa denominatur,
cum dicitur : essentia divina.
Dicimus ergo quod hoc nomen « Deus » supponit tam pro essentia quam pro persona,
cum dicitur : Deus est.
Sed contra hoc obicitur.
Secundum enim hoc probatur quod haec est vera : Deus non est Pater,
quia hoc nomen « Deus » potest ibi vere teneri pro Filio,
sicut haec est vera : homo non est Socrates, quia Plato non est Socrates.
Ex hoc etiam sequitur quod haec est vera : Deus non est Trinitas, quia Pater non est Trinitas vel Filius ;
quod videtur inconveniens.
Solutio.
Dicimus quod haec est falsa : Deus non est Pater,
et haec similiter : Deus non est Trinitas,
quia, licet hoc nomen « Deus » supponat pro qualibet trium personarum,
tamen quia supponit pro eis indistincte, scilicet sub unica singulari deitate,
ita negativa particula quae sequitur removet pro quolibet supposito tanquam praeponeretur.
Unde istae duae sunt aequipollentes : Deus non est Pater, non Deus est Pater.
Haec autem argumentatio non valet : Deus est et ille non est Trinitas ; ergo Deus non est Trinitas.
In prima enim fit abnegatio tantum pro una persona propter naturam pronominis
cuius proprium est pro proprio nomine poni et certas significare personas,
et ideo pro unica certa persona tenetur, cum dico : Deus est et ille non est Trinitas.
Unde sic fit abnegatio pro unica persona ;
in conclusione autem fit abnegatio pro persona qualibet et etiam pro divina essentia.
Unde est ibi fallacia univocationis.
Caput V
De diversis significationibus huius nominis «Deus».
Circa quintum capitulum notandum est
quod hoc nomen « Deus » tripliciter accipitur :
naturaliter, adoptive, nuncupative.
Naturaliter secundum quod convenit soli vero Deo qui solus naturaliter est Deus.
Adoptive autem convenit sanctis qui participes sunt summae bonitatis Dei,
de quibus dicitur :
Nuncupative autem dicitur Deus idolum a gentilibus ;
solo enim nomine dicitur idolum Deus
quia res nominis, id est deitas, non convenit ei.
Sed quaeritur utrum in eadem significatione accipiat gentilis hoc nomen « Deus » in quo christianus.
Videtur quod ita, [quia] iste gentilis credit idolum esse Deum.
Quod multipliciter probatur :
- Quia credit idolum esse rem omnipotentem ;
unde legitur in legendis sanctorum :
gentiles vocabant deos suos omnipotentes, immortales.
Et filii Israel de vitulo conflatili dicebant :
quoniam crediderunt quod vitulus ille fecisset omnia mirabilia
quae viderant in mari rubro et ante ;
et ita crediderunt vitulum illum esse omnipotentem.
Eodem modo gentilis credit idolum esse rem omnipotentem ;
sed idem est prorsus res omnipotens quod Deus ;
ergo gentilis credit idolum esse Deum.
2. Item,
gentilis credit idolum rem esse omnipotentem ;
ergo credit omnipotentiam inesse idolo ;
et idem est prorsus omnipotentia quod deitas ;
ergo gentilis credit in idolo esse deitatem ;
ergo credit idolum habere deitatem ;
ergo credit idolum esse Deum.
3. Item,
cum dicitur : idolum est Deus,
hoc nomen « Deus » aut significat verum Deum aut idolum secundum gentilem.
Si dicatur quod significat idolum,
ergo idem est : idolum est Deus, quod : idolum est idolum.
Sed [in] hoc non errat gentilis quod dicit idolum esse idolum ;
ergo et in hoc non errat : idolum est Deus ;
ergo non errat in hoc quod dicit : idolum est Deus ;
quod falsum est.
Si dicatur quod in hac propositione : idolum est Deus,
hoc nomen « idolum » significat verum Deum secundum paganos,
habeo propositum,
quia secundum hoc, hoc nomen « Deus » habet unam significationem secundum paganos et secundum christianos,
et ex hoc sequitur
quod hoc nomen Deus non habet nisi duas significationes.
Praeterea,
si hoc nomen « Deus » sumitur a pagano pro vero Deo,
ergo paganus in hac propositione asserit idolum esse Deum, et secundum conscientiam ;
ergo credit idolum esse Deum.
Sed contra.
Gentilis quando cogitat de diis suis,
cogitat de daemonibus vel idolis,
quoniam omnes dii gentium demonia.
Quando ergo cogitat de deo suo, non cogitat de Deo,
et si non cogitat de Deo, nihil credit de Deo,
et si nihil credit de Deo, non credit Deum esse idolum,
et sic non credit idolum Deum esse.
Cum ergo gentilis nunquam cogitet de Deo vero,
quia nescit cogitare nisi de deo suo,
sequitur quod gentilis non credit idolum esse Deum,
quod tamen prius probatum est.
Solutio.
Duo fuerunt genera gentilium.
Quidam qui per creaturas cognoverunt Deum,
sed
ut dicit Apostolus, ad Rom. 1,
De istis verum est quoniam ipsi crediderunt de idolo ipsum esse Deum,
qui bene poterant cogitare de vero Deo quem prius cognoverant,
sicut multi suspicati sunt mel esse fel, ut dicit Aristoteles,
et sicut dicit aliquis de Socrate quod sit Plato.
Fuerunt autem gentiles alii qui nunquam cognoverunt Deum,
sed idola sua credebant esse omnipotentia et posse iuvare in omni articulo.
Talis gentilis non credit idolum esse Deum, quia nihil cogitat de Deo.
- Secundum hoc ergo dicendum est
quod argumentatio haec non valet : iste gentilis credit idolum rem esse omnipotentem ;
ergo credit idolum esse Deum.
Licet enim naturaliter idem sit res omnipotens quod Deus,
tamen haec vox « res omnipotens » potest trahi ad supponendum pro aliquo,
ad quod supponendum non potest trahi haec dictio « Deus »,
sicut etiam vox ista « rationale animal » potest trahi ad supponendum pro aliquo
ad quod non potest trahi haec dictio « homo »,
ut si aliquis cogitet rationalitatem in brunello ;
constat quod ipse cogitat de asino rationali
sicut aliquis cogitat de montibus aureis quos desiderat ;
si autem cogitat de asino rationali, cogitat de animali rationali,
non tamen cogitat de homine.
Sicut ergo haec argumentatio non valet :
iste cogitat de animali rationali, ergo cogitat de homine,
ita non valet hec argumentatio :
gentilis credit idolum esse rem omnipotentem, ergo credit idolum esse Deum.
Et est ibi fallacia consequentis a superiori ad inferius.
Sicut enim haec vox « animal rationale »
cum hoc verbo cogitandi superior est ad hanc dictionem « homo »,
ita haec vox « res omnipotens »
cum verbo credendi superior est ad hunc terminum « Deus ».
2. Eodem modo dicimus quod haec argumentatio non valet :
gentilis credit idolum habere divinitatem ;
ergo credit idolum esse Deum,
sicut in praedicto casu non valet argumentatio :
iste credit brunellum habere rationalitatem ;
ergo credit brunellum esse hominem.
Esse enim rationale cum quibusdam verbis superius est ad esse hominem.
Unde non est mirum si in credulitate idolatre largior est res omnipotens quam Deus.
3. Ad ultimum dicimus
quod quamvis in hac propositione : idolum est Deus,
[hoc nomen « Deus »] supponat pro idolo quantum ad idolatram,
tamen errat concedendo illam,
quoniam ponit omnipotentiam in idolo in quo non est ponenda.
Caput VI
Utrum hoc nomen « Deus » in prima significatione possit habere plurale.
Circa sextum capitulum
quaeritur utrum hoc nomen « Deus » in prima significatione possit habere plurale.
Quod probatur rationibus et auctoritatibus.
Rationibus sic :
- Hoc nomen « Deus » significat Deum
secundum quod est principium creaturarum.
Non enim Deus potest intelligi secundum se in hac vita.
Ergo cum intelligitur Deus,
intelligitur per speculum creaturarum,
et ita intelligitur ut principium creaturarum.
Ergo isti duo termini « Deus », « principium creaturarum », idem prorsus significant.
Sed haec vox « principium creaturarum » habet plurale,
quia vere dicitur
quod Manichei credunt plura principia rerum esse.
Ergo et hoc nomen « Deus » habet plurale.
2. Item,
idem est Deus quod essentia divina vel persona divina.
Sed constat quod iste terminus « essentia » habet plurale,
quia vere potest dici : non sunt plures essentiae divinae.
Similiter iste terminus « persona divina » habet plurale ;
ergo iste terminus « Deus ».
3. Item,
forma huius termini « Deus » potest significari pluraliter ut per nomen « divinae »,
cum dico : tres sunt personae divinae.
Similiter suppositum huius termini « Deus » significari potest pluraliter, scilicet essentia divina et persona.
Cum ergo tam forma quam suppositum huius termini « Deus » potest significari pluraliter,
nihil impedit quin haec dictio « Deus » possit habere plurale.
[Auctoritatibus sic] :
- Item,
in symbolo [Athanasii] dicitur :
Non plures dii sed unus est Deus.
Et ubi nos habemus « Deus » in principio Genesis,
Hebrei habent « Eloym »,
quod est plurale et interpretatur Dii vel iudices.
Item,
in epistola ad Galatas, Apostolus dicit :
dicit Glossa :
qui sunt dii non natura, sed opinione hominum.
Ergo hoc nomen « Deus » habet plurale.
Contra.
Est proprium nomen ; ergo non habet plurale.
Solutio.
Dicimus quod hoc nomen « Deus » non potest habere plurale.
Dicimus enim quod hoc nomen Deus,
cum sit absolutissimum,
importat omnia individuantia sua, ut omnipotentiam, summam bonitatem etc.,
quae non permittunt ipsum habere plurale.
- Nec est verum
quod hoc nomen « Deus » et iste terminus principium primum creaturarum
aequipollent quantum ad significationem,
licet aequipolleant quantum ad suppositionem.
Sunt autem duo genera eorum quae non praedicantur de pluribus sed de uno solo :
unum est cuius imaginatio non prohibet ipsum praedicari de pluribus sicut sol, luna, fenix ;
aliud est cuius imaginatio prohibet ipsum praedicari de pluribus ut Socrates.
Talis est differentia inter hoc nomen « Deus » et hunc terminum « primum principium creaturarum »,
quia hoc nomen « Deus » secundum rem non praedicatur de pluribus
et eius imaginatio prohibet ipsum praedicari de pluribus,
sed iste terminus « primum principium creaturarum » secundum rem non praedicatur de pluribus,
sed eius imaginatio non prohibet ipsum praedicari de pluribus.
2. Ad secundo obiectum potest patere solutio ex praedictis,
quia quandoque duo termini aequipollent
et tamen unus potest trahi ad supponendum pro aliquo, alius autem non pro illo,
sicut dictum est in diffinitione et diffinito.
3. Ad tertio obiectum dicimus
quod re vera forma huius termini « Deus » potest pluraliter significari,
uno modo scilicet respectu plurium sicut significatur per hoc nomen « divinae »,
cum dicitur « personae divinae »,
sed non potest significari pluraliter ita ut in se recipiat pluralitatem vel distinctionem.
Ad hoc autem quod hoc nomen « Deus » haberet plurale,
exigeretur quod deitas in se reciperet distinctionem
et quod plures essent formae quarum quaelibet vel utraque esset deitas.
4-5. Ad aliud dicimus
quod haec vox « dii » est vox non significativa
sicut haec vox « Aiaces » ;
auctores autem quandoque melius exprimunt veritatem fidei
per vocem non significativam quam per significativam.
Est ergo sensus :
non sunt plures dii, id est non sunt plures
qui habeant plures naturas quarum quaelibet sit deitas.
Eodem modo cum dicitur :
Serviebatis his qui non sunt dii natura, sed opinione hominum,
id est qui non habent naturaliter deitatem sed opinione hominum.
De hoc nomine « Eloym » dicimus quod re vera plurale est in hebreo,
sed quasi complexum significatione,
et potest supponere pro una persona vel pro pluribus personis.
Quando ita exponitur « Eloym », id est dii vel iudices,
sic exponitur per vocem non significativam,
id est divinae personae quae habent iudicare mundum.
Dictum est quod hoc nomen « Deus » non habet plurale ;
quod intelligendum est secundum primam significationem,
id est secundum quod Deus dicitur natura.
In secunda enim significatione,
secundum quod Deus dicitur adoptive, bene habet plurale.
Unde :
et
Ego dixi : Dii estis.
Similiter in tertia significatione, secundum quod Deus dicitur nuncupative, habet plurale.
Secundum hoc enim supponit pro diversis rebus,
ut cum dicitur : Dii gentium daemonia.
Sed nota quod,
cum haec sit tertia significatio huius nominis « Deus »,
non habet tamen illam hoc nomen « Deus » nisi cum adiuncto.
Unde haec argumentatio non valet :
iste gentilis cogitat de deo suo, ergo cogitat de Deo ;
et est ibi fallacia equivocationis.
Per praedicta patet solutio ad quandam obiectionem quae solet fieri.
Cum hoc nomen « Deus » sit pure essentiale et tamen potest trahi ad supponendum pro persona,
quare similiter hoc nomen « essentia », cum sit pure essentiale,
non potest trahi ad supponendum pro persona ?
Dicit enim Augustinus saepe quod essentia est de essentia sicut sapientia de sapientia, « lumen de lumine ».
Solutio.
Patet ex iam dictis
quia hoc nomen « essentia » impositum est soli essentiae sive naturae,
hoc autem nomen « Deus » impositum est habenti deitatem
et ideo habet supponere pro qualibet persona quae habet deitatem.
Sed cum hoc nomen «essentia» impositum sit naturae sive essentiae,
nullomodo habet supponere nisi pro essentia.
[Contra].
Ioachim tamen dicit
quod hoc nomen « essentia » bene potest supponere pro persona.
Unde dixit
quod haec est vera : essentia vera generat veram essentiam,
et ausus est dicere
quod Magister Petrus et sequaces eius erant haeretici
et opposuit contra Magistrum Petrum
qui probat ita quod essentia non generat essentiam :
Cum unica sit essentia, si enim essentia genuit essentiam, essentia genuit se ipsam ;
quod est impossibile.
Relinquitur ergo
quod essentia non genuit essentiam.
Sed obicit Ioachim contra hanc probationem
quia eodem modo potuisti, Petre, dicere : unicus est Deus,
ergo si Deus genuit Deum, Deus genuit se ipsum ;
sed hoc est impossibile ;
ergo non Deus genuit Deum.
Sicut ergo licet unicus sit Deus,
tamen Deus genuit Deum,
nec inde sequitur quod Deus genuit se ;
eodem modo,
licet unica sit essentia,
nihil impedit quin essentia genuerit essentiam,
nec inde sequitur quod essentia genuit se.
Solutio.
Dicimus quod Ioachim bene opponit quantum ad formam argumentationis,
sed non bene opponit quantum ad naturam terminorum.
Quoniam enim hoc nomen « essentia » talis naturae est quod non potest supponere
nisi pro essentia cum soli essentiae impositum sit,
ideo ratione termini valet illa argumentatio :
unica est essentia, essentia genuit essentiam, ergo essentia genuit se ipsam ;
tenet etiam talis modus argumentandi in quibusdam naturalibus terminis :
unicus est homo et homo videt hominem, ergo homo videt seipsum.
Sed non tenet hec forma argumentandi in hoc nomine « Deus »,
quod habet supponere tam pro essentia quam pro persona.
Pro essentia enim verum est
quod unicus Deus est,
sed pro pluribus personis verum est quod Deus genuit Deum,
nec inde sequitur quod Deus genuit se,
ut dictum est superius.
Ex praedictis patet
quod merito damnatus fuit propter hoc dictum Ioachim in concilio sub Innocentio tertio.
Sed videtur quod hoc nomen « essentia » debeat supponere pro persona,
quia omne nomen supponit secundum exigentiam suae formae.
Unde hoc nomen « Deus » supponit pro omni eo cui inest deitas,
et ita pro persona.
Sed essentia, cum sit prima forma,
est ibi forma unde dicitur essentia divina ;
ergo debet supponere pro omni eo cui inest,
et ita pro persona,
quia forma huius nominis « essentia » inest personae.
Solutio.
Quamvis forma huius nominis « essentia » insit personis,
tamen non eis convenit
secundum quod significatur per hoc nomen « essentia ».
Idem est enim essentia quod natura faciens esse sive informans ens
secundum quod significatur per hoc nomen « essentia ».
Idem enim est essentia quod natura faciens ens vel informans ad esse ;
informare autem vel facere esse non convenit personis,
licet illa factio vel informatio nihil aliud sit quam ipsa essentia.
Quod postea plenius dicetur in tractatu de essentia et persona.
Caput VII
Quaeritur de hac propositione :
Deus est trinus et unus.
Septimo capitulo quaeritur de hac propositione : Deus est trinus et unus.
Videtur enim falsa esse :
1. Quia si Deus est trinus, ergo unus Deus et alius Deus et tertius Deus est, et hoc falsum.
2. Item,
hoc nomen « Deus » aut supponit pro essentia aut pro persona.
Si pro persona, sed nulla persona est trina et una ;
ergo ista est falsa.
3. Item,
dictio numeralis respicit formam ;
ergo hoc nomen « trinus » respicit formam huius nominis « Deus » ;
ergo imponit distinctionem in illa ;
ergo illa propositio est falsa.
Si dicatur
quod supponit pro tribus personis simul, ergo pro Trinitate ;
ergo is est sensus : Trinitas est trina et una ;
et hoc falsum, quia Trinitas non est nisi una.
Si vero supponat pro essentia,
ergo is est sensus : essentia est trina et una ;
sed haec est falsa,
quia haec dictio « trina » ponit distinctionem in essentia
quae non distinguit nec distinguitur.
[Solutio].
Ad hoc dixerunt quidam
quod haec dictio trinus nullam rem significat sed solum intellectum.
Sed hoc non potest esse,
quia intellectus est similitudo rei ;
ergo significat rem si significat intellectum.
Item,
si haec dictio « trin[us] » nullam rem significat
cum dicitur : Deus est trinus et unus,
ergo nulla res ibi praedicatur de Deo ;
ergo illa vox non est propositio.
Alii dixerunt quod hoc nomen « Deus » aliquando supponit tantum pro una persona,
ut cum dicitur : Deus generat ;
aliquando pro duabus, ut cum dicitur : Deus procedit a Patre ;
aliquando pro tribus simul, ut cum dicitur : Deus est Trinitas.
Hoc autem est quia unica et singularis deitas est in una persona, in duabus est et in tribus.
Et hoc videtur velle Damascenus,
qui dicit :
Oportet scire
quod aliud est considerare [re,
aliud est considerare] ratione tantum et cogitatione.
In creaturis consideratio diversitatis est in re,
quia diversae sunt naturae Petri et Pauli in re ;
unde et diversae voluntates ;
unitas autem et coniunctio eorum est in ratione tantum.
E converso autem est in personis divinis,
quia earum unitas et indivisio est in re ;
unde eadem est earum voluntas et eadem operatio.
Ex hoc ergo videtur
quod hoc nomen « Deus » indistincte supponat aliquando una suppositione pro tribus personis.
Similiter dicit Hilarius quod,
cum dicitur :
includitur Filius in hoc quod dicitur verum Deum.
Similiter dicit Augustinus
quod in hoc verbo Apostoli :
fit ibi sermo de tota Trinitate,
unde dicit in libro [II] De Trinitate, in capitulo penultimo :
Quidam dicunt Patrem non apparuisse in subiecta creatura,
non attendentes propter imbecillitatem intellectus sui quod,
cum dicit Apostolus : Immortali invisibili soli Deo etc.,
indistincte fit ibi sermo de Trinitate.
Non distincte,
quia Pater aliquando apparuit indistincte, aliquando distincte.
Distincte ut Danieli
dicitur apparuisse, Danielis VII,
sicut dicit Augustinus in secundo De Trinitae, capitulo ultimo :
[Dicitur enm ibi]
Aspiciebam donec throni positi sint et vetus dierum sedebat ;
et paulo post :
Aspiciebam in visu noctis,
et ecce cum nubibus caeli Filius hominis venit
et datus est ei principatus et honor et regnum, etc.
Ecce apparet quod Pater aliquando distincte apparuit in subiecta creatura ;
indistincte autem apparuit cum Filio et Spiritu Sancto Abrahae sub ilice Mambre,
ubi
tres vidit et unum adoravit.
Ita enim dicit beatus Augustinus, in secundo De Trinitae, capitulo XI :
Cum tres visi sint,
nec quisquam in eis vel forma vel aetate vel potestate maior caeteris dictus est,
cur non accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem,
atque in tribus personis unam eandem substantiam ?
Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum Dei Filium intelligendum,
duos alios angelos eius, quia cum tres visi sint, uni quasi Domino ill[ic] loquitur Abraham.
Sancta Scriptura futuris rebus et talibus cogitationibus atque opinionibus contractando non praetermisit occurrere,
quando paulo post duos angelos dixit venisse ad Loth
in quibus ille vir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberari ad unum Dominum loquitur.
[Dominus] ergo ad quem Abraham loquebatur, intelligitur Trinitas,
et ita hoc nomen « Dominus » sive hoc nomen « Deus » supponere potest una suppositione pro tribus personis indistincte.
Potest ergo dici,
et ita nobis videtur secundum auctoritates sanctorum,
quod cum dicitur : Deus est trinus et unus,
hoc nomen « Deus » supponit indistincte pro tribus personis,
et haec dictio « unus » respicit formam tantum,
et haec dictio « trinus » significat ternarium theologic[um] personarum,
prout indistincte supponuntur per hoc nomen « Deus »,
quia determinat illum ternarium in personis secundum quod sunt unius naturae,
quia trinus dicitur ab his nominibus « tres » et « unus »,
et ita respicit suppositionem et formam significatam,
quia per primo significatum, id est ternarium,
respicit tantum suppositionem,
quantum ad secundo significatum, scilicet unitatem, respicit formam ;
et ita patet
quod hoc nomen « trinus » non sequitur regulam aliorum nominum numeralium,
quia quantum ad ternarium significatum non respicit formam significatam,
sed tantum suppositionem.
1-3. Unde patet
quod haec argumentatio non valet : trinus Deus est,
ergo unus et alius et tertius Deus est,
quia prius hoc adiectivum trinus in prima propositione respicit suppositionem tantum
quantum ad ternarium primo significatum,
et ad hoc fuit institutum a theologis
ut determinaret indistinctam suppositionem huius nominis « Deus » ;
in conclusione autem nomina numeralia ibi posita respiciunt formam
secundum naturam communem nominum numeralium ;
quia enim hoc nomen « Deus » supponere potest pro tribus personis sub una singulari forma una suppositione,
ideo inventum fuit hoc adiectivum « trinus » ad determinandum talem suppositionem
ponendo ternarium in suppositis et unitatem in forma ;
et ideo non sequitur regulam aliorum nominum numeralium.
Eodem modo dicendum est de hac locutione :
Monadi trinae gloriam canamus.
Nec sequitur si Deus est trinus,
quod Trinitas sit trina, licet hoc nomen « Deus » supponat ibi pro tribus personis,
quia haec dictio « Trinitas » significat distinctionem
et in illa distinctione supponit tres personas.
Unde haec dictio « trina », quando praedicatur de illa,
non determinat suppositionem indistinctam, sed distinctam ;
unde vult distinguere ipsam distinctionem et triplicare Trinitatem ;
unde ad hoc quod haec esset vera : Trinitas est trina,
exigeretur quod tres essent Trinitates.
Vel potest dici
quod hoc nomen « Deus » supponit pro divina essentia,
et haec dictio « trinus » non respicit formam nec ponit distinctionem in essentia,
sed significat distinctionem oblique.
Unde haec est vera : essentia est trina,
id est trium una, id est tribus personis communis.
Sed obicitur.
Essentia est trina et una ; ergo est trium una ; ergo est una et una ;
ergo duae sunt ; quod falsum est.
Solutio.
Essentia est una, id est communis tribus personis,
et una, id est singularis et indivisa in se ;
divisa autem ab aliis essentiis ;
fit enim copulatio inter communitatem et unitatem propter privationem
quae significatur per hoc pronomen « una ».
Caput VIII
Utrum divina essentia possit supponi per pronomina masculini generis.
Octavo capitula quaeritur utrum divina essentia possit supponi per pronomina masculini generis substantiva.
Probatur quod non.
Quia si posset, haec esset vera : ille qui est Pater est Filius ;
quod est haereticum dicere.
Sed, probatur quod possit supponi :
- Quia super illum locum Psalmi :
Complaceat tibi Domine etc.,
dicit Glossa :
Tibi uni Deo.
Sed ille terminus « uni Deo » supponit pro essentia ;
ergo hoc pro nomen « tibi » supponit pro essentia.
Item,
super idem,
dicit Glossa :
Tibi Trinitati ;
ergo hoc pronomen « tibi » supponit pro Trinitate,
et ita illae duae Glossae contradicunt.
- Item,
Isaia :
dicit Glossa :
Me Deum verum,
ductu proprie rationis,
et loquitur de gentilibus qui non cognoverunt aliquam personam, sed tantum divinam essentiam,
et ita hoc pronomen « me » supponit pro essentia.
- Item,
in Exodo :
ubi dicit Hieronymus :
Merito dominus, qui vere est, nomen essentie tenuit,
et ita iste terminus « qui est » supponit pro essentia.
Item,
cum dicitur :
aut supponitur essentia aut persona.
Sed non persona,
quia qua ratione una eadem ratione alia ;
ergo essentia.
Item,
Moyses per hanc vocem :
non intelligebat aliquam personam ;
ergo solum intelligebat essentiam ;
ergo hoc pronomen « ego » supponit ibi pro essentia.
- Item,
vere dicitur : Deus est et ille est Trinitas,
et constat quod hoc relativum « ille » supponit pro essentia ;
eadem ratione hoc pronomen « iste » potest supponere pro essentia.
5. Item,
Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui supra caeli residens cacumen,
Totius mundi machinam gubernans,
Trinus et unus.
Non potest dici
quod hoc pronomen « illi » et hoc nomen « qui » supponat pro persona,
quia nulla persona est trina et una ;
nec potest dici
quod supponat pro tribus personis simul,
quia secundum hoc haec esset vera : aliquis est Trinitas ;
ergo relinquitur quod supponat pro essentia.
- Item,
pronomen masculini generis et pronomen neutri non differunt nisi in significatione sexus ;
sed in rebus divinis non est sexus ;
ergo quantum ad res divinas aequipollent.
Sed pronomen neutri potest supponere pro essentia ;
ergo pronomen masculini.
Solutio.
- Secundum illos qui dicunt quod hoc nomen « Deus » naturaliter non habet supponere nisi pro essentia,
dicendum est
quod cum dicitur :
hoc pronomen tibi tenetur pro divina essentia et adiective,
et subintelligitur :
Tibi uni Deo,
sicut adiungit Glossa.
Quod autem dicit alia Glossa :
Tibi Trinitati,
exponendum est sic : tibi essentiae quae est Trinitas.
Nos vero dicimus
quod hoc pronomen « tibi » tenetur pro Trinitate et tenetur adiective,
unde subintelligitur : « Tibi Trinitati ».
Ad Trinitatem enim fit sermo
quod notatur per praepositionem huius verbi complaceat,
quae exigit pluralitatem.
Et secundum hoc non usquequaque proprie dicitur : « Tibi uni Deo »,
quia haec dictio « uni » non habet ibi nisi unitatem formae,
cum ibi sit pluralitas suppositorum.
2. Ad secundo obiectum dicimus
quod cum dicitur :
hoc pronomen « me » supponit pro divina essentia,
sed ponitur in neutro genere ;
vel si est masculini generis,
ponitur adiective per subintellectum huius nominis « Deum »,
sicut supplet Glossa.
3. Ad tertio obiectum dicimus
quod iste terminus « qui est » supponit pro persona,
nec aliter dicitur esse nomen essentiae
nisi propter hoc verbum « est »,
quod significat essentiam,
sed eam non significat ut in essentia
sed [ut] in persona.
Similiter cum dicitur :
hoc pronomen « ego » supponit pro persona,
scilicet pro Filio Dei,
sicut dicit Glossa super illud Isaiae 65 :
Ecce ad genus quod nesciebat me
vel ad gentes quae nesciebant me :
Filius loquitur, qui dixit Moysi :
Ego sum qui sum.
Magis autem supponit pro Filio Dei quam pro alia persona,
quia ibi agitur de liberatione humani generis quae facta est auctoritate et ministerio Filii Dei,
et Moyses magis intellexit de Filio Dei quam de alia persona,
quia ibi dictum est :
sicut in Daniele dicitur :
intelligitur quod antiquus dierum sit Pater
per hoc quod dicitur :
4. Ad quarto obiectum dicimus
quod non est simile de [pronomine relativo] et demonstrativo,
quia relativum trahit suppositionem suam a suo antecedente ;
unde si antecedens pro essentia, et relativum pro essentia.
Sed pronomen demonstrativum substantivatum importat distinctionem et rationalitatem ;
non enim substantivatur, ut dicunt Grammatici,
nisi ad rationalia,
propter hanc distinctionem quam importat,
non potest supponere pro essentia.
5. Ad quinto obiectum dicimus
quod cum dicitur :
hoc pronomen « illi » ponitur adiective et subintelligitur hoc nomen « Deo »,
et sic fit suppositio pro essentia ;
bene enim dicitur « ego » Deus, « tu » Deus, « ille » Deus,
quia huiusmodi pronomina non sunt partitiva.
6. Ad ultimo obiectum dicimus
quod neutrum genus non tantum differt a masculino in sexu,
sed in consignificatione rationalitatis et distinctionis
quae importantur per masculinum et non per neutrum.
In significatione autem distinctionis et rationalitatis consistit personalitas
et propter hoc cum dicitur « iste est »,
supponitur tantum persona.
Sed obicitur.
Constat quod divina essentia rationalis est,
distinguenda est etiam.
Est enim singularis et re et intellectu.
Eius enim imaginatio prohibet illam praedicari de pluribus ;
ergo est distincta a qualibet alia essentia ;
ergo nec distinctio nec rationalitas nec illa simul sumpta impediunt
quin possit divina essentia demonstrari per hoc pronomen « iste ».
[Solutio].
Et ad hoc potest dici
quod divina essentia distincta est ut forma, sed non ut ypostasis ;
sed hoc pronomen « iste » importat distinctionem substantiae subiectae
et propter hoc non potest demonstrare essentiam divinam.
Vel planius potest dici quod hoc pronomen « iste » duplicem distinctionem exigit,
scilicet distinctionem singularitatis et distinctionem incommunicabilitatis :
primam habet divina essentia sed non secundam ;
est enim communicabilis a tribus personis
et propter hoc non potest demonstrari per hoc pronomen « iste ».
