Tractatus II — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
TRACTATUS SECUNDUS
QUOD DEUS EST OMNIBUS MODIS SIMPLEX
Viso qualiter possit probari rationibus Deum esse,
ostendamus similiter rationibus unum solum Deum esse.
- Sed primo ostendamus quod Deus est simplex omnimoda simplicitate.
Si enim dicatur quod Deus est compositum, quid.
Contra.
- Omne compositum divisibile vel potest intelligi dividi.
Si ergo Deus sit quid compositum, posset intelligi dividi ;
et ita posset intelligi non esse ;
quod est contra praedicta.
2. Item,
id quod per se est et nulli debet suum esse,
maius est quam quod non est per se et alicui debet suum esse ;
sed Deus maximum est ;
ergo est per se et nulli debet suum esse ;
ergo nulli compositioni vel parti ;
ergo nullo modo compositus est.
3. Item,
si esset compositus,
aliquid esset prius Deo, videlicet pars eius.
Relinquitur ergo
quod ipse sit simplex omnimoda simplicitate.
Ex hoc patet
quod nihil sit in se quod non sit ipse,
quia cum ipse sit summe bonus,
ipse [est] bonus per se et per essentiam,
et ita est ipse summa bonitas ;
aliter enim deberet alii quod esset bonus.
Eodem modo potest probari
quod ipse sit summa sapientia,
et nullum bonum sit in ipso quod non sit ipse.
Et constat
quod [ipse] nihil est nisi bonum,
et ita quicquid est in ipso, bonum est,
et ita quicquid est in ipso, est ipse.
Ex quo sequitur quod Deus est omnimodo simplex.
II.
Ex hoc etiam sequitur quod unus solus Deus est sive unum solum summum bonum.
Si enim dicatur quod plura sunt summa bona,
sequitur quod hoc ipsum summum bonum sit universale quod continet sub se plura singularia.
Nullum autem universale trahi potest ad singulare nisi per aliquam adiunctionem,
ut haec species « homo » non potest trahi ad singulare nisi per additionem accidentium individuantium.
Nulla autem additio potest fieri in summo bono,
cum sit omnimodo simplex.
Non erit igitur hoc ipsum summum bonum universale continens sub se plura singularia
nec aliquo modo posset dici in quo differret summum bonum a summo bono.
Omnimoda enim simplicitas, quae ibi est,
non patitur quod ibi sit aliqua differentia vel in genere vel in specie
vel in substantiali differentia vel in proprio vel in accidente.
Ex praedictis patet quod Deus sit incorruptibilis et invariabilis propter omnimodam simplicitatem.
III.
Quod autem ipse sit aeternus,
ostenditur indirecte,
quia, si incipit esse,
exivit de possibilitate essendi ad actum.
Quaeritur quis eduxit eum de possibilitate essendi in actum.
Non potest dici quod alius ab eo,
quia sequeretur quod ipse non esset principium.
Relinquitur ergo
quod ipse eduxit se de possibilitate [essendi] in actum.
Et ex hoc sequitur
quod ipse praecessit suum esse, immo etiam se ipsum,
quod non est intelligibile.
Relinquitur ergo
quod ipse non incipit esse,
et ita fuit ab aeterno ;
in aeternum autem erit quia incorruptibilis est.
