Tractatus VI — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus VI

TRACTATUS SEXTUS

 

DE NOMINIBUS PERSONALIBUS

 

Dicto de nominibus essentialibus quae dicuntur de personis et de essentia,

dicendum est de nominibus personalibus.

 

Et primo,

de hoc nomine « persona »,

quid significet,

et de eius definitione.

 

Secundo,

utrum in eadem significatione dicatur hoc nomen « persona » de personis creatis et increatis.

 

Tertio,

utrum hoc nomen « persona » dicatur de Deo secundum essentiam vel per relationem.

 

Quarto,

utrum idem sit persona cum essentia,

utrum scilicet vere dici possit quod persona est essentia.

 

Quinto,

quid remaneat abstracta personalitate a persona.

 

Sexto,

de nominibus numeralibus dictis de persona.

 

 

Caput I

De hoc nomine « persona », quid significet.

 

Circa primum capitulum sic obicitur :

1. Persona sic describitur a Boethio in libro De duabus naturis et una persona Christi :

Persona est rationalis nature individua substantia.

Contra hanc definitionem sic obicitur :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae ;

ergo sunt rationalis naturae tres individuae substantiae ;

ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres substantiae ;

ergo non est una substantia.

Quod est contra fidem.

 

2. Item,

dicit Augustinus

quod

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres res quibus fruendum est,

et sunt per se res existentes ;

sed res per se existens est descriptio substantiae ;

ergo sunt tres substantiae.

 

3. Item,

dicit Magister in Sententiis

quod

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres substantiae

id est tres entes ;

ergo sunt tres omnipotentes et tres aeterni,

quia nullum nomen magis est essentiale quam hoc nomen « ens » ;

unde si illud dicitur pluraliter de tribus personis,

multo fortius et alia ;

hoc autem est contra Symbolum.

 

Ad praedictorum evidentiam notandum quod haec quattuor nomina latina :

essentia, subsistentia, persona, substantia,

aequipollent istis quatuor graecis nominibus :

usia, usiosis, hypostasis, prosopon.

 

Essentia sive usia est forma in quantum facit simpliciter esse et propter hoc ista nomina :

Essentia, usia, solam naturam significant, nec unquam transsumuntur ad significandum personas.

 

Subsistentia sive usiosis est forma generalis vel specialis in quantum facit esse quid,

ut animalitas quae facit esse animal, humanitas quae facit esse hominem.

Vel subsistentia sive usiosis dicitur esse ipsum subiectum,

prout substantiali sua forma est quid non indigens accidentibus ut sit ;

ideo hoc nomen « subsistentia » quandoque per similitudinem translatum est ad significandum personas ipsas,

ut dicatur : Pater et Filius et Spiritus Sanctus tres subsistentiae,

id est tres res quae vere sunt,

non indigentes aliqua alia re ut sint.

 

Substantia sive hypostasis dicitur individuum primi praedicamenti sive prima substantia,

quae dicitur substantia sive hypostasis

quia substat accidentibus eam individuantibus sive discernentibus.

Hoc modo sumit Aristoteles hoc nomen « substantia » in principio Praedicamentorum,

ubi dicit :

Substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur.

Ideo hoc nomen « hypostasis »

apud Graecos per similitudinem translatum est ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,

et hoc nomen « substantia »

apud nos,

quoniam sicut individuum primi praedicamenti distinctum est suis accidentibus,

ita et Pater et Filius et Spiritus Sanctus distincti sunt suis notionibus ;

et ideo dixerunt Graeci Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres hypostases,

id est tres res distinctas,

et Latini dixerunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres substantias in eadem significatione prorsus

qua ipsi Graeci sumunt hoc nomen « hypostasis » ;

sed haec significatio non est usitata modo.

 

Persona sive prosopon proprie dictus est homo larvatus

qui repraesentabat certos homines ut Chremetem et Symonem ;

dicebatur enim prosopon a « pro », quod est in,

et « sopon », quod est facies, quia in facie habebat larvam ;

et ex hoc inolevit consuetudo dicere ut certi homines dicerentur personae.

Et ex hac significatione translata sunt nomina per similitudinem ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,

quia sicut certi homines distincti sunt suis propriis qualitatibus,

ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus distincti sunt suis propriis notionibus.

Secundum hanc translativam distinctionem sive significationem persona idem est quod hypostasis,

id est res distincta rationalis.

 

1. Ex hac distinctione patet solutio ad primam obiectionem.

Boetius enim in alia significatione sive distinctione sumit hoc nomen « substantia »

secundum quod aequipollet huic nomini graeco « hypostasis »,

et secundum hoc concedendum est

quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres substantiae,

id est tres res distinctae ;

sed modo non est in usu in hac significatione hoc nomen « substantia »,

immo ponitur pro essentia,

et dicitur

quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una substantia sive unius substantiae.

Et secundum quod dicitur hoc nomen « substantia » de Christo in quantum est homo,

sumitur secundum hoc quod est genus.

 

2. Ad secundo obiectum

dicimus quod non valet haec argumentatio :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres res per se existentes ;

ergo sunt tres substantiae,

si sumatur [substantia] sicut sumitur in primo Praedicamento[rum] ;

ibi enim sumitur

prout est apta nata subsistere vel substare accidentibus et suscipere contraria ;

sic autem non convenit personis divinis.

Sed si sumatur

sicut Boetius sumit in definitione personae

tunc concedenda est conclusio.

 

3. Ad tertio obiectum dicimus

quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres entes,

ut haec dictio « entes » sumatur participialiter,

id est tres qui sunt,

quia hoc nomen qui personale est.

Sed si sumatur nominaliter et substantive,

falsa est.

Et hae similiter falsae sunt :

tres aeterni sunt, tres omnipotentes,

secundum quod illa nomina sumuntur substantive,

quia nullum nomen substantivum recipit plurale

nisi sit distinctio in forma sua ;

sed si sumatur adiective,

vera est.

 

Videtur autem per praedicta

quod haec est incongrua :

Persona est rationalis naturae individua substantia,

quia

hoc nomen « substantia » significat rem distinctam prout est distincta,

et hoc nomen « individua » significat distinctionem ;

ergo ibi bis significatur distinctio,

et ita videtur locutio nugatoria propter eandem repetitionem inutilem.

 

Item,

videtur quod anima secundum huiusmodi distinctionem sit persona,

quia anima est substantia distincta suis accidentibus,

et ita est substantia individua,

et constat

quod est rationalis naturae ;

ergo anima est rationalis naturae individua substantia ;

ergo est persona.

 

Contra

Anima non est « per se una » ;

ergo non est persona.

 

Solutio

Ad praesens notandum est

quod duplex est distinctio :

distinctio singularitatis,

quae opponitur universalitati,

quae distinctio constat ex proprietatibus quas in nullo alio est reperire

et hanc distinctionem notat hoc nomen « substantia » positum in illa definitione.

Est etiam distinctio incommunicabilitatis

qua aliquid non potest communicari ut pars.

Ex hoc patet

quod non est ibi repetitio eiusdem,

quoniam est alia distinctio que notatur per hoc nomen « substantia »,

alia que notatur per hoc nomen « individua ».

Primam distinctionem habet anima,

secundam non.

Et ideo ipsa non est individua substantia

secundum quod hoc nomen « individua » sumitur in illa definitione ;

et ita patet

quod anima non est persona.

Est etiam tertia distinctio

quae notatur per hoc nomen « individua »

quae impedit ne Christus secundum quod homo sit persona ;

sed de illa dicetur alias.

 

 

Caput II

Utrum persona dicatur univoce de personis creatis et increatis.

 

Secundo capitulo videndum est

utrum persona dicatur univoce de personis creatis et increatis,

et etiam an univoce dicatur de personis in creatis.

Dicit Boetius in libro De duabus naturis et una persona Christi 

quod hoc nomen « persona » dicitur univoce de personis creatis et increatis.

 

Sed contra

Personae creatae et personae increatae in nullo conveniunt,

nec in specie nec in genere nec in differentia nec in proprio nec in accidente,

et omnis univocatio est secundum aliquam convenientiam ;

ergo nihil dicetur univoce de personis creatis et increatis ;

ergo nec persona.

 

Item,

dicit Augustinus

quod

omnia nomina quae dicuntur de Deo, 

translative dicuntur de ipso praeter hoc nomen « qui est » ;

ergo hoc nomen « persona »

methaphorice dicitur de personis increatis

et proprie de personis creatis ;

ergo aequivoce.

 

Item,

videtur quod aequivoce dicatur de personis increatis,

quia nihil est commune Patri et Filio et Spiritui Sancto nisi essentia.

Sed hoc nomen « persona » non univocat Patrem et Filium et Spiritum Sanctum in essentia,

quia non est datum ab essentia,

quia secundum hoc non essent tres personae sicut nec tres essentiae ;

ergo hoc nomen « persona » non est univocum ad tres personas increatas.

 

Si dicatur

quod intellectus tantae potestatis est

quod potest unire ea quae non sunt unita in re,

probatur hoc esse falsum.

Ponatur enim quod isti tres homines :

Socrates, Plato, Cicero, non communicent in aliqua forma

in qua communicant alii,

intellectus non potest unire istos tres homines praecise in aliquo nomine,

quia illud nomen esset datum ab aliqua forma ;

illa vel conveniret illis tribus solis, vel illis et aliis.

Si illis solis, hoc est contra positum ;

si illis et aliis, ergo et nomen.

 

Item,

hoc nomen « Pater » significat Patrem non ut personam,

quia significaret idem quod hoc nomen « persona »,

et hoc nomen « Filius » significat Filium non ut personam ;

sed hoc nomen «persona» significat utrumque ut personam ;

ergo communiter et non ut essentiam ;

ergo aliquid est commune tribus personis praeter essentiam ;

quod falsum est.

 

Solutio

 

Multiplex est univocatio.

Est enim univocatio quaedam per conformitatem,

sicut hoc nomen « homo » univocum est ad omnes homines,

« album » ad omnia alba.

 

Secunda univocatio est secundum generalem naturam intellectus ;

est enim intellectus imago Dei,

qui habet similitudinem cum qualibet re

et propter hoc intellectus est imago cuiuslibet rei.

Unde utitur seipso sicut imagine,

cum se ipso intelligit omnia ;

et hoc modo est univocum hoc nomen « res » ad personas creatas et increatas in illa divisione rerum :

Quaedam sunt quibus fruendum, quaedam sunt quibus utendum.

 

Tertia univocatio est per denominationem formae

quae est ex parte animae ut intelligibile, opinabile et similia,

et hoc modo univocum est hoc nomen « notio » ad proprietates personales.

 

Quarta univocatio est secundum convenientiam effectuum,

sicut dictum est superius de hoc nomine « iustus »,

et hoc modo hoc nomen « persona » univocum est ad personas creatas et increatas,

quia rationalitas creata et rationalitas increata conveniunt in effectum.

Et per hoc patet solutio ad duas obiectiones.

Haec enim est falsa :

personae creatae et personae increatae in nullo conveniunt,

quia conveniunt in effectu,

licet non conveniant in aliquo quod in ipsis sit.

Univoce etiam dicitur quantum ad secundam univocationem,

quia substantia individua

quae ponitur in definitione personae,

idem est quod res per se existens distincta.

Si autem quaeratur

utrum significatio huius nominis « persona »,

prout dicitur univocum per convenientiam,

effectuum sit propria an methaphorica,

dicimus quod mixta est,

quia quantum ad effectus propria est.

 

Quinta univocatio est per convenientiam in privatione vel etiam negatione,

sicut non album est univocum ad omne quod non participat albedinem,

et hoc modo hoc nomen « persona » univocum est ad omnes personas increatas,

quia hoc nomen « Pater » significat paternitatem

quae distinguit Patrem et facit ipsum non esse Filium nec esse Spiritum Sanctum,

sed non significat illam ut distinctionem ;

unde non importat illam privationem per consequens ;

sed hoc nomen « persona » significat ut distinctionem ;

unde importat privationem quae communis est tribus personis,

quia quaelibet non est alia.

Per hoc patet solutio ad ultimo obiectum.

Concedimus enim

quod nihil quod sit

est commune tribus personis praeter essentiam,

sed in privatione communicant,

et hoc non est inconveniens.

 

 

Caput III

Utrum hoc nomen « persona » dicatur de Deo secundum essentiam vel secundum relationem.

 

Circa tertium capitulum sic

quaeritur utrum hoc nomen « persona » dicatur de Deo secundum essentiam vel secundum relationem.

 

I

Primo sic obicitur.

  1. Dicit Magister in Sententiis

quod

omne nomen dictum de Deo secundum essentiam dicitur de tribus personis simul singulariter

et non pluraliter praeter hoc nomen « persona ».

Si ergo congrua est exceptio,

oportet quod hoc nomen « persona » praedicetur secundum essentiam ;

et si secundum essentiam, ergo est nomen essentiale.

 

2. Item,

dicit beatus Augustinus

quod omne nomen dictum de Deo dicitur secundum essentiam aut secundum relationem ;

ergo hoc nomen « persona »,

cum dicitur de Deo,

aut dicitur de Deo secundum essentiam aut secundum relationem.

Si dicatur quod secundum essentiam,

ergo est nomen essentiale.

Si dicatur quod dicitur de Deo secundum relationem,

ergo dicitur de Deo relative ;

quod falsum est,

quia absolutam tantum habet praedicationem hoc nomen « persona ».

 

3. Item,

dicit beatus Augustinus

quod

Pater et Filius et Spiritus Sanctus ideo dicuntur tres personae,

quia commune est eis id quod est persona.

Sed non est eis commune nisi essentia ;

ergo videtur

quod idem sit persona quod essentia praecise.

 

Item,

si ideo sint tres personae quia est eis commune id quod est persona,

eadem ratione sunt tres essentiae,

quia commune est eis

id quod est essentia.

 

Solutio

 

  1. Ad primo obiectum

dicimus quod hoc nomen « persona » partim dicitur secundum essentiam, partim secundum relationem,

quia in definitione eius expresse significatur essentia per hanc vocem « rationalis naturae »,

et ibi etiam designatur relatio,

scilicet distinctio ;

quia ergo hoc nomen « persona » dicitur secundum essentiam,

excipitur ab illa regula ;

quia vero primo significat distinctionem,

ideo dicitur pluraliter de Patre et Filio et Spiritu Sancto potius

quam nomina quae mere significant essentiam.

 

2. Ad secundo obiectum

dicimus quod haec argumentatio non valet :

hoc nomen « persona » dicitur secundum relationem ;

ergo dicitur relative

quia

dici secundum relationem nihil aliud est quam significare relationem,

dici vero relative est dici in relatione ad aliud extra,

sicut cum dico :

iste homo est magnus,

hoc nomen « magnus » dicitur secundum relationem,

quia significat relationem

et tamen non dicitur relative,

quia non refert rem substantivi ad aliud extra ;

includit enim in se id ad quod dicitur ;

idem enim est homo magnus

quod excedens homines mediocris staturae.

Similiter hoc nomen « persona » dicitur secundum relationem

et includit in se id ad quod dicitur sua relatio,

quia is est sensus :

persona, id est res rationalis naturae distincta ab alia.

 

3. Ad aliud obiectum

dicimus

quod est communitas secundum intelligentiam sive secundum praedicationem sive secundum suppositionem,

et est communitas secundum rem.

Essentia enim secundum rem sive realiter est commune tribus personis ;

hoc autem quod dico « persona »

commune est secundum intelligentiam vel suppositionem tantum,

non secundum rem

sicut hoc quod dico « homo ».

Sicut enim hoc nomen « homo » significat humanitatem communiter,

ita hoc nomen « persona » significat communiter personam et distinctionem.

Et sicut in communi significatione huius nominis « homo » comprehenduntur plures homines et plures humanitates,

ita in communi significatione huius nominis « persona » comprehenduntur plures distinctiones et plures personae.

Et sicut Socrates et Plato et Cicero sunt plures homines,

ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt plures personae.

Et per hoc patet solutio ad ultimo obiectum.

 

 

II

 

Item,

probatur quod hoc nomen « persona » sit pure essentiale,

quia dicit beatus Augustinus, VI De Trinitate,

quod

idem est esse personam et esse,

et idem est dicere personam Patris quod essentiam Patris.

Et ita videtur secundum hoc

quod hoc nomen « persona » pure significet id quod hoc nomen «essentia».

 

Item,

cum beatus Ioannes dixisset :

Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus,

 quaesierunt haeretici : qui tres ?

et dicit beatus Augustinus

quod responsum fuit :

tres personae, non ut illud diceretur,

sed ne taceretur ;

et dictum est :

tres personae, id est tres entes ;

et ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicuntur tres personae,

id est tres substantiae, id est tres entes.

Si ergo hoc nomen « personae » aequivalet huic nomini « entes »,

et constat

quod hoc nomen « entes » est nomen essentiale pure,

ergo et hoc nomen « persona » est nomen essentiale pure.

 

Item,

si Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres entes,

eadem ratione sunt tres aeterni, [ut] hoc nomen « aeterni » teneatur substantive

sicut hoc nomen « entes ».

Quod est contra Symbolum.

 

 

Solutio

 

Ad hoc dicimus

quod hoc nomen « persona » tres habet significationes.

Prima est secundum quam mere significat essentiam.

Hanc significationem habuit

antequam facta esset haec interrogatio ab haereticis : qui tres ?

Tunc enim concedebatur

quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una persona,

id est quaedam res quae est per se una,

et secundum hanc significationem dicit beatus Augustinus

quod

esse personam est esse

et quod

nihil aliud est dicere personam Patris quam essentiam Patris.

Haec significatio decidit ab usu.

 

Secunda significatio est translativa significatio

secundum quam translatum est hoc nomen « persona » a naturalibus ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ;

et secundum hoc significat distinctionem.

Primo ex necessitate coacti sunt Latini respondere ad istam interrogationem haereticorum,

et ideo transtulerunt hoc nomen « persona » hoc praedicto modo

et responderunt :

tres personae, « non ut istud diceretur »,

id est non quia hoc esset dicendum secundum primam et propriam significationem

quam tunc habebat hoc nomen « persona »,

sed ideo dictum est personae tres, « ne taceretur » ;

quasi diceret :

translatum est hoc nomen « persona » ad significandum distinctionem ad hoc

ut responderetur haereticis,

ne si taceretur videretur conclusum esse ecclesiae.

 

Dicimus ergo

quod cum dicitur :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres substantiae,

id est tres entes,

hoc nomen « entes » est participium non nomen,

et idem est entes quod qui sunt,

sicut idem est currens quod qui currit,

sicut dicit Priscianus.

Secundum hoc ergo quod haec dictio « entes » includit in se hanc dictionem « qui »,

intellectus huius dictionis « qui » significat distinctionem personalem ;

sed hoc nomen « aeternus » nullam significat distinctionem

etiam secundum quod tenetur substantive,

et ideo non possunt dici tres aeterni sicut tres entes.

 

 

III 

Item,

notandum est

quod quidam magnae auctoritatis dixerunt

quod hoc nomen « persona » supponit essentiam et in singulari et in plurali,

sed in singulari significat distinctionem singulariter et in plurali pluraliter.

Et hoc idem vult ipsa nominis etymologia,

quia persona dicitur

quasi per se una sive per se unum.

Dicunt ergo

quod is est sensus :

Pater est persona,

id est per se una sive unum,

id est distinctus ;

et significat hoc nomen « persona » distinctionem,

non in suo supposito,

sed in Patre.

Similiter cum dicitur :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae,

id est sunt unum per se,

id est distincti.

Et hoc volunt probare per illam interrogationem haereticorum « qui tres »,

quia

sicut hoc nomen « aliqui » non potest supponere nisi pro essentia,

ita hoc nomen « qui » non potest interrogare nisi pro essentia.

Sed ad hanc interrogationem : « qui tres »,

responsum est : « personae ».

Ergo si competens data sit responsio,

hoc nomen « persona » supponit pro essentia ;

ad interrogationem enim de essentia non potest competenter responderi nisi essentia.

 

Item,

haec interrogatio qui tres data fuit super auctoritatem beati Ioannis

qui dixit :

Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus,

qua auctoritate certificavit Apostolus et de personis et de earum notionibus.

Non restabat ergo quaestio nisi de essentia,

quoniam in deitate non est nisi persona vel notio vel essentia.

Ergo cum quaesitum est « qui tres »,

quaesitum est de essentia,

et congrue responsum est « persona ».

Ergo hoc nomen « persona » supponit pro essentia,

quod ipsi concedunt praedictis rationibus.

 

Sed quod eorum solutio nulla sit,

patere potest hoc modo,

quia ex eorum opinione sequitur

quod persona quae est Pater Filius sit,

quia hoc nomen « persona » non supponit nisi essentiam,

ergo hoc nomen « qui » supponit essentiam.

Ergo cum haec sit vera :

essentia quae est Pater est Filius,

similiter haec erit vera :

persona quae est Pater est Filius.

Non enim potest dici

quod hoc nomen « persona » supponat essentiam non absolute sed respective,

scilicet respectu distinctionis,

quoniam

secundum eos

per hoc nomen « persona » non significatur distinctio respectu essentiae sive in essentia.

 

Item,

secundum eos haec est incongrua :

aliqua persona est,

quia hoc nomen « aliqua » non habet circa quid significet distinctionem,

quia hoc nomen « persona » non significat distinctionem circa suum suppositum,

et non habet ibi aliud circa quid significet illam secundum eos,

et cum responsum sit « tres personae » a Christianis ad praedictam interrogationem,

nulla facta est certificatio de essentia :

idem enim est secundum eos personae,

id est unum per se.

Hoc autem nomen « unum » est

ita generale quod nihil specificat

et ita de nullo certificat,

et ita non certificat de essentia.

Propter has et multas alias rationes ab usu exsufflata est opinio illa.

 

Nos autem dicimus

quod cum quaesitum est « qui tres »,

fit quaestio ab haereticis de nomine plurali pure essentiali,

quod esset substantivum huius nominis « tres », vel de significato talis nominis ;

sed hoc fuit impossibile quod tale nomen responderetur,

scilicet plurale pure essentiale,

sed responsum est « tres personae » ;

per hoc certificatur de essentia de qua fiebat quaestio,

quoniam hoc nomine « persona » intelligitur essentia de qua fiebat quaestio,

sicut patet per definitionem personae,

quae talis est :

Persona est rationalis naturae individua substantia.

Per hoc quod dicitur « rationalis naturae » specificatur sic ipsa essentia sive natura,

et ideo certificatum est et illud quod erat in quaestione licet non mere,

quia non potuit sine distinctione certificari pluraliter essentia,

quoniam nullum plurale mere essentiale convenit personis divinis,

ut patet ex praedictis.

Per hoc patet

quod nullo modo melius potuit responderi ad illam interrogationem haereticorum

quam illo modo quo responderunt Christiani.

 

 

Caput IV

Utrum persona sit essentia et utrum Deus sit deitas.

 

Quarto quaeritur

utrum persona sit essentia

et utrum Deus sit deitas.

 

Probatur quod persona sit essentia,

quia dicit Boetius, in libro De Ebdomadibus 

quod naturae simplici idem est quod est et quo est ;

et Deus simplicissimus est ;

ergo idem est quod est et quo est,

et ita idem est Deus quod deitas ;

ergo Deus est deitas ;

ergo cum Pater sit simplicissimus,

idem est Pater et quo est ;

sed quo est est essentia vel deitas ;

ergo Pater est essentia ;

ergo persona est essentia.

 

Item,

dicit Augustinus

quod

Pater est quicquid ipse habet excepto quod Filium habet et non est Filius.

Ergo cum habeat essentiam, ipse est essentia,

et ita persona est essentia.

 

Sed contra

 

1. Dicit Aristoteles :

Ostendentes quantulam cumque differentiam propositorum,

ostendentes fuerimus quoniam non idem ;

sed persona generat persona generatur,

essentia nec generat nec generatur ;

ergo persona et essentia non sunt idem.

 

2. Item,

in naturis bene tenet

quod si haec res est illa, supposita hac re supponitur illa,

et hoc est propter essentialem identitatem quam significat hoc verbum « est » ;

ergo si haec est vera :

persona est essentia,

propter consimilem identitatem quam significat hoc verbum « est »,

ergo supposita persona supponitur essentia.

 

3. Item,

si haec est vera :

Socrates est homo,

idem supponitur per subiectum et praedicatum ;

ergo si haec est vera :

persona est essentia,

idem supponitur per subiectum et praedicatum,

et ita supposita persona supponitur essentia.

Sed contra :

aliquid est verum de essentia quod de nulla persona potest esse verum ;

haec enim est vera :

essentia est quaelibet persona,

et nulla persona est quaelibet persona ;

ergo supposita essentia non supponitur persona.

 

4. Item,

deitas sive essentia est forma Dei vel personae.

Unde ad Philippenses :

Qui cum in forma Dei esset etc. ;

ergo Deus vel persona est informatum deitate vel essentia ;

sed informans et informatum relative dicuntur ;

sicut igitur haec est falsa :

Pater est Filius propter naturam relationis,

ita haec debet esse falsa :

Deus est deitas,

persona est essentia propter naturam relationis quae est informantis ad informatum.

 

5. Item,

esse in pluribus et non esse in pluribus sunt opposita ;

ergo non sunt in eodem ;

sed sunt in persona et in essentia,

quia nulla persona est in pluribus, essentia est in pluribus ;

ergo persona et essentia non sunt idem.

 

 

Solutio

 

Concedimus quod persona est essentia et Deus deitas.

Et ad oppositas rationes respondemus

quod duo principia fidei sunt

quorum unum est

quod Deus est simplicissimus,

ex quo sequitur

quod persona est essentia et Deus est deitas ;

aliud est

quod aliquid convenit essentiae quod nulli personae ;

et ex hoc sequitur

quod supposita persona non supponitur essentia.

 

  1. Ad primo ergo obiectum

dicimus quod generare vel generari non est differentia personae ad essentiam sed personae ad personam ;

ex hoc enim quod Pater generat,

sequitur quod non sit ille quem generat,

sed non sequitur quod non sit essentia ;

unde non sequitur vel assignatur per hoc differentia inter proposita.

 

2-3. Ad secundo et tertio obiectum

dicimus quod non est simile de naturalibus et theologicis propter duas causas simul sumptas.

Prima est

quia in naturalibus essentia commetitur se personae,

quia unica essentia est unica persona et plures personae plures essentiae ;

sed in theologicis unica essentia numero est plures personae.

Secunda est,

quia in naturis quaecumque proprietas est personae, est et essentiae ;

sed non est ita in theologicis,

quia proprietas Patris est paternitas quae non est proprietas essentiae ;

unde in theologicis supposita persona non supponitur essentia,

sed in naturis supposita persona supponitur essentia,

nisi aliquis velit dicere

quod unus et idem homo est plures personae,

ut ille qui est decanus et archidiaconus,

sed secundum hoc oportebit dicere

quod supposito de cano supponitur homo.

 

4. Ad quarto obiectum

dicimus quod deitas sive natura divina non est forma Dei,

sed quasi forma ;

unde non procedit obiectio :

sicut enim Socrates per formam suam quae non est ipse agit,

sic Deus per naturam vel per deitatem quae ipse est agit.

 

5. Ad ultimo obiectum

dicimus quod non valet haec argumentatio :

« esse in pluribus, non esse in pluribus » non sunt in eodem ;

et sunt in essentia et persona ;

ergo essentia et persona non sunt idem,

quoniam in prima iste terminus « eodem » unicam habet suppositionem,

aut tantum pro persona, aut tantum pro essentia,

in secunda duae sunt suppositiones :

una pro essentia, alia pro persona.

Et est instantia haec :

artificiale et inartificiale non sunt in eodem ;

et sunt in aere et statua ;

ergo statua non est aes.

 

Sed iterum

 

Videtur quod persona non est essentia :

  1. Quia dicit Hilarius

quod

aliud est natura, aliud res naturae,

ut aliud est igneitas et aliud est ignis.

Ergo aliud est natura Dei et aliud est Deus,

et ita Deus non est deitas.

Si dicatur

quod non est simile de naturalibus et divinis,

contra :

Hilarius procedit a naturalibus ad divina per similitudinem.

 

2. Item,

dicit Boetius in libro De duabus naturis et una persona Christi 

quod Nestorius dicebat in Christo esse duas personas sicut duas naturas,

Eutices vero unicam naturam sicut unicam personam.

Distinguenda ergo sunt et separanda propriis definitionibus natura et persona.

Ergo secundum hoc natura et persona diversas habent significationes sive definitiones

quas ibidem ponit Boetius.

Est enim « natura »,

prout ibi accipitur,

uniuscuiusque rei specifica differentia,

et persona est rationalis naturae individua substantia.

Sed quorum definitiones sunt diversae ipsa sunt diversa ;

ergo persona et natura diversa sunt ;

ergo persona non est natura sive essentia.

 

3. Item,

dicit Damascenus :

De hypostasi non est deitatem dicere ;

deitatem enim solum Patrem aut solum Filium aut solum Spiritum Sanctum nunquam audivimus.

Deitas enim naturam manifestat,

Pater hypostasim,

sicut humanitas naturam hominis

et Petrus hypostasim.

Deus vero res divina est

et in unaquaque hypostaton, id est personarum,

denominatione dicitur ;

ergo secundum hoc persona non est deitas.

 

4. Item,

« esse » in qualibet persona dicitur de divina essentia ;

ergo vel secundum substantiam vel secundum relationem.

Si secundum substantiam,

ergo dicitur de qualibet persona per se ;

et hoc falsum.

Si secundum relationem,

ergo essentia secundum istam relationem distinguitur a qualibet persona ;

ergo

sicut Pater non est Filius a quo distinguitur per paternitatem,

sic essentia non est persona.

 

5. Item,

Pater genuit Filium,

aut secundum quod Pater aut secundum quod innascibilis

aut secundum quod Deus aut secundum quod iste,

ut quidam dicunt.

 

Non secundum quod Pater,

immo potius secundum quod genuit est Pater ;

nec secundum quod innascibilis,

quia innascibilitas privatio est ;

unde non est origo Filii.

 

Si secundum quod Deus,

ergo secundum divinitatem,

et ita divinitas est origo Filii ;

ergo non est Filius ;

eadem ratione non est Pater nec Spiritus Sanctus ;

ergo deitas non est persona.

 

Si secundum quod iste,

contra :

iste ab aliqua proprietate est iste,

quia « iste » discretivum est ;

ergo ista paternitate vel innascibilitate vel deitate ;

et inde ut prius.

 

6. Item,

esse ab alio, non esse ab alio sunt in persona et in essentia ;

et non secundum idem,

cum sint opposita ;

ergo secundum diversa ;

ergo persona et essentia sunt diversa.

Propter has et consimiles rationes dixit magister Gilbertus et sequaces eius

quod deitas non est Deus

et quod hoc nomen « Deus » non potest supponere pro essentia.

 

 

Sed contra hoc obicitur. 

 

Deitas sive natura divina aut est ens aut non ens.

Si non ens,

hoc prima fronte est haereticum ;

item,

si est non ens,

sed deitas dat Patri ut sit Deus,

ergo a non ente habet Pater ut sit Deus,

et hoc est haereticum et impossibile.

 

Si vero deitas est ens,

aut aliqua essentia est ens aut se ipsa aut alia.

Si alia,

sic ibitur in infinitum.

Si se ipsa,

ergo divina essentia se ipsa est ;

sed Deus non seipso est nec est sua essentia ;

ergo est magis essentia divina quam Deus,

quia « quod per se est tale, magis est tale...» ;

ergo Deus non summe est,

quod est haereticum.

 

Item,

essentia divina est res divina ;

sed res divina est Deus ;

ergo essentia divina est Deus.

 

Item,

essentia divina creavit omnia ;

ergo est creatrix omnium ;

ergo est creator ;

ergo est Deus.

 

 

[Solutio]

 

Propter has rationes et quasdam auctoritates quae dictae sunt superius,

reprobata est haec opinio ;

unde dicimus

quod Deus est deitas et persona est essentia.

 

  1. Et ad auctoritatem beati Hilarii dicimus

quod res naturae et natura non sunt prorsus idem,

et ob hoc dicit

aliud esse naturam et aliud esse rem naturae.

Persona vero proprietatem habet per quam distinguitur,

sed essentia non habet ;

unde sicut diceret aliquis quod

homo differt ab animali per hoc quod habundat ab ipso,

animal non differt ab homine quia non habundat ab ipso,

immo tota essentia animalis clauditur in homine ;

sic quodam modo differt persona ab essentia in quantum habet proprietatem,

essentia vero non differt a persona

quia nullam habet proprietatem ;

unde non est ibi mutua differentia,

sed tantum ex parte altera.

Et sic patet qualiter persona et essentia non sunt prorsus idem.

 

2. Ad auctoritatem Boetii distinguenda est duplex separatio,

scilicet separatio secundum rem et separatio secundum intellectum ;

separatione secundum rem non sunt separata persona et essentia,

sed separatione secundum intellectum separatae sunt ;

tamen sicut persona et natura non sunt diversae,

sic nec definitiones earum diversae sunt proprie loquendo ;

in definitione enim personae cadit natura,

ut patet per praedicta,

et ipsa definitio naturae praedicatur de persona,

quia persona est sua perfectiva substantialis differentia sive sua substantialis perfectio.

Unde solvendum est per interemptionem ;

non sunt enim definitiones diversae sicut nec definita.

 

3. Ad auctoritatem Damasceni

dicimus quod sic intelligenda est :

De hypostasi deitatem dicere non possumus,

id est de una sola hypostasi,

et hunc intellectum innuit ipse,

cum dicit :

Deitatem esse solum Patrem aut solum Filium aut solum Spiritum Sanctum nunquam audivimus.

Filium autem esse deitatem bene audivimus,

quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia,

quae sine dubio essentiam significant.

 

4. Ad primam rationem

dicimus quod esse in qualibet persona dicitur de essentia secundum relationem,

non tamen propter hoc distinguitur essentia a persona,

quia

quod dicit Boetius in libro De Trinitate :

Deus est quantus sine quantitate, qualis sine qualitate,

sed non est relatus sine relatione,

intelligendum est tantum de relationibus personalibus.

Pater enim non est relatus ad Filium sine relatione,

quia paternitas non significat divinam essentiam ;

sed quando divina essentia significat[ur] ut relatio,

tunc Deus est relatus sine relatione,

sicut cum dicitur :

Deus est dominus vel auctor creaturarum.

Unde per huiusmodi quasi per relationem non distinguitur essentia a persona.

Eodem modo dicimus hic :

essentia divina est in qualibet persona,

essentia est hic relata sine relatione ;

se ipsa enim est in qualibet persona,

non aliqua proprietate distincta.

 

5. Ad secundam rationem

dicimus quod Deus Pater genuit Filium

non in quantum Pater nec in quantum innascibilis

nec in quantum iste nec in quantum Deus,

quia si hoc,

eadem ratione et Filius genuisset filium,

sed in quantum Deus innascibilis.

In quantum enim est fons totius bonitatis,

qui non est ab alio voluit ab aeterno communicare suum esse et delicias suas,

ut iocunda esset possessio,

sicut superius dictum est.

Sicut ergo Socrates in quantum Socrates,

ex virtute humanitatis generat Filium, ut salvetur esse in specie,

cum individuum sit corruptibile,

sic Pater in quantum innascibilis,

ex virtute divinitatis genuit Filium, ut communicaret alii suas delicias.

Sed non videtur soluta obiectio propter hoc,

quia si Pater ex virtute deitatis genuit Filium,

ergo deitas est origo Filii,

et hoc videtur velle Augustinus,

qui sic exponit illud verbum :

Ex utero ante luciferum genui te,

id est ex mea essentia ;

ergo essentia divina refertur ad [Verbum] personam ut origo vel causa ;

ergo essentia non est persona.

Solutio

Sicut in naturis formae non agunt proprie loquendo

sed subiecta earum per virtutem formarum,

sicut fortitudo athletae proprie loquendo non superat alium,

sed athleta ex fortitudine,

sic essentia divina vel deitas non generat nec est causa Filii proprie loquendo,

sed Pater ex deitate ;

nec ex hoc sequitur

quod deitas non sit persona,

immo potius subtiliter inspicienti sequitur

quod essentia sit persona propter omnimodam simplicitatem quae ibi est.

 

  1. Ad tertiam rationem

dicimus quod haec argumentatio non valet :

esse in aliquo, non esse in aliquo sunt in essentia et persona

et non secundum idem,

ergo secundum diversa,

quia sufficit opponi secundum affirmationem et negationem

ut sit differentia secundum unam proprietatem existentem in uno

et absentiam eiusdem proprietatis in alio,

quomodo diximus superius speciem differre a genere et individuum a specie et persona ab essentia ;

unde sufficit differentia ex alia parte.

Et est instantia :

Socrates non praedicatur de pluribus ;

homo praedicatur de pluribus ;

ergo Socrates non est homo.

 

Si autem fiat haec argumentatio :

magis differunt opposita secundum affirmationem et negationem

quam relative opposita ;

sed propter relativam oppositionem,

haec est vera :

Pater non est Filius ;

ergo propter oppositionem affirmationis et negationis,

haec est vera :

Pater non est essentia ;

solvendum est per interemptionem primae :

relativa enim oppositio exigit mutuam differentiam,

sed opponi secundum affirmationem et negationem sufficit differentia ex alia parte.

 

 Sed iterum obicitur.

Intellectus distinguit personam ab essentia ;

unde Boetius :

Separanda sunt natura et persona propriis definitionibus.

Illi distinctioni aut aliquid respondet in re aut nihil.

Si nihil,

ergo cum in re unica sit essentia divina in re,

in re non est nisi unica persona divina.

Si vero aliquid respondet in re,

ergo secundum rem differunt persona et essentia ;

ergo persona non est essentia.

 

Solutio

 

Intellectus

aliquando facit distinctionem per suam abstractionem,

aliquando per proprietatem rei.

Et cum per suam abstractionem

non oportet aliquid respondere in re,

sicut cum intellectus abstrahit albedinem a subiecto,

non oportet illam esse abstractam in re ;

non tamen est mendacium in illa abstractione,

quia huiusmodi abstrahere nihil aliud est quam intelligere albedinem non intellecto subiecto.

 

Quando autem facit distinctionem per rei proprietatem,

tunc illi distinctioni aliquid respondet in re.

Unde distinctioni quam facit inter personam et essentiam aliquid respondet in re.

Sed haec distinguenda est :

intellectus distinguit personam ab essentia ;

si enim sic intelligatur :

intellectus ponit personam non esse essentiam,

falsa est ;

si autem sic :

intellectus ponit aliquid inesse personae quod non essentiae,

vera est.

 

Quod autem praedictorum solutio vera sit,

patet per Augustinum,

quia dicit in VI libro De Trinitate

quod

nefas est dicere Deum subiacere bonitati suae et non esse suam bonitatem.

 

Item,

in eodem :

Trinitatem personarum dicimus esse summam essentiam

et unam summam essentiam esse Trinitatem.

 

Item,

in eodem :

Filius non [in] eo est Verbum quo est,

sed quo est sapientia et potentia,

et per hoc patet

quod non ex toto idem est persona et natura et notio.

 

Sed contra 

hoc quod dictum est

quod persona et essentia differunt ex parte altera,

obicitur,

quia notio quae inest personae et non inest essentiae

est ipsa persona et ipsa essentia ;

ergo per notionem non differt persona ab essentia.

Ad hoc dicendum

quod haec argumentatio non valet ;

deberet enim addi :

et notio inest essentiae et inest personae ;

ob hoc enim solum dicimus personam differre ab essentia

quia notio inest personae et non inest essentiae.

 

Sed iterum obicitur

 

Essentia divina praedicatur de qualibet trium personarum ;

ergo praedicatur de pluribus differentibus solo numero

et in eo quod quid est ;

ergo est species,

et hoc falsum ;

quia oporteret divinas essentias esse.

Ad hoc dicendum est

quod ratio speciei sic intelligitur :

species est

quod praedicatur de pluribus contentis sub specie vel de pluribus essentiis ;

sed Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sunt plures essentiae nec sunt contenti sub essentia,

quia supposita essentia non supponitur persona.

 

Sed contra

hoc quod dictum est,

quod inter personam et essentiam non est mutua differentia

sed tantum ex altera parte,

obicitur,

quia essentia est tribus personis communis

et illa communitas est in re ;

ergo illa communitas inest essentiae et non inest alicui personae ;

ergo aliqua proprietas inest essentiae quae non inest personae et e converso ;

ergo ibi est mutua differentia.

 

Item,

essentia se habet ad personam ut informans ad informatum ;

ergo informatio inest essentiae et non inest personae,

quia persona non se habet ut informans ;

ergo aliqua proprietas inest essentiae quae non inest personae.

 

Item,

hoc nomen « essentia » datum est ab aliqua forma quae inest essentiae,

hoc certum est,

sicut humanitas a qua dictum est hoc nomen « homo » inest homini ;

aut ista forma inest personae aut non.

Si inest,

sed terminus supponit pro eo cui inest sua forma ;

ergo hoc nomen « essentia » supponit pro persona,

et hoc falsum.

Si non inest personae,

ergo aliqua forma inest essentiae que non inest personae ;

et inde ut prius.

 

Item,

dicit Augustinus in libro De Trinitate

quod

Filius Dei non eo est Verbum quo est,

sed quo est est essentia, est Deus, est Sapientia ;

ergo forma quae est essentia non inest personae, et inest essentiae ;

ergo aliqua forma inest essentiae quae non inest personae.

 

 

[Solutio]

 

Ad hoc dicendum est

quod essentia divina se ipsa est communis, se ipsa est informans ;

unde ipsa est illa communitas, illa informatio,

illa forma a qua datum est hoc nomen « essentia » ;

sed aliter significatur ut essentia,

aliter ut communitas, aliter ut informatio ;

et prout significatur ut essentia inest personae,

prout significatur aliis modis non inest personae.

Concedimus ergo

quod nulla proprietas inest essentiae quae non insit personae,

nec valet haec argumentatio :

communitas inest essentiae et non inest alicui personae ;

ergo aliqua proprietas inest essentiae quae non inest personae ;

sed aliqua proprietas aliquo modo intellecta inest essentiae

quomodo intellecta non inest personae.

Eodem modo solvendum est ad alias obiectiones.

Sciendum autem quod

quia posuit magister Gilbertus solam formam praedicari,

negavit hanc :

divina essentia est Pater,

quia paternitas non inest divinae essentiae.

 

Sed contra

solutionem praedictam obicitur :

Si enim essentia divina,

prout est significata ut communitas

vel ut forma a qua datum est hoc nomen « essentia »,

non inest personae,

quaeritur :

aut illi modo significandi respondet aliquid in re, aut nihil.

Si aliquid,

ergo in re aliquid impedit

ne essentia divina sic significata insit personae ;

illud non est privatio,

quia in tali modo significandi non datur intelligi privatio ;

est ergo alia positiva dispositio ;

ergo aliqua proprietas realis inest essentiae quae non inest personae.

Si vero nihil respondet,

ergo nihil impedit

quin divina essentia sic significata insit personae ;

ergo forma a qua datum est hoc nomen « essentia » inest personae ;

ergo hoc nomen « essentia » inest personae ;

ergo hoc nomen « essentia » supponit pro persona.

 

Item,

videtur per Augustinum,

qui dicit in libro De Trinitate

quia

sicut Deus de Deo, sic essentia de essentia ;

ergo secundum hoc essentia generat essentiam,

et ita hoc nomen « essentia » supponit pro persona.

 

Item,

eisdem rationibus quibus ostensum est superius

quod Deus genuit Deum,

potest ostendi

quod essentia divina genuit essentiam divinam,

quia essentia divina est benignissima, est largissima, est potentissima ;

ergo potuit ab aeterno dare essentiam suam alii

cum sit fons redundantissimus ;

ergo ab aeterno potuit et voluit et scivit generare ;

ergo essentia genuit essentiam.

 

 

Sed contra

 

Hoc nomen « natura » secundum Boetium commune est ad naturam increatam et creatam naturam,

ergo et essentia ;

ergo bene dicitur :

haec essentia demonstrata divina essentia demonstretur ;

ergo haec essentia genuit hanc essentiam eadem demonstrata ;

ergo eadem genuit se,

quod est impossibile.

 

Item,

hoc nomen « Deus » cum sit nomen absolutum,

ut dicit Priscianus,

dat intelligere quasi omnes proprietates quarum collectio in nullo alio reperitur ;

ergo forma huius termini « Deus » simplicissima est,

scilicet deitas ;

ergo hoc nomen deitas nullo modo potest supponere pro pluribus ;

ergo nullo modo potest supponere pro Patre,

quia si posset, eadem ratione pro Filio et Spiritu Sancto,

et ita nec generat nec generatur.

 

Item,

natura divina communis est tribus personis ;

sed naturae rerum discretae sunt,

et constat quod ille non generant,

quia haec humanitas non generat sed ille homo ;

similiter natura communis non generat ;

haec enim est falsa :

essentia quae est quaelibet persona generat,

quia hoc nomen « essentia » non potest ibi supponere pro Patre,

et solus Pater generat ;

sic ergo haec est vera :

nulla natura communis vel propria natura generat ;

sed omnis natura est communis vel propria ;

ergo nulla natura generat ;

quod concedimus.

 

Et ad primo obiectum dicimus

quod essentia divina se ipsa est

et ipsa est sua forma ;

unde abstractissima et simplicissima est

et nullo modo habet concretionem vel quasi concretionem ;

Deus autem et persona quasi concretionem habent ;

dicimus ergo,

sicut dictum est,

quod forma a qua datur hoc nomen « essentia » inest personae,

sed non sic intellecta et aliquid impedit in re,

scilicet privatio aliqua,

videlicet abstractio vel simplicitas omnimoda,

sicut quod essentia divina non insit personae,

communitas impedit quae est quasi quaedam privatio,

scilicet indistinctio.

 

Ad secundo obiectum dicimus

quod non valet haec argumentatio :

essentia est de essentia,

ergo essentia genuit essentiam,

quia prima recipitur improprie sub hoc sensu :

Pater secundum essentiam genuit Filium secundum essentiam ;

sed ultima nec proprie nec improprie recipienda est ;

essentia enim prout est in Patre dedit se ipsam,

prout est in Filio et secundum quod est in Patre

est origo sui ipsius secundum quod est in Filio,

et ideo dicit Augustinus

quod essentia est de essentia.

Sed omnes relationes huiusmodi reducuntur in hanc proprietatem :

Pater habens essentiam dedit illam essentiam Filio,

quod est generare Filium.

 

Ad ultimo obiectum dicimus

quod essentia divina

cum sit forma

non agit proprie loquendo,

quia forma non agit

sed habens formam ;

unde ipsa non fluit nec est fons proprie sed fontalitas ;

Pater enim fons est proprie ;

unde ipse fluxit propriissime.

 

Sed contra

praedicta obicitur,

quia primum principium agendi agit.

Hoc patet in naturis ;

ponderositas enim movet deorsum et albedo disgregat ;

hoc etiam verum est in natura increata,

quia divina natura est creatrix et gubernatrix omnium ;

ergo a simili primum principium generandi generat ;

sed divina essentia est primum principium generandi,

ut patet per hanc auctoritatem :

Ex utero ante luciferum genui te ;

ergo divina essentia generat.

 

Contra

 

Si divina essentia generat Filium,

ergo divina essentia non est Filius ;

et hoc falsum.

 

Solutio

Haec argumentatio non valet :

primum principium agendi agit,

ergo primum principium generandi generat,

quod patet per definitionem eius quod est generare ;

est enim generare naturam quam habet alii dare,

et per hoc patet quod natura non generat,

quia natura non habet naturam,

sed solum subiectum quod habet naturam generat propriissime loquendo ;

patet ergo quod natura creata non generat.

Multo minus natura increata,

quia duplex impedimentum est :

primum

quia natura non habet naturam propriissime loquendo,

sicut dictum est,

secundum

quia Filius non est aliud vel alius quam illa natura,

et per praedictam ratiocinationem patet

quod non generatur nec generat,

quia primum principium agendi non fit ;

ergo primum principium generandi non generatur,

et ita divina essentia sive natura cum sit principium generandi,

non generatur nec procedit,

eadem ratione non generat.

 

 

Caput V

De abstracta personalitate a persona.

 

Circa quintum capitulum

quaeritur, abstracta personalitate a persona, quid remaneat.

 

  1. Hoc enim nomen « persona » datum est a personalitate quam significat quasi concretive.

Abstrahatur ergo personalitas a significato huius termini,

aut aliquid remanet aut nihil.

Si dicatur quod nihil,

ex hoc sequitur

quod hoc nomen « persona » sit nomen adiectivum

quod praecise significat personalitatem concretive vel quasi concretive.

Si dicatur quod aliqua persona remanet,

ergo vel persona vel essentia.

Non potest dici

quod persona, quia abstracta humanitate ab homine non remanet homo ;

similiter abstracta albedine ab albo non remanet album ;

ergo eadem ratione abstracta personalitate a persona non remanet persona.

Relinquitur ergo

quod remanet essentia,

et ita in hoc significato « persona » intelligitur personalitas quasi concretive

et essentia subiectum ;

ergo hoc nomen « persona » supponit essentiam.

 

2. Item,

hoc nomen « pater » significat paternitatem ;

praeter paternitatem aut significat aliquid aut nihil.

Si dicatur quod nihil,

sequitur quod hoc nomen « pater » sit pure adiectivum,

cum nihil significet nisi paternitatem concretive vel quasi concretive.

Si dicatur

quod hoc nomen « pater » praeter paternitatem significat aliquid,

ergo aut personam aut essentiam,

et inde ut prius.

 

 

Solutio

 

  1. Cum dicitur :

abstrahatur personalitas ab hoc significato « persona »,

distinguendum est quod duplex est abstractio :

alia est secundum intellectum, alia secundum rem.

 

Si hoc intelligatur de abstractione intellectuali,

dicimus quod aliquid remanet,

scilicet hoc universale « res »,

quia persona idem intellectu est quod res distincta rationalis ;

facta ergo praedicta abstractione intellectuali,

remanet persona,

licet non secundum quod persona,

sed remanet in universali,

scilicet in hoc universali « res »,

sicut abstracta hac differentia rationali ab hac specie « homo »,

remanet homo in universali,

scilicet in hoc universali « animal ».

 

Si autem ipse vult intelligere de abstractione reali,

dicimus quod hoc est impossibile,

quod personalitas abstrahatur a persona realiter,

cum personalitas sit persona.

 

2. Eodem modo respondendum est ad secundo obiectum.

Hoc enim nomen « pater » nihil significat praeter paternitatem realiter,

quia paternitas est pater ;

unde hoc nomen « pater » non significat aliquid quod habeat esse realiter praeter paternitatem,

tamen significat aliquid praeter paternitatem intellectualiter,

scilicet hoc ipsum « res » vel hoc ipsum « persona »,

quia pater idem est in intellectu

quod res generativa vel persona generans

eo tamen modo quo superius dicitur esse praeter suum inferius.

 

 

Caput VI

Quid significet hoc adiectivum numerale « tres ».

 

  1. Circa sextum capitulum

quaeritur quid significet hoc adiectivum numerale « tres »,

cum dicitur :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres.

 

Non potest dici

quod significet essentiam,

quia per essentiam non distinguuntur tres personae,

sed distinguuntur in quantum sunt tres.

Similiter non potest dici

quod hoc nomen « tres » significet ipsas personas,

quoniam

ipsae personae non insunt sibi ipsis nec distinguuntur se ipsis,

sed suis notionibus.

Si dicatur

quod hoc nomen « tres » significat aliquam notionem,

sequitur

quod sunt plures notiones quam quinque.

 

  Ad hoc dicit Magister in Sententiis

quod

hoc nomen « tres » nihil ponit penitus, sed tantum privat maiorem numerum et minorem ;

unde is est sensus :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae,

id est non plures quam tres nec tantum duae.

Similiter secundum eum is est sensus :

Pater et Filius duae personae sunt,

id est non tres nec tantum una,

et cum dicitur :

Pater est una persona,

is est sensus :

nec duae nec tres.

Secundum eum ergo

hoc nomen « tres » includit pluralitatem privative

et hoc nomen « plures » unitatem privative,

quia is est sensus secundum Magistrum :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt plures personae,

id est non una est,

et ita istae duae dictiones « una », « plures » mutuo sese includunt,

et ex hoc sequitur

quod utraque includit se ipsam quantum ad intellectum,

quod est impossibile.

 

Alii dicunt

quod hoc nomen « tres » nihil significat nisi intellectum,

et est dictio officialis vel distinctiva.

Sed haec solutio nulla est,

quia sibi ipsi est contraria.

Si enim significat intellectum,

cum omnis intellectus sit similitudo et signum rei,

si aliqua dictio significat intellectum,

oportet

quod rem cuius intellectus est signum significet.

 

Item,

haec esset incongrua :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres,

quia hoc verbum « sunt » nihil ibi copulat secundum eos.

 

Alii dicunt

quod hoc nomen « tres » significat distinctionem

quae est in intelligente tres personas distinctive sub suis notionibus.

Sed haec solutio sic iterum nulla est,

quoniam etsi nullus unquam posset intelligere,

tamen nihilominus ab aeterno Pater et Filius et Spiritus Sanctus fuerunt tres.

 

Item,

obicitur contra istas tres opiniones simul,

quia paternitas est proprietas qua distinguitur Pater,

quare non eodem modo dicunt

quod unitas est proprietas qua Pater est unus sive distinctus.

 

Item,

in naturalibus unitas est proprietas distinctiva rei,

quare non eodem modo dicetur

quod unitas Patris est proprietas distinctiva ipsius,

cum Pater habet proprietatem distinctivam,

et si hoc,

sequitur quod

sicut unitas est proprietas Patris,

ita ternarius est proprietas ipsarum personarum,

quod est contra tres praedictas opiniones.

 

Sed nos hoc concedimus,

dicentes

quod unitas nihil aliud est quam eius notio personalis,

sed alia ratione dicitur notio ;

unitas enim dicitur notio,

quia per eam cognoscitur persona,

dicitur unitas

quia distinguitur una persona ab alia.

Secundum enim quod notio facit personam quam refert non esse illam ad quam refert,

ex hoc dicitur distinguere,

et ex hoc dicitur unitas ;

tres ergo unitates insunt tribus personis,

quarum acervus, ut ita loquar, est ternarius theolog[ic]us qui est in tribus personis,

a quo Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicuntur tres.

Unitas autem quae est in essentia

non est communicabilis alicui illarum unitatum,

immo est quaelibet illarum unitatum ;

unde patet

quod non est quaternitas in divinitate, sed tantum trinitas.

 

 

II

Quaeritur autem

utrum haec sit vera :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus

ita quod haec dictio « unus » substantivetur.

 

 Probatur quod sit vera,

quia cum dico :

Deus est unus,

haec dictio « unus » significat unitatem essentiae tantum ;

ergo est pure essentiale ;

ergo dicitur de tribus personis singulariter et non pluraliter ;

ergo haec est vera :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus,

secundum quod haec dictio « unus » substantivatur.

Sicut haec est vera :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt aeternus.

 

Ad hoc dicunt quidam

quod haec dictio « unus » quando substantivatur,

propter articulum quem in se habet qui est signum discretionis,

trahitur ad supponendum pro persona,

et sic haec est falsa :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus.

Sed haec solutio nulla videtur esse

per hoc quod omne adiectivum masculini generis quando substantivatur habet in se articulum,

ut albus, grammaticus, eodem modo aeternus, omnipotens ;

ergo si propter articulum solum haec dictio « unus » supponit tantum pro persona,

eadem ratione articulus huiusmodi dictionis « aeternus » trahet ipsum ad supponendum pro persona,

et ita haec erit falsa :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt aeternus,

et haec erit vera :

sunt tres aeterni,

ita ut haec dictio « aeterni » teneatur substantive.

 

Alii dicunt

quod haec ideo est falsa :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus,

quia haec dictio « unus » cum sit numeralis,

excludit maiorem numerum,

unde sequeretur :

sunt unus, ergo non sunt tres.

Sed haec solutio iterum nulla,

quia haec dictio « unus » significat unitatem essentialem,

et ideo debet excludere numerum essentiarum, non numerum personarum ;

unde is est sensus :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus,

id est una essentia et non essentiae.

Et secundum hoc erit vera haec :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus,

et sic excluditur maior numerus non personarum sed essentiarum.

 

Forte dicetur

quod haec dictio « unus » substantivata,

ideo supponit pro persona tantum,

quia habet in se duo in quibus consistit personalitas,

scilicet distinctionem, rationalitatem ;

distinctionem enim habet ex eo quod est dictio numeralis,

rationalitatem ex eo quod substantivatur in masculino genere.

Sed iterum haec solutio sic improbatur

per hoc quod,

cum haec dictio « unus » significet unitatem essentiae,

non significat personalem distinctionem sed tantum essentialem ;

unde per talem distinctionem non trahitur ad supponendum pro persona,

et constat

quod nec per rationalitatem quae nihil aliud est quam ipsa essentia ;

et ita patet

quod non valet praedicta solutio.

 

Solutio

 

Dicimus

quod haec dictio « unus » in eadem significatione significat unitatem essentiae et unitatem personae ;

unde non est ita pure essentiale

sicut hoc nomen « aeternus »,

et ideo quando haec dictio « unus » substantivatur,

substantivatur tantum ad personam,

quia articulus

qui est expressio discretionis

trahit hanc dictionem « unus » ad magis expressam distinctionem,

sicut hoc adiectivum « grammaticus » substantivatur

ad illum qui est excellentissime grammaticus,

et ideo haec dictio « unus » tenetur ibi tantummodo pro unitate personali,

et ita patet

quod haec est falsa :

Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus

nec est simile de hac dictione « aeternus ».

 

 

III

Item,

quaeritur de hac :

Trinitas est trina.

 

Probatur quod est vera,

quia haec dictio « trina » copulat ternarium theologicum

qui inest tribus personis,

et ita haec erit vera :

Trinitas est trina.

Per hoc etiam patet quod est vera,

quia hoc nomen « Trinitas » supponit tres personas sub ternario theologico.

Unde haec propositio :

Trinitas est trina,

similis est illi :

album est album.

 

Item,

idem significatur per subiectum et praedicatum ;

ergo illa est vera.

Si dicatur

quod haec dictio « trina » respicit formam huius dictionis « Trinitas »,

et propter hoc illa est falsa.

Contra, haec est vera :

Deus est trinus,

et si haec dictio « trinus » respiceret formam,

falsa esset ;

respicit ergo solummodo suppositum ;

ergo et haec dictio « trina » respicit solum suppositum huius nominis « Trinitas » ;

ergo illa est vera.

 

Si concedatur, contra.

Trinitas est una,

quia « una est et individua Trinitas »,

sicut dicit auctoritas.

Et si Trinitas est una,

non ergo trina.

Ergo haec argumentatio est necessaria,

quia dictio numeralis semper excludit alium numerum.

Unde bene sequitur :

isti sunt tres,

non ergo quatuor sive duo ;

eadem ratione bene sequitur :

Trinitas est una,

non ergo trina.

 

Solutio

 

Dicimus

quod haec dictio « trina » non sequitur regulam aliorum nominum numeralium,

quia nomina numeralia semper habent respicere formam ;

omnis enim numerus sive discretio ex forma est ;

sed hoc adiectivum « trinum » inventum fuit a theologicis

ad determinandum solum suppositum huius termini « Deus »,

ut praedictum est.

Unde patet quod haec argumentatio non valet :

Trinitas est una, non ergo trina,

quia haec dictio « una » determinat formam,

haec vero dictio « trina » solum suppositum.

Si autem haec dictio « trina » determinaret formam

sicut haec dictio « una »,

tunc necessaria esset argumentatio,

et haec esset falsa :

Trinitas est trina,

quia secundum hoc exigeretur

quod tres essent ternarii personarum et novem personae ;

sed quia haec dictio « trina » mere suppositum determinat,

ideo haec est vera :

Trinitas est trina et una,

sicut dictum est.

 

Secundum Praepositinum,

haec est vera :

Deus est trinus et unus,

ita quod haec dictio « trinus » supponat primo pro tribus personis ;

haec autem est falsa :

Trinitas est triplex,

quia haec dictio « triplex » significat essentiae ternarium.

 

Et nota

quod cum dicitur :

Trinitas est una,

haec dictio « una » significat unitatem

quae inest ternario personarum sive Trinitatis ;

non enim potest dici

quod significet unitatem essentiae,

quia non est is sensus :

Trinitas est unius essentiae et non plurium essentiarum,

sed is sensus :

Trinitas est una,

id est una Trinitas et non plures Trinitates.

Quae autem sit illa unitas

quae est in ternario personarum,

quae significatur cum dicitur :

Trinitas est una,

dicetur inferius.

 

 

IV

 

Item,

solet quaeri

quid significet haec praepositio « in » in talibus locutionibus :

« unitas est in Trinitate, Trinitas est in unitate ».

Sicut potest patere,

cum dicitur :

unitas est in Trinitate,

notat enim quasi informationem,

sicut in illa :

deitas sive essentia est in Patre vel in Filio vel in Spiritu Sancto ;

deitas sive essentia sive potentia sive bonitas est in Trinitate.

In omnibus talibus haec praepositio « in » notat quasi informationem,

quoniam deitas est quasi forma Patris et Filii et Spiritus Sancti,

ut dictum est ;

unitas autem essentiae nihil aliud est quam essentia,

et ideo patet

quod haec praepositio « in » notat quasi informationem in hac :

unitas est in Trinitate,

id est in tribus personis.

 

Sed dubium est quid notet in hac :

Trinitas est in unitate.

Non enim potest notare informationem vel quasi informationem ;

non enim potest dici quod Trinitas sit in unitate

sicut species in genere vel genus in specie

nec sicut contentum in continente

nec sicut partes in toto vel totum in suis partibus

nec sicut effectus in causa

nec sicut cognitio in cognoscente.

Et generaliter non videtur

quod aliquis modus quo aliquid in aliquo dicitur esse,

adaptari possit huic modo quo Trinitas est in unitate.

 

Dicunt autem quidam quod cum dicitur :

Trinitas est in unitate,

haec dictio « in » notat identitatem pure,

quia nulla est distinctio Trinitatis ad unitatem essentiae.

Sed hoc est contra naturam praepositionis,

quia

semper praepositio vult notare aliquam transitionem,

sicut dicit Priscianus.

 

Ideo dicimus quod cum dicitur :

Trinitas est in unitate,

haec dictio « in » notat quasi subiectionem ;

sicut enim unitas est quasi forma Trinitatis,

ita Trinitas quasi subiectum unitatis.

Et sunt plures modi loquendi in naturalibus,

quia dicitur quod albedo est in albo et album in albedine.

 

Vel potest dici

quod Trinitas hic accipitur non pro ipsis personis

sed pro ternario personarum,

et hoc nomen « unitas » sumitur ibi emphatice pro Deo,

scilicet Trinitate quae est unitas,

ut sit sensus :

Trinitas est in unitate,

id est in Deo qui est vere unitas,

ut iste terminus « Deus » supponat pro tribus personis.

Et sic patebit

quod haec praepositio « in » notabit quasi informationem

sicut in hac :

unitas est in tribus personis.