Tractatus IX — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
Tractatus nonus
De scientia Dei
Dicto de illis quae dicuntur sine comparatione ad creaturas, dicendum est de illis que dicuntur de Deo in comparatione ad creaturas, sicut de scientia et potestate et voluntate et iustitita et misericordia Dei et qualiter sit semper et ubique.
Et primo dicendum est de scientia Dei, quia generalior est.
Circa quam primo inquiramus qualiter Deus scit omnia.
Secundo de multiplicitate huius verbi « scire » secundum quod dicitur de Deo, et utrum Deus plura possit scire quam sciat.
Tertio de praedestinatione et de his que pertinent ad praedestinationem.
Quarto utrum non appositio gratiaesit effectus reprobationis divinae.
Quinto quid sit occultum Dei iudicium quo Deus reprobavit Esau, sicut dicit beatus Augustinus et propter quod exclamat Apostolus : 0 altitudo etc.
Sexto utrum aliquid bonum creatum insit homini ex eo quod est praedestinatus.
Septimo quomodo sit intelligenda illa auctoritas Apostoli : Quos praedestinavit hos et vocavit.
Octavo utrum aliquis possit facere quod sit praedestinatus.
Nono utrum Deus praedestinet aliquem quia est bonus.
Decimo videndum est quomodo sit intelligenda illa auctoritas beati Ambrosii qui dicit quod praedestinatio iuvatur precibus sanctorum.
Undecimo quomodo Deus praesciat vel praevideat res immutabiliter que tamen mutabiliter et contingenter sunt in praescientia.
Duodecimo et ultimo utrum Deus praesciat aliquid antequam sit verum.
Caput I
Qualiter Deus scit omnia.
Notandum autem quod hoc verbum « scit » duas habet significationes. Quandoque enim scire idem est quod approbare, et secundum hoc Deus scit tantum bona ; quandoque scire idem est quod simpliciter cognoscere, et secundum hoc Deus scit tam bona quam mala.
Quaeritur autem quid significet hoc verbum in hac significatione, cum dicitur : scit omnia. Si enim dicatur quod pure significat divinam essentiam, ergo idem significat quod hoc verbum « est » ; ergo si haec est vera : Deus scit omnia, et haec erit vera : Deus est omnia ; quod patet esse falsum. Relinquitur ergo quod hoc verbum «scit» aliquem effectum connotat in creaturis.
Sed secundum hoc probatur quod haec est falsa : Deus scit malum vel malitiam, quia malum vel malitia non est effectus Dei nec aliquis effectus Dei est in malo sive in malitia.
Solutio. Dicimus quod scire de Deo dicitur per similitudinem naturalium ; in naturalibus autem « scientia est assimilatio intellectus ad rem » ; unde hoc verbum « scit » divinam essentiam significat ut exemplar. Sic enim dicit beatus Augustinus quod visio qua videtur coloratum est imago colorati in oculo. Sive ergo dicit hoc beatus Augustinus per essentiam sive per causam, patet quod Deus dicitur scire omnia quodam modo propter suae exemplaritatis imaginem, et ex hoc modo significandi quo hoc verbum « scit » significat divinam essentiam ut exemplar, connotat in creaturis quamdam imitationem qua creaturae imitantur summum bonum ; in omnibus enim creaturis expressum est aliquod vestigium summi boni.
- Sed secundum hoc etiam videtur quod Deus nesciat mala, quia mala nullo modo imitantur Deum nec Deus est aliquo modo exemplar malorum ; ergo haec est falsa : Deus scit mala.
- Item simile simili cognoscitur, et nulla est similitudo Dei ad mala vel ad malitiam, quia non est conventio Christi ad Belial ; ergo Deus non cognoscit mala.
- Sed contra dicit beatus Gregorius quod prophetae videbant in libro vitae ea que prophetizabant ; sed mala prophetizabant ; ergo in libro vitae mala videbant ; ergo mala scripta sunt in libro vitae ; sed constat quod non sunt ibi scripta nisi per exemplaritatem ; ergo liber vitae est exemplar malorum ; ergo est imago et similitudo malorum ; quod primum improbatum est. Item si Deus cognoscit mala per exemplaritatem, quaeritur quomodo cognoscit, cum res non habeant cognosci naturaliter nisi per aliquam assimilationem ; unde intellectus quo anima res apprehendit et cognoscit res, est animae passio, rei autem similitudo.
- Item dicit beatus Dionysius quod « Deus eo ipso quod cognoscit se, cognoscit omnia, quia est causa omnium ». Sed ipse non est causa mali ; ergo non eo quod cognoscit se, cognoscit malum ; non ergo per se cognoscit malum nec per aliud ; ergo nullo modo cognoscit malum.
- Item si cognoscit malum, aut per se cognoscit aut per aliud. Si per se, ergo per exemplar ; ergo Deus est exemplar mali. Si per aliud, sed per se cognoscit bonum ; ergo magis cognoscit bonum quam malum ; sed contra utrumque summe cognoscit, non ergo magis alterum.
- Item, malum non cognoscitur per se sed per privationem sui oppositi ; sed ipsum malum est privatio sui oppositi ; ergo malum cognoscitur per se.
Solutio. Dicimus quod malum cognoscitur per exemplar, sed non per proprium exemplar, sed per exemplar sui oppositi : sicut caecitas cognoscitur per suam oppositionem, scilicet per hoc quod visus deficit ubi debet esse. Cognoscitur ergo secundum hoc malum sive malitia non propter exemplaritatem suam, sed per exemplaritatem sue oppositionis. Et sic solvuntur due prime obiectiones.
- Ad tertio obiectum dicimus quod prophetae legebant mala in libro vitae non per proprium exemplar, sed per privationem sui oppositi, ut iam dictum est.
- Ad quarto obiectum dicimus quod licet non sit Deus causa mali, est tamen causa boni per quod cognoscitur malum.
- Ad quinto obiectum dicimus quod haec est duplex : Deus per se cognoscit malum, quia si haec vox « per se » determinet verbum in comparatione ad nominativum, vera est, quia sua essentia cognoscit quicquid cognoscit, ut excludatur immediatio omnis qualis est in anima nostra ; anima enim quaedam cognoscit per suas imaginationes ut res extrinsecas, quaedam per sui essentiam vel praesentiam ut scire, cogitare, diligere et similia ; se ipsam etiam cognoscit per reflexionem quamdam ipsius supra se.
Si autem haec vox « per se» determinet verbum in comparatione ad accusativum, falsa est, nec sequitur ex hoc quod magis cognoscat bonum quam malum.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod malum cognoscitur per privationem boni hoc modo : si bonitas esset in anima, scripta esset in libro vitae et ibi videretur, et quia ibi non est scripta nec videtur, per hoc scitur quod non est in anima, et ita malum est ibi ; sicut silentium cognosco per privationem auditus hoc modo : si aliquis esset hic loquens, ego audirem, et quia non audio, certum est mihi quod nullus hic loquitur.
Caput II
Quod hoc verbum « scire » dictum de Deo multipliciter accipitur.
Secundo capitulo notandum est quod hoc verbum « scire » dictum de Deo multipliciter accipitur. Quandoque accipitur pro approbare, quandoque pro simplici notitia. Et sic dupliciter : uno modo significat divinam essentiam ut visionem ; per hanc scientiam scit Deus tantum ea que fuerunt futura, quia visio exigit rei praesentiam et Deo praesentia sunt quaecumque fuerunt futura ; secundo significat divinam essentiam ut intelligentiam sive ut scientiam largissime sumptam, et secundum hanc scit Deus omne excogitabile, sive sit sive non sit et possit esse, sive nec sit nec possit esse.
Secundum hoc « scire » de Deo tres habet significationes. In prima significatione vera est haec : Deus potest scire plura quam sciat, sive intelligatur coniuncta sive divisa ; et haec similiter vera : scientia Dei potest augmentari, ut intelligatur augmentum quantum ad numerum rerum scitarum. Haec enim est vera : Deus plura approbat quam approbavit. In tertia significatione falsa est utroque modo, quia Deus non potest plura excogitare quam possit excogitare. In secunda significatione vera haec est : « Deus potest scire plura quam sciat », secundum quod intelligitur divisa, falsa secundum quod intelligitur de dicto sive coniuncta ; haec enim est impossibilis : Deus videt plura quam vidit, quia quaecumque videt et visurus est, vidit ab aeterno. Falsa est etiam haec in hac significatione : scientia Dei potest augmentari, et non valet haec argumentatio : Deus potest scire plura quam sciat ut ingelligatur de re, ergo scientia Dei potest augmentari, et est ibi fallacia accidentis a divisa predicatione ad coniunctam, quia si scientia Dei augmentatur, Deus scit aliqua quae prius nesciebat, et hoc impossibile in secunda significatione.
Quod autem dicimus quod in hac significatione haec est vera : Deus potest scire plura quam sciat, in uno sensu intelligendum est de scientia rerum incomplexarum ; multa enim possunt esse que nunquam erunt ; sed de scientia enuntiabilium non est verum, quia secundum reales, cum Deus incipit scire aliquod enuntiabile, desinit scire eius contradictorie oppositum. Nec valet : Deus sciebat hoc prius et modo non scit ; ergo oblitus est, quia per transcendentiam rei accidit quod non scit. Sed secundum nominales qui dicunt : « quod semel est verum semper erit verum », Deus nihil incipit vel desinit scire, et hoc magis concordat Augustino et Magistro in Sententiis.
Caput III
De praedestinatione et reprobatione.
Tertio dicendum est de praedestinatione et reprobatione.
Primo ergo videndum est quid sit praedestinatio et effectus eius.
Secundo utrum Deus reprobans sit causa non appositionis gratiaein praesenti.
Tertio utrum aliquod bonum insit praedestinato ex eo quod est praedestinatus.
Quarto de illo verbo Apostoli : Quos praedestinavit etc.
Quinto utrum praescientia Dei inferat necessitatem rebus vel singularibus vel universalibus.
Quaestio I
[Quid sit praedestinatio et effectus eius].
Sciendum ergo quod hoc nomen « praedestinatio » significat divinam essentiam in triplici habitudine, videlicet in habitudine antecessionis propter hanc praepositionem « prae », et in habitudine exemplaritatis propter scientiam ibi intellectam : est enim « Deum praedestinare aliquem » scire se daturum alicui gratiam in praesenti et gloriam in futuro, et in habitudine causalitatis ad duplicem effectum, scilicet ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Sic ergo in praedestinatione sunt tria : Deus praedestinans et gratia et gloria. Primum est causa secundi et tertii, et secundum est causa tertii.
In reprobatione iterum tria intelliguntur, ut dicit Magister in Sententiis ; est enim reprobatio « praescientia malitiae in praesenti et praeparatio interminabilis pene in futuro ». Unde est ibi Deus reprobans et malitia praesens et pena aeterna. Primum est causa tertii non secundi, secundum est causa tertii. Unde per hoc nomen « reprobatio » significatur Deus in duplici habitudine ad secundum, scilicet in antecessionis habitudine et in habitudine exemplaritatis per accidens ; sed ad tertium in triplici habitudine antecessionis, exemplaritatis, causalitatis.
Ut patet ex iam dictis, sicut etiam haec est falsa : Deus praedestinavit istum propter merita, ita haec est falsa secundum hoc : Deus reprobavit istum propter merita, quia ille non meruit suam malitiam, licet meruerit poenam aeternam.
Sed contra hoc videtur esse quod dicit Augustinus. Dicit enim quod Deus iuste reprobavit Esau, ergo reprobavit istum propter merita, ergo merita eius fuerunt causa reprobationis, ergo temporalia sunt cause aeterni, quia reprobatio Dei aeterna est.
Ad hoc dicunt fere omnes quod haec est duplex : Deus iuste reprobavit Esau, ex amphibolia, quia si hoc adverbium « iuste » determinat verbum respectu nominativi, vera est, quia is est sensus : Deus iustus reprobavit Esau. Si hoc adverbium «iuste» determinat verbum secundum habitudinem quam habet ad accusativum, falsa est, quia is est sensus : Deus reprobavit Esau propter merita.
Sed haec solutio nulla est, quia eodem modo potuit dixisse Augustinus quod Deus pie et misericorditer reprobavit Esau.
Ad hoc dicimus quod beatus Augustinus aliter sumit hoc verbum « reprobare » quam Magister in Sententiis. Dicit enim super Epistolam ad Romanos beatus Augustinus super illum locum : Deus cuius vult miseretur et quem vult indurat, quia reprobare aliquem est praescire illum esse damnandum vel praeparare illi damnationem aeternam, et secundum hoc haec est vera : Deus reprobavit Esau propter merita, quia haec determinatio « propter merita » determinat hoc verbum « reprobavit », non ratione principalis significationis sed ratione connotati sive effectus reprobationis, scilicet damnationis aeternae ; merita enim Esau fuerunt causa damnationis aeternae. Nec valet haec argumentatio : Deus reprobavit Esau propter merita, ergo merita fuerunt causa divinae reprobationis, quia haec determinatio « propter merita » in prima, secundum quod haec est vera, determinat verbum ratione connotati et ipse procedit ac si determinaret illud ratione principalis significati, scilicet divinae essentiae que supponitur per hunc terminum divinae reprobationis.
Patet ergo ex hiis que dicta sunt quod praedestinatio et reprobatio significant divinam essentiam in habitudine causalitatis.
Sed non est ita de praescientia. Nam ut dicit Origenes : « Non quia praescivit Deus res, ideo futurae sunt, sed quia futurae sunt praescivit ».
Sed contra dicit Augustinus, qui dicit quod « quia Deus praescivit res ideo sunt ». Sed non est contrarium, quia Origenes sumit verbum praesciendi pro simplici notitia ; Augustinus vero pro approbatione non pro simplici notitia, et potest dici quod secundum Augustinum praescientia Dei est causa exemplaris rerum.
Sed videtur falsum quod dicit Origenes ; res enim non sunt causae praescientiae Dei, quia temporale non est causa aeterni.
Ad hoc dicunt quidam quod haec dictio « quia » notat ibi causam sine qua, quia nisi res futurae essent, Deus non praesciret eas.
Sed haec solutio nulla est, quia secundum hoc haec est vera : quia Deus praescivit res, ideo futurae sunt, quia si non praesciret, non essent futurae, et ita falsum dixisset Origenes.
Et nos dicimus quod ibi notatur causa materialis praescientiae Dei ; res enim scitae sunt causa materialis praescientiae Dei ; sicut coloratum causa est materialis visionis, quia hoc verbum « scit » divina essentia significatur ut visio et ipsum visum significatur ut materia visionis.
Quaestio II
Utrum Deus reprobans sit causa non appositionis gratiae in praesenti.
- Secundo quaeritur utrum Deus reprobans sit causa non appositionis gratiaein praesenti. Diffinit enim Augustinus super Epistolam ad Romanos reprobationem hoc modo : reprobare est « nolle misereri », et nolle misereri est non apponere gratiam in praesenti et damnare in futuro. Secundum hoc in reprobatione tria sunt : Deus reprobans primum, secundum non appositio gratie, tertium est damnatio aeterna.
Quaeritur ergo utrum primum sit causa secundi. Probatur quod sic, quia dicit Apostolus : Deus cuius vult miseretur et quem vult indurat. Sed, ut dicit Augustinus : « Indurare dicitur non in partiendo malitiam sed non apponendo gratiam ». Ergo voluntarie non apponit gratiam ; ergo eo volente non apponitur gratia ; sed idem est Deo volente et Deo auctore ; ergo Deo auctore non apponitur gratia ; ergo Deus est causa non appositionis gratiae.
Item ad hoc facit quod Dominus dicit in Exodo : Induravit Dominus cor Pharaonis, et voluntarie ; ergo Deo volente non est apposita gratia Pharaoni ; et inde ut prius.
Item IX Exodi : Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra, et ita Deo volente induratus est Pharao ut ostenderet Deus magnalia potentiae suae ; et inde ut prius.
Item dicitur in Apocalipsi : Iustum est ut qui in sordibus est sordescat adhuc, id est iustum est ut ei qui in sordibus est subtrahatur gratia, qua subtracta sordescat magis ; ergo subtractio gratiae a Deo est, cum omne iustum sit a Deo.
Item non appositio gratiaequaedam poena iusta est, quia peccanti iuste non apponitur gratia ; ergo non appositio gratiae est a Deo ; ergo Deus est causa iuste non appositionis gratiae.
Sed contra.
1. Non appositio gratiae est pure privatio ; ergo simpliciter nihil est ; ergo non appositio gratiae simpliciter non est ; ergo nec est a Deo nec est ab alio.
2. Item Deus est causa non appositionis gratiae ; sed constat quod non materialis nec formalis nec finalis ; ergo est efficiens ; ergo facit non appositionem gratiae ; sed negatio non fit ibi nisi per affirmationem sicut aliquis, cum sit albus, per consequens sit non niger ; ergo Deus facit aliquid per quod sequitur quod non apponitur gratia ; sed illud solum est peccatum ; ergo Deus facit peccatum ; quod est impossibile.
3. Item dicit Anselmus Cantuariensis quod homo non habet gratiam non ideo quod Deus non dat, sed ideo quod homo non vult accipere ; ergo Deus non est causa quod homo non habeat gratiam, et ita non est causa [non] appositionis gratiae.
Solutio. Dicimus quod Deus est causa non appositionis gratiae quodam modo, scilicet per modum quiescendi non per modum agendi, sicut natura dicitur principium quietis per modum cessandi a motu. Sciendum ergo quod haec est duplex : Deo volente non apponitur huic gratia. Voluntas enim aliquando dicitur appetitus quo aliqui[s] movetur ad aliquis acquirendum vel fugiendum ; et sic Deus non vult non apponere gratiam, quia non est causa non appositionis gratiae per modum agendi. Quandoque dicitur voluntas consensus in hoc quod aliquid fiat vel non fiat ; et hoc modo vult Deus non apponere gratiam, quia consentit in hoc et iudicat non esse apponendam. Et hoc modo non sequitur : Deo volente non apponitur gratia ; ergo Deo auctore non apponitur gratia.
- Ad primo obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : non appositio gratiae negatio est ; ergo a nullo est ; habet enim negatio causam suo modo, vel per consequens quando aliquid fit ex quo sequitur negatio, vel per iudicium vel per voluntatem.
- Ad secundo obiectum dicimus quod non valet : Deus est causa non appositionis gratie, ergo efficiens etc. ; illa enim divisio tenet in effectibus qui vere fiunt.
- Ad tertio obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio : Deus non est causa quod homo non habeat gratiam, ergo non est causa non appositionis gratiae, quia non habere gratiam ex parte hominis est, sed apponere gratiam ex parte Dei est.
Ex hiis patet quod reprobatio est praescientia Dei qua ab aeterno scit Deus se non appositurum isti gratiam in praesenti et se damnaturum illum in futuro ; unde sunt ibi duo effectus et utriusque Deus est causa.
II. Et ex hoc patet quod dicit Augustinus quod Deus quaecumque reprobat, iuste reprobat, et quaecumque praedestinat, misericorditer praedestinat, quia gratia apponitur in praesenti ex sola misericordia Dei, sed iuste non apponitur quia, si est parvulus, iuste non apponitur propter peccatum originale, si est adultus, iuste non apponitur propter peccatum actuale et originale. Ita patet quod quicumque reprobatur iuste reprobatur.
Quare ergo dicit Augustinus quod Esau reprobatus fuit iudicio Dei aequissimo sed occultissimo, et quare super hoc exclamat Apostolus : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Et ad hoc dicendum quod sicut est duplex dilectio Dei, aeterna scilicet qua diligit praedestinatos ab aeterno, et temporalis qua in praesenti apponit gratiam, ita duplex reprobatio, aeterna scilicet et temporalis, induratio scilicet qua in praesenti indurat aliquem non apponendo ei gratiam. De aeterna reprobatione non intelligitur haec : Deus reprobavit Esau iudicio aequissimo sed occultissimo, sed de temporali intelligitur et in comparatione ad Iacob ; occultissimum enim iudicium fuit quare potius Iacob in utero magis apposita est gratia quam Esau, cum neuter adhuc aliquid boni vel mali egisset.
Sed obicitur. Iudicio aequissimo sed occultissimo reprobavit Deus Esau ; ergo aliqua causa occultissima illa vel est creata vel increata. Si increata, sed causa increata omnium non est nisi voluntas Dei que omnibus patet ; ergo non est occulta.
Item iudicio aequissimo reprobavit Deus Esau, ergo discretissimo ; sed non dicitur aliquis discrete facere quod facit tantum secundum voluntatem suam ; ergo ad illam discretionem iudicii exigitur alia causa quam voluntas Dei et illa de necessitate creata est ; ergo illa causa occultissima est creata. Sed aut fuit antecedens appositionem gratiae in Iacob aut sequens. Si antecedens, sed Iacob et Esau tunc in omnibus pares erant ; ergo qua ratione reprobavit Esau, eadem ratione reprobavit Iacob. Si sequens, ergo propter opera reprobavit Deus Esau ; eadem ratione elegit Iacob propter opera futura, et hoc est contra Augustinum qui dicit quod si propter opera evacuaretur gratia.
Sed videtur Ambrosius contrarius esse Augustino, qui dicit super nonum ad Romanos, quod « Deus dat gratiam alicui ideo quod scit ipsum bene Deo serviturum, et hoc est dare cui dandum est et non dare cui non dandum est », quasi diceret : hoc est discrete dare et discrete non dare. Ergo Deus dat gratiam propter opera, et Augustinus dicit oppositum.
Et ad hoc dicebat Praepositinus et bene quod uterque verum dixit, sed haec prepositio « propter » secundum Ambrosium notat causam finalem respectu gratiae ; Deus enim dat gratiam propter opera, id est ad opera, ut scilicet bonis operibus serviamus Deo. Secundum Augustinum vero haec praepositio « propter » notat causam meritoriam, et sic falsa est haec : Deus dat gratiam propter opera, quia gratia sic non daretur gratis.
Dicimus ergo quod electione temporali elegit Deus Iacob propter opera, ut notetur causa finalis et propter alias utilitates quas ipse sciebat, et similiter reprobavit Esau propter opera mala et alias inutilitates. Et hoc est occultissimum, quia ei soli tunc erant nota futura opera et utilitates quae ex post facto patuerunt aliis sicut patuit in Pharaone ex post facto quare prius eum induravit Deus ; patet enim quod visis tot et tantis miraculis Dei non credidit Deo, et hoc solus Deus sciebat prius ; patet etiam modo quare caecitas contingit in Israel : occasione illius caecitatis intrat plenitudo Gentium, quia Iudei testes sunt fidei nostrae.
Sed dubium est utrum haec sit vera : Deus praedestinavit istum propter opera. Dicimus quod vera est, si haec dictio « propter » quantum ad primum effectum, scilicet gratiam in praesenti, notat causam finalem, quantum ad secundum, scilicet gloriam in futuro, meritoriam ; sicut haec est vera : Socrates albedine est albus et similis Platoni, diversis causalitatibus. Si vero non potest haec dictio « propter » simul notare illas diversas causalitates, dicendum est quod illa est falsa.
Quaestio III
Utrum praedestinato insit aliquod bonum.
Tertio quaeritur utrum praedestinato insit aliquod bonum ex eo quod aliquis est praedestinatus.
Videtur quod sic.
1. Quia dicit Augustinus super Ioannem quod « melius fuit Nathanaeli caelos ei aperiri et utramque naturam in Christo cognoscere quam esse praedestinatum » ; ergo utrumque fuit bonum ; ergo Nathanael habuit aliquod bonum ex eo quod fuit praedestinatus.
2. Item dicit Augustinus quod « praedestinatio multis fuit causa standi et nulli causa ruendi » ; ergo praedestinatio est aliquod bonum in praedestinato, quod est ei causa standi et citius resurgendi.
3. Item sumatur haec dictio « praedestinatus » nominaliter sicut hoc nomen « reprobus », haec est vera : iste est praedestinatus, demonstrato aliquo praedestinato qui est in aliquo peccato mortali ; ergo forma copulata per hoc nomen « praedestinatus » inest isti ; ergo aliquod bonum inest isti ex eo quod est praedestinatus ; ergo aliquod malum inest reprobo ex eo quod est reprobus, aut malum culpae aut poenae. Si culpae, non nisi originale, sed illud idem erat in Iacob, ergo Iacob erat reprobus, et hoc falsum. Si poenae, sed omnis poena infligitur pro peccato, sed in Esau non erat peccatum nisi originale, sed idem erat in Iacob, ergo et poena illius, ergo Iacob habuit malum reprobationis. Item si in aliquo praedestinato qui est in peccato mortali est bonum praedestinationis, illud est aliquod accidens ; aut ergo est aliquod absolutum accidens aut est relatio aliqua bona. Si relatio, ergo habet causam aliquam, qualitatem vel quantitatem vel actionem bonam et nihil tale est assignare in isto. Si istud bonum est absolutum, ergo non dependet de futuro, ergo necessarium est istum esse praedestinatum natum ; et hoc falsum.
[Solutio]. Ad hoc dicimus quod nullum bonum inest praedestinato ex eo quod est praedestinatus, cum dicat Augustinus super VIII ad Romanos quod praedestinatio ad solum Deum pertinet ; praedestinato enim nullum ius acquiritur in regnum caelorum ex eo quod est praedestinatus.
- Et ad primo obiectum dicimus quod Augustinus impropriam facit comparationem et loquitur secundum praesentem statum, cum dicit : « Melius fuit Nathanaeli etc. », id est Nathanaeli erat aliquod bonum videre Deum per fidem et erat ei delectabile, sed esse praedestinatum non erat ei aliquod bonum actuale, sicut dicitur : Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus, id est primum est bonum et secundum non.
Sed obicitur : Dicit Apostolus : Elegit nos ante mundi constitutionem, hoc erat Apostolo multum delectabile ; ergo praedestinatio erat ei multum delectabilis, et actualiter ; ergo praedestinatio in eo erat bonum actuale.
Et ad hoc dicendum quod non valet haec argumentatio : praedestinatio erat ei delectabilis actualiter ; ergo actuale bonum, quia non entia per apprehensionem fidei que est supra tempus delectant animam ; bonum autem non solum importat delectationem sed causam delectationis ; et licet esse iustum actualiter melius sit quam esse praedestinatum, tamen esse praedestinatum est magis eligendum, quia maius bonum sequitur, et esse praedestinatum melius est quam esse iustum non habito respectu ad hoc tempus determinatum.
- Ad secundo obiectum dicimus quod « praedestinatio multis est causa standi », id est Deus praedestinans, quia eadem ratione qua praedestinat apponendo gratiam, conservat et facit perseverare.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod dupliciter potest solvi. Potest enim dici quod cum dicitur : iste homo est praedestinatus, licet haec dictio « praedestinatus » sumatur nominaliter, tamen nihil copulat quod in isto fit sed tantummodo in Deo respectu istius. Et similiter de hoc nomine « reprobus » non sequitur etiam quod iste sit, sicut cum dicitur : chimera est opinabilis.
Vel potest dici quod hoc nomen « praedestinatus » copulat aliquid quod in isto est, scilicet entitatem rationalem ; unde sequitur quod iste sit, sed ex hoc non sequitur quod aliquod bonum insit isti ex eo quod idem habetur in hac : iste est reprobus.
Quaestio IV
De illo verbo : Quos praedestinavit hos etc.
- 1. Quarto quaeritur de illo verbo Apostoli : Quos praedestinavit hos vocavit, et quos vocavit hos et iustificavit, et quos iustificavit hos et magnificavit. De quo dicit Augustinus quod primum in Deo est, tria ultima in nobis.
Sed contra. Sicut tria ultima verba significant principaliter divinam essentiam et connotant effectum in creatura, ita et primum ; ergo qua ratione praedestinatio in Deo est, eadem ratione et alia tria, et sicut sequentia pertinent ad nos, ita et primum.
[Solutio]. Ad hoc dicimus quod ratio dicti Augustini haec est, quia verbum praedestinandi aliquid ponit in Deo, nihil in homine ; non enim sequitur quod si Deus praedestinavit istum, quod iste habeat aliquod bonum vel etiam quod ipse sit, sed reliqua tria verba praesentialiter ponunt effectum misericordiae Dei in homine, quoniam hoc verbum « vocavit » significat ibi interiorem vocationem que est per gratiam, et ideo dicit Augustinus ea pertinere ad nos, non tamen negavit quin pertineant ad Deum ; sed praedestinare pertinet ad solum Deum.
Sed quaeritur utrum aliquis possit facere quod sit praedestinatus. Videtur quod sic.
1. Quia potest tantum facere ut habeat gratiam et quod in ea perseveret et ita salvetur ; sed si salvabitur, praedestinatus est ; ergo potest facere quod sit praedestinatus.
2. Item potest facere quod sit de numero bonorum ; ergo potest facere quod sit de numero praedestinatorum ; ergo potest facere quod sit praedestinatus.
Contra. Esse praedestinatum est esse aeternum ; sed non potest facere esse aeternum ; ergo non potest facere quod sit praedestinatus.
[Solutio].
- Quod concedimus, quia non potest facere quod habeat gratiam. Et non valet haec argumentatio : iste potest facere tantum ut habeat gratiam, ergo potest facere quod habeat gratiam, et est ibi fallacia consequentis, quia non sequitur quod si aliquis potest facere antecedens quod possit facere consequens, quia aliquis potest facere aliquid, scilicet aperire fenestram, quo facto sol illuminabit domum, non tamen potest facere quod sol illuminet domum ; et sic patet solutio ad primo obiectum.
2. Et ad secundo obiectum dicimus quod haec est falsa de non habente gratiam : iste potest facere quod sit de numero praedestinatorum, quia si hoc verbum « potest » respiciat totum quod sequitur, falsa est, si vero respiciat formam praedestinationis, vera est et est sensus : iste potest facere quod sit de numero illorum qui sunt praedestinati. Sed ex hoc non sequitur : potest facere quod sit praedestinatus, quia modo praedestinatus cadit sub potentia.
III. Sed quaeritur an aliquis possit facere quod alius sit praedestinatus. Quod videtur.
1. Quia dicit Ambrosius quod « praedestinatio Dei iuvatur precibus sanctorum » ; ergo per preces sanctorum Deus praedestinavit aliquem.
2. Item sancti merentur alicui infusionem gratiae et salutem aeternam et hoc est esse praedestinatum ; ergo sancti merentur alicui praedestinationem.
3. Item per merita sanctorum Deus remunerat istum vita aeterna, et haec determinatio « per merita sanctorum » determinat verbum tantum gratia connotati, non gratia principalis significati ; sic enim falsa esset. Eadem ratione haec est vera : Deus praedestinat istum per merita sanctorum, ut determinatio determinet verbum tantum gratia effectuum.
Solutio. Nullus potest facere quod alius sit praedestinatus, quia sic temporale esset causa aeterni. Sciendum ergo quod praedestinare duas habet affirmationes : unam principalem et aeternam, aliam secundariam et temporalem. Idem enim est « Deus praedestinavit istum » quod « Deus praevidit ab aeterno se daturum » etc. Et cum dicitur : « Praedestinatio iuvatur precibus sanctorum », illa determinatio respicit secundariam assertionem, non principalem. Et ex hoc non sequitur quod sancti faciant quod iste sit praedestinatus, quia modo respicitur principalis ; et per hoc patet solutio ad secundo obiectum. Ad tertio obiectum dicimus quod hoc verbum « remunerat » unam solam habet assertionem, et illam temporalem ; propter hoc non est simile de hoc verbo « praedestinat ».
Quaestio V
Utrum praescientia Dei inferat necessitatem rebus.
Quinto quaeritur utrum praescientia Dei inferat necessitatem rebus. Probatur quod sic.
- Deus praevidit istum esse damnandum. Sit ita quod iste damnabitur ; sed necessarium est Deum praevidisse istum esse damnandum. Probatio : Praescientia Dei infallibilis est et immutabilis ; ergo Deus infallibiliter et immutabiliter praevidit istum esse damnandum ; ergo necessario praevidit istum esse damnandum ; ergo necessarium est istum esse damnandum.
- Item Deus immutabiliter praevidit istum esse damnandum ; ergo non est ei imputandum si damnetur.
- Item Deus immutabiliter praevidit istum esse damnandum ; ergo non potest esse quin iste damnetur.
Ad hoc dicunt quidam quod haec est duplex : Deus immutabiliter praevidit hoc, quia si haec determinatio « immutabiliter » determinet verbum in comparatione ad rem nominativi, vera est, quia in Deo nulla est mutatio ; si in comparatione ad rem accusativi, falsa est, quia in re praevisa mutabilitas est.
Sed haec solutio nulla est, quia sicut non potest esse quod Deus modo praevideat aliquid quod prius non praevidit vel e converso, ita non potest esse quod aliqua res sit modo praevisa et prius non fuerit praevisa, et ita immutabilitas est ex parte rei in quantum praevisa est ; praevisionem enim oportet ibi contineri quia adverbium determinat verbum.
Item eadem ratione haec erit duplex : Deus necessario praevidit hoc, et erit vera in uno sensu ; haec enim est vera : Deus qui est necessario praevidit hoc. Sed contra : Deus contingenter praevidit hoc secundum quod adverbium determinat verbum in comparatione ad Deum, quia Deus qui praevidit hoc non praevidisse potuit hoc ; ergo haec est falsa utroque modo : Deus necessario praevidit hoc.
- Quod concedimus, et haec est vera utroque modo : Deus immutabiliter praevidit hoc. Sed non sequitur : ergo necessario praevidit hoc, et est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando, quia omne necessarium est immutabile sed non e converso, quia antichristum fuisse futurum est verum immutabiliter secundum omnem opinionem, non tamen est necessarium.
- Et non valet haec argumentatio : Deus praevidit hoc immutabiliter, scilicet istum esse damnandum ; ergo non potest esse quin iste damnetur, et est fallacia accidentis a coniuncta praedicatione ad divisam, quia immutabile duo negat coniunctim ; est enim sensus : non potest esse quod Deus praevideat modo istum esse damnandum ita quod prius non praeviderit. Et est instantia : antichristum fuisse futurum est verum immutabiliter ; ergo non potest esse quin sit verum.
- Similiter non valet : Deus immutabiliter praevidit istum esse damnandum ; ergo non est isti imputandum si iste damnetur ; praescientia enim Dei non imponit necessitatem rebus, quia Deus praevidet res tales quales futurae sunt, si necessarie praevidet illas in necessitate, si contingentes in contingentia : unde si praevidet quoddam contingens futurum, contingens est Deum praevidisse illud.
Sed quaeritur in quo est illa contingentia. Et nos dicimus quod illa contingentia est in Deo, quia illa contingentia nihil aliud est quam potentia praevidendi que est in Deo secundum quod se habet ad duo opposita, scilicet praevidere et non praevidere.
Sed iterum obicitur. Si homo scivit aliquid, necessarium est ipsum scivisse illud ; sed certior est scientia Dei quam scientia hominis ; ergo si Deus scivit vel praevidit aliquid, necessarium est ipsum praevidisse illud, et ita omnia ex necessitate eveniunt.
Ad hoc dicendum quod non est simile de scientia hominis et de scientia Dei, quia scientia hominis generatur a rebus que ponunt imagines suas in anima ; unde necessarium est res generasse scientiam sui in anima ; sed scientia Dei non formatur a rebus, immo se ipso videt non tantum praeterita et praesentia sed futura contingentia. Est ergo certior Dei scientia quam scientia hominis quantum ad infallibilitatem, sed non quantum ad rei fixionem vel determinationem.
Item Deus scivit ab aeterno antichristum fore ; sed antichristum fore non est verum ab aeterno, quia veritas eius non fuit ab aeterno ; ergo Deus praescivit illud antequam esset verum ; ergo quando erat falsum ; et hoc impossibile, quia falsum non scitur.
Item antichristum esse non erat verum ab aeterno nec veritate rei nec veritate dictionis, quia nec res erat nec aliquis qui enuntiaret ; ergo Deus scivit illud antequam esset verum.
Ad hoc dicunt quidam quod haec est duplex : Deus praescivit antichristum fore. Si intelligatur de re sive de eventu, vera est. Si de dicto, falsa. Sed potest dici quod duplex est veritas : est enim veritas rei qua homo verus est et argentum verum et sic de aliis, et veritas dictionis « quae est adequatio intellectus ad rem », non solum intellectus humani vel angelici sed etiam divini. Unde concedimus quod huiusmodi veritate antichristum esse venturum est verum ab aeterno et mundum fuisse futurum similiter, et illa veritas est adequatio intellectus divini ad rem et est illa veritas increata et idem quod Deus ; probat enim Augustinus quod veritas est aeterna propter hoc quod mundum fore erat verum antequam mundus esset. Patet ergo quod haec est falsa : Deus scivit antichristum fore antequam esset verum.
Item quaeritur postea utrum praescientia Dei imponat necessitatem in aliquo universali. Videtur quod sic, quia dicitur in Apocalipsi : Sustinete modicum tempus donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Ergo numerus praedestinatorum implebitur et nihil potest impedire quin impleatur ; homines enim non possunt impedire praedestinationem nec Deus potest impedire, quia non vult ; ergo necesse est numerum praedestinatorum impleri.
Item numerus praedestinatorum incoatus est et non est adhuc impletus nec potest remanere imperfectus, quia de Deo non potest dici : iste cepit aedificare et non potuit consummare, quia Dei perfecta sunt opera ; ergo necesse est numerum praedestinatorum impleri.
Item in Apocalipsi : Tene quod habes ne aliquis accipiat coronam tuam ; ergo si iste non habet, alius habebit, et sic necesse est numerum praedestinatorum impleri.
Sed contra.
- Quod est in libero arbitrio non est necessarium ; sed in libero arbitrio est numerum praedestinatorum impleri ; ergo non est necessarium numerum praedestinatorum impleri.
- Item numerus praedestinatorum non est impletus et possibile est quod omnes qui modo sunt damnentur, quod patet in singulis ; similiter possibile est quod omnes qui futuri sunt damnentur, quia possibile est istos mille damnari et istos duo millia et istos centum millia et ita de omnibus ; ergo possibile est omnes qui modo sunt et qui futuri sunt damnari ; ergo non est necessarium numerum praedestinatorum impleri.
Solutio. Dicimus quod praedestinatio sive electio Dei huic universali infert necessitatem ; unde necesse est numerum praedestinatorum impleri.
- Et ad primo obiectum dicimus quod haec est falsa : in libero arbitrio hominum est numerum praedestinatorum impleri, immo in praedestinatione et providentia Dei qui etiam per malos et impeditores implet numerum praedestinatorum, quia Deo militat omne quod optat ; sed in libero arbitrio cuiuslibet est an ipse damnetur.
- Ad secundo obiectum dicimus quod non est possibile omnes qui sunt vel futuri sunt damnari, et ad hanc : possibile est centum millia vel mille millia damnari, respondendum est : proba, sistendum est enim alicubi sed nescimus ubi.
Solet quaeri an numerus praedestinatorum possit augmentari vel minui. Et dicimus quod secundum quod intelligatur composita, non potest augeri vel minui, quia non potest esse quod tot sint hodie praedestinati et heri pauciores vel cras ; sed si intelligatur divisa, dubia est, quia nescimus an huic numero demonstrato numero praedestinatorum posset addere Deus tres vel quatuor aut subtrahere ; credendum est enim quod tantus erit numerus praedestinatorum quod si adderentur aliquot non esset maior iocunditas vel festivitas in civitate Dei, similiter si aliqui subtraherentur, non minueretur iocunditas. Notandum est autem quod idem est electio Dei aeterna quod praedestinatio ; unde Apostolus : Elegit nos ante mundi constitutionem, et in Evangelio : Non vos me elegistis sed ego elegi vos.
Sed videtur quod electio non debet dici de Deo, quia eligentia est voluntas consiliata ; consilium autem non cadit in Deum, quia consilium est de ignorato vel ignorabili ; non enim considerat aliquis an bene faciendum sit parentibus ; ergo eligentia non dicitur de Deo.
Item dicit Damascenus quod voluntas dicitur de Deo, sed electio et consilium nequaquam.
[Solutio]. Et ad hoc dicendum quod non proprie dicuntur de Deo sed sicut dicuntur studia Dei ; unde : Annuntiate inter gentes studia eius, facta exquisita ac si per multum tempus studuisset ; similiter consilium Dei est voluntas certissima ac si diu deliberata esset. Unde electio Dei importat quatuor : primo certam voluntatem, secundo divinam essentiam, id est eius praescientiam, tertio gratiam in praesenti, quarto gloriam in futuro. Et praedestinatio tria ultima significat, sed in primo differt ab electione ; significat etiam antecessionem quam non significat electio. Sciendum autem quod quamvis non esset nisi unus praedestinatus, tamen ille diceretur electus, quia quod dicitur electus quasi ab aliis vel ex aliis lectus etimologia est et non est de significatione vocabuli, sicut hic lapis dicitur quasi laedens pedem.
