Tractatus V : Appendix IV (Cap. 1) — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
APPENDIX IV
Cap. 1
De adiectivis essentialibus dictis de Deo.
I. Dicto de nominibus substantivis dictis de Deo nono capitulo dicendum est de adiectivis essentialibus dictis de Deo, sive nominibus, sive verbis.
Et primo de multitudine talium nominum, quae multipliciter praedicantur de Deo.
Secundo de verbis quae praedicant effectum de Deo in actu.
Tertio de adiectivis relative dictis de Deo.
Quarto utrum huius nomina « iustus », « misericors », univoce praedicentur de Deo et de creaturis.
Quinto de varietate nominum dictorum de Deo secundum Damascenum et quid praedicent singula praedicamenta de Deo dicta.
Notandum ergo primo quod talium adiectivorum quaedam praedicant divinam essentiam pure, ut est ens, quod est commune omni enti, nisi quando per anthonomasiam appropriatur Deo. Tunc enim, ut dictum est, privationem importat.
Quaedam praedicant essentiam divinam connotando privationem tantum, ut aeternus, immensus, incorruptibilis et similia. Haec enim dictio « aeternus » praedicat principaliter essentiam divinam et connotat privationem principii et finis. Similiter Haec dictio « immensus » principaliter praedicat divinam essentiam et connotat privationem alicuius certe mensurae localis, quia non potest includi vel circumscribi loco.
Quaedam autem principaliter significant divinam essentiam et connotant effectum in creatura, ut « iustus », « misericors ».
Quaedam significant divinam essentiam in habitudine ad creaturas, ut dominus, creator, principium, refugium. Talia enim sunt adiectiva significatione.
Quaedam etiam sunt, quae principaliter significant divinam essentiam, nec aliquid compraedicant, sed differunt vel tantum in modo praedicandi sive significandi ab hoc verbo « est », ut hoc verbum « cognoscit », cum dicitur : Deus cognoscit se. Sed de tali verbo dicemus, cum agemus de scientia Dei. Eorum autem adiectivorum quae significant principaliter divinam essentiam et connotant effectum, quaedam connotant effectum in actu, ut creat, miseretur, iustificat, remunerat, punit, damnat.
Quaedam connotant effectum in habitu, ut iustus, misericors.
Quaedam connotant effectum in potentia, ut omnipotens.
II. De verbis quae praedicant effectum in Deo in actu.
Visa multiplicitate talium adiectivorum, secundo capitulo dicendum est de adiectivis quae notant effectum de Deo in actu. Dicitur ergo de illis qui connotant effectum in actu, quod cum dicitur : Deus creat hanc animam, sic praedicatur principaliter divina essentia et compraedicatur effectus. Ille effectus aut compraedicatur de Deo, aut de creatura. Si dicatur quod de Deo, contra : ille effectus non inest Deo ; ergo non praedicatur de Deo vere. Si dicat[ur] quod ille effectus compraedicat[ur] de creatura, contra : in illa probatione asseritur aliquid vel coasseritur nisi de re subiecti. Sed in hac propositione : Deus creat hanc animam, non est res subiecti. Ergo de ea nihil asseritur vel coasseritur ; ergo de ea nihil compraedicatur.
Solutio. Multi assignantur modi praedicandi in logicis, qui similiter sunt in rebus theologicis. Quandoque praedicatur aliquid in habitudine identitatis, ut cum dico : Socrates est homo. Eodem modo cum dico : Pater est Deus. Quandoque praedicatur aliquid in habitudine formae ad subiectum, ut cum dico : Socrates est albus. Similis est praedicatio in rebus divinis, cum dicitur : Deus est iustus, quia iustitia praedicatur tanquam forma de Deo. Quandoque praedicatur aliquid in habitudine effectus ad causam, ut cum dico : « Medicina est sana ». Eodem modo cum dicitur : Deus creat hanc animam, effectus ille qui praedicatur ibi, compraedicatur de Deo in habitudine ad suam causam. Quandoque autem compraedicatur vel componitur aliquid in habitudine conservati ad conservans, ut cum dico : Iste cibus est sanus. Similis est praedicatio in rebus divinis, cum dicitur : Deus tenet vel continet vel conservat omnia. Quandoque aliquid praedicatur in habitudine signati ad signans, ut cum dico : « Urina est sana ». Talis praedicatio non invenitur de Deo secundum suam deitatem, quia Deus in deitate sua non est signum creaturarum, sed potius creaturae sunt signa ipsius.
Ex hac distinctione patet solutio ad praedictam obiectionem. Cum enim dicitur : Deus creat aliquid, ille effectus qui ibi compraedicatur, compraedicatur de Deo, ut in habitudine effectus ad causam. Et ideo patet quod non valet illa argumentatio. Ille effectus non inest Deo ; ergo non vere compraedicatur de Deo, sicut medicine non inest sanitas, et tamen sanitas vere praedicatur de medicina. Et est in illa argumentatione fallacia secundum consequens, quia fit processus ab inferiori ad superius negando. Quicquid enim inest alicui, praedicatur de eo aliquo modo vere, sed non e converso, ut patet ex praedictis, per ista adiectiva compraedicantur diversi effectus : iustus, misericors ; et ideo conceditur ista : Deus est iustus et misericors.
Sed quaeritur utrum haec sit concedenda : Deus est iustitia et misericordia. Probatur quod est vera, quia in ista : Deus est iustus et misericors, fit copulatio tantummodo ratione connotatorum. Sed sicut diversa connotantur per ista adiectiva « iustus », « misericors », ita [diversa] connotantur per ista substantiva « Misericordia », « iustitia ». Ergo si haec est vera : Deus est iustus et misericors, propter diversa connotata ratione quorum habet ibi locum copulatio, eadem ratione haec erit vera : Deus est iustitia et misericordia, propter diversa connotata.
Praeterea talis propositio invenitur in Scriptura. Dicit enim Apostolus de Christo quod ipse factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio. Si conceditur, contra : Esse iustitiam est esse quid, quoniam esse iustitiam non est quantum neque quale, et sic de aliis praedicamentis accidentalibus. Relinquitur [ergo] quod esse iustitiam est esse quid. Similiter esse misericordiam est esse quid. Ergo Deus est quid et quid ; ergo Deus est aliquid et aliquid ; ergo est plura.
Solutio. Dicimus quod haec est vera : Deus est iustus et misericors, quia in istis duobus : Deus est iustus, Deus est misericors, diversa compraedicantur de re subiecti. Haec autem falsa : Deus est iustitia et misericordia. Et ideo locum habet ibi copulatio, quae in praedicamento habet diversa aggregare (respectu) rei subiecti. Sed in istis duabus « Deus est misericordia », «Deus est iustitia » non compraedicatur de re subiecti, quia id quod hoc nomen « iustitia » connotat, connotat circa suum suppositum, non circa rem subiecti. Similiter hoc nomen « misericordia ». Et ideo patet quod cum dico : Deus est misericordia et iustitia, copulatio ex vi vocis non potest copulare et aggregare diversa rei suppositae ; et ideo non habet ibi locum copulatio. Inveniuntur tamen tales propositiones in Scriptura, sed improprie, ut in praedicta auctoritate Apostoli, quia quandoque per improprias magis exprimitur puritas fidei quam per proprias.
