Tractatus X — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus X

TRACTATUS DECIMUS

QUAERITUR UTRUM SIT BONA VEL MALA DIVINA PROVIDENTIA

 

Consequenter dicendum est de providentia divina quae est cura et diligentia qua Deus ministrat subditis necessaria sive sint bona sive mala poenae, scilicet flagella quibus Deus flagellat homines ad correptionem. Unde dicit Ioannes Damascenus quod « providentia est voluntas Dei propter quam omnia quae sunt convenientem ducatum suscipiunt ». Probat autem Damascenus duobus argumentis quod Deus est omnium provisor, « quia si esset alius creator, alius provisor, uterque esset impotens, iste providendi, iste creandi » ; item homines et irrationalia animalia propriis filiis provident naturaliter, et qui non providet improbatur, id est vituperabilis est ; sed Deus nullo modo vituperabilis est ; ergo ipse providet omnibus.

 

  1. Dicit autem Damascenus quod « si Dei voluntas est providentia, omnino necesse est omnia quae providentia fiunt, et optima et ideo decentissima fieri et ut non est melius fieri ». Sed si hoc, ergo omnia quae fiunt providentia divina optima sunt, ergo delectabilissima, quia bonum est cuius apprehensio delectatio est ; ergo omnia quae fiunt per providentiam divinam summe delectant homines ; et hoc falsum, immo in multis contristantur.

2. Item dicit Damascenus quod providentia divina duplex est : « Quaedam est secundum acceptationem, quaedam secundum concessionem. Secundum acceptationem sunt quaecumque sine contradictione sunt bona», sicut gratia, gloria et huiusmodi, et de huiusmodi dicit Damascenus quod « Deus antecedenter vult omnes salvari » ; ad hoc enim est eius antecedens voluntas et acceptatio ex ipso existens ; bona enim spiritualia ex corde suo dat. Providentia secundum concessionem est voluntas Dei consequens ex nostra causa, sicut punire quod nobis infligitur ex peccato nostro.

Sed secundum hoc videtur quod Deus vult aliquid prius quod non vult posterius et aliquid posterius quod non prius, et ita mutabilis est nec quicquid vult ab aeterno vult.

 

Solutio.

  1. Ad primum dicimus quod omnia optima sunt in genere suo et ordine sicut dicitur in Genesi : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. In universalitate enim valde bona sunt et in se delectabilia sunt. Sed quod aliquos non delectent, hoc accidit duabus de causis : prima est propter infirmitatem hominum, oculi enim infirmi non possunt videre radios solis ; secunda est propter admixtionem diabolici operis, tristantur enim homines quando vident malis dignitates dari et hoc est propter malitiam quam vident in ipsis, sed si attenderent malos creaturas Dei esse et Deum dare bona creaturis suis, non tristarentur, immo delectabile eis esset.
  2. Ad secundo obiectum dicimus quod velle antecedenter et velle consequenter sum[un]tur pro velle in actu et pro signo divinae voluntatis et ex hoc non sequitur quod Deus mutabilis sit, sicut non sequitur : si modo creat hanc animam et prius non creabat, quod sit mutabilis. Providentia secundum concessionem vocat Damascenus derelictionem quam dividit in duas species : « est enim quaedam derelictio dispensativa eruditiva et quaedam derelictio est finalis desperativa ». Finalis desperativa est qua derelinquuntur mali incorrigibiles ; « dispensativa eruditiva est quae ad directionem et gloriam et salutem patientis fit et alterius zelum et imitationem vel etiam ad gloriam Dei ». Et hanc dividit Damascenus in septem species : prima est cum Deus « concedit iustum incidere in calamitates ut eam quae in ipso latet virtutem alii manifestam faciat ut in Iob » ; secunda est cum « concedit inconvenientium quid agi ut per operationem, ut aestimatur, inconvenientem, magnum quid et mirabile dirigatur, ut per crucem, id est crucifixionem Christi, salutem hominum» ; tertia est cum « concedit pati sanctum mala, ut non a recta conscientia excidat vel ne de data ei virtute et gratia in superbiam incidat ut in Paulo » ; quarta est cum « derelinquitur quis ad tempus in directionem aliorum, ut quod secundum ipsum est intuentes alii erudiantur, ut in Lazaro et divite » : ad instructionem enim nostram derelictus est Lazarus in miseriis ; quinta est cum « derelinquitur quis in alterius gloriam non per proprium vel parentum peccatum ut in caeco nato » ; sexta est cum « conceditur quis pati in alterius zelum ut gloria eius qui passus est magnificata in zelum, id est imitationem aliis fiat passio spe future gloriae et desiderio aeternorum bonorum ut in martiribus » ; septima est cum « conceditur quis incidere in nephariam operationem in directionem alterius deterioris passionis, ut cum aliquis est elatus in virtutibus concedit hunc Deus incidere in adulterium ut ex casu in sensum veniens proprie infirmitatis humilietur et confiteatur Domino ».

Sed contra ista videtur dicere Augustinus super Psalmos, qui dicit : omnis poena quae in presenti nobis infligitur, aut infligitur ad purgationem aut ad conservationem aut ad initium aeternae poenae. Videtur ergo diminutus esse vel Damascenus superfluus.

 

[Solutio]. Ad hoc dicendum quod in divisione quam facit Augustinus non cadit septima species neque secunda. Septima excluditur cum dicit : « omnis poena quae infligitur » ; Deus enim non infligit vitia. Secunda excluditur cum dicit : « in presenti » ; Filius enim Dei modo non crucifigitur. Sed aliae quinque species continentur sub primo ut patet diligenter intuenti ; omnes enim sunt purgatorie ; martires enim in martirio purgabantur, unde : Vasa figuli probat fornax etc. Dicimus ergo quod sufficiens est divisio Augustini, quod patet quia vel infligitur poena bonis vel malis. Si bonis, ad purgationem ; si malis, aut corrigibilibus aut incorrigibilibus. Si corrigibilibus, ad conversionem ; si incorrigibilibus, ad initium poenae aeternae. Dicit autem Damascenus quod « multi sunt modi providentiae divinae et neque sermone interpretari neque intellectu comprehendi potentes. Sed oportet scire quod omnes tristes superventiones hiis qui in gratiarum actione suscipiunt ad salutem ducunt ».