Tractatus VI : Appendices VI-VII (Cap. 2 et 4) — Livre I — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre I
APPENDIX V
Cap. 2
Si persona praedicatur univoce de personis creatis et increatis.
Circa secundum capitulum
quaeritur utrum hoc nomen « persona » dicatur in eadem significatione de personis creatis et de personis increatis.
Et dicit Boetius quoniam in eadem significatione.
Sed videtur falsum,
quia in personis creatis significatur distinctio
quae nullo modo potest inveniri in personis increatis.
Eodem modo de personis creatis significat rationalitatem creatam,
quae non potest convenire increatis.
Et ita aliam videtur habere significationem,
quando dicitur de personis creatis et de personis increatis.
Et hoc idem concedimus,
quoniam una sumpta est ab alia per translationem.
Tamen bene posset habere unam communem [rationem] ad illas duas,
ut persona idem sit quod res distincta rationalis.
Et sumatur hoc nomen « res » secundum quod sumitur ab Augustino,
ubi dicit :
Rerum quaedam sunt quibus fruendum est,
quaedam quibus utendum est,
quaedam sunt quae fruuntur et utuntur.
Secundum hoc constat
quod hoc nomen « res » in una significatione commune est personis creatis et personis increatis.
Et sic dictum est
quod hoc nomen « iustus » univocat in se iustitiam creatam et iustitiam increatam.
Ita hoc nomen « rationa[lis] » potest univocare in se rationalitatem increatam et creatam.
Et hoc nomen « distincta » distinctionem creatam et distinctionem increatam.
Et ita haec vox « res distincta rationalis » in una significatione convenit personis creatis et personis increatis.
Et ita hoc nomen « persona » univoce conveniet eis.
Quod cum Boetio concedimus.
Haec tamen univocatio magis est theologica
quam philosophica vel logica.
APPENDIX VI
Cap. 4
Quomodo haec est vera : persona est essentia.
Circa quartum capitulum
quaeritur quomodo haec est vera : persona est essentia.
Ex praedictis patet quod haec est vera : [persona est essentia,]
Sed contra
- Dicit Aristoteles
quod
assignantes quantulamcumque differentiam propositi ad propositum assignantes erimus,
quoniam non idem.
Sed assignari potest quantulacumque persona ad essentiam, differentia personae ad essentiam,
quia persona est distincta, persona generat, persona generatur.
Sed essentia non est distincta, nec generat, nec generatur.
Et ita est aliquantula differentia personae ad essentiam.
Ergo persona non est essentia.
2. Praeterea,
in naturalibus bene sequeretur :
haec res est illa,
ergo hac re supposita, supponitur illa,
quoniam si grammatic[um] est musicum,
supposito grammatico, supponitur musicum.
Et hoc est propter naturam identitatis.
Ergo cum eadem sit causa in rebus theologicis,
si persona est essentia,
persona supposita, supponitur essentia.
3. Praeterea,
cum dicitur :
Socrates est homo,
ad hoc quod locutio sit vera,
exigitur
quod idem supponatur per subiectum et per praedicatum,
ideo quia fit praedicatio in habitudine identitatis.
Sed cum dico :
persona est essentia, similiter fit praedicatio in habitudine identitatis ;
ergo ad hoc quod locutio sit vera,
exigitur
quod idem supponatur per subiectum et per praedicatum.
Sed per praedicatum supponitur essentia ;
ergo si locutio est vera,
per subiectum supponitur essentia.
Sed hoc est falsum,
quia per subiectum supponitur persona,
non essentia.
Relinquitur ergo quod haec sit falsa :
persona est essentia.
Solutio
- Ad primo obiectum
dicimus quod non est assignare differentiam personae ad essentiam.
Distinctio enim non est differentia personae ad essentiam,
sed personae ad personam,
sicut patet in generatione.
Ideo enim quod Pater generat Filium,
de necessitate est ut Pater sit alius a Filio.
Bene enim sequitur :
si haec res generat illam, non est illa.
Sed quia persona non generat essentiam,
generatione non distinguitur ab illa.
Si autem essentia haberet oppositam proprietatem generationis,
scilicet filiationem,
tunc Pater generatione distingueretur ab essentia.
Ex hoc patet solutio ad primo obiectum.
2. Ad secundo obiectum
dicimus quod,
licet haec argumentatio teneat in naturalibus : haec res est illa,
ergo hac re supposita, supponitur illa,
non tenet tamen in theologicis duplici de causa.
Prima est,
quod persona naturalis commetitur se suae essentiae,
quia in naturalibus unica essentia est unica persona,
ut essentia quae est Socrates est unica persona.
Sed essentia divina plurium personarum quaelibet.
Et propter hoc necesse est
quod supposita essentia, non supponitur aliqua persona.
Nulli enim personae convenit quod convenit essentiae,
scilicet esse tres personas vel esse trium personarum quamlibet.
Si autem vellet dicere
quod aliqua essentia naturalis,
scilicet aliquis homo, est plures personae,
quia est archidiaconus, cantor, decanus,
ex hoc sequeretur
quod illo homine supposito, non supponeretur aliqua illarum personarum.
3. Secunda ratio est,
quia in naturalibus personis proprietas personalis inest ipsi essentiae,
quae est persona,
ut socratitas, quae Socratem fecit esse personam,
inest substantiae sive essentiae quae est Socrates.
Sed personalis proprietas personae divinae non inest essentiae.
Paternitas enim sive filiatio non inest divinae essentiae,
quia ipsa nec generat, nec generatur.
Per hoc etiam patet solutio ad tertio obiectum.
Eadem enim ratio est qua solvitur tertio obiectum,
per quam est solutio secundo obiectum.
