Tractatus XI : Appendices XXV-XXXI (Cap. 1-7) — Livre I — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre I

Tractatus XI : Appendices XXV-XXXI (Cap. 1-7)

APPENDIX XXV

 

Cap.1

De potentia Dei.

 

Dicto de Dei scientia dicendum est de Dei potentia. Et primo quaeritur quare Deus dicitur omnipotens et ad quae extendatur eius potentia.

Secundo utrum iudicandum sit aliquid esse possibile simpliciter vel secundum causas inferiores vel secundum superiores.

Tertio quare dicatur miraculum, quod Deus mutavit aquam in vinum, cum usualiter Deus multo maiora faciat.

Quarto utrum miraculosum fuit quod magi virgas suas mutaverunt in serpentes.

Quinto de potentia Dei spiritualium operationum, utrum scilicet Deus possit salvare Iudam et damnare Petrum.

Sexto utrum de corrupta possit Deus facere incorruptam.

Ultimo quomodo illud sit intelligendum quod dicitur quod Deus dicitur omnipotens, quia potest facere quicquid vult, et utrum possit Deus aliud facere quam faciat vel melius quam faciat.

Notandum ergo circa primum quod super hoc dicuntur duae rationes. Prima est, quia potest omnia. Sed contra hanc rationem sic obicitur, quod si Deus potest omnia, potest currere et huiusmodi.

Item si potest omnia, potest peccare, quia peccare est aliquid agere.

 

Solutio. Haec argumentatio non valet : Deus potest omnia ; ergo potest currere etc. Et est ibi fallacia secundum accidens. In prima enim haec dictio «omnia » supponit ea quae sunt supposita potentiae divinae, secundum quod sunt ei supposita, non relinquendo ea tanquam accidentia ad aliquod suppositum. In conclusione verba infinitivi modi significant supposita potentiae divinae, et ea retorquent tanquam accidentia ad [praecedens] suppositum. Et est simile : anima antichristi scit omnia ; ergo scit creare caelum et terram.

Ad aliud dicimus quod cum dicitur : Deus potest omnia, intelligendum est tantum de rebus naturalibus et de posse quod est potentiae. Posse autem peccare non est posse potentiae, sed potius defectus. Sicut enim dicit beatus Augustinus : Male voluntatis non est causa efficiens sed deficiens, quoniam ipsa non est effectio sed defectio. Unde patet quod peccare non est proprie facere sed deficere. Potest autem Deus omnia, non solum ea quae sunt in solito cursu nature, sed etiam ea quae sunt supra, quia caecum potest illuminare. Est enim quaelibet res naturaliter obediens Deo, ut ex ea possit facere Deus quicquid vult. Unde dicit beatus Augustinus quod non fuit in costa Adae, ut ex ea fieret mulier, sed ex ea posset fieri. Sed tamen videtur hoc esse falsum, quia si in costa Adae erat ut ex ea posset fieri mulier, ergo in costa erat causa, qua ex ea posset fieri mulier, ergo in costa erat quod ex ea fieret mulier.

 

Item potentia dicitur respectu actus ; ergo omnipotentia dicitur respectu omnis actus ; et peccare est aliquis actus, quia omne peccatum est dictum vel [concupitum] contra legem Dei. Ergo Deus habet potentiam respectu illius actus, qui est peccare. Ergo habet potentiam ad actum peccandi ; ergo habet potentiam ad peccandum ; ergo potest peccare.

Item notandum quod quidam sunt actus cum motu, ut calefacere, currere, scribere et similia, quae sunt cum aliqua mutatione. Ad nullum tamen habet Deus potentiam. Quidam actus sunt sine motu, ut intelligere, considerare ; ad omnem talem habet Dominus potentiam. Tamen potest concedi quod Dominus habet potentiam ad actum currendi sive in se sive in alio. Facit enim Dominus cursum in alio. Si quaeratur utrum mediate vel immediate, dicimus quod Deus secundum essentiam suam dat hunc actum, scilicet cursum, immediate alii, quia primo et immediate est ille actus a Deo. Est etiam mediate a Deo per hominem, quia Dominus facit illum actum per hominem.

Item ad primum peccare est agere, et Dominus potest omnem actum ; ergo potest peccare.

Notandum quod peccare Praeter actum importat quemdam defectum. Est enim peccare delectari in aliquo non propter Deum. Ecce per hoc quod dicitur : non propter Deum, notatur quidam defectus. Unde cum dicitur : Deus potest peccare, praeter actum attribuitur Deo ille defectus, et ideo est falsa locutio.

 

Solutio. Distinguendum est inter potentiam materialem et formalem. Potentia materialis consistit in aptitudine suscipiendi. Potentia formalis est ex qua exeunt operationes. Erat ergo in costa Adae per potentiam materialem, ut ex ea fieret mulier a Deo, quoniam in eo solo erat potentia activa, quae poterat spoliare costam a sua substantiali forma et introducere formam mulieris in naturam illius. In costa autem non erat potentia formalis, qua posset hoc facere. Et ideo dicit beatus Augustinus quod in costa Adae non erat ut ex ea fieret mulier a Deo, [sed ut ex ea posset fieri a Deo].

Item cera susceptibilis est impressionis, ut ex ea fiat aliqua imago ab aliquo artifice. Ita iste caecus susceptibilis est visionis a Deo, quia Deus potest ei imprimere visionem, et omnis natura sue impressioni naturaliter est obediens. Ergo sicut cera naturaliter susceptibilis est impressionis ab artifice, ita iste qui est caecus naturaliter est susceptibilis visionis a Deo imprimende. Ergo sicut cera potest esse imago per illam impressionem, ita iste caecus potest videre per talem impressionem ; ergo naturaliter possibile est istum videre demonstrato caeco.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod haec est duplex : possibile est istum videre. Si hoc verbum « videre » copulat actum videndi, falsa est, quia secundum hoc haec dictio « possibile » copulat potentiam formalem. Est enim regula, quod quotiens verbum infinitivi modi significans actum construitur cum hoc verbo « potest », haec dictio « possibile » vel hoc verbum « potest » significat potentiam formalem. Et secundum hoc haec est falsa : possibile est istum videre, sive ista : iste potest videre, quia non est in isto aliqua potentia formalis, de qua possit exire actus videndi. Si autem hoc verbum « videre » significat habitum videndi, vera est utraque : possibile est istum videre, iste potest videre, quia secundum hoc « possibile » et « potest » significant potentiam materialem, quia iste susceptibilis visus a Deo, id est potens suscipere, et secundum hoc ista propositio : iste potest videre, est similis isti : ista cera potest esse imago.

Duplex distinguitur potentia : una qua aliquis fit potens agere, alia qua aliquis est potens agere vel pati, sive qua potens est resistere rei illative passionis.

Item dictum est superius quod Deus non potest facere quod homo sit asinus.

 

Contra. Magis repugnant Deus et homo quam homo et asinus, quia homo et asinus conveniunt in generibus et differentiis superioribus et in accidentibus quibusdam. Deus autem et homo in nullo substantiali vel accidentali conveniunt. Sed Deus potuit facere quod Deus esset homo, multo fortius potest facere quod homo sit asinus.

 

Solutio. Dicimus quod haec est falsa : magis repugnant Deus et homo quam homo et asinus, quia licet homo et asinus magis conveniant quam homo et Deus, tamen et magis repugnant, quia sicut habent multa quibus conveniant, ita habent multa quibus differunt et repugnant. Deus autem non habet aliquod substantiale vel accidentale quo alicui repugnet. Deus enim est omnium rerum causa et esse omnium, sicut dicit beatus Dionisius, et ideo non ita repugnant Deus et homo sicut homo et asinus.

 

 

 

APPENDIX XXVI

 

Cap.2

Utrum aliquid sit possibile simpliciter vel secundum causas inferiores vel secundum causas superiores.

 

Secundo quaeritur utrum quicquid est possibile Deo, sit simpliciter possibile, et utrum dicatur aliquid possibile simpliciter secundum causas inferiores vel secundum causas superiores.

 

Super hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod nihil est possibile simpliciter nisi secundum causas inferiores. Unde quando beata Virgo peperit, impossibile erat virginem parere, licet esset verum. Et dicunt quod haec argumentatio non valet : si virgo peperit, cum viro concubuit ; sed peperit, ergo cum viro concubuit, quia, sicut dicunt, proponitur sic in terra et assumitur in caelo. Hoc autem non potest sustineri, quia est extra artem. Est enim regula artis, quod si aliquid sequitur ad aliud et primum est possibile, similiter et consequens.

Haec etiam opinio est contra beatum Augustinum, qui dicit [super illum locum ad Corinthios : Stultam fecit etc.,] quod Dominus declaravit et fecit possibile, quod sapientia mundi iudicat prorsus impossibile. Et constat quod intelligebat de talibus : Virginem parere, et consimilibus. Ergo Virginem parere factum est possibile, quando Virgo peperit, non tamen fuit possibile secundum causas inferiores.

Praeterea secundum opinionem eorum, impossibile est animam antichristi fore et Deum esse, et sanctos gaudiis aeternis gaudere ; quod nullus sani capitis diceret.

Propter hoc dicunt alii quod omne illud quod est possibile Deo, et solum illud, est simpliciter possibile. Quod volunt probare per auctoritatem beati Augustini, qui dicit super illum locum ad Corinthios : Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, scilicet possibile fore faciendo et declarando quod illa iudicat impossibile. Et constat quod loquitur de talibus : Virginem parere. Ergo stultum fuit iudicare quod Virginem parere esset impossibile, et ita Virginem parere semper fuit possibile. Et ideo dicunt isti quod quicquid est possibile Deo, et solum illud, est possibile simpliciter.

Sed secundum istos nullum fuit miraculum quod Virgo peperit, quia illud erat prius possibile simpliciter. Secundum istos etiam possibile est istum videre, demonstrato caeco. Et ita potest fieri processus a privatione ad habitum. Isti autem distinguunt istam esse duplicem : possibile est hominem esse asinum. Si intelligatur de dicto, falsa est secundum eos. Et nos in hoc bene consentimus eis, quia Deus non posset facere contra rerum naturam, sicut dominus papa non potest facere contra privilegium suum. Si enim faceret contra ordinationem rerum, contra se ipsum faceret. Si autem intelligatur de re, vera est, ut dicunt.

 

Sed contra. Hominem possibile est esse asinum ; ergo homo potest esse asinus ; eodem modo capra ; quod nullus sani capitis concedit.

 

Solutio. Dicimus quod non quicquid est possibile Deo, est possibile simpliciter. Haec enim dictio « possibile » secundum diversa adiuncta diversas possibilitates significat. Unde quandoque possibilitatem causae inferioris, quandoque superioris notat. Similiter haec dictio « impossibile » cum quibusdam adiunctis. Quandoque enim privat possibilitatem causae inferioris tantum ; cum aliis autem possibilitatem superioris tantum. Unde non omnia quae dicuntur simpliciter impossibilia, sunt impossibilia primae causae sive secundum primam causam. Unde istum videre, demonstrato caeco, simpliciter est impossibile, tamen non impossibile secundum primam causam.

Similiter est aliquid possibile secundum primam causam, quod non est possibile cause inferiori sive secundum causam inferiorem, ut Deum esse trinum et unum. Et bene concedimus quod Deus de impossibili potest facere possibile. Et hoc dupliciter : primo modo reparando naturam, ut quando caeco dat potestatem videndi per miraculum, et in casu potentia miraculosa datur a Deo, sed actus naturaliter exercetur.

Secundo modo facit Deus de impossibili possibile, quando dat novam potentiam quam non est reperire in naturis, ut quando de hoc impossibili « Virginem parere » facit possibile dando Virgini novam potentiam pariendi. Et in hoc casu et ipsa potentia miraculosa et ipse actus [inde procedens] est miraculosus. Concipere enim sine virili semine fuit miraculosum ; similiter et parere, quoniam porta naturae fuit clausa. Sic istis duobus modis facit Deus de impossibili possibile.

 

Quando autem asina locuta est, non fecit Deus de impossibili possibile, quia, asine non est data aliqua potentia de novo, nec ipsa proprie loquebatur, sed angelus loquebatur in ea. Si autem velit quis dicere quod ipsa proprie locuta est et quod Dominus ad horam dedit ei potentiam loquendi, dicendum est quod Dominus fecit de impossibili possibile, et illa potentia transeunte illud iterum de possibili factum est impossibile.

Si autem quaeratur utrum istum salvari sit possibile secundum causas inferiores vel superiores, dicimus quod haec dictio « possibile » copulat potentiam quae est in isto. Et potest ibi copulare potentiam materialem, quia iste est naturaliter susceptibilis gratiae, per quam salvatur ; vel potentiam formalem, quia iste potest aliquid facere, quo facto habebit gratiam qua salvabitur. Licet autem iste naturaliter possit salvari, tamen illa potentia nunquam potest produci ad effectum, nisi detur gratia a causa superiori. Cum autem dicitur : anima antichristi potest esse, copulatur tantum potentia animae antichristi, non quae ei insit, sed respectu cuius insit. Cum autem dicitur : possibile est animam antichristi fore, copulatur potentia cause superioris. Et ita animam antichristi fore est tantum possibile secundum causam superiorem.

Patet ergo ex praedictis quod quaedam possibilia et impossibilia secundum causam inferiorem simpliciter, et quaedam secundum causam superiorem.

 

Contra predicta obicitur predicta auctoritas Augustini, quae dicit quod stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, possibile fore declarando et faciendo quod illa iudicat impossibile. Constat autem quod Augustinus loquitur de talibus : Virginem parere. Ergo stultum erat sapientia huius mundi iudicare de tali, quod erat impossibile. Ergo antequam Virgo pareret, Virginem parere non erat impossibile. Ergo semper fuit possibile Virginem parere. Non ergo de illo impossibili fecit Deus possibile.

Sed contra. Deus declaravit et fecit illud possibile ; ergo Deus fecit illud possibile ; ergo erat impossibile.

 

Solutio. Dicimus quod philosophi peccabant in hoc quod iudicabant Virginem parere et similia impossibilia simpliciter. Et blasphemabant et potentie Dei detrahebant in hoc quod dicebant quod Virginem parere erat impossibile secundum causas superiores vel inferiores. Sic adhuc dicunt pagani quod Deum esse hominem mortalem et Deum immortalem passum fuisse sunt impossibilia secundum omnes causas.

Item alio modo probatur quod quicquid est possibile Deo, est possibile simpliciter. Probatur quod simpliciter est possibile istum videre, demonstrato caeco, quia si Deus facit quod iste videt, iste videt. Sed antecedens est possibile ; ergo et consequens est possibile. Eodem modo probatur quod Virginem parere possibile fuit, antequam Deus dedisset Virgini potentiam pariendi, quia tunc haec consequentia erat vera : si Deus facit quod Virgo pariat, Virgo parit. Sed antecedens tunc erat possibile ; ergo et consequens. Ergo Virginem parere semper fuit possibile. Videtur ergo mentiri Augustinus, qui dicit quod Deus de impossibili fecit possibile.

 

Solutio. Sicuti est triplex veritas, scilicet rei et dictionis et prima veritas, et in quacumque istarum veritatum enuntiabile sit verum et sit simpliciter verum, sicut patet in hoc enuntiabili : mundum fuisse futurum, quod fuit verum ab aeterno, non prima vel secunda veritate, sed tertia tantum. Ita triplex est possibilitas : possibilitas rei et possibilitas dictionis et possibilitas primi potentis, et quacumque istarum aliquod enuntiabile est possibile, simpliciter possibile. Et hoc ideo contingit quia possibile, secundum quod dictum est de possibili, fundatum est super verum. Idem enim est « possibile » quod « potens esse verum ». Haec solutio convenit cum utraque praecedentium, et per praedicta patet quomodo possit de facili sustineri.

Item Deus comprehensibilis est [et incomprehensibilis], quia est comprehensibilis sibi et incomprehensibilis nobis. Eodem modo istum videre, demonstrato caeco, est possibile et impossibile. Possibile secundum causas superiores, impossibile secundum inferiores.

 

Solutio. Dicimus quod non est simile, quia isti termini « comprehensibilis » et « incomprehensibilis » respiciunt extra, quod patet, si explicantur. Idem est enim « comprehensibilis » quod « potest comprehendi ab aliquo ». Ex usu autem contingit quod cum dicitur : Deus est incomprehensibilis, subintelligitur certa determinatio, scilicet ab homine. Unde non est mirum si idem sit comprehensibile et incomprehensibile, propter diversas determinationes extrinsecus intellectas. Sicut aliquid est aequale et inaequale alii : aequale secundum longitudinem, inaequale secundum latitudinem. Istae autem dictiones « possibile », « impossibile » non respiciunt extra, sed copulant tantum absolute res suas rebus terminorum quos determinant.

Item naturalis obedientia inest creaturae ad suum creatorem ; ergo naturale est cuilibet creaturae quicquid facit in ea suus creator. Unde dicit beatus Augustinus quod conditor naturae nihil facit contra naturam. Ergo ad posse facere Dei in creatura respondet in creatura naturale posse fieri. Ergo quicquid est possibile Deo in creaturis, est possibile secundum naturam creaturarum. Et quicquid est possibile Deo secundum Deum et secundum naturam creaturarum, est simpliciter possibile. Ergo quicquid est possibile Deo, est simpliciter possibile ; quod prius negatum est.

 

Solutio. Dicimus quod haec argumentatio non valet : ad posse facere Dei in creatura respondet in creatura naturale posse fieri. Ergo quicquid est possibile Deo, est possibile secundum naturam rerum. Et est ibi fallacia univocationis, quia, cum deberet ex parte praedicati concludere potentiam materialem, sicut prius proposuerat, ipse concludit potentiam formalem, sicut hic : istum videre, demonstrato caeco. Hoc enim est possibile Deo, et tamen non simpliciter possibile, quia cum dicitur possibile simpliciter, dicitur possibile a potentia formali, sicut prius dictum est ; secundum quod hoc verbum « videre » copulat actum videndi, non valet haec argumentatio : istum videre est possibile Deo ; ergo istum videre est possibile simpliciter. Et est fallacia secundum quid et simpliciter. Et est etiam ibi fallacia secundum figuram dictionis, quia haec dictio « possibile » primum copulabat divinam potentiam, in conclusione copulat potentiam ipsius creaturae.

Item notandum est quod haec argumentatio non valet : hominem possibile est fieri asinum ; ergo hominem possibile est esse asinum. Est enim duplex potentia materialis : alia quae est materialis a materia prima, alia est materialis a materia specificata in esse. In prima autem propositione haec dictio « possibile » significat potentiam materialem a materia prima, quoniam de homine potest fieri asinus a Deo, spoliando hominem sua forma et introducendo asinitatem in eius naturam. In conclusione autem haec dictio « possibile » tenetur pro potentia materiali a materia specifica[ta] in esse. Ad hoc enim quod haec esset vera : hominem possibile est esse asinum, oportet quod homo manens in sua forma substantiali posset recipere supra se asinitatem. Et est ibi fallacia univocationis, quia haec dictio « possibile » tenebatur in prima propositione pro una potentia, in conclusione pro alia. Et est simile quod aer potest fieri ignis, nec tamen aer potest esse ignis. Et panis potest fieri corpus Christi, non tamen potest esse corpus Christi.

 

 

APPENDIX XXVII

 

Cap.3

Quare dicatur miraculum quod Deus mutavit aquam in vinum, cum usualiter multo maiora faciat.

 

Tertio capitulo notandum est quod super illum locum, ubi Dominus mutavit aquam in vinum, dicit beatus Augustinus quod Dominus quotidie multo maiora facit, qui per totum mundum in vitibus mutat aquam in vinum, nec est miraculum. Multo fortius quod aqua mutatur in vinum in nuptiis, fuit simpliciter possibile, nec fuit miraculum. Si enim hoc est miraculum quod est minus, et illud similiter quod est maius.

Haec obiectio fit ad probandum quod quicquid est possibile Deo, est possibile simpliciter.

 

Solutio. Dicit beatus Augustinus quod Deus facit singulis annis maiora, quia maius est aliquid posse facere per se et dare potestatem alii faciendi idem quam facere illud per se tantum. Cum tamen facit Dominus per se alio modo quam natura possit facere, dicitur miraculum, quia [fit] supra naturam. Ex hoc patet solutio ad preobiectum.

 

 

APPENDIX XXVIII

 

Cap.4

Utrum miraculosum fuerit quod magi mutaverunt virgas suas in serpentes.

 

Circa quartum capitulum quaeritur de eo quod dicitur in Exodo, quod magi fecerunt de virgis suis serpentes. Ergo vel miraculose vel naturaliter. Si naturaliter, eadem ratione virga Moysi naturaliter mutata fuit in serpentem ; ergo Dominus non fecit ibi aliquod miraculum. Si miraculose, ergo Dominus pro magis Pharaonis fecit miraculum ; quod falsum est, quia Dominus faciendo contra Moysem faceret contra se ipsum, quoniam Dominus operabatur in ipso.

Praeterea beatus Augustinus dicit quod daemones, qui velocissime currunt per mundum, attulerunt magis semina serpentum. Si autem Dominus voluisset fecisse miracula pro magis, non indiguisset seminibus.

Praeterea quaeritur utrum semina illa quae dicit beatus Augustinus demones attulisse, mutata sint in serpentes vel non. Si dicatur quod sic, ergo videtur quod virge eorum non fuerint mutate in serpentes. Et si hoc est, videtur quod defecerunt in primo signo. Quod falsum est, immo in tertio tantum. Si dicatur quod semina illa non sint mutata in serpentes, quaeritur ergo quare dicantur semina serpentum.

 

Solutio. Ad hoc dicendum est quod re vera virgae magorum mutatae fuerunt in serpentes naturaliter, quia potentia formalis fuit in seminibus actione quorum virgae fuerunt mutatae in semina serpentum, et postea in serpentes. Et ideo dicuntur semina serpentum, quia virgae per actionem ipsorum mutatae fuerunt in semina serpentum. Vel forte ipsa semina cum virgis mutata fuerunt in serpentes. Et ideo non fuit aliquod miraculum in mutatione virgarum facta a magis, quia naturali operatione facta est. Mutatio vero qua virga Moysi mutata fuit in serpentem, miraculosa fuit, quia fuit de sola virtute Dei sine omni operatione vel adminiculo naturae.

 

 

APPENDIX XXIX

 

Cap.5

Utrum Deus posset damnare Petrum et salvare Iudam.

 

Quinto capitulo quaeritur utrum Deus possit damnare Petrum et salvare Iudam. Quod videtur, quia in Genesi dicit angelus ad Loth : Non possum aliquid facere donec exeas. Ibi dicit Glossa : Licet possim de potentia, non tamen de iustitia. Et sic angelus loquebatur in persona Domini. Ergo Dominus aliquid potest de potentia quod non potest de iustitia. Ergo licet de iustitia non posset damnare Petrum, tamen de potentia posset damnare. Ergo simpliciter posset damnare Petrum.

Praeterea Dominus posset revocare Petrum ad statum praesentis vitae, sicut legitur fecisse de multis ad preces sanctorum. Si autem revocatus esset Petrus ad statum praesentis vite, posset peccare ; et sic damnari a Domino.

Dicunt quidam quod Deus posset bene salvare Iudam, sed non posset damnare Petrum, quia misericordia superexaltat iustitiam, et misericordia eius super omnia opera eius. Unde per misericordiam posset salvare Iudam ; sed nulla iustitia posset damnare Petrum ; immo esset contra eius misericordiam.

 

Sed contra. Sicut faceret contra suam misericordiam et iustitiam, si damnaret Petrum, ita faceret contra suam iustitiam, si salvaret Iudam. Sed sicut ipse est summe misericors, ita et summe iustus.

Item dicit Apostolus : Si male egerimus, Deus fidelis est, non potest negare se ipsum. Cum enim ipse sit iustitia, non potest negare iustitiam, quin damnet malos. Ita exponit beatus Augustinus.

Quaeritur ergo quando habeat locum quod dicit Apostolus. Si enim Deus de iustitia dedit Petro beatitudinem, si negaret ei beatitudinem, negaret ei iustitiam. Et ita negaret se ipsum. Quod est impossibile. Ergo non potest esse quod damnet Petrum.

Eodem modo probatur prorsus quod non potest salvare Iudam, quia faceret contra suam iustitiam, et ita contra se. Si dicit quod auctoritas Apostoli non habet locum usque post diem iudicii, nihil est hoc, quoniam eodem modo repugnat misericordie et iustitie Dei quod damnet Petrum, sic repugnabit post diem iudicii, quia dedit ei beatitudinem ex iustitia. Ergo sicut post iudicium facere[t] contra se ipsum, si damnaret Petrum, eodem modo si damnaret modo.

Eodem modo potest probari quod non potest salvare Iudam.

 

Solutio. Dicimus quod re vera Deus non potest damnare Petrum. Nec hoc est impotentia, sed potius laus divinae potentiae, quod non potest facere contra bonitatem suam, contra misericordiam et iustitiam suam. Hoc enim est de summa bonitate Dei, quod non potest damnare illum cui dedit ex iustitia beatitudinem. Et dicimus quod si revocaret ipsum ad vitam praesentem, tamen non posset peccare, cum iam confirmatus sit, et illam confirmationem non posset Deus Petro auferre, quoniam Deus non vult ei auferre, nec alius potest ; immo nec ipse potest, quoniam Deus nullo modo potest auferre illam beatitudinem nisi ex demerito Petri praecedenti. Sed naturaliter demeritum non posset praecedere in Petro, cum iam confirmatus sit ; et ita Deus non potest damnare Petrum. Eodem modo non potest salvare Iudam, ex quo absolute damnavit eum iam de iustitia.

Sunt tamen quidam damnati qui precibus sanctorum possunt revocari ad istam vitam, et sic salvari postea, Et sic Deus non facit contra suam iustitiam, quia ex meritis sanctorum eos revocavit ad vitam. Quare autem sic huius damnati [fuerunt], Deus solus scit. Sed credimus aliquos esse tales quales fuerunt illi quos sancti resuscitaverunt.

Quod autem dicitur super Genesim : Non possum de iustitia, sed possum de potentia, id est non possum de congruentia meritorum tuorum ; Loth enim propter merita sua meruerat merito congrui, non merito condigni, quod, quamdiu esset cum Sodomis, Deus eos non perderet. Et ita poterat eos Dominus perdere de iustitia stricta, nec faceret contra iustitiam suam, si eos perderet. Promittebat enim bene ex iustitia quod propter meritum unius differret eorum destructionem.

 

 

APPENDIX XXX

 

Cap.6

Utrum Deus de corrupta possit facere incorruptam.

 

Circa sextum capitulum quaeritur utrum Deus de corrupta possit facere incorruptam. Dicit enim beatus Ieronimus quod, cum Deus omnia possit, non potest reparare virginem.

Sed contra. Naturam ceci potest reparare et surdi et omnino mortui. Ergo multo fortius naturam virginis corruptam in parte potest reparare.

Praeterea omnem corruptionem reparabit Dominus in die iudicii ex toto. Ergo eodem modo potest reparare virginem corruptam.

Solutio. Dicimus quod Dominus bene potest virginem corruptam reparare io faciendo eam clausam et sigillatam et sine omni corruptione, sicut prius erat.

Sed ideo dicitur non posse, quia nunquam declaravit se posse, sicut in cecis, surdis et mortuis declaravit se posse. Declaravit autem se posse illuminare cecos, quando illuminavit eos. Similiter declaravit se posse reddere surdis auditum, quando eis reddidit. Similiter declaravit se posse resuscitare mortuos, quando eos resuscitavit. Sed non legitur fecisse aliquod miraculum quo ostenderet se posse reparare virginem corruptam.

Vel aliter dicimus quod, licet virginem corruptam possit reparare quantum ad statum integritatis, non tamen quantum ad statum dignitatis, quia de illa quae fuit corrupta, non posset facere quin corrupta fuerit. Sicut non potest facere quin mundus non fuerit. Et in hoc consistit dignitas virginis, scilicet quod nunquam fuerit corrupta, propter quod virgines habuerunt aureolam. Sicut enim dignitas regis est quod nulli subest, ita virginis dignitas quod nunquam fuerit corrupta.

 

 

APPENDIX XXXI

 

Cap.7

Quomodo sit intelligendum quod Deus dicitur omnipotens et potest facere quicquid vult et utrum possit aliud facere quam facit vel melius.

 

Ultimo quaeritur quomodo sit intelligendum illud quod dicitur, quod Deus dicitur omnipotens, quia potest facere quicquid vult, et utrum possit Deus aliud facere quam faciat, vel melius quam faciat.

 

I. Superius enim dictum est quod Deus dicitur omnipotens, quia potest omnia quae posse est suae potentiae possibile. Sed beatus Augustinus assignat aliam rationem, scilicet quia potest facere quicquid vult, vel quicquid vult se posse facere. Sed Magister dicit in Sententiis quod non debet ita fieri suppletio, scilicet quod dicatur omnipotens, quia potest facere quicquid vult facere, vel quicquid vult se posse facere. Hoc enim potest beatus Petrus, cum sit beatus. Sed ideo dicitur omnipotens, quia potest facere quicquid vult fieri.

 

Sed videtur quod neutra istarum rationum sit sufficiens. Deus enim in quantum est omnipotens, est potentissimus. Et in hoc quod potentissimus, est summe potens. In hoc autem quod dico summe potens, intelliguntur quatuor : 1° Amplitudo potentiae. Summa enim potentia non est coartata circa alterum oppositorum, sicut potentia calefaciendi quae est in igne, coartata est circa calefacere tantum. Non enim se habet ad non calefacere nec ad aliquid aliud genus rerum primo nisi ad calefacere. Potentia enim Dei ita ampla est quod ei sunt subiecta omnia genera rerum. Aliter enim non esset summe potens.

2° In hoc etiam quod est summe potens, intelligitur remotio cuiuslibet auxilii extrinseci, quia si ad hoc quod faceret aliquid, indigeret aliquo extrinseco, sine huius auxilio non posset Deus facere illud. Et sic non esset summa potentia, quia aliquid de impotentia esset admixtum.

3° Similiter in hoc « summe potens » intelligitur remotio coactionis extrinsecae. Cogens enim, in hoc quod cogens, potentior est eo qui cogitur.

4° In hoc etiam intelligitur remotio cuiuslibet prohibitionis extrinsecae, quia si aliquid extrinsecum posset prohibere quin Deus faceret aliquid, illo prohibente, Deus non posset facere illud. Et sic aliquid impotens esset admixtum potentie divinae. Et ita haec quatuor intelliguntur in hoc quod dico summe potens, scilicet summa amplitudo potentiae, remotio auxilii extrinseci, remotio coactionis extrinsecae, remotio prohibitionis extrinsecae.

 

Sed cum idem sit Deum esse ,summe potentem et omnipotentem, ergo in hoc quod dico omnipotens, intelliguntur quatuor. Sed per hoc quod dicitur Deum posse omnia, non intelligitur nisi primum, scilicet amplitudo potentiae. Per hoc enim non intelligitur aliqua remotio. Non ergo Deus dicitur omnipotens ex hoc pure quod ipse potest omnia. Eodem modo probatur quod Deus non dicitur omnipotens ex hoc pure et praecise quod ipse potest facere quicquid vult, quia per hoc non intelligitur amplitudo potentiae.

Quod concedimus, dicentes quod ex hoc dicitur Deus omnipotens quod per se potest omnia, ut per hoc quod dicitur Deus posse omnia, intelligatur amplitudo potentie divinae. Per hoc quod dicitur « per se », intelligitur remotio trium praedictorum. Eodem modo dicimus quod ideo dicitur omnipotens sive summe potens, quia per se potest facere quicquid vult facere, ut sic quatuor praedicta intelligantur.

 

II. Item dicunt quidam, sicut dicit Magister in Sententiis, quod Deus non potest aliud facere quam faciat, nec potest aliquid melius facere quam facit. Et hoc volunt probare multipliciter.

Primo sic. Nihil potest Deus facere quod non sit bonum et iustum fieri. Sed quicquid est bonum et iustum fieri ab ipso, facit ipse, quia omne bonum et iustum est ab ipso. Ergo Deus non potest aliquid facere nisi illud quod facit.

Item nihil potest Deus facere nisi quod iustitia sua exigit. Sed quicquid iustitia sua exigit, ipse facit ; ergo Deus non potest aliud facere nisi illud quod ille facit.

Item Deus non potest aliquid facere nisi quod ipse debet. Sed quicquid debet, ipse facit, quia nihil dimittit de hiis ; ergo non potest etc.

Talia multa argumenta ponit Magister in Sententiis, quae omnia sunt eiusdem iudicii.

Dicimus quod prima est duplex, haec scilicet : Deus nihil potest facere quod non sit iustum et bonum fieri. Si enim hoc verbum « sit » significat actualem convenientiam sive inhaerentiam, falsa est. Si vero significat naturalem coherentiam, vera est. Sicut haec est duplex : ire ad ecclesiam est bonum. Hoc verbum « est » significat naturalem cohaerentiam, et ideo nullo eunte ad ecclesiam, vera est. E converso autem media propositio est vera, scilicet secundum quod hoc verbum «est» significat actualem cohaerentiam. Et ita patet quod prima argumentatio non valet, impediente fallacia aequivocationis.

Eadem ratione non valet secundum argumentum vel tertium, quia hoc verbum « exigit » vel hoc verbum « debet » possunt in se includere copulam naturalis cohaerentiae vel inhaerentiae. Et sic distinguendae sunt primae propositiones, ut praedictum est.

 

Sed praeter hoc notandum est quod hoc verbum « debet » improprie dicitur de Deo, quia connotat proprie obligationem. Deus autem non est nobis obligatus, nisi sua promissione, id est ex sua propria bonitate, quod non est proprie obligari. Unde is est sensus : Deus non facit nisi illud quod debet, id est nisi quod eius bonitati est conveniens. Haec scilicet est duplex propter hoc verbum « est », quoniam dupliciter potest accipi, ut predictum est.

Sed obicitur sine predicto sophismate sic. Si Deus facit aliquid, illud est actualiter iustum et bonum fieri. Ergo Deus non potest aliquid facere nisi quod est actu iustum et bonum fieri. [Sed quicquid est actu bonum et iustum fieri] a Deo, ipse facit illud. Ergo Deus non potest facere nisi illud quod ipse facit.

 

Solutio. Dicimus quod haec argumentatio non valet : si Deus facit aliquid, illud est actu iustum et bonum fieri ; ergo Deus non potest facere nisi illud quod actu est iustum et bonum fieri. Et est simile : si iste videt asinum, iste asinus est ; ergo non potest videre asinum, nisi illum qui est. Et est in talibus argumentationibus fallacia univocationis, quia in primis propositionibus haec coniunctio « si » respicit terminos in sua communi significatione et in sua suppositione naturali ; sicut patet in hac : si antichristus est homo, antichristus est homo qui est, sed antichristus potest esse homo, ergo antichristus potest esse homo qui est, quia in conclusione in actuali sua suppositione termini inspiciuntur.

Item volunt aliqui probare quod Deus non potest aliquid melius facere quam faciat sic : quia ad bonum pertinet bene facere, ergo ad optimum pertinet optime facere ; ergo quicquid facit Deus, optime facit ; et non potest aliquid melius facere quam optime ; ergo Deus non potest melius facere quam faciat.

Sed contra. Dicit beatus Augustinus quod Deus potuisset fecisse hominem talem qui non posset peccare, et talis melior esset. Ergo Deus potuit melius facere hominem quam fecerit.

 

Solutio. Haec est duplex : Deus potuit melius facere hominem quam fecerit. Si hoc adverbium [« melius »] determinet verbum secundum habitudinem quam habet ad nominativum, vera est, quia Deus non potest facere meliori ratione et voluntate aliquid quam faciat. Quicquid enim facit, aeterna ratione, quae ipse est, facit. Similiter quicquid faciat summa et aeterna voluntate quae ipse [est], facit. Vel potest hoc adverbium « melius » determinare verbum secundum habitudinem in qua significat rem suam respectu rei accusativi. Et secundum hoc haec est falsa : Deus non potest aliquid melius facere quam faciat, quia potuit hominem facere melius quam fecerit, quia meliorem potuit facere.

 

Sed quaeritur : cum Deus sit optimus, quare non facit omnia optime ?

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod Deus omnia optime facit in ordine suo. Licet enim dignior et melior sit creatura caelum quam terra, terra tamen in suo ordine optima est. Non enim posset aliquid intelligi melius ad officium terrae quam sit terra, neque aliquid melius ad officium solis quam sol. Et propter hoc dicitur in Genesi quod Deus vidit omnia quae fecerat, et erant valde bona. Omnia enim sunt optima in suo ordine, licet de quibusdam non possumus videre illam bonitatem perfectam quam habent in ordine suo.