Distinctio XXXV — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XXXV
SUMMA DISTINCTIONIS TRIGESIMAE QUINTAE
Completa determinatione de donis in generali, atque in speciali de dono timoris, quod est in appetitu superiori, modo prosequitur in speciali de donis perficientibus intellectum, quae sunt sapientia, scientia, et habitus intellectualis, supernaturalis, infusus, qui intellectus vocatur : quorum definitiones seu descriptiones inducit, et qualiter ab invicem distinguantur ostendit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum ista sunt dona Spiritus Sancti.
Videtur quod non.
Primo, quia sunt habitus naturales et virtutes intellectuales, de quibus in Ethicis tractat Philosophus, qui etiam metaphysicam vocat sapientiam, et primo Posteriorum definit scientiam, quod sit cognitio rei per causam.
Secundo, Apostolus sapientiam et scientiam computat inter dona gratiae gratis datae, quae sine caritate queunt haberi ; dona autem caritati semper coniuncta sunt.
Videtur quoque quod definitiones in littera positae, sint ineptae, cum dicitur : Sapientia est rerum divinarum humanarumque notitia. Creati enim et increati non est una notitia, cum sint obiecta infinite distantia.
Circa haec scribit Albertus :
Triplex ponitur definitio sapientiae. Prima est : Sapientia est cognitio divinorum. Secunda : Sapientia est in cognitione et dilectione eius quod semper et immutabiliter manet, quod utique Deus est. Gregorius quoque : Sapientia, ait, est donum spe et certitudine aeternorum mentem reficiens. Harum descriptionum prima respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis : quia non ponitur tantum in genere uno, sed in diversis. Idcirco secunda respicit ea quae ponuntur in genere affectus, quae sunt cognitio et dilectio, id est dilecti cognitio, quae propria est intellectus et affectus, et non solius affectus, sicut caritas in simplici est affectu. Tertia autem descriptio datur per effectum consequentem ipsum donum : ideo non designat quidditatem sapientiae, sed propriam operationem eius. Itaque sapientia non est fides, quamvis sit de eisdem : est enim aliud lumen. Imo sicut fides est lumen sub quo videntur articuli, sic sapientia ista est quoddam lumen supernum infusum sub quo videntur atque gustantur divina per experientiam. Sicque sapientiae donum est gustus Dei in donis suis, quemadmodum divinus Dionysius de beato asserit Hierotheo, quod patiendo, experiendo et gustando divina, didicit ea. Lumen igitur lucens et calefaciens ad huiusmodi cognitionem, est sapientia quae est donum, quia in fide non ita gustatur Deus. Cognitio etiam divinorum quam habent mali atque gentiles philosophi ac Iudaei, est cognitio speculativa et habitus acquisitus per studium et doctrinam, nec est lumen ignitum faciens experimentum dulcedinis Dei in donis suis quibus sanctificat animam. Haec est sapientia salutaris proprie dicta, quae circa divina versatur, et differt a dono scientiae, quae est lumen divinum ad cognoscendum operabilia ad hanc vitam spectantia : ideo docet idonee conversari inter iniquos.
Donum quoque intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem creaturae in qua resultat Deus per gratiam sive per gloriam, ut est spiritualis intellectualisqne creatura : in quo lumine gratuite cognoscimus dispositiones caelestium, et tendimus in Deum sicut disponentem.
Insuper differt scientiae donum a virtute prudentiae : quia scientia ista est qnoddam lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur operabilium rationes pertinentium ad bene vivendum. Idcirco se habet ad prudentiam sicut perfectior et melior habitus operabilium. Sed sicut fides est lumen ad credibilia, ita donum scientiae est lumen et simplex similitudo veritatis divinae atque aeternae iustitiae, sub quo videntur divinae rationes operabilium per nos, quae pertinent ad modum vivendi sobrie ac meritorie, sicut dicit Apostolus : Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Haec ergo scientia est tantum de his quae sunt operabilia per nos : nec est tamen prudentia, quia prudentia innititur rationibus humanis, accipitque directionem ab illis ; non autem scientia, quia divino innititur lumini, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas. Aliter quoque regit prudentia, et aliter ista scientia, et ad aliud quoad proximum finem : quia prudentia regit per rationes iuris humani, et ad honestum secundum statuta civitatum et plebiscita ; scientia vero per rationes divinas, atque ad sanctam conversationem commendantem se ad omnem conscientiam hominum, sicque magis respicit sanctum quam honestum.
Praeterea si quaeratur, an ista scientia versetur circa Christi humanitatem ; dicendum, quod non est de Christi humanitate, nisi in quantum illa humanitas est exemplar regens ac dirigens vitam nostram in opere et doctrina. Si vero humanitas Christi consideretur ut Verbo aeterno unita, sic in ea sapor est deitatis, et ad sapientiae pertinet donum.
Hoc etiam advertendum, quod prudentiae, quae est cognitio practica agibilium, correspondent duo dona. Prudentia namque civilis est utens rationibus iuris naturalis et humani, sed non elevatur ad rationes quae divinitus inspirantur, nisi per donum Spiritus Sancti. Haec autem rationes quae divinitus inspirantur, certissimae sunt. Et hoc contingit dupliciter : primo, secundum ea ad quae omnes tenentur, et ita elevatur per donum scientiae ; secundo, penes ea ad quae non omnes tenentur, sicque exaltatur per donum consilii.
Denique consilium donum est, prout dicitur quasi active, a dando consilium ; non ut passive accipitur, a recipiendo consilium. Et primo modo significat plenitudinem quamdam luminis dirigentis in dubiis : sicque fuit in Christo, et exemplariter est in Deo. Sed secundo modo sumptum consilium, est dubitantis et ignorantis naturae, ut asserit Damascenus. Actus autem consilii in quibus ab aliis donis differt, sunt per lumen divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis, ad quae facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem prudentiae : sicut omnia vendere et dare pauperibus, atque in talibus desuper moveri ac regi. Dirigitque consilium istud fortitudinis donum. In magnis enim, in quibus non sufficimus sine adiutorio speciali, et ad quae non omnes tenentur, dirigit donum consilii, quod est lumen dirigens in aggressu arduorum supra industriam hominis elevatorum, quae ad statum perfectionis Christus, Dei Sapientia, promulgavit. Et hoc consilium donum est quod accipiunt fideles a Spiritu Sancto ut impleant evangelica Christi consilia. Alio modo consilium nominatur generalis praeordinatio faciendorum cum praevisione exitus operis ac finis, et hoc consilium non est donum.
Haec Albertus.
At vero Thomas respondendo ad istud, utrum sapientia sit donum :
Sapientia, inquit, secundum nominis sui usum importare videtur eminentem quamdam sufficientiam in cognoscendo, ut et in se certitudinem habeat de magnis et mirabilibus quae aliis sunt ignota, et possit de omnibus iudicare (quoniam unusquisque bene iudicat quae cognoscit), possit et alios per eamdem eminentiam ordinare. Haec autem sufficientia in quibusdam est per studium et doctrinam vivacitati intellectus adiuncta, talisque sapientia a Philosopho sexto Ethicorum ponitur virtus intellectualis. In quibusdam vero sufficientia talis accidit per quamdam ad divina affinitatem, sicut de Hierotheo S. Dionysius refert. De talibus ait Apostolus : Spiritualis homo iudicat omnia ; Ioannes quoque apostolus : Unctio eius docebit vos de omnibus. Denique, sicut sapientia quae est virtus intellectualis, se habet ad intellectum principiorum, ita quod ipsum quodammodo comprehendit, ut septimo dicitur Ethicorum, secundum quod ex principiis negotiatur circa altissima et difficillima, atque de his quodammodo ordinat alia, in quantum cuncta reducit ad unum principium, et eius est disputare contra negantes ipsa ; ita sapientia quae est donum, se habet ad fidem, quae est cognitio simplex articulorum, qui sunt principia totius sapientiae christianae. Procedit enim sapientiae donum ad quamdam deiformem contemplationem, et quodammodo explicitam, articulorum quos fides sub quodam modo involuto tenet secundum humanum modum. Quod autem sapientia in littera appellatur pietas seu latria, praedicatio est non per essentiam, sed per causam.
Cumque sapientiae sit de aliis iudicare ac ordinare, oportet eam esse de rebus altissimis ac divinis, quia iudicium de rebus fieri nequit nisi per ea quae sunt lex et regula rerum ipsarum. Superiora autem semper sunt regula inferiorum. Hinc quamvis intentio quandoque ab infimis incipiat et ad suprema ascendat, iudicium tamen nunquam perficitur nisi per superiora, in quae inferiora resolvuntur. Est quoque aliquid altissimum vel simpliciter, ut increatum, de quo proprie est sapientia ; vel in certo genere, et instructus in illo, vocatur sapiens in genere tali.
Denique, sapientia quae est donum, essentialiter et subiective est in intellectu. Attamen cum includat unionem cum divinis, quantum ad hoc respicit voluntatem, et dicitur esse in ea quantum ad suum complementum.
Praeterea intellectus est donum. Intellectus namque secundum nomen suum cognitionem designat pertingentem ad intima rei. Unde cum sensus et imaginatio occupentur circa accidentia, quae quasi circumstant rei essentiam, intellectus pertingit ad ipsam essentiam. Idcirco, secundum Philosophum tertio de Anima, obiectum intellectus est quod quid est. Verum in apprehensione essentiae est differentia. Aliquando enim apprehenditur essentia per se ipsam : qui modus cognoscendi convenit substantiis separatis, quae ob hoc intelligentiae nuncupantur. Interdum vero ad intima rei non pervenitur nisi per circumposita, sicut per ostia quaedam : qui modus hominibus convenit, qui ex effectibus et proprietatibus rei procedunt ad essentiae eius notitiam. Quod cum fiat per discursum, apprehensio hominis ratio vocatur, ita quod si aliqua sine discursu cognoscit, horum non dicitur esse ratio, sed intellectus. Et primo modo intellectus potentia est ; secundo, habitus primorum principiorum vocatur. Quemadmodum etiam mens humana ad rei essentiam non pertingit nisi per accidentia, ita nec ad spiritualia nisi per corporalia. Hinc fides, quae spiritualia per speculum in aenigmate apprehendit, humano modo perficit mentem ; et ideo virtus est. Si vero supernaturaliter mens in tantum elevetur, ut ad spiritualia capienda introducatur, hoc est supra modum humanum, et fit per donum quod dicitur intellectus : qui ut donum, est habitus supernaturalis infusus, qui de auditis mentem illustrat, ut instar primorum principiorum audita mox approbentur.
Praeterea si quaeratur, an donum hoc habeat actum specialem ; dicendum, quod vis intellectiva ad spiritualia duobus modis ingreditur. Primo per viam remotionis seu abnegationis, removendo corporalium proprietates a spiritualibus rebus. Secundo, intuitum in ipsa spiritualia pro posse figendo. Et primus modus potissime convenit statui vim, quia in hoc perficitur cognitio viae, ut intelligamus Deum super omnia corporalia atque creata incomparabiliter elevatum. Ad secundum autem modum pertingere non valemus in via hac, potissime quoad Deum, quem hic non nisi per creata possumus contemplari. Quod tamen infirmam mentem dulciter refocillat. Nempe ut de Animalibus scribit Philosophus, amans in parva apprehensione amati plus delectatur, quam in magna notitia aliorum. Idcirco, ut ipse subiungit, modicum illud quod de substantiis separatis cognoscimus, desiderabilius delectabiliusque consistit, quam quidquid de aliis rebus scimus.
Insuper donum intellectus a dono sapientiae differt, quoniam intellectus simplicem apprehensionem importat ; sapientia vero plenitudinem quamdam certitudinis ad iudicandum de apprehensis. Ideo intellectus pertinere videtur ad viam inventionis, sapientia ad viam iudicii. Cumque iudicium nequeat esse de apprehensis nisi per suprema, quibus sapiens coniungitur mente, ut quasi in superiori locatus, de omnibus iudicet, quae unio fit per dilectionem ; ideo sapientia est principaliter circa divina, in quibus habet delectationem ex dilectione causatam. Intellectus autem indifferenter est circa omnia apprehensa, et quantum in se est, non importat delectationem in eis ex amore causatam.
At vero scientia ut est donum, est de rebus creatis. Et sicut in sensibus corporis ille qui pertinet ad esse, est in omnibus membris, scilicet tactus ; illi autem qui sunt ad bene esse, sunt tantum in capite, per quod alia membra reguntur : ita est de donis gratuitis quae in Ecclesia dantur. Ea namque quae sunt de necessitate salutis, dantur Christi fidelibus universis ; quae autem pertinent ad bene esse, ut gratiae gratis datae, non dantur omnibus Christi membris, ut gratia miraculorum, sed praeordinatis ad hoc ad fidei aedificationem. Cum ergo scientia ista sit donum, et sit circa creata, de ratione eius est illa scientia quae est necessaria saluti. Ad salutem vero necessarium non est scire entium quidditates et definitiones, sed quid agendum, quid vitandum exsistat. Idcirco est practica, non contemplativa, et per eam homo certitudinem accipit de agendis et dimittendis ; et in hoc a prudentia differt, quae coniecturaliter et aestimative magis quam certitudinaliter iudicat de agendis. Hinc donum hoc a certitudine iudicii nomen sortitur. Scientia demum quae ad defensionem fidei ordinatur, est gratia gratis data, de qua ad Corinthios testatur Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae ; quae non est de necessitate doni, sed perfectione fidei : qua scientia multi non pollent qui fidem habent, ut in textu asserit Augustinus.
Porro si quaeratur, an in scientia humanorum sit aliquid noxiae curiositatis ; dicendum, quod scire quantum in se est, nunquam est malum, et per consequens nec addiscere : quoniam cuius generatio mala est, ipsum quoque est malum. Sed per accidens contingit esse peccatum in sciendo seu addiscendo. Quod potest esse vel ex parte cognoscibilis, vel ex parte cognoscentis. Ex parte cognoscentis est accidens duplex. Unum, quando ex occupatione in studio alicuius scientiae impeditur quis ab exsecutione eius ad quod tenetur : ut si iudex propter studium geometriae desisteret a causis expediendis, vel sacerdos a confessionibus audiendis quando eas audire tenetur. Aliud est, quando propter delectationem in aliqua scientia veniret ad contemptum illius quod revereri Oportet : quemadmodum Hieronymus tantum delectabatur in ornatu verborum Tullii, quod despexit stilum simplicem Prophetarum ; sicut et accidit illis qui in tantum rationibus adhaerent humanis, quod a fide recedunt. Ex parte quoque cognoscibilis est accidens triplex. Unum, dum cognoscibile de facili ad malum inclinat, et in se parvae utilitatis exsistit. Idcirco prohibitae sunt magicae artes, ne homo in earum exercitium dilabatur. Aliud, quando cognoscibile est supra potentiam cognoscentis, iuxta illud Ecclesiastici : Altiora te ne quaesieris. Tertium, quando in se nullius est utilitatis, ut contingentia hominum facta : ideo curiosi dicuntur scrutatores conscientiarum proximi. Verum in omnibus his contingit, ut quod uni est curiosum, non sit curiosum alteri : quoniam quod excedit intellectum unius, non transcendit intellectum alterius ; et aliquid est utile uni, quod non alii ; sic et aliquid de facili in peccatum praecipitat unum, quod non alium.
Insuper de consilio quaeritur, an sit donum, et qualiter distinguatur a dono scientiae ; an etiam maneat in patria. Respondendum ad primum, quod iuxta Philosophum tertio Ethicorum, consilium est quaestio de operabilibus per nos, non tamen de omnibus illis. Quae enim determinata sunt, ut litterarum figurae, non veniunt in dubitationem qualiter fieri debeant. Similiter cum finis sit primum movens agentem in cunctis operabilibus, non est consilium de fine, quemadmodum nec in aliis scientiis est quaestio de principiis illius scientiae. Sed de his quae sunt ad finem, exstat consilium. In quibus homo recte consiliatur, si debitum finem praestituat, et media ad finem accommoda inveniat, ut non faciat mala propter bona, et tempus sit conveniens rebus agendis, nec per diuturnitatem consilii tempus agendi pertranseat : ad quam consilii rectitudinem perducit eubulia, ut sexto Ethicorum habetur. Sed quia operabilia humana sunt contingentia, et possunt deficere ne ad finem perducant intentum ; ideo certitudo consilii non est quid humanum, sed divinum, cuius est per certitudinem eventus contingentium praevidere. Idcirco oportet ut ad certitudinem talem mens elevetur supra modum humanum, instinctu Spiritus Sancti. Qui enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Idcirco consilium donum est.
Denique donum hoc a scientiae dono distinguitur. Habitus namque dirigentes in vita activa, distinguuntur quantum ad tria. Primo, quantum ad modum operandi : sicque scientia et consilium ut sunt doua, distinguuntur a virtutibus prudentia atque eubulia, quoniam dona illa operantur modo superhumano, virtutes modo humano. Secundo distinguuntur quantum ad aclus seu vias quae exiguntur ad directionem, quae sunt, invenire et iudicare : sicque consilium quod consistit in inveniendo, distinguitur a scientia, quae consistit in iudicando de inventis a consilio. Tertio, quantum ad medium : sicque distinguitur sapientia a scientia, in quantum sapientia quandoque dirigit in agendis per rationes aeternas, scientia per rationes inferiores.
Amplius, sicut alia dona exsecutiva in vita activa, manebunt in patria circa mensuram ex qua est modus agendi eorum in actibus suis, non autem circa materiam propriam, quoniam fortiludo nullam difficultatem in patria sustinebit ; ita in scientia atque consilio, quia in patria non manebunt eorum actus, nec contingentia operabilia dubia, in quibus nunc iudicant et inveniunt. Ideo non oportet quod ibi sit dubitatio aut discursus. Sed manebunt in hoc quod se convertent ad illum a quo fuit eorum certitudo in iudicando et inveniendo supra modum humanum ; et erunt actus scientiae circa Deum ipsum in quantum ipse est regula in iudicando ; actus vero consilii erunt circa ipsum secundum quod est illuminans ad inveniendum.
Haec omnia Thomas in Scripto.
In secunda vero secundae, quaestione quadragesima quinta, de dono sapientiae scribit diffuse quae in praeinductis virtualiter continentur, et addit :
Sapientia importat rectum iudicium per rationes divinas, ut quod Deus est diligendus super omnia, quoniam ipse est super omnia infinite et incomparabiliter bonus, et quoniam ipse praecepit hoc. Rectitudo autem iudicii habetur dupliciter. Primo, per plenum usum rationis : sicque bene iudicat de castitate qui in morali scientia doctus est. Secundo, per connaturalitatem affectus eius qui iudicat, ad id de quo profert iudicium : et ita de castitate iudicat bene qui exercitatus et radicatus est in ipsa castitatis virtute. Consimiliter de rebus iudicare divinis per rationis inquisitionem, pertinet ad sapientiam quae est habitus intellectualis ; sed bene iudicare de ipsis per connaturalitatem affectus, est sapientiae quae est donum. Cuius connaturalitatis seu conformitatis causa est caritas : ideo sine caritate et gratia gratum faciente, sapientia ista nequit haberi. Unde in libro Sapientiae asseritur : In malevolam animam non introibit sapientia.
Hinc omnes qui caritatem et gratiam habent, donum quoque sapientiae habent secundum aliquem gradum, ita quod de rectitudine iudicii circa divina et ordinationem rerum humanarum tantum acceperunt, quantum requiritur ad salutem ipsorum. Nam summo bono iudicant finaliter inhaerendum, et secundum divina praecepta suas ordinant actiones. Alii dono sapientiae altius illustrantur, ita ut quaedam profunda divinorum mysteria contemplentur, atque in actibus humanis alios quoque dirigere valeant, sicut ait Apostolus : Sapientiam loquimur inter perfectos ; itemque, Alii per Spiritum datur sermo sapientiae. Nec commune est omnibus, sed potius pertinet ad gratias gratis datas, nisi fiat per praefatam connaturalitatem et conformitatem affectus ad veritatem doctrinae.
Ex his innotescit, quod quamvis sapientia ista sit principaliter speculativa, est tamen secundario practica. Nempe ut duodecimo de Trinitate asserit Augustinus, superior pars rationis deputatur sapientiae, inferior autem scientiae. Superior quoque pars rationis intendit rationibus divinis et aeternis consulendis et inspiciendis : conspiciendis, in quantum contemplatur divina secundum se ; iudicandis, secundum quod per divina iudicat de humanis, dirigendo actus humanos per leges regulasque divinas.
Haec Thomas in Summa.
Insuper in secunda secundae, quaestione octava :
Cognitio (inquit) sensitiva in hoc differt ab intellectiva, quod sensitiva cognitio est circa qualitates rei exteriores, et circa accidentalia rei ; intellectus vero designat intimam rei notitiam. Etenim intelligere quasi intus legere dicitur : hinc vis intellectiva intuetur essentiam rei sub exterioribus formis latentem. Multa sunt autem ad quae naturale lumen intellectus non valet pertingere : ideo supernaturali indiget lumine, quod dicitur donum intellectus : quod ita se habet ad ea quae supernaturaliter cognoscuntur, quemadmodum lumen naturale ad ea quae naturaliter sciuntur.
Hoc donum intellectus stat simul cum fide. Nam quaedam cadunt sub fide directe, sicut articuli ; quaedam secundario, ut quae ordinantur ad fidem, sicut cetera omnia in Scripturis contenta. Dupliciter quoque dicitur aliquid intelligi. Primo perfecte, ut dum essentia rei in se ipsa clare cognoscitur : sicque ea quae directe sub fide cadunt, in hac vita intelligi nequeunt. Secundo imperfecte, quia natura rei in se non videtur, nec veritas propositionis intelligitur qualiter sit ; agnoscitur tamen, quod ea quae foris apparent per sensum aut rationem naturalem, veritati fidei non contrariantur nec praevalent : et sic ea quae fidei sunt, intelligere dicimur.
Praeterea sicut de dono sapientiae dictum est, quod principaliter sit speculativum, secundario practicum in quantum per ipsum diriguntur et ordinantur actus humani ; ita de dono intellectus tenendum est, quia et actus humani cadunt sub fide in quantum ordinantur ad fidei finem. Et donum intellectus respicit eos, quia per donum intellectus rationes fidei et argumenta credibilium cognoscuntur : et ita per donum hoc ea quae fidei sunt, quodammodo perspiciuntur ac penetrantur.
Estque hoc donum, secundum aliquem gradum, in omnibus caritatem habentibus : quod et de singulis donis est sentiendum.
Praeterea, scientia quaedam est unum de septem donis Spiritus Sancti. Gratia namque perfectior est quam natura : ideo gratia non deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Circa veritatem autem naturaliter agnitam, dupliciter perficitur intellectus : primo, quod eam cognoscit ; secundo, quod recte iudicat de eadem. Conformiter in his quae fidei sunt, intellectus duobus modis perficitur. Primo, ipsa credenda sane accipiendo : quod ad donum pertinet intellectus. Secundo, de eis recte iudicando, et credenda a non credendis veraciter discernendo : et tale iudicium de creatis credendis, ad donum spectat scientiae. Et sicut scientia Dei non est discursiva nec ratiocinativa, sed absoluta et simplex ; sic ista scientia non est discursiva, sed divinae scientiae similis, tanquam radius et participata similitudo illius. At vero circa divina assignatur duplex scientia : una iam dicta, quae proprie donum est ; alia, per quam homo scit ea quae fidei sunt declarare, probare, defendere, quae est donum gratiae gratis datae, ut patuit.
Proinde certum de re iudicium ex cognitione suae causae potissime sumitur : ideo secundum ordinem causarum est ordo iudiciorum. Et sicut causa prima causa est causae secundae, ita de causa secunda iudicatur ex notitia causae primae. De prima vero causa iudicari non potest per aliam causam : hinc iudicium rei per primam suam causam, primum perfectissimumque consistit. In his autem in quibus est unum perfectissimum, adaptatur eidem speciale aliquod nomen, et nomen generale inferioribus reservatur. Cumque nomen scientiae iudicium quoddam certum designet, et iudicium quod fit per causam primam ac summam, proprio nomine sapientia nuncupetur ; nomen scientiae reservatur iudicio quod de rebus creatis atque humanis habetur : ideo donum scientiae pertinet ad creata.
Denique de hoc dono, sicut de dono intellectus, dicendum, quod principaliter sit speculativum : utrumque enim ad fidei certitudinem ordinatur. Cumque formale fidei obiectum sit veritas prima, fides primo ac principaliter in contemplatione consistit. Sed quoniam veritas prima est ultimus hominis finis, propter quem omnia agimus, ideo fides ad operationem se extendit : sic et donum scientiae, per quam etiam in agendis dirigimur circa ca quae ad credibilia consecuntur. Itaque ad donum scientiae pertinet rectum iudicium de rebus creatis actibusque humanis, quod scilicet in eis non sit finis ultimus statuendus, sed quod ad summum bonum et veram beatitudinem ordinanda sint omnia ; et hoc iudicium non ex informi procedit notitia, sed formata per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ipsam notitiam. Haec est salutaris Sanctorum et devotorum scientia, iuxta illud Sapientiae : Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam Sanctorum.
Amplius, de dono consilii aliquid est tangendum, de quo in secunda secundae, quaestione quinquagesima secunda, habetur :
Dona Spiritus Sancti dispositiones sunt habituales quibus anima efficitur bene ac prompte mobilis a Spiritu Sancto, quia secundum Gregorium, dona in adiutorium dantur virtutum. Deus quoque unumquodque movet secundum ipsius rei naturam. Cumque rationali creaturae proprium sit per inquisitionem moveri ac pervenire ad veritatis notitiam, quae inquisitio consilium nominatur ; ideo Spiritus Sanctus per modum consilii creaturam movet rationalem in inquirendo verum ac bonum. Hinc consilium inter dona adnumeratur. Quamvis enim prudentia infusa seu acquisita, hominem dirigat in inquisitione consilii secundum ea quae homo attendere potest, ut sibi aut etiam aliis sit bene consiliatus : tamen cum homo considerare non valeat omnia singularia et circumstantia ac contingentia quae possunt occurrere, quia (ut scriptum est) cogitationes mortalium timidae, et incertae sunt providentiae nostrae ; ideo valde indigemus in inquisitione consilii moveri, dirigi ac iuvari a Spiritu Sancto cuncta infallibiliter cognoscente. Quod fit per consilii donum, quasi a Deo accepto consilio : quemadmodum minus prudentes a prudentioribus quaerunt et sumunt consilium. Quod donum, sicut et alia, plus abundat in uno quam alio, et ad ipsum quidam naturaliter sunt magis dispositi. Unde de Simone, fratre Iudae Machabaei, loquitur Mathathias : Ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii sit ; ipsum audite semper. Denique consilii donum correspondet virtuti prudentiae, eamque dirigit ac perficit.
Et si quaeratur, an manet in patria ; dicendum, quod alia est dispositio mentis humanae in via et motu, atque in termino motus et patria. Quocirca sciendum, quod quando movens est solum principium motus, et non causa formae ad quam motus terminatur, tunc motu cessante actio cessat agentis : sicut domo aedificata, aedificatio cessat artificis. Dum vero movens est causa formae quae est terminus motus, non cessat actio agentis forma inducta : nam aere illustrato, non cessat illuminatio solis. Et hoc modo Deus causa est cognitionis ac virtutum in nobis, non solum quamdiu infundit, sed quamdiu in ipsis manemus. Sicque donum consilii manet in patria, in quantum Deus omnipotens et aeternus directionem et cognitionem consilii continuat in Beatis, et item secundum quod desuper illuminantur de quibusdam effectibus pertinentibus ad providentiam Dei, quorum cognitio ad essentiam felicitatis non pertinet. Nec oportet ut in Beatis praecedat dubitationis anxietas, quia hoc ad consilium pertinet viatorum ex imperfectione eorum ; sed est in ipsis simplex nescientia, quam divinus Dionysius ponit in angelis, a qua secundum eumdem purgantur.
Haec idem ibidem.
Qui in eadem Summa, quaestione centesima vicesima prima, de dono loquitur pietatis :
Inter cetera ad hoc quoque movet nos Spiritus Sanctus, ut ad Deum filialem habeamus affectum ; quod per pietatis donum nobis confertur, quod correspondet iustitiae. Interdum vero pietas sumitur pro virtute morali per quam parentibus honor impenditur debitus, quem religio scu latria exhibet Deo ut creatori ; pictas autem ut patri, secundum illud ad Romanos : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Nihilo minus pietas ista ex consequenti extendit se ad homines, secundum quod ad Deum pertinent, utpote Sanctos honorando, miseris condolendo ac succurrendo. Et manet hoc donum in patria quantum ad eius actum principalem, qui est Deum revereri filiali affectu.
Postremo, de dono fortitudinis in Summa eadem testatur, quaestione centesima tricesima nona :
Fortitudo uno modo est virtus moralis medium servans in periculis mortis, et passionem timoris refrenans atque audaciam moderans. Movetur autem animus hominis ad hoc, non solum imperio directioneque rationis, sed etiam movetur a Spiritu Sancto ad hoc quod perveniat ad finem cuiuslibet boni operis inchoati, et cuncta evadat pericula : quod naturalem excedit virtutem, praesertim cum homo in ipsa morte vinci possit ac opprimi. Sed hoc Spiritus Sanctus agit in homine, perducens eum ad vitam aeternam, quae est ultimus finis, huiusque rei fiduciam cordi infundit, quae aufert timorem contrarium. Et quoad hoc, fortitudo est donum et differt a fortitudine quae est virtus, quae animum perficit ad quaecumque pericula sustinenda, sed praefatam fiduciam nequit praestare. Actus quoque fortitudinis quae est donum, in patria, est perfrui plena securitate a malis atque laboribus. Dona quippe Spiritus Sancti eosdem actus non habent in via et patria : quia in patria actum habent circa ultimi finis fruitionem, in via vero circa materias proprias. Dirigitur autem donum fortitudinis a dono consilii, quod praecipue est de melioribus bonis.
Haec Thomas.
Quibus in omnibus consonat Petrus.
Richardus quoque concordat, et aliqua addit vel planius exprimit :
Obiectum (inquiens) doni sapientiae principale atque primarium est Deus sub ratione veri excitativi voluntatis ad eius saporosam dilectionem. Ideo Deus sub ratione veri absoluti non est obiectum sapientiae huius. Actus quippe sapientiae huius est contemplari Deum non quocumque modo, sed ex dilectione cum quadam experimentali suavitate in affectu. Quoniam tamen per sapientiae donum non contemplatur homo Deum solummodo absolute, sed etiam secundum rationes aeternas in quantum sunt regulae secundum quas homo debet se regere circa inferiora ; idcirco ex consequenti haec sapientia respicit inferiora, prout per divinas regulas dirigit actus humanos.
Praeterea, sicut in cognoscibilibus quae subsunt lumini naturali, intellectus, qui est habitus principiorum, se habet ad scientiam, quae est habitus conclusionum ; ita in cognitione supernaturali se habet fides ad sapientiae donum. Fides namque est habitus supernaturalium principiorum, quae sunt articuli fidei ; sapientiae vero donum est habitus illarum conclusionum quae ex illis principiis de Deo possunt concludi.
Scientia quoque quae est donum, primo et principaliter est respectu agibilium per nos, non in quantum dirigimur per principia cognita in lumine naturali, sed per principia cognita in lumine supernaturali, quae sunt articuli fidei : idcirco ex consequenti ad istam scientiam pertinet resolvere hominis actiones ad fidei articulos, tanquam ad principia directiva, et velut a posteriori formare ex agibilibus rationes ad corroborationem fidei in cordibus infirmorum, et contra fidei impugnatores.
Praeterea, donum pietatis principaliter est respectu Dei sub ratione summi patris. Sicut enim per latriam exhibetur Deo cultus, in quantum est Dominus ; ita per donum pietatis, in quantum est pater summus, non tantum secundum dictamen principiorum legis naturae, sed etiam secundum dictamen principiorum legis aeternae. Verumtamen, quoniam filius bonus non tantum exhibet cultum patri in se, sed etiam in sua similitudine ; idcirco ex consequenti per donum pietatis reddit homo proximo debitum cultum seu venerationem, in quantum insignitus est imagine summi patris.
Haec Richardus.
Circa haec scribit Bonaventura :
Sapientia quadrupliciter sumitur a philosophis et a Sanctis. Primo communiter, pro generali rerum cognitione. Et sic eam Augustinus definit, dicendo : Sapientia est rerum divinarum ac humanarum cognitio ; Philosophus quoque in Metaphysica, dicens : Sapiens est qui omnia novit secundum quod convenit. Secundo minus communiter, puta pro notitia aeternorum, ut cum ait Apostolus : Alii datur spiritus sapientiae. Sic etiam ait Philosophus : Sapientia est cognitio altissimarum causarum. Tertio proprie, pro cognitione Dei secundum pietatem : quae cognitio attenditur in latriae cultu per fidem, spem et caritatem. Quarto magis proprie, pro cognitione Dei experimentali : et ita est unum septem donorum Spiritus Sancti, cuius actus consistit in degustando dulcedinem Dei. Cumque ad gustum interiorem, in quo est delectatio, requiratur affectio ad uniendum, atque cognitio ad apprehendendum, hinc actus sapientiae huius partim est cognitivus, et partim affectivus : ita quod in cognitione inchoatur, et in affectione consummatur. Unde praecipuus actus doni istius est ex parte affectivae. Propter quod in Ecclesiastico dicitur : Sapientia doctrinae secundum nomen est eius, et non multis est cognita. Propter quod secundum Gregorium, sapientiae huius est mentem reficere. Et B. Dionysius contestatur, quod sapientiae huius est, esse amentem, quoniam melius circa Deum afficimur cognitione quae est per omnium ablationem ab ipso, quam per affirmationem alicuius de eo, prout in Mystica theologia docet. Sanctus quoque Bernardus ait caritatem in sapientiam proficere. Ideo sapientia non potest esse nimia : quia excessus in experimento suavitatis divinae laudabilis est, non vituperabilis, ut patet in viris contemplativis ac sanctis, qui prae nimia dulcedine Dei modo elevantur in ecstasim, modo sublevantur usque ad raptum, quamvis paucissimis hoc ipsum eveniat.
Praeterea, de dono scientiae advertendum, quod scientia quadruplex est. Una in intellectu pure speculativo, quae est scientia acquisita, super principia rationis fundata. Secunda consistit in intellectu inclinato ab affectu, et fundatur super principia fidei, quae sunt articuli : quae etiam acquisita est, ut est scientia Scripturarum. Tertia est in intellectu in quantum inclinat affectum ad operationem salubrem. Haecque fundata est super principia iuris naturalis, ordinans ad honestatem et rectitudinem vitae : quae scientia est ipsa prudentia. Quarta scientia est in intellectu consistens, secundum quod est inclinans et inclinatus : inclinatus a fide, et inclinans ad bonam operationem. Haec scientia fundatur super principia fidei, et ortum habet a gratia, estque donum Spiritus Sancti. Cuius doni actus est, ad bonam operationem dirigere iuxta exigentiam regulae fidei, ut est dirigere ad opera misericordiae, ut non tantum bona reddat pro bonis, ut dictat lex naturae, imo etiam bona pro malis, ut dictat lex gratiae, Christi exemplo. Hinc ad scientiae donum non solum spectat dirigere in agendis, sed etiam nosse ea quae fidei sunt, tanquam fundamenta suae directionis ; nosse quoque Christi humanitatem, tanquam suae directionis exemplar. Sicque triplex actus convenit dono scientiae secundum triplicem eius respectum : unus respectu obiecti, qui est dirigere in agendis ; secundus respectu fundamenti, videlicet nosse quae fidei sunt ; tertius respectu exemplaris, utpote Christum sequi.
Insuper, de dono intellectus pensandum, quod cognitio de Deo intelligi potest et haberi tripliciter : primo, per simplicem assensum ; secundo, per rationis adminiculum ; tertio, per contuitum simplicem. Primum est fidei, cuius est assentire. Secundum est doni intellectus, cuius est credita per rationem intelligere. Tertium est munditiae cordis, quae est beatitudo, cuius est Deum videre. Cumque rationes quibus iuvamur ad intelligendum credita, accipiantur non solum a conditionibus Creatoris, sed etiam creaturae, potissime spiritualis, quae Creatori similior est ; ideo donum intellectus (cuius actus est in contemplationem summi veri erigere per lumen spirituale, quod facit non solum assentire, sed et per congruas rationes credita intelligere), non solum attenditur in contemplatione creatricis essentiae, sed spiritualis etiam creaturae. Hinc patet, quod obiectum doni intellectus est verum aeternum ut intelligibile, non solum secundum proprias conditiones, sed item secundum conditiones creaturae spiritualis. Actus vero doni istius est contemplari verum creditum, quatenus devotius credatur ardentiusque diligatur, et etiam contemplari spiritualem creaturam modo praetacto.
At vero consilium accipi potest tripliciter : primo, pro actu consulendi ; secundo, pro re consulta, sicut cum dicimus, Hoc est consilium meum ; tertio, pro habitu qui extendit et dirigit animam ad eligendum prosequenda, atque ad fugiendum vitanda. Habitus autem iste est duplex : secundum diversitatem eligibilium, et secundum diversitatem modorum seu rationum eligendi. Nempe eligibilium quaedam sunt necessitatis, in quibus dirigit prudentia ; quaedam arduitatis, in quibus dirigit donum consilii, propter maiorem difficultatem in talibus. Sicque in electione potest quis dupliciter dirigi. Primum, secundum principia iuris naturalis : quod est virtutis politicae, puta prudentiae. Secundo, iuxta regulas iuris divini : et hoc est doni consilii, cuius actus est dirigere in electione agendorum seu vitandorum quae specialem habent arduitatem, secundum regulas iuris divini.
Insuper, fortitudo est unum donorum : est enim respectu ardui. Dicitur quoque arduum dupliciter : primo, quia laboriosum atque difficile, tanquam excellens et gravans facultatem potentiae ; secundo, quia est supra necessitatem, et statum excedit communem. Et utrumque arduum respicit fortitudo. Et primum arduum respicit secundum necessitatem praecepti ; secundum vero, per libertatem consilii. Primum etiam spectat ad fortitudinem ut est virtus ; secundum, ut est donum. Fortitudo demum ut est virtus, aggreditur ardua fortiter et suffert adversa propter conservationem iustitiae et honestatis ; fortitudo autem ut donum, propter perfectam Christi imitationem, seu quantum ad facta supererogationis. Quorum primum pertinet ad dictamen iuris naturalis et moralis ; secundum, ad consilium Dei seu adimpletionem consiliorum evangelicae legis, praesertim in adversitatibus et suppliciis tolerandis, sequendo Christum dicentem : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Denique, pietas multipliciter sumitur : primo pro cultu Dei, quem Graeci vocant θεοσέϐειαν ; consequenter vero pro misericordia circa indigentes ; item pro veneratione circa parentes seu alios. Sed prout ordinat mentem circa Deum, non est donum, sed idem quod latria. Nec etiam donum est prout ordinat circa parentes : imo sic est species quaedam iustitiae, quoniam sic ordinat secundum naturalis regulas iuris et obligatione necessitatis. In quantum autem versatur circa proximos, sic est donum et virtus diversimode : quia ut virtus, attendit in proximis conformitatem naturae indigentiamque penuriae ; sed ut donum, attendit in proximis imaginem Dei : sicque per donum pietatis est homo benevolus proximo quia Dei imagine insignitus est ; et benevolentiam habet ad illum, quae loco et tempore opportuno procedit in compassionis affectum atque in operis beneficium. Dirigitur autem donum pietatis dono scientiae, quod fundatur (ut dictum est) super principia fidei, et dirigit ad christiformiter conversandum. Hinc pietas ista consequenter consistit in benevola acceptione Scripturae et pia ac diligenti audientia eius, et etiam respectu Christi, ut eum ad memoriam reducat benevole. Sicque actus pietatis in his tribus consistit in exsequendo, quemadmodum actus doni scientiae consistit in tribus praetactis in cognoscendo ac dirigendo.
Haec Bonaventura.
QUAESTIO II
Quaeritur demum, An vita contemplativa sit dignior quam activa.
Videtur quod non.
Primo, quoniam quaedam est vita activa vitam contemplativam includens, et immediate fundata in ea, atque ex plenitudine eius procedens, ut vita praelatorum et praedicatorum, praesertiin episcoporum, quorum actiones multum perfectionis ac meriti superaddunt exercitiis vitae contemplativae : ergo vita activa praestantior et Deo acceptior est.
Secundo, B. Dionysius protestatur, quod omnium divinorum divinissimum est, Deo cooperatorem esse in reductione animarum ad ipsum : quod potissime fit per exercitia vitae activae.
Tertio, S. Gregorius loquitur, quod zelus animarum sacrificium est acceptissimum Deo : ergo actus huius zeli sunt placitissimi Deo ; qui actus ad vitam spectant activam.
Quarto, vita activa fructuosior est spiritualiterque fecundior quam contemplativa : nam plures convertit, ut ait Gregorius. In cuius signum Lia, per quam vita activa significatur, plures habuit proles quam Rachel, quae contemplativam vitam signavit.
Quinto, bonum commune divinius est quam bonum privatum : sed vita activa magis respicit bonum commune, ut patet in vita praesidentium et praedicantium aliis.
Sexto, vita activa deiformior est quam contemplativa : quia magis diffundit se, et alios magis regit, iuvat et salvat, quam vita contemplativa.
Septimo, purgare, illuminare, perficere, sunt actus hicrarchici ac divini qui pertinent ad praesidentes ac praedicantes, non ad monachos et pure contemplativos, ut divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia fatetur. In contrarium sunt multae auctoritates Sanctorum, et maxime quod Salvator in Evangelio asserit Mariam partem optimam (id est vitam contemplativam) elegisse. Nam et vita contemplativa est purior, quietior et futurae felicitati propinquior, conversationi angelorum summorum conformior, et ipsa est finis activae. Nec solum Augustinus, Gregorius et Bernardus cum aliis Sanctis, sed Plato etiam in Phaedone et Aristoteles in Ethicis hoc affirmant.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :
Comparatio contemplativae ad activam dupliciter fieri potest. Primo, secundum statum, ut comparetur status contemplativae statui activae. Et secundum hoc dicitur vir contemplativus, qui est habilis ad contemplandum, et de facili contemplatur ; activus autem, qui de facili agit, sed ad contemplandum habilis non est. Atque secundum hunc statum, contemplativus dicitur habere virtutes animi purgati, activus vero virtutes politicas et purgativas. Sicque contemplativa est melior quam activa, quoniam Lia habuit oculos lippos, id est virtutes non bene purgatas, sed Rachel erat pulchra facie, id est, virtutes habebat purgatas et serenatas. Cumque obicitur, quod vita activa est fructuosior, respondemus quod hoc dupliciter potest intelligi : primo, quod sit fructuosior, id est maiorem afferens fructum ; secundo, quod sit fructuosior, id est pluribus afferens fructum. Primo modo est falsum, quia contemplativa maiorem affert fructum suo subiecto. Secundo modo est verum ; sed tunc non sequitur, quod idcirco sit melior. Verumtamen in Scripturis aeterna beatitudo primo atque frequentius promittitur vitae activae, id est misericordiae operibus, ne desperent activi ad contemplationis celsitudinem pertingere non valentes. Denique, vitae activae opera non sunt per se meritoria et Deo accepta sine actibus vitio contemplativae, id est sine Dei contemplatione seu consideratione ac dilectione : imo sine interioribus actibus fidei, spei et caritatis, quibus colitur Deus et contemplative vivitur, vita activa efficaciam non sortitur, nec vitam promeretur aeternam. Hinc quod praedicatores sancti hauriunt in otio contemplationis, effundunt atque communicant in opere praedicationis. Idcirco episcopi domos habent extra civitates, tumultus et inquietationes hominum, ut vacent ibidem contemplationi, et hauriant in secreto quod effundant in publico.
Insuper fieri aliter potest comparatio ista, comparando actum vitae activae ad actum contemplativae in eodem homine, manente caritate eadem, et ita quaeritur, utrum opus activae in eodem homine, stante eadem caritate, sit melius opere contemplativae, aliis paribus. Respondemus, quod absolute loquendo, consideratis operibus activae secundum se, operibus quoque contemplativae secundum se, meliora sunt opera contemplativae. Sed consideratis operibus illis quantum ad speciales casus et circumstantias speciales, habent se ut excedentia et excessa : quia in aliquo casu utilius est alicui ac melius insistere operibus vitae activae quam contemplativae, aliquando autem econtra. Simpliciter tamen loquendo, contemplatio melior exstat quam actio.
Haec Antisiodorensis.
At vero Thomas :
Ex illa (inquit) operatione nominationem accipit vita rei vivae, quae principalis in ipsa est, quemadmodum animalium vita ponitur in sentiendo, quamvis etiam nutriantur ; et vita hominum in intelligendo, quamvis et sentiant : quod accipiendum est non solum secundum naturales potentias, sed et se’ eundum habitus superadditos. Hinc vita uniuscuiusque hominis consistit in eo in quo summum studium ac curam impendit, ut nono Ethicorum ait Philosophus. Sicque vitam sumendo, ipsa dividitur in contemplativam et activam. Nempe, cum vita humana ordinata (de qua loqui intendimus, quia de inordinata non loquimur, ut est vita voluptuosa, quae nec humana dicenda est, sed brutalis) consistat in operatione intellectus seu rationis ; et intellectiva pars duas habeat operationes, unam quae est ipsius secundum se, aliam qua vires regit inferiores : duplex erit vita humana, una consistens in operatione intellectus secundum se ipsum, quae vocatur contemplativa ; alia qua regit et ordinat inferiora, imperans eis, et haec nominatur vita activa. Unde secundum Philosophum sexto Ethicorum, agere proprie dicitur operatio quae imperata est a voluntate humana, in ipso operante consistens, non in exteriorem transmutandam materiam transiens, quia hoc esset factio, quae est operatio mechanicae artis. Morales namque virtutes quae in vita activa perficiunt, circa agibilia versantur.
Verum his obici potest, quia in libro de Civitate Dei, Augustinus addit tertium membrum, videlicet genus vitae ex utroque compositum. Respondetur, quod Augustinus ponit hoc tertium membrum non quantum ad diversitatem vitae, sed magis quoad diversitatem viventium. Etenim aliqui sunt qui exercitiis vitae activae principaliter insistunt, quamvis interdum contemplationibus vacent ; quidam vero postpositis curis activae, contemplationi principaliter student ; alii circa utrumque intenti sunt. Quaedam quoque sunt operationes quae includunt et requirunt utrumque, ut praedicatio et doctrina, quae a contemplatione inchoantur, et terminantur in activam, sicut a causa in effectum procedentes ; et hoc medium in extremis includitur.
Denique, cum voluntas sit motor omnium virium animae, actus potentiae intellectivae pertinent ad voluntatem tanquam ad causam motivam et praeacceptantem. Cumque vita contemplativa in cognitione seu contemplatione summi boni et primi veri consistat, certum est quod essentialiter in cognitiva seu intellectiva potentia sit ponenda, originaliter tamen et completive in potentia affectiva seu voluntate : nam et caritatem praeexigit, et actuali dilectione completur. Unde super Ezechielem ait Gregorius : Contemplativa vita est, caritatem Dei et proximi tota mente retinere, ab exteriori actione quie agibilibus est consistens, sive sint ad se, scere, ita ut nihil iam agere libeat, sed sive ad alterum. Nihilo minus principaliter calcatis curis omnibus, ad videndum faciem sui creatoris animus inardescat. Verum cum operatio media sit inter operantem et obiectum, tanquam perfectio operantis et perfectionem suscipiens ab obiecto, a quo speciem recipit ; idcirco ex duplici parte potest operatio cognitivae affectari. Uno modo, in quantum est perfectio cognoscentis ; talisque affectatio operationis cognitivae procedit ex sui ipsius amore : et sic erat affectio in vita contemplativa philosophorum. Alio modo, in quantum terminatur et refertur ad obiectum : sicque contemplationis desiderium procedit ex amore obiecti, quoniam ubi amor, ibi oculus, iuxta illud Matthaei : Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Et ita habet affectionem contemplativa vita Sanctorum, de qua sermo. Quae primo ac principaliter in contemplatione et in actuali amore summi boni summe amati consistit ; secundario autem, in consideratione et amore effectuum eius, prout referuntur ad ipsum, et prout eius perfectio relucet in illis : in quibus Creatoris maiestatem, sapientiam et benevolentiam speculatur, admiratur, sicque ex illis in Omnipotentis amore accenditur, atque ad eius venerationem et timorem inducitur. Hinc contemplatio proprie actum illum principalem designat quo quis Deum in se ipso contemplatur ; speculatio autem potius nominat actum quo quis Deum in creaturis tanquam in speculo contuetur. Sic et felicitas contemplativa de qua tractaverunt philosophi, in Dei contemplatione consistit : quia secundum Philosophum, consistit in operatione altissimae potentiae quae in nobis est, puta in intellectu, atque in nobilissimo habitu, utpote sapientia, dignissimoque obiecto, quod Deus est. Hinc philosophi ultimum vitae suae tempus reservabant contemplationi, tempus praecedens in aliis scientiis expendentes, quatenus ex illis fierent aptiores ad contemplandum divina.
Praeterea, vita activa in cunctis consistit in his quae ad alterum, in quantum bonum commune divinius est quam proprium bonum : et ad hanc vitam pertinet cognitio practica, cuius finis est cognitio speculativa. Praelatos quoque et praedicatores oportet in utraque vita esse perfectos, et a passionibus reformatos, cum sint medii inter Deum et homines, a Deo per contemplationem divina charismata recipientes, et populo per actionem eadem communicantes : alias praelationis et praedicationis officium indigne assumerent.
Postremo, si inquiratur quae inter has vitas nobilior, diuturnior et magis meritoria sit ; respondendum, quod duplex est ratio boni. Nam primo aliquid dicitur bonum, tanquam propter se ipsum desiderabile et adoptandum : sicque vita contemplativa est simpliciter melior quam activa, in quantum plus assimilatur vitae Beatorum in patria, ad quam per activam vitam et contemplativam viae huius nitimur pervenire. Unde et contemplativa est finis activae. Secundo aliquid dicitur bonum, quasi propter aliud appetendum : et in hac via vita activa praeeminet contemplativae. Vita namque contemplativa non ordinatur ad aliquid aliud in eo in quo est, quoniam vita aeterna non est nisi consummatio vitae contemplativae, quae per vitam hanc contemplativam in praesenti quodammodo praelibatur. Idcirco non restat ut ad aliud ordinetur, nisi secundum quod bonum unius hominis ordinatur ad bonum multorum, ad quod propinquius se habet vita activa quam contemplativa. Verumtamen contemplativa vita est dignior, quoniam dignitas significat bonitatem rei propter se ipsam, utilitas vero propter aliud. Vita ergo activa quoad hanc partem qua proximorum studet saluti, utilior est ; quae autem non ad aliud, sed ad se tantum ordinatur, neque utilior exstat nec dignior quam contemplativa : imo comparatur ad contemplativam quemadmodum utile ad id ad quod est utile. Hinc vita contemplativa ad tempus intermittitur ratione utilitatis aut necessitatis.
Amplius, cum ex caritate dependeat meritum, contingit interdum quod in vita activa aliquis plus mereatur quam in contemplativa, et econtrario, secundum quod caritatem habet maiorem sive minorem. Tamen dum quaeritur de duobus in genere, quid maioris sit meriti, intelligendum est quantum ad ipsorum actuum pertinet rationem, non quantum ad ipsos operantes. Cum ergo duplex sit meritum, videlicet dimissionis culpae et consecutionis gloriae ; quantum ad primum, maioris meriti dicitur vita activa, quia laboriosior ; unde plus habet de ratione satisfactionis. Sed quoad meritum consecutionis gloriae, sic contemplativa magis est meritoria quantum ad puritatem : quia non tantum miscetur ei de pulvere terrenorum, sicut vitae activae. Quantum vero ad intensionem meriti, videtur contemplativa meriti esse maioris illa parte vitae activae quae studet circa sui moderationem ; minoris vero, quantum ad illam partem activae quae profectui aliorum invigilat : quia lioc ipsum videtur caritatis exsistere fortioris secundum genus, quod homo praetermissa consolatione qua in Dei contemplatione reficitur, gloriam Dei quaerat in aliorum conversione : imo hoc ipsum ex Dei videtur amore procedere. Verumtamen contemplativa vita amplius remuneratur a Deo, quam activa quae negotiatur in rebus humanis non respectu salutis proximorum. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus : Deus maxime beneficiat eos qui contemplationi student, quasi sibi simillimos.
Vita demum activa non manet in patria quantum ad passionum reformationem et inquietam aliorum provisionem seu turbativam subventionem, sed quantum ad alios actus qui erunt virtutum atque donorum in patria.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus consonant scripta eius in secunda secundae, quaestione centesima octogesima prima, dempto quod ibi affirmat vitam activam non manere in patria, quoniam vita activa in actu consistit exteriori, qui si ordinetur ad contemplationis quietem, iam ad vitam pertinet contemplativam. Actus autem exteriores qui erunt in patria, si qui erunt, ad contemplationis referentur quietem. Sequenti quaestione ibidem adiungit :
Simpliciter loquendo, vita contemplativa praestantior est. Quod decimo Ethicorum Philosophus octo rationibus probat. Prima est, quoniam vita contemplativa convenit homini secundum optimum sui, utpote intellectum, et est circa dignissima entia, puta divina ; vita vero activa circa exteriora occupatur. Secunda, quoniam vita contemplativa potest esse magis continua, saltem secundum aliquem gradum. Tertia, quia est delectabilior. Quarta, quia in vita contemplativa homo est sibi magis sufficiens, minusque indigens. Quinta, quia vita contemplativa diligitur propter se ; activa ordinatur ad aliud. Sexta, quoniam vita contemplativa in quadam vacatione et quiete consistit. Septima, quia ipsa est secundum divina, activa vero secundum humana. Octava, quia vita contemplativa convenit homini secundum id quod sibi est proprium, videlicet rationem ; in actibus autem vitae activae communicant nobis animae inferiores.
Haec in Summa.
Concordat Petrus in omnibus introductis ex Scripto, item Richardus, Durandus, etc.
