Distinctio X — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO X
SUMMA DISTINCTIONIS DECIMAE
Praecedenti distinctione discussit Magister, an assumptae naturae Christi conveniat honor divinus, qui latriae cultus vocatur ; hic perscrutatur, an divinae personae ratione humanitatis assumptae competat esse personam. Secundo inquirit, an Unigenito Dei ratione assumptae naturae congruat appellari filium adoptivum.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An Christus secundum quod homo, sit persona.
Et de hoc argui potest pro parte utraque, ut patet in littera. Et fiunt hic multa sophismata, ad quae, sicut et ad quaestionem propositam, patebit ex responsione et declaratione doctorum solutio.
Antisiodorensis ergo in Summa sua, tertio libro, respondet :
Christus secundum quod homo, non est persona, imo nec Socrates secundum quod homo, exstat persona, cum nullum universale persona exsistat. Sed melius quaeritur, an Christus secundum quod Iesus, persona dicendus sit : quemadmodum Socrates in eo quod Socrates, dicitur esse persona. Probatur quod sic, quoniam Christus in eo quod Iesus, est rationalis naturae individua substantia, ergo persona, per locum a definitione.
In oppositum, quia si Christus in eo quod Iesus, est persona ; aut ergo est persona creata, aut increata. Non increata, cum Iesus sit individuum speciei humanae ; nec creata, quia sic essent duae personae in Christo, et quatuor in divinis. Insuper, in Nicaeno concilio legitur : In incarnatione, Filii persona consumpsit personam, non natura naturam. Ergo persona increata consumpsit personam creatam.
Ad hoc dicimus, quod Christus in eo quod Iesus, seu secundum quod Iesus, non est persona : quia ad hoc quod aliquid sit persona, requiritur triplex distinctio, utpote : distinctio singularitatis, quae est in anima Socratis, quae sua singulari exsistentia distinguitur a qualibet alia re ; distinctio quoque incommunicabilitatis, quae est in Socrate, eo quod non est communicabilis alicui ut pars : idcirco nec corpus nec anima est persona ; tertia est distinctio dignitatis, quae est in Socrate ex hoc quod eius humanitas non est unita nec mixta digniori naturae aut formae. Et ultima ista distinctio non est in Iesu secundum quod Iesus ; unde non distinguitur a digniori persona Verbi aeterni. Sicque verificatur in illo illud Nicaeni concilii, quod persona consumpsit personam, non corrumpendo eamdem, sed quoniam unio illa humanitatis cum deitate exclusit personalitatem humanam. Hinc Iesus secundum quod homo, non est persona.
Haec Antisiodorensis, qui in his videtur favere primae opinioni, quae (ut patuit) ponebat in Christo duo supposita et unam personam : quod tempore huius doctoris poterat probabiliter opinari ; interim vero ab Ecclesia cognoscitur reprobatum, sicut ostensum est. Denique, dignitati humanitatis Christi non obest nec derogat, sed incomparabiliter confert, esse unitam naturae divinae.
Albertus autem loquitur :
Si ly « secundum quod » notat causam vel naturae conditionem, hoc est, quod humanitas sit causa cur Christus dicatur persona, vel quod humana in ipso proprietas sive conditio sit causa quod ipse exsistat persona : sic dicimus, quod Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona ; sed ipse secundum quod Deus, est persona personalitate aeterna : quod sequitur divinitatem in ipso. Si autem cum dicitur, Christus secundum quod homo, est persona, ly « secundum quod » notet unitatem sive identitatem suppositi hominis ad divinum suppositum : sic ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, est persona. Conformiter distinguendae sunt consimiles quaestiones, dum quaeritur, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum ; et utrum Christus secundum quod homo, sit suppositum ; item, utrum Christus secundum quod homo, sit res naturae. Facilius tamen conceditur, quod Christus secundum quod homo, sit suppositum et res naturae, quam quod ipse secundum quod homo, sit individuum et persona. Individuum namque dicit quid singulare, quod in se est unum, et sua singularitate ab aliis est divisum : sicque singulare et individuum incommunicabilitatem includunt, quamvis de ratione eorum non sit quod sint supposita rationalis naturae.
Christus quoque in eo quod homo, est aliquid, quia hic homo ; non tamen sequitur, quod sit suppositum aut persona in eo quod homo, nisi secundum unam acceptionem iam tactam. Et si obiciatur, quia secundum Boetium, species est totum esse individuorum ; ergo si Christus est hic homo et individuum hominis, non habet nisi humanitatis naturam, non deitatis essentiam : dicendum, quod auctoritas illa Boetii locum non habet nisi in his quae supponuntur speciei in una natura.
Haec Albertus, qui de his prolixius scribit, quae ex dictis Thomae nunc inducendis, clarius innotescent.
Itaque Thomas :
In Christo, inquit, non est nisi una persona, quae est aeterna. Nullum autem aeternum convenit Christo secundum quod homo, proprie loquendo. Ideo non est verum, quod Christus secundum quod homo, sit persona, nisi replicetur suppositum hominis, dicendo : Christus secundum quod iste homo, est persona ; quod verum est. Etenim Christus secundum quod homo, est substantia rationalis naturae ; sed secundum quod iste homo, est rationalis naturae individua substantia : ideo secundum quod iste homo, est persona ; quemadmodum etiam secundum quod iste homo, est Deus, quia in his per istum hominem supponitur ac designatur persona aeterna.
Porro dum quaeritur, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum, respondendum : Individuum (sicut praehabitum est) invenitur in substantiis et accidentibus ; et prout in substantiis est, habet ex sua ratione quod sit subsistens, non autem secundum quod in accidentibus est. Utroque autem modo invenitur in Christo ; et prout individuum in substantiis reperitur, sic in Christo non est nisi unum individuum, sicut et una persona. Sicque Christus secundum quod homo, non est individuum, quemadmodum nec persona : imo de ratione individui, secundum quod de Christo ponitur, est quod sit per se subsistens ; quod non convenit Christo secundum quod homo est, sed secundum quod hic homo.
Insuper, ad istud, an Christus secundum quod homo, sit suppositum et res naturae ; dicendum, quod in propositionibus per se aliter est ex parte subiecti et praedicati, quia ex parte subiecti sufficit, quod tantum secundum unum eorum quae in subiecto continentur, praedicatum conveniat illi per se ; sed ex parte praedicati requiritur, quod quidquid est in praedicato, per se conveniat subiecto. Unde haec non est per se, Homo est animal album ; haec vero est per se, Homo albus est animal. Itaque dico, quod in supposito et re naturae duo importantur, videlicet respectus ad naturam communem, et aliquid subsistens cui inest ille respectus ; quorum unum inest Christo secundum quod homo, puta respectus ad communem naturam, non autem alterum. Ideo haec est falsa, Christus secundum quod homo, est suppositum vel res naturae ; magis tamen accedit ad veritatem quam praedictae, in quantum haec nomina imponuntur a respectu ad naturam communem. Hinc si suppositum adiective sumatur, vera est haec, Christus secundum quod homo, est suppositum : quoniam Christus secundum quod homo, supponitur humanae naturae.
Si autem sic arguatur : Christus secundum quod homo, est res quaedam ; nec est res nullius naturae : ergo secundum quod homo, est res alicuius naturae, ergo et res naturae. Dicendum, quod Christus secundum quod homo, est res quaedam, et item est res alicuius naturae ; non tamen sequitur, quod sit res naturae secundum quod homo, quoniam plus est in significatione compositi quam in significationibus componentium : quod in multis contingit, quia non omnis arma gerens, est armiger.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in tertia parte fatetur, dicens :
Hic terminus, homo, in reduplicatione positus, accipi potest in ratione suppositi, et in ratione naturae. Cum igitur dicitur, Christus secundum quod homo, est persona : si capiatur in ratione suppositi, vera est, quia suppositum illud nil aliud est quam persona Verbi aeterna ; si autem sumatur ratione naturae, sic dupliciter potest intelligi. Primo, quod naturae humanae competat esse in aliqua persona ; quod verum est : omne enim quod subsistit in humana natura, est persona. Secundo,quod humanae naturae in Christo propria personalitas debeatur, utpote causata ex essentialibus suis principiis : et sic Christus secundum quod homo, non est persona, cum solum in increato esse personali subsistat (ut dictum est saepe).
Haec idem.
Denique, ex scriptis Petri haec clarius constant, qui respondendo ad istud, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum, protestatur :
Individuum uno modo sumitur communiter, prout est in omni genere entis ; secundo specialiter,prout est in genere substantiae solum. Primo modo individuum appellatur, quod de uno solo praedicatur ; secundo modo individuum dicitur, quod per se subsistit divisum ab aliis. Primo modo pes et albedo Socratis sunt individua ; non autem secundo modo, cum non subsistant per se. Primo modo sunt multa individua in eodem supposito, et in Christo, qui tamen non est nisi unum individuum tantum. Sumendo autem individuum specialiter, puta secundo modo, in Christo non est nisi individuum unum, et ipse est illud, et est persona aeterna. Dum itaque quaeritur, utrum Christus secundum quod iste homo, sit individuum : dicendum quod imo, sumendo individuum primo modo ; nec tamen aliud a persona, non enim est individua duo. Sumendo autem individuum modo secundo, non est individuum secundum quod homo : quia natura humana in ipso non habet suppositum proprium, sed subsistit in persona divina. Et si obiciatur, quia Christus secundum quod homo, est aliquid ; non universale, ergo particulare : dicendum, quod individuum primo modo sumptum, convertitur cum particulari, non autem sumptum secundo modo.
Haec Petrus.
Concordat Richardus, dicendo :
Quamvis Christus sit homo atque persona, tamen iudicando de ista propositione, Christus secundum quod homo, est persona, secundum proprietatem et virtutem sermonis, sic falsa est, quia complexa haec, secundum quod, et in eo quod, de virtute sermonis significant id quod reduplicatur esse rationem praecisam aut formalem convenientiae praedicati cum subiecto. Unde cum dicitur, Christus secundum quod homo, est persona, significatur quod res importata per hominem, est praecisa ratio per quam Christus est persona : quod simpliciter falsum est, quoniam nec natura in universali, nec ipsa natura humana in singulari, est ratio personalitatis in Christo, sed natura divina cum proprietate constitutiva personae.
Haec Richardus.
Udalricus quoque : Interdum (inquit) dicitur, quod Christus secundum quod homo, sit Deus. Etenim super illud ad Philippenses, Dedit illi nomen, asserit Glossa :
Christus in quantum homo, assumpsit nomen Dei, non usurpative, sed vere. Haec quippe reduplicatio, secundum quod, vel in quantum homo, dupliciter sumitur. Interdum namque accipitur secundum quod ponitur in descriptione praedicationis per se, quia praedicatum per se est quod convenit subiecto secundum quod ipsum, ita quod competit subiecto ratione suae formae primo ac proprie ; et si conveniat alteri, hoc est sub ratione ipsius subiecti, sicut Petrus secundum quod homo, est animal rationale. Sicque Christus secundum quod homo, non est Deus : quoniam natura humana quae est forma huius subiecti, non est Deus. Quandoque autem complexum hoc, secundum quod, non dicit identitatem intentionum subiecti ac praedicati, sed tantum naturalem inseparabilemque cohaerentiam eorumdem : ut cum asserit Augustinus, quod omne ens in quantum est, bonum est ; sicque vera est propositio ista. Nempe ut aliqui dicunt, hic modus, secundum quod, prout sumitur in ista materia, comprehendit tres modos speciales : quia nonnunquam reduplicatio ista dicit unitatem personae in duabus naturis, et sic loquitur Glossa praetacta. Est enim sensus, quod eadem persona quae ab aeterno naturaliter Deus est, accepit ex tempore secundum donum gratiae unionis, ut exsistens in humana natura sit Deus vere, non nuncupative aut participative. Aliquando vero denotat habitum, ut ibi : Habitu inventus est ut homo. Interdum dicit causam efficientem, ut : Christus secundum quod homo, meruit ; aut formalem, ut : Christus secundum quod homo, est rationalis ; vel materialem, ut : Christus secundum quod homo, ex anima constat et corpore ; aut finalem, ut : Christus secundum quod homo, est dignissima creaturarum.
Haec Udalricus.
Concordat et dictis Ronaventura.
Responsio etiam Alexandri super his, expressa est supra.
QUAESTIO II
Amplius quaerunt hic aliqui : Utrum Christus secundum quod homo, sit Deus.
Ad quod nunc responsio est prolata. Bonaventura vero respondet, sicut Magister ait in littera :
Haec dictio, secundum quod, potest importare habitudinem causae, sicque illa locutio falsa est ; vel indivisionem seu unitatem concomitantiae, et ita est vera, sicut iam dictum est. Verum iste secundus modus sumendi ly « secundum quod », non est ita proprius et communis ut primus, quamvis interdum reperiatur.
Haec Bonaventura.
Alexander quoque (ut allegatum est supra) scribit qualiter hoc quod dicitur seeundum quod, multipliciter queat exponi ; et ad propositam quaestionem respondet, quod ipsa sit vera, prout ly « secundum quod », designat unitatem personae, sicut et istae :
Christus secundum quod homo, creavit caelum et terram ; Christus secundum quod homo, potestatem habet auctoritativam dimittendi peccata : cum sit sensus, Christus qui est ille seu illa persona quae est homo, creavit caelum et terram, auctoritatemque habet dimittendi peccata. Si vero ly « secundum quod », notet causam aut conditionem naturae, falsae sunt propositiones huiusmodi. Si etenim causam designet, sensus esset, quod Christus ex humana natura haberet quod sit Deus, et stellas creavit, et auctoritatem habet dimittendi peccata. Porro si conditionem naturae designet, iste est sensus : Christus secundum quod est ille qui est homo, est Deus ; quod falsum est.
Haec Alexander.
Thomas circa hoc loquitur :
Quod in propositione reduplicatur cum isto complexo, secundum quod, est id per quod praedicatum convenit subiecto ; unde oportet ut aliquo modo sit idem cum subiecto, et aliquo modo idem cum praedicato : quemadmodum medius terminus in syllogismo affirmativo comparationem habet ad praedicatum sicut ad id quod per se consequitur ipsum (nihil enim convenit alicui secundum quod est animal, nisi per se conveniat animali secundum quemcumque modum dicendi per se) ; ad subiectum vero comparatur tanquam ad id quod aliquo modo in subiecto includitur. Includitur autem in subiecto ipsa subiecti substantia, et antecedentia, utpote causae eius, et consequentia, ut accidentia. Substantia vero subiecti est ipsum subiectum et natura ipsius. Et ratione omnium horum aliquid potest attribui Christo, imo et cuilibet homini. Si enim aliquid homini attribuatur ratione principiorum praecedentium, sic quantum ad causam materialem dicimus, quod homo secundum quod compositum ex contrariis, est corruptibilis ; quantum ad causam formalem, quod sit rationalis, et ad imaginem Dei factus ; quantum ad causam efficientem, quod sit heres sui patris ; quantum ad causam finalem, quod sit immortalis quoad animam, quia ad aeternam beatitudinem institutus. Porro si quid adscribatur homini ratione accidentium, dicimus, quod homo secundum quod coloratus, est visibilis ; si demum aliquid attribuatur homini ratione suppositi, dicimus, quod Socrates secundum quod Socrates, est individuum ; si vero ratione naturae, sic dicimus, quod homo secundum quod homo, est animal.
Itaque cum dicitur, Christus secundum quod homo, est Deus, si replicetur homo ratione naturae, falsa est ; si ratione suppositi, vera est : quia suppositum in Christo est aeternum et verus Deus. Verumtamen cum hoc nomen, homo, non importet determinatum suppositum naturae humanae, nisi per demonstrationem adiunctam, et solum cuidam supposito naturae humanae determinato per se conveniat esse Deum ; nisi aliquid addatur aut subintelligatur, non est simpliciter concedendum quod Christus secundum quod homo, est Deus.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, sextadecima quaestione.
Consonat Petrus.
Richardus vero dicit hanc simpliciter esse falsam, Christus secundum quod homo, est Deus : quia (ut ait) istud complexum, secundum quod, notat terminum cui adiungitur significare rationem per quam praedicatum convenit subiecto.
Sed melius est secundum praeallegatos doctores propositionem istam distinguere.
Addit quoque Richardus :
Dicunt quidam, quod ista propositio, Christus in quantum hic homo, de virtute et proprietate sermonis non sit vera, asserentes quod istae determinationes, secundum quod, et in quantum, et in eo quod, non tantummodo notant in termino cui adduntur esse rationem convenientiae praedicati cum subiecto, sed et rationem praecisam per quam praedicatum dicitur de quocumque dicitur : sicque nec ista conceditur, Christus in quantum homo suppositum quod est Filius, est Deus : quia per hanc rationem Deum esse non convenit Spiritui Sancto nec Patri. Alii vero concedunt, quod Christus secundum quod hic homo, est Deus, dicentes, quod haec reduplicatio non notat id quod reduplicat esse praecisam rationem convenientiae praedicati cum subiecto, sed sufficit quod includatur in eo. Ideo argumentum istud non valet : Si Petrus in quantum hic homo, est animal, ergo in quantum homo, est animal : igitur a simili, si Christus in quantum hic homo, est Deus, ergo in quantum homo, est Deus : quia suppositum Petri et humana natura in eo realiter idem sunt re absoluta, quia substantia sub ratione qua in se exsistens, est suppositum. In Christo autem persona et natura humana realiter distinguuntur, cum persona sit increata.
Haec Richardus.
Verum ista disceptatio in quid nominis videtur consistere, ideo parum curanda.
QUAESTIO III
Nunc quaeritur : An Christus secundum quod homo, sit adoptivus filius Dei Patris.
Videtur quod sic, quia Christus in quantum homo, est Filius Dei ; et non filius naturalis, ergo filius adoptivus.
Rursus, Christus secundum quod homo, accepit gratiam non ad mensuram, ut Ioannes dicit : ergo prae cunctis omni gratia est repletus, ergo maxime competit ei esse Dei filium adoptivum.
Ad hoc Alexander respondet :
Adoptio fit ut de non filio fiat quis filius ; non autem dicendum est, quod Christus secundum quod homo, fuit non filius : idcirco secundum quod homo, non potest dici filius adoptivus. Sed obici potest, quia in libro de Trinitate ait Hilarius : Potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humanitas adoptatur. Quod item in libro de Vocatione sanctorum loquitur Augustinus : Ea gratia ab initio fidei homo quicumque fit Christianus, qua gratia ille factus est Christus. Sed homo fit Christianus per gratiam adoptionis : ergo per gratiam illam Christus fit filius. Rursus, bene conceditur, Christus secundum quod homo, est creatura : ergo et ista, Christus secundum quod homo, est filius adoptivus.
Et respondendum, quod humanitas Christi accipi potest dupliciter. Primo, secundum communem speciem : et sic aliquo modo posset concedi, quod humanitas adoptetur in Christo, non tamen respectu Christi, sed aliorum qui cum Christo communem habent humanitatem ; ut sic diceretur humanitas Christi adoptari, quoniam quae non habebat esse filii in aliis, habet esse filii in Christo. Alio modo accipitur secundum singularem substantiam : et ita nequaquam adoptatur in Filio. Auctoritas vero Augustini intelligitur de gratia increata, quae est Spiritus Sanctus, cuius gratiosa pietate homo fit Christianus, et ille homo factus est Christus, iuxta sensum praehabitum, quo et Deus factus est homo, et econtrario. Gratia vero creata non est eadem, quoniam illa in puro homine est gratia adoptionis, in Christo autem est gratia unionis. Ad ultimum autem obiectum dicendum, quod adoptio ponit differentem statum humanae naturae : unum videlicet statum in quo non sit filius ; quod nunquam fuit in Christo. Creatura vero non ponit statum differentem, sed solum esse de nihilo : quod convenit Christo secundum quod homo. Creatura quoque ponit esse post non esse ; adoptio autem dicit bene esse post male esse : quod non convenit Christo in quantum est homo.
Haec Alexander, cui in ista solutione contradicitur a quibusdam, sicut patebit.
Hoc idem Bonaventura diffusius exprimens :
Christum, inquit, esse filium Dei adoptivum, nequaquam admittitur, sive proferatur simpliciter, sive cum determinatione, dicendo, in quantum homo. Filiatio namque (iuxta praehabita) concernit personam. Adoptio quoque in adoptato supponit extraneitatem, quia non proprii filii adoptantur, sed alieni ; ponit etiam adoptio gratificationem, et ordinat ad possidendam hereditatem. Istaque tria adoptioni sunt substantialia. Ad hoc ergo quod aliquis sit filius adoptivus, oportet quod ante adoptionem habeat aliquo modo extraneitatem, et gratiae donum suscipiat, per quam ordinetur ad hereditatem possidendam. Quamvis autem Christo conveniant duo haec ultima, utpote susceptio gratiae, et hereditatio secundum naturam assumptam ; extraneitas tamen a filiatione ei non competit, quoniam ille a filiatione exstat extraneus, qui non est filius. Potest vero quis dici non filius dupliciter, scilicet negative, et contrarie : negative, qui non habet filiationem Dei, sive habeat extraneam, sive non ; contrarie autem seu privative, qui est filius irae : quorum nullum competit personae Filii Dei. Omnes autem aliae personae gratiam Dei habentes, aliquam habent extraneitatem : hinc de omnibus gratiam habentibus dici potest, quod sint filii adoptivi, dempta Christi persona.
Praeterea si quaeratur, an Christus sit Filius Dei secundum quod homo, potest concedi quod sic. Et si quaeratur, an per gratiam vel naturam, dicendum quod per gratiam : non tamen per gratiam adoptionis, sed unionis, quae multo praeclarior est. Idcirco non sequitur, quod sit filius adoptivus.
Haec Bonaventura.
Insuper quaeri circa haec potest, utrum filiatio adoptionis conveniat hominibus per Christum. Videtur quod non, quia et ante incarnationem ipsius, electi Dei in lege naturali et scripta, fuerunt adoptivi filii Dei. Et respondendum, quod quaestio ista intelligi potest dupliciter, quia haec praepositio, per, notare potest causam effectivam principalem, et item meritoriam seu dispositivam. Et si dicat meritoriam causam, verum est quod sumus filii adoptionis per gratiam Christi : quia hanc meruit nobis, in quantum est caput Ecclesiae. Si vero importet causam effectivam, adhuc verum est istud. Pater namque nos adoptavit per Filium et Spiritum Sanctum ; et appropriate loquendo, per Filium, quantum ad inchoationem ; atque per Spiritum Sanctum, quantum ad consummationem. Nempe ad nostram adoptionem duo concurrunt, puta : redemptio, quae facta est per Filii missionem ; et gratificatio, facta per missionem Spiritus Sancti. Hinc in libro de Spiritu et anima legitur : A Patre per Filium et Spiritum Sanctum ad nos divina descendunt. Pater quippe tradidit Filium, quo nos redemit, misitque Spiritum Sanctum, qui servos adoptaret in filios ; Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum Sanctum in privilegium adoptionis. Sicque tam per proprietatem quam per appropriationem sumus Dei filii adoptivi per Christum. Ex quibus patet, quomodo verificetur illud Apostoli ad Romanos : Accepistis Spiritum adoptionis filiorum. Filiatio enim adoptionis appropriatur Spiritui Sancto ratione gratificationis ; nihilo minus competit Filio : quia per proprietatem loquendo, indivisa sunt opera Trinitatis ; per appropriationem vero loquendo, potest aliquid secundum diversas rationes appropriari pluribus divinis personis.
Ad obiectum ergo dicendum,quod quamvis quidam fuerunt adoptivi filii Dei ante adventum Christi secundum rem, non tamen ante fidem Christi futuri : quia ut asserit Augustinus, nemo salvari potuit sine fide mediatoris. Nec ante adventum Salvatoris fuit plena ratio filiationis, quoniam hereditatem salutis nemo assequi potuit, quantumlibet iustus.
Quod si obicias de angelis, quod sunt filii ; dicendum, quod quamvis sint filii non mediantibus meritis Salvatoris, attamen filii sunt per effectum et conformitatem Filii Dei. Nam ut Augustinus fatetur, oportet nos in Dei filios adoptari per eum qui est Filius per naturam.
Porro, si quaeras per quam gratiam efficiamur adoptivi filii Dei ; dicendum, quod in eo sumus adoptivi filii, in quo sumus conformes imagini Filii naturalis, secundum illud Apostoli ad Romanos : Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius. Quod dupliciter agitur, scilicet : per remotionem a malo, et hoc est per gratiam baptismalem,quae in quantum est sacramentalis, medela est contra malum ; et per ordinationem ad bonum, et hoc dupliciter, scilicet : ex parte intellectus, et ita est fides ; aut ex parte affectus, et sic est caritas. Si autem dicatur timor aut humilitas facere filios Dei, hoc est dispositive.
Haec idem.
Circa haec quaerit in primis Thomas, utrum Deo conveniat aliquem adoptare in filium. Respondet :
Adoptio transfertur ad divina ex similitudine humanorum. Homo enim dicitur aliquem in filium adoptare, secundum quod ex gratia dat ei ius percipiendae hereditatis suae, cui illud ius per naturam non competit. Unde adoptio dicitur alicuius extraneae personae in filium, vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Porro hereditas hominis dicitur illa qua dives est. Id autem quo Deus est dives, est sui ipsius fruitio : quia ex ea est beatus, et ita haec est hereditas eius. Idcirco in quantum dat gratiam perveniendi ad illam fruitionem hominibus, qui ex naturalibus suis ad illam pertingere nequeunt, dicitur eos adoptare ; atque ex hoc competit eis ius percipiendi hereditatem caelestem.
Si autem quaeratur, an adoptare sit tantum Dei Patris ; dicendum, quod adoptare convenit toti Trinitati, quia una et indivisa est operatio eius ad extra, sicut et una est eius essentia ; nihilo minus adoptare potest Deo Patri appropriari, in quantum habet similitudinem cum proprio eius, quod est paternitas respectu Filii naturalis.
Sed obici potest, quia per adoptionem efficimur fratres Christi, iuxta illud ad Romanos : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Christus autem non est Filius nisi Dei Patris. Ergo per adoptionem non sumus nisi Dei Patris filii adoptivi, sicque soli Patri convenit adoptare. Respondendum, quod ex adoptione quae est per gratiam, efficimur fratres Christi in quantum per hoc efficimur filii Dei Patris ; non autem in quantum efficimur filii Christi aut Spiritus Sancti. Attamen adoptionis gratiam a tota Trinitate effective consequimur.
Insuper quaeri potest, an per solum Filium fiat adoptio. Dicendum, quod praepositio « per », duplicem potest causam notare, videlicet : causam agentem mediam ; sicque adoptati sumus a Patre per Filium, appropriate loquendo : quia per Filium Deus Pater multos filios in gloriam adduxit, ut dicitur ad Hebraeos, secundum quod Filium misit salvatorem in mundum. Potest quoque notare causam formalem, et hoc dupliciter : utpote inhaerentem, et exemplarem. Si inhaerentem, sic adoptati sumus per Spiritum Sanctum, cui caritas appropriatur, qua formaliter adoptamur ac promeremur, iuxta illud ad Ephesios : Signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Si exemplarem, sic adoptati sumus per Filium, sicut ad Romanos asseritur : Quos praescivit conformes fieri imaginis Filii sui.
Praeterea non omnibus creaturis, sed solis rationalibus et intellectualibus convenit adoptari, quoniam ipsae dumtaxat capaces sunt beatificae fruitionis. Hinc non solum hominibus, sed angelis quoque convenit adoptari : nam et amborum naturalem conditionem transcendit supernaturalis illa fruitio. Nec obest, quod angeli creati sunt in caelo empyreo et item in gratia, nec unquam fuerunt filii irae : quoniam domus Dei in quam adoptivi eius filii inducuntur, non est caelum empyreum principaliter, sed beatitudo praefata, per quam Deus in se ipso quiescit, et electos in se requiescere facit. Accidit demum adoptioni, quod adoptatus fuerit filius irae, aut quod prius tempore fuerit non filius. Idcirco hoc ponitur in littera magis ad evidentiam, quam ad necessitatem adoptionis. Verum hoc est de adoptionis necessitate, ut prius natura sit non filius quam filius, quatenus filiatio ex natura sua non competat sibi, sed ex gratia quandocumque collata : quod invenitur in angelo.
Haec Thomas in Scripto.
De hoc autem, utrum Christus sit filius adoptivus, respondet sicut ex Bonaventura responsum est.
At vero in tertia parte, quaestione vicesima tertia :
Aliquis (ait) homo adoptat alium sibi in filium, in quantum ex sua bonitate et gratia ad suae hereditatis participationem illum admittit. Deus autem infinitae est bonitatis, ex qua contingit quod ad suorum participationem bonorum creaturas suas admittit, praesertim rationales, quae in quantum ad imaginem Dei factae, capaces sunt felicitatis aeternae. Etenim filiatio adoptionis similitudo quaedam est filiationis naturalis. Filius vero naturalis Dei Patris procedit a Patre ut intellectuale Verbum ipsius, et unum cum ipso exsistens. Huic itaque Verbo potest aliquid tripliciter assimilari. Primo, secundum rationem formae, non secundum rationem intellectualitatis ipsius, quemadmodum forma domus exterioris assimilatur formae domus in mente artificis : sicque Verbo aeterno assimilatur quaelibet creatura, utpote facta per Verbum. Secundo, ultra hoc etiam quantum ad intellectualitatem, sicut scientia in mente discipuli, verbo seu scientiae quae est in mente magistri : et ita rationalis creatura etiam per suam naturam assimilatur Verbo aeterno. Tertio, creatura assimilatur Verbo secundum unitatem quam habet Verbum cum Patre. Unde Christus orat : Sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Quod fit per gratiam adoptionis et caritatem, quia sic assimilatis cum Deo debetur et convenit caelestis illa hereditas.
Haec in Summa.
Concordat Petrus.
Richardus vero addit :
Quidam dicere voluerunt, quod quamvis Christus non sit Dei filius adoptivus, tamen hoc dici possit cum hac aut simili reduplicatione, in quantum homo : quoniam sic non notatur esse filius Dei adoptivus, nisi ratione naturae assumptae, quae adoptata fuisse videtur, quia ordine naturae prius fuit quam gratiam habuit ; et quoniam suum esse actuale atque reale est ipsam in Verbo assumente esse, nec unquam habuit aliud esse in tempore vel instanti, ideo prius natura fuit Verbo unita, quam gratiam in esse reali habuerit.
Alii communius tenent oppositum, propter motiva praetacta. Et quoniam nee prius duratione neque natura, Christus secundum quod homo, fuit non Filius Patris quam Filius, imo prius ordine naturae humana Christi natura habuit gratiam, quam fuit assumpta a Verbo, a quo per gratiam unionis assumpta est, ita quod gratia illa antecedenter se habuit in mente praeordinatione Verbi aeterni, secundum sensum prachabitum : hinc etiam secundum quod homo, dici non potest filius adoptivus.
Haec Richardus, qui tamen opinionem primam non reprobat.
At vero Albertus :
Adoptio, asserit, dupliciter fit per leges. Primo, dum aliquis qui sui est iuris, adoptatur in filium, et transit in tutelam atque dominium adoptantium, et consimiliter filii si quos habet : quae adoptatio arrogatio appellatur. Alia est adoptatio eius qui non est sui iuris, sed adhuc sub gubernatione est patris naturalis, et ille non transit ad dominium adoptantium. Itaque dico, quod adoptio gratiae partim est similis adoptioni legali, partim dissimilis. Nempe quantum ad hoc quod adoptio fit per adoptantis favorem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, et quoad ius percipiendi aliquid de hereditate secundum portionem filii adoptivi, est simile ; verum quoad hoc quod pater adoptivus filio adoptato non tenetur dare nisi quartam partem bonorum, et quoad hoc quod extraneus est ab eo, ita quod non produxit eum in esse, est aliquantulum dissimile. Aliquid quoque commune invenitur utrique adoptioni, videlicet quoad hoc quod aliqui per adoptionis gratiam in specialiorem transeunt potestatem Dei adoptantis, ut religiosi, qui quasi arrogantur, eo quod primo se faciunt emancipatos, secundum illud Deuteronomii : Qui dixerunt patri suo et matri suae, Nescio vos ; et fratribus suis, Ignoro vos : hi custodierunt eloquium tuum, Domine. Alii vero remanentes in saeculo, in cura et sollicitudine huius vitae, magis habent aliquod simile adoptioni simplici. Haec quoque adoptatio spiritualis ac divina largiori fit modo quam humana. Haec enim fit ad totam hereditatem, et ab eo qui naturalem et proprium filium habet.
Haec Albertus, qui in ceteris concordat dictis ex Thoma, et protestatur Christum non esse Dei filium adoptivum.
Praeterea circa haec multa inducit Udalricus de adoptione eiusque spccicbus, quae sunt arrogatio et adoptio simplex : de quibus iam tactum est ex Alberto, et qualiter ab invicem distinguantur : quae materia potius pertinet ad iuristas, idcirco dimitto. In ceteris ea quae scribit, nunc ex Thoma, Bonaventura ac aliis sunt inducta.
