Distinctio XXV — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUINTAE

 

Hic circa praedicta de fide, adhuc aliquas movet perutiles quaestiones. Prima est, quae, qualis et quanta necessaria fuit ad salutem ante Salvatoris adventum. Quocirca declarat, qualiter fides variis modis dicatur magna, et quomodo nunc sub evangelica lege oporteat fidem habere magis explicitam et expressam quam olim in lege naturali ac scripta. Consequenter ostendit, qualiter fides diversimode fuit antiquitus in maioribus et simplicibus. Deinde prosequitur de fide Cornelii centurionis, et postremo tangit de aequalitate theologicarum virtutum, sicut patebit.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur : Utrum secundum temporum processum profecit, crevit, seu aucta sit fides ; atque de numero articulorum fidei et distinctione eorum.

 

Videtur quod fides secundum temporum intervalla non creverit. Adam enim in paradiso fuit creatus, et de credendis multum illuminatus, prout super secundum ostensum est de excellentia sapientiae, scientiae ac virtutum ipsius. Cumque post eiectionem suam, ad magnam Dei gratiam ac virtutum profectum reductus sit, verisimile est quod posteros suos de credendis instruxerit, potissime immediatos et proximiores filios suos, et illi suos.

Secundo, fides ab exordio paulatim defecit magis quam crevit. Nam et ante diluvium fides unius Dei fuit in omnibus, nec ad idololatriam lapsi sunt sicut post diluvium. Maior quoque videtur fuisse fides in populo Iudaeorum tempore David quam postea. Similiter tempore Gregorii Papae multo longius ac latius divulgata et recepta fuit fides Christi quam modo, sicque secundum temporum processum decrevit magis quam crevit.

 

Et circa haec quaeritur, quantum et qualiter crevit, et utrum ab exordio saeculi necessarium fuit saluti, explicite credere quod Deus sit trinus, et genus humanum redimi oportere per Filii Dei incarnationem ac passionem.

 

Circa haec Alexander scribit diffuse, primo quaerens, quid sit articulus. Et respondet :

Articulus tripliciter definitur. Primo sic, secundum Hugonem : Articulus est natura cum gratia. Secundo, articulus est perceptio veritatis divinae, tendens in ipsam. Tertio (secundum Richardum) ita : Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum. Quarum descriptionum iste est sensus : Articulus sumitur stricte et proprie atque communiter. Stricte, prout coarctatur ad partes symboli Apostolorum : sicque sumit Hugo, dicens articulum esse naturam cum gratia. In singulis namque symboli illius articulis, confessioni naturae divinae aut humanae coniungitur effectus gratiae. Ut cum dicitur, Credo in Deum Patrem, significatur divina natura ; cumque adiungitur, Creatorem caeli et terrae, exprimitur gratia : quia ex gratia fuit, quod bonitatem suam per creationem rebus communicavit. Sic quoque cum dico, Et in Iesum Christum, confiteor naturam ; cumque addo, Qui conceptus est de Spiritu Sancto, adiungitur gratia. Per naturam autem intelligitur natura humana seu divina. Proprie vero accipitur articulus, prout obiectum est fidei formatae. Sic accipitur in secunda definitione qua dicitur, Articulus est perceptio veritatis divinae, tendens in ipsam : ut per hoc quod dicitur, perceptio veritatis divinae, notetur intentio communis fidei informis ac formatae ; et per hoc quod additur, in ipsam tendens, determinetur et approprietur fidei formatae, sicque designetur perfectio duplex articuli, puta perfectio intellectus, cum dicitur, perceptio veritatis divinae ; perfectio quoque affectus, dum subditur, in ipsam tendens. Articulus quippe formatus non solum illuminat intellectum ad veritatis perceptionem, sed et movet affectum ad veritatis appetitionem. Communiter demum articulus sumitur, prout obiectum est fidei formatae atque informis. Ad quod Richardus respiciens, dixit : Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum. Et per hoc quod dicit, Indivisibilis veritas de Deo, tangit articuli essentiam ; et per hoc quod addit, Arctans nos ad credendum, exprimit nominis rationem, quia ex eo quod arctat nos ad assentiendum, vocatur articulus. De articulis quoque fuit duplex opinio : una, quod res credita exsistat articulus ; alia, quod enuntiatio. Sed dicendum, quod res est articulus, loquendo simpliciter ; enuntiabile vero, secundum quid. Definitio ergo Richardi procedit iuxta primam opinionem, descriptio vero prima Hugonis procedit iuxta secundam opinionem.

Haec Alexander.

 

Qui insuper scribit : Symbolum est collectio articulorum fidei. Causa vero editionis symbolorum est instructio fidelium in una confessione et intelligentia veritatis, ac devotione religionis. Causa quoque multiplicationis symbolorum exstitit triplex, videlicet : fidei instructio, veritatis explanatio, erroris exclusio.

 

Si autem quaeratur, an fides mediatoris fuerit semper necessaria ad salutem ; dicendum, quod distinguendum est. Fuit enim status ante peccatum, et status post peccatum ; est etiam status ante legem, et status sub lege, et status gratiae. In statu ante peccatum necessaria fuit fides Creatoris, quia est, et quia remunerator est. Est enim principium conditionis, et remunerator in quantum complementum et finis beatitudinis. Post peccatum autem non solum necessaria fuit fides Creatoris, sed etiam mediatoris, ut Augustinus asserit, cum scriptum sit : Non est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat salvari. Nam ex tempore illo valet fides ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam est vitiatum. Hinc ait Hugo : Post peccatum duo proposita sunt homini ad credendum, Creator et Salvator. Sed adverte differentiam mediatoris ante legem, et sub lege, et tempore gratiae : quia secundum Hugonem, ante legem Creator credebatur, et ab eo salus atque redemptio exspectabantur ; sed per quem et qualiter salus esset complenda, exceptis paucis quibus hoc scire singulari munere datum est, a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Porro sub lege persona mediatoris mittenda praedicabatur ; quid vero illa persona foret, puta an homo vel angelus aut Deus, nondum manifestabatur ; sed soli hoc noverant qui per Spiritum Sanctum ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem hoc omnibus praedicatum est publice.

Praeterea, secundum Hugonem, haec sunt quibus ab initio fides recta nunquam minus quivit habere, videlicet unum esse omnium creatorem, omnium dominum, et universorum rectorem, nec ipsum esse mali auctorem, qui nobis misericordiam suam poscentibus, futurum redemptorem praesentare dignetur. Tunc ergo minores habebant revelationem de Incarnationis mysterio velatam et indistinctam, maiores vero manifestam : quorum fidei adhaerebant minores, qui et omnes articulos credebant implicite ac indistincte. Talis quoque fuit fides Cornelii antequam princeps Apostolorum Petrus venit ad eum.

Haec Alexander.

 

At vero Bonaventura :

Doctrina (inquit) fidei quaedam habet antecedentia, quaedam consequentia, et quaedam principia sive obiecta. Sicut in aliis videmus scientiis quaedam communia principia quae supponuntur, ut dignitates ; et quaedam consequentia, sicut conclusiones corollariae ; quaedam quoque intrinseca suarum demonstrationum principia : sic in doctrina fidei antecedentia sunt ea quae sunt de iuris dictamine naturalis ; principia vero sunt ea quae ad fidei illuminationem directe dirigunt, ut sunt articuli fidei ; consequentia vero sunt quae ex ipsis articulis elici queunt. Itaque doctrina fidei sufficienter in Apostolorum symbolo continetur, quantum ad ea quae in ipsa sunt principalia ac propria, quae sunt articuli fidei. Cuius etiam symboli perfectio ac sufficientia ex parte auctorum suorum, qui fuerunt duodecim Apostoli, comprobatur.

 

Praeterea quaeri potest, an eis qui ante Salvatoris adventum fuerunt, suffecerat credere ea quae ad ipsam pertinent Deitatem. Quod apparet ex hoc quod ait Apostolus : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quia requirentium se remunerator est. Dicendum, quod sicut Magister in littera multis auctoritatibus probat, post lapsum Adae nemo salvari valebat sine fide mediatoris. Nullus enim quivit ab illo absolvi peccato, nisi in illum mediatorem credendo, vel ipsemet pro se si fuit adultus, vel alter pro ipso si exstitit parvulus. Cuius ratio est, quia cum gratia et veritas per Iesum Christum sit facta, et liberatio a peccatis per merita Salvatoris, ipsaque merita Christi non se extendant nisi ad illos qui fiunt membra ipsius et copulantur ei per fidem ; ideo sicut impossibile est nunc salvari, nisi quis copuletur Christo per fidem per se, aut per fidei sacramentum per alios, ita et tunc. Fides autem potest haberi dupliciter, puta explicite ac implicite. Minoribus autem necesse fuit implicite credere. Qua fide implicita caruerunt philosophi, suis meritis ac virtutibus inhaerentes : ideo tanquam superbi a Christi membris ac meritis sunt separati, et a gaudiis paradisi seclusi. Non tamen oportebat tunc incarnationem Dei explicite credere, sed sufficiebat credere quod aliquis veniret qui gerius humanum redimeret.

 

Si autem quaeratur, an omnes adventum Christi subsecuti, teneantur explicite credere universos articulos fidei ; respondendum quod imo. Quod tamen tripliciter potest intelligi : primo, quod tenentur credere articulos omnes implicite ; secundo, quod explicite ; tertio, quod quosdam implicite et quosdam explicite. Credere omnes implicite, est fidei diminutae ; nec sufficit modo alicui usum rationis habenti credere in communi redemptorem et remuneratorem. In tantum enim notitia quorumdam articulorum fidei manifesta est, quod nullus ratione utens eos ignoret, nisi omnino sit negligens et contemnens Dei cultum ac suam salutem. Credere autem quosdam implicite et quosdam explicite, sufficit ad salutem, quia simplicium fidei hoc potest sufficere. Nempe illos tenentur explicite credere quos eis manifestat non solum praedicatio, sed et ecclesiasticus usus et : consuetudo, sicut est fides de Trinitate, quam possunt nosse ex ipso actu consignationis : consignant enim se in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sicque est de Christi nativitate, passione, resurrectione, peccatorum remissione, quas omnes cognoscere possunt ex ipsis solennitatibus Ecclesiae. Idcirco ab horum notitia nemo ratione utens excipitur ; nec ignorantia excusatur, cum talis ignorantia esse non queat sine negligentia et contemptu. Alios autem articulos non tam manifestos, tenentur credere implicite. Credere autem implicite voco, ut credant in generali omne quod credit sancta mater Ecclesia, ita quod in particulari a nullo illorum dissentiant, nec aliquem illorum discredant. Porro credere articulos omnes explicite, est fidei iam provectae, nec necessarium generali fidei necessitate ; sed si alicui necessarium est, illis potissime necessarium est qui in fidei profecerunt notitia, et qui alios habent in fide instruere, seu praedicandi ac praesidendi assumunt officium. Multi tamen sunt simplices boni, qui quamvis sint parvae cognitionis, attamen sunt magnae devotionis. Hinc dum simplex homo audit novum aliquid praedicari, non debet mox assentire quousque noverit ab Ecclesia id teneri. Unde praeter remedium divinae inspirationis atque orationis, ad quod debent semper confugere, habent remedium humanae instructionis, ad quod debent habere refugium, ut vitent erroris periculum. Semper etenim habuit Deus et habebit aliquos iustos et famosos, qui veritatem fidei non solum in se, sed in simplicibus quoque valeant conservare.

 

Porro dum quaeritur, an fides crevit secundum temporis diversitatem, potest de hoc quaestio triplex oriri : primo, an fides creverit quantum ad credendorum multitudinem ; secundo, an creverit quantum ad luminis plenitudinem ; tertio, an quantum ad cognitionis certitudinem. Ad primum dicendum, quod credibilia multiplicari, potest intelligi quantum ad novorum articulorum additionem, vel quantum ad implicitorum explicationem. Et primo modo fides non profecit nec crevit tempore procedente, sed modo secundo : quia quod uno tempore credebatur implicite et quasi uno articulo, hoc temporis processu explicatum est et divisum in credibilia multa. Nam olim suffecit credere Creatorem et Redemptorem futurum, nunc autem fides Redemptoris septem habet articulos, ac multa ex eis consequentia ac ipsis annexa manifestantur.

 

Ad secundum illud quaesitum respondendum est, quod secundum temporis processum fides crevit quantum ad illuminationis seu luminis plenitudinem, intelligendo de fide secundum statum communem. Quod non est primo ac principaliter propter temporum transmutationem, sed propter veritatis exhibitionem, propter maiorem gratiae diffusionem, et propter planiorem instructionem. Ideo namque credentes credenda clarius nunc cognoscunt, quia iam veritas per Christum est exhibita ac impleta ; gratia quoque Spiritus Sancti nunc copiosius effunditur propter meritum Christi pretiumque solutum ; sed et fides apertius nunc praedicatur, docetur, confirmatur, defenditur per evidentia Christi discipulorumque eius documenta, signa atque miracula, quemadmodum et in uno homine fides paulatim crescit et proficit.

 

Ad tertium vero quaesitum dicendum, quod certius assentitur ei quod clarius noscitur. Sed de certitudine fidei contingit loqui dupliciter, secundum duplicem fidei comparationem : quoniam fides comparari potest ad ipsam veritatem dictantem, et item ad intellectum assentientem. Loquendo ergo de fidei certitudine secundum primam comparationem, sic eius certitudo nec augeri potest nec minui : quia cum veritas divina certissima sit, nec falli possit quantum est ex parte rationis dictantis, in fide quacumque qua assentitur veritati divinae propter se et super omnia, ibi status est certitudinis, nec habet ex illa parte fides in certitudine sua proficere, cum et fides divinae et increatae veritatis sit radius, ac praescientiae Dei fulgor. Loquendo autem de certitudine fidei quantum ad ipsum credentem, sic fides quantum ad certitudinem crescit, tum per clariorem cognitionem, tum per devotionem maiorem. Illa quippe fides est certior quae apertius noscit et devotius acquiescit. Hinc libro de Sacramentis Hugo : Duo sunt, inquit, secundum quae fides crescere dicitur, cognitio atque affectio. Secundum cognitionem crescit, dum eruditur ad scientiam ; secundum affectionem, quando ad devotionem excitatur, ac roboratur ad constantiam. Et utroque modo crevit fides tempore procedente. Incrementum namque devotionis pandit tot millium martyrum fervor, triumphus, ac gravissima passio. Incrementum vero quantum ad scientiam, patet in tot doctorum eruditionibus ac doctrinis.

 

Crevit itaque fides extensive quantum ad articulorum explicationem, et intensive quantum ad clariorem notitiam : imo et radicative quantum ad certitudinis ac devotionis firmiorem adhaesionem. Et hoc dico quantum ad statum communem. Conformiter quoque in eodem proficit homine, et in diversis qui sub eadem sunt lege, gradatim se excedentibus. Hoc est quod asserit Hugo : Secundum fidei incrementa, genera hominum inveniuntur diversa. Quidam enim fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, sed utrum credendum vel non credendum, ratione non comprehendunt. Alii, quod fide credunt, ratione approbant. Alii, quod fide credunt, approbant ratione, purificataeque mentis intelligentia experiuntur. In primis sola fides facit electionem ; in secundis ratio iungit approbationem ; in tertiis puritas intelligentiae parit et apprehendit certitudinem. Ista etiam, secundum Hugonem, signata fuerunt in botro quem duo viri portabant in veete. De quo ait : Botrus in vecte est Christus in cruce, cuius mysterium duo populi portant in sacramento. Qui praecesserunt, portaverunt, sed non viderunt : qui enim Salvatoris praecesserunt adventum, sacramenta suae passionis figuraliter portaverunt, non tamen omnes intellexerunt. Secundi autem portant et vident, quia fideles Christi adventum sequentes, sacramentum passionis per fidem suscipiunt, atque per revelationem cognitionis intelligunt.

Haec Bonaventura.

 

Qui in quaestionibus circa textum, addit super illud quod in littera ait Magister, Fides, spes, caritas, operatio, secundum aliquid aequalia sunt : Quatuor ista aequalia perhibentur, secundum quod dicitur in Apocalypsi, quod latera civitatis erant aequalia, quae sunt fides, spes, caritas, operatio ; suntque aequalia secundum rationem merendi, dum informata sunt gratia. Tantum enim caritas meritoria est suo actu, quantum fides, in uno eodemque homine. Similiter tantum operatur ac meretur operatio procedens ex habitu, quantum placet habitus ipse. Cum enim gratia gratum faciens faciat animam Deo placere per habitus et per actus, necesse est quatuor ista aequalia esse secundum acceptationem divinam, et per hoc secundum efficaciam promerendi. Et de operationibus interioribus intelligendum est istud, quae consistunt in actu et usu liberi arbitrii : qui usus seu actus bonitatem sortitur secundum mensuram habitus virtutis gratuitae. Verum de his et de aequalitate virtutum infra dicetur diffusius.

Haec idem.

 

Insuper Thomas :

Articulus, ait, nomen est Graecum, et indivisionem designat. Unde membra quae non dividuntur in alia membra, vocantur articuli. Sicque conclusiones quae in scientiis inquiruntur, articuli appellantur : quia ex eis sicut ex quibusdam indivisibilibus principiis, consurgit collectio quae tractatum complet seu perficit. Conformiter, quae in iudiciis per testes probanda sunt seu probantur, articuli nuncupantur. Fides autem non inquirit, sed supponit ea quae fidei sunt, ex testimonio Dei ea dicentis. Hinc illud quod specialem habet difficultatem in fide, et cuius suppositio non dependet ex supposito alio, proprie dicitur articulus fidei. Idcirco in definitione articuli Richardus secutus est nominis proprietatem, dicendo, Articulus est indivisibilis veritas ; atque etymologiam, secundum quod sonat in lingua Latina, addendo, Arctans nos ad credendum. Dicitur quoque nos arctare, non necessitate coactionis, sed finis : quoniam sine fide articulorum salvari non possumus. Rursus, articulus dicitur de Deo : quia aut pertinet ad divinam naturam, aut ad divinam personam (vel ratione sui, vel ratione assumptae naturae), aut quia est effectus Dei, sola divina virtute fieri potens. Denique, teste Isidoro, articulus est divinae veritatis perceptio. Et quamvis perceptio divinae veritatis fiat etiam per naturalem rationem, haec tamen perceptio tendit in id cui innititur, hoc est in intellectum principiorum. Perceptio autem divinae veritatis quae est articulus, tendit in veritatem primam, non solum sicut in finem atque obiectum, sed et sicut in id in quod resolvitur tanquam in causam suae credulitatis. At vero quod asserit Hugo, Articulus est natura cum gratia, non est accipiendum quasi velit articulum definire, sed ostendere ea de quibus est fides : quoniam est de operibus conditionis seu creationis, quibus instituta est natura, et de operibus reparationis, quibus collata est gratia.

Denique accidit articulo esse formatum sive informem, cum neutrum sit de ratione ipsius.

 

Praeterea, tria sunt principalia fidei symbola a diversis edita, rationabiliterque composita, quae in diversis horis leguntur. Symbolum quippe similitudinem et collectionem importat Unde a quatuor collectionibus nomen istud imponitur. Primo, a collectione hominum plurimorum in unam fidem. Secundo, a collectione praedicantium fidem, quoniam omnes Apostoli simul collecti symbolum unum et hanc fidei regulam ediderunt, unoquoque partem aliquam apponente. Tertio, quoniam ex diversis locis Scripturae colliguntur credenda, ut habeantur in promptu. Quarto, quia divina beneficia nobis collata, rediguntur ibi in unum. Propter quod divinus Dionysius Ecclesiasticae hierarchiae capitulo quarto protestatur : Religionis symbolum congruentius hierarchica eucharistia, id est bona gratia, appellatur. Porro Patres qui alia symbola ediderunt, nihil in eis apposuerunt de suo ; sed quae addiderunt, ex Scripturis sumpserunt, ad explicandum planius contenta in symbolo primo, et ad reprimendum insurgentes errores. Cumque tempore Athanasii multi insurgerent errores et haereses circa Christi personam, contra utramque eius naturam, idcirco in Symbolo illo tractatur de utraque natura Christi.

Symbolum demum Apostolorum dicitur in secreto et in Prima ac Completorio, quoniam factum est fide nondum promulgata, atque ad innuendum quod omnis operatio nostra a fide debet incipere, ut per ipsam in prosperis et adversis iugiter protegamur. Alia duo symbola apposita sunt fide iam divulgata : ideo publice decantantur, et in diebus festivis. Cumque symbolum Nicaenum ad manifestationem fidei sit peractum, idcirco post evangelium, quasi eius declaratio, decantatur. Symbolum vero Athanasii contra haereticos compilatum, in Prima dicitur, quasi iam pulsis haereticorum tenebris atque erroribus.

 

Praeterea de numero articulorum fidei attendendum, quod dupliciter distinguuntur. Primo, penes credibilia ; et ita sunt quatuordecim. Secundo, penes auctores Symboli ; et ita dicuntur duodecim, iuxta duodenum numerum Apostolorum. De Patre demum non ponitur nisi unus articulus, quoniam non est missus ; de Filio autem plures, similiter de Spiritu Sancto, quia sunt missi, quantum ad diversos effectus, de quibus sunt speciales articuli. Omnes quoque articuli pertinentes ad opera Dei, probantur per omnipotentiam eius, sicut et archangelus Gabriel probat Incarnationem : Non erit, inquiens, impossibile apud Deum omne verbum. Idcirco in articulo de Patre dicitur, Omnipotentem, ubi et dicitur, Factorem, magis quam creatorem, ad excludendum quorumdam philosophorum errorem, dicentium mundum ab aeterno fuisse et tamen esse creatum, aut naturali emanatione productum. Ideo Patres dixerunt, Factorem caeli et terrae : per quod magis notatur temporale mundi initium, et quod factus sit a Deo agente per liberam voluntatem, non per necessitatem naturae. Quemadmodum etiam opus creationis coniungitur articulo qui est de Patre, quoniam opus istud ad potentiam pertinet, quae Patri appropriatur ; sic alia opera duo iunguntur articulis de Spiritu Sancto, cui bonitas appropriatur. Hinc ei appropriatur unio Ecclesiae cum dicitur, Sanctam Ecclesiam catholicam ; item remissio peccatorum, communicatio quoque operum bonorum, quae fit per caritatem, quatenus bonum unius alteri prosit.

 

De explicatione autem fidei, et qualiter quidam teneantur ad fidem magis vel minus explicitam, advertendum quod ad salutem dupliciter pervenitur. Quidam namque pertingunt ad eam merito proprio, ut adulti ; quidam merito alieno, ut pueri et amentes baptizati, qui merito Christi salvantur. Qui vero libero utuntur arbitrio, tenentur ad merita Christi addere propria. Actus autem omnium virtutum dependent ab actu quo dirigitur intentio, quae per fidem dirigitur in ultimum finem. Idcirco in omni adulto exigitur non solum habitus fidei, sed et actus ipsius. Nec fides potest exire in actum, nisi aliquid explicite ac determinate credendo. Sicque ad promerendum requiritur, et ad obtinendum salutem, habere explicitam fidem quantum ad aliqua.

Sed obici potest, quod quidam adulti nequeunt fidem habere explicitam, ut quibus non adest aliquis docens, aut qui inter infideles semper morantur. Dicendum, quod in his quae necessaria sunt ad salutem, Deus nunquam deest nec defuit quaerenti suam salutem, nisi ex culpa sua remaneat. Hinc explicatio necessariorum saluti, divinitus homini providetur per praedicationem humanam, ut patuit in Cornelio, aut per revelationem angelicam seu inspirationem divinam. Ideo facienti quod in se est, Deus aliquo providet modo.

 

Cum autem fides necessaria sit ut per eam homo dirigat suam intentionem in omni actu virtutum ad Deum ac ultimum finem, in tantum necessaria est unicuique fides explicita, ut homo agere queat necessaria ad salutem. Non ergo necessaria est explicatio omnium credendorum.

Si autem obiciatur, quod homo non valet omnes errores fidei contrariantes vitare, nisi de cunctis articulis explicitam habeat fidem : respondendum, quod ad praicepta negativa tenemur semper et ad semper, et per hoc sufficienter vitantur peccata transgressionis ; ad praecepta vero affirmativa tenetur homo semper, sed non ad semper, videlicet loco et tempore opportuno. Cumque praecepta affirmativa de actibus sint virtutum, non tenemur semper ad huiusmodi actus, nec ad universos modos quibus fieri possunt : imo sufficit quod homo tempore operetur determinato. Hinc non oportet quod homo fidem explicitam habeat de cunctis articulis, sed de quibusdam qui necessarii sunt secundum tempus illud. Et per hoc errores et dubitationes in fide sufficienter vitantur. Nam sicut habitus temperantiae inclinat ad resistendum luxuriae, sic habitus fidei his quae sunt contra eam. Hinc quando emergit necessitas cognoscendi explicite id quod fidei est, tune homo fidelis ex fidei inclinatione non assentit contrariantibus fidei, sed differt assensum quousque plenius instruatur.

 

Praeterea, maiores ad fidem explicitam obligantur. Nam explicare articulos fidei contingit dupliciter. Primo, quoad articulorum substantiam, ad sciendum eos distincte. Secundo, quantum ad ea quae in articulis continentur implicite : ita ut homo sciat quid sequatur ex ipsis, vim quoque veritatis ipsorum, ut sciat eos ab impugnatione defendere. Et ad primam explicationem tenentur omnes qui officium habent docendi, sive ex gradu dignitatis, ut curati ; sive ex revelatione, ut prophetae ; sive ex ministerio, ut doctores ac praedicatores : non alii, qui non habent regulare nisi se ipsos. Porro ad secundam explicationem non obligatur quisquam totaliter, cum non valeat haberi nisi in patria. Verum unusquisque cui incumbit docendi officium, tenetur tantum scire de ista explicatione, ut sua possit officia idonee adimplere. At vero qui docendi officium sunt sortiti, sunt medii inter Deum et homines. Unde respectu Dei sunt homines, respectuque hominum dii vocantur, sicut in Evangelio ait Salvator : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Idcirco minores, qui a maioribus sunt instruendi in fide, oportet habere fidem implicitam in fide maiorum in quantum sunt dii participative.

 

At vero de incremento et profectu fidei secundum temporis processum est respondendum, quod fides est quaedam cognitio. Quantitas autem cognitionis dupliciter potest attendi : primo, secundum obiecta ; secundo, penes efficaciam actus cognitivi circa obiectum. Cumque habitus ex obiecto specificetur, prima quantitas est habitui essentialis ; et secundum hanc attenditur fidei magnitudo quae est secundum articulorum quantitatem. Idcirco, secundum hanc quantitatem fides non crescit nec deficit, quia credenda semper sunt eadem. Sed secundo modo crescit, cum non semper eadem maneat efficacia in agendo, ex conditione agentis. Ideo quantum ad alias tres magnitudines, potest fides eadem manens, proficere secundum diversas hominum conditiones. In actu autem fidei tria in veniuntur, secundum quae potest efficaciae quantitas ponderari. Duo secundum naturam propriam. Primum est cogitare, et secundum hoc dicitur fides magna, cognitione. Secundum est assentire, et secundum hoc fides dicitur magna, constantia : quia assensus determinationem certitudinemque importat. Tertium in actu fidei est secundum quod caritate informatur, sicque fides dicitur magna, devotione. Sed quoniam certitudo fidei est ex voluntate determinante intellectum ad unum, formatio quoque ex caritate, quae est in voluntate ; voluntas autem est domina sui actus secundum quodcumque tempus : hinc per se loquendo, profectus magnitudinis fidei qui est secundum constantiam vel devotionem, attenditur secundum promptitudinem voluntatis, quae est ex gratia, non ex temporis successione, nisi per accidens, in quantum in tempore uno fit maior influentia gratiae quam in alio, quantum ad communem statum et cursum, quamvis non quoad omnes personas. Cogitare autem spectat ad intellectum, cuius virtutes egent experimento, ut dicitur Ethicorum secundo : ideo quantitas fidei quae est secundum cognitionem articulorum, per se loquendo, crescit secundum temporis diversitatem. Et sicut hoc quod scientise paulatim creverunt, non est solum ex imperfectione inventorum qui scientias invenerunt, sed etiam ex impotentia addiscentium, qui a principio totum capere nequeunt ; ita in his quae fidei sunt accidit, quia oportet intellectum paulatim assuefieri ad ea quae fidei sunt. Propter quod Christus dixit discipulis : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

 

Praeterea ad fidem Redemptoris tripliciter habet se genus humanum, secundum tempora tria : quia in statu innocentiae, ante peccatum, non oportebat ab aliquo homine haberi fidem explicitam de Redemptore, quoniam nondum fuit servitus captivitasque inducta : imo sufficiebat habere fidem implicitam in Dei cognitione, ut scilicet homo crederet quod Deus sibi provideret in his quae ad salutem necessaria essent. In secundo autem statu, puta post peccatum, ante Christi adventum, quidam habebant fidem explicitam de Redemptore, quibus de hoc revelatio fuit facta, qui dicebantur maiores ; quidam de hoc fidem habebant implicitam in fide maiorum, ut patuit. In tertio vero statu, videlicet post Christi adventum, quia iam mysterium Redemptionis corporaliter est impletum, ac publice praedicatum, omnes tenentur illud explicite credere : et si quis instructorem non haberet, Deus ei revelaret, nisi ex sua culpa esset defectus. Multi quoque gentilium per angelos de fide instructi sunt, ut S. Dionysius ait. Et patet hoc de Sibylla, quae expresse prophetavit de Christo. Temporibus etiam Constantini (ut in Romanis historiis legitur) inventum fuit quoddam corpus in sepulcro in Graecia, auream habens laminam super pectus, in qua exstitit scriptum : Christus nascetur de virgine, et credo in eum. 0 sol, Helenae et Constantini temporibus iterum me videbis. Illi quoque gentiles quibus non fuit facta revelatio specialis de Christo, poterant salvari, quamvis nihil scirent de Moysis lege, quia lex illa data fuit solis Iudaeis. Secus est de lege Christi omnibus data. Ideo illi gentiles salvabantur in fide implicita Redemptoris, implicando fidem suam in cognitione et providentia Dei vel eorum qui a Deo erant inde sufficienter edocti, dummodo tamen oppositum pertinaciter non tenerent contra praedicantem et instruentem.

 

Porro si inquiratur, an explicita fides Trinitatis fuit semper necessaria ad salutem : dicendum, quod per invisibiles missiones Filii ac Spiritus Sancti in corda nostra, homo in ultimum finem dirigitur non solum post peccatum, sed et ante illud ; idcirco explicita cognitio Trinitatis necessaria fuit non solum post culpam, sed etiam ante. Non tamen eodem modo ante adventum Christi, et postea : quoniam ante adventum Domini maiores dumtaxat habuerunt huiusmodi fidem ; sed post Christi adventum omnes tenentur explicitam fidem habere de tribus personis, quemadmodum et de mysterio Incarnationis, quod cognosci non valet nisi agnoscatur personarum distinctio, et quoniam sacramenta salutis cum invocatione Trinitatis donantur. Quae fides implicite continebatur in brevi symbolo de quo loquitur Paulus : Accedentem ad Deum oportet credere quia est, id est, quod sit unus, verus et summus Deus, omnium providentiam atque notitiam habens. In qua unitate Trinitas implicabatur. In eo autem quod addit Apostolus, Et quod exquirentibus se remunerator sit, implicabatur fides de Christo et eius mysteriis, per quae Trinitas Deus nostram redemptionem procurare decrevit. Quamvis etiam modo fideles teneantur articulos explicite credere, eos praecipue de quibus solennizat Ecclesia, non tamen oportet quod sciant eos proprie et particulatim distinguere.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper super his diffuse conscribit in secunda secundae, tractatu de Fide, per varias quaestiones, quae tamen in praeinductis pro maxima parte contenta sunt. Credibilia (inquit) fidei in quosdam dividuntur articulos, quasi in quasdam particulas aliquam ad invicem coaptationem habentes. Et sicut in naturali scientia sunt quaedam prima principia per se nota, in quibus est ordo, et omnia reducuntur ad unum primum, videlicet de quolibet esse vel non esse ; sic in theologia articuli sunt quasi prima principia, et quidam articuli continentur in aliis. Omnes quoque articuli fidei reducuntur ad istos duos, ut Deus credatur esse, et providentiam circa humanam salutem habere. De quibus duobus ait Apostolus : Accedentem ad Deum oportet credere, etc. Crevitque fides secundum temporis successionem, non quoad suam substantiam, sed quoad sui explicationem. Duo quippe praecipue traduntur nobis credenda, puta secretum Deitatis atque mysterium Incarnationis. Prima ergo credendorum distinctio est, quod quaedam pertinent ad Deitatis maiestatem, quaedam ad Verbi incarnati humanitatem. Circa Deitatem autem tria nobis proponuntur credenda. Primum est unitas Dei, et de hoc est primus fidei articulus. Secundum est personarum distinctio, et sic secundum tres personas tres assignantur articuli. Tertium est operatio Deitatis ad extra, quae triplex est. Prima concernit esse naturae, de quo est articulus creationis. Secunda pertinet ad esse gratiae, sicque omnia ad sanctificationem humanam spectantia, sub uno comprehenduntur articulo. Tertia pertinet ad esse gloriae, et inde est articulus de resurrectione mortuorum et de vita aeterna. Et ita sunt septem articuli ad Deitatem pertinentes. Totidem quoque de humanitate Christi traduntur. Primus est de eius incarnatione seu conceptione in Virgine ; secundus de nativitate ; tertius de passione, morte et sepultura ; quartus de descensu ad inferos ; quintus de resurrectione ; sextus de ascensione ; septimus de adventu ad iudicium.

Quidam vero aliter distinguunt articulos fidei, ponendo sex de Deitate, et sex de Christi humanitate. Tres enim articulos de Trinitate sub uno comprehendunt, eo quod trium personarum sit una cognitio, quia in ratione Patris intelligitur Filius et amborum nexus, Spiritus Sanctus. Articulum vero de glorificatione distinguunt in duos, ut unus sit de carnis resurrectione, alter de gloria animae. Articulum vero de conceptione non distinguunt ab articulo de nativitate, quia eiusdem videntur difficultatis. Praeterea, de sacramento Eucharistiae non assignatur specialis articulus, quia in sacramento hoc duo pensantur. Unum, in quantum est sacramentum : sicque continetur sub articulo qui est de effectibus gratiae sanctificantis. Aliud, secundum quod tam miraculose ibi consistit : et sic continetur sub primo articulo, qui est de omnipotentia Dei, in qua omniscientia et providentia eius comprehenduntur. Non enim posset Deus omnia facere, nisi universorum scientiam providentiamqne haberet.

 

Postremo, primus homo ante suam ruinam habuit de Christi incarnatione fidem explicitam secundum quod ordinatur incarnatio illa ad gloriae consummationem, non ut ordinatur ad liberationem hominum a peccato, quia non fuit praescius suae transgressionis. Incarnationem tamen futuram esse videtur tunc praecognovisse, cum dixit : Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae. De quibus verbis ait Apostolus : Sacramentum autem hoc magnum est. Quod sacramentum primum hominem ignorasse non videtur credibile.

Haec Thomas in Summa.

 

Ex praeinductis patet solutio ad obiecta. Non enim sic dicitur fides crevisse per temporis processum, quasi in quolibet homine fideli posterius exsistente, fuerit maior fides quam in quocumque qui prius tempore ipso fuit ; sed fit comparatio in communi, et quantum ad tempora secundum se tota. Certum est namque, quod David et Isaias et plures, eminentiores habuerunt revelationes de Christo et eius mysteriis ac toto statu Ecclesiae militantis, quam multi eis posteriores, imo et quam multi Prophetae qui post eos fuerunt. Sic et beatissimi Apostoli perfectiores fuerunt in fide quam posteri.

 

Sed unum restat plenius perscrutandum, videlicet an maior sit certitudo fidei quam scientiae, intelligendo hoc sive de ipsis habitibus, sive de actibus eorumdem.

 

Ad quod communiter datur duplex responsio. Una, quod certitudo attendi potest dupliciter. Primo, ex parte obiecti seu ex parte causae certitudinis, sive secundum se : et sic maior est fidei certitudo, quia divinae auctoritati seu increatae veritati innititur. Alio modo attenditur certitudo ex parte subiecti, seu quantum ad nos, ita ut illud certius nominetur quod intellectus clarius intuetur evidentiusque cognoscit, quoniam eius capacitatem minus transcendit : sicque scientia certior perhibetur. Secunda responsio est, quod duplex est certitudo. Una adhaerentiae, et sic fidei certitudo est maior, quoniam firmius adhaeremus creditae veritati quam scitae : imo pro illa intrepide secureque morimur, et omne supplicium toleramus. Alia est certitudo evidentiae, et ita scientia dicitur certior. Utraque ista responsio bona est, et secundam secuntur Alexander, Bonaventura et alii ; primam Thomas, Petrus, Richardus cum aliis. Imo hae duae responsiones coincidunt et sunt una : siquidem certitudo ex parte obiecti seu ex parte causae obiectalis ipsius certitudinis, est certitudo adhaerentiae ; certitudo vero ex parte subiecti, est certitudo evidentiae.

 

Verumtamen Durandus utramque responsionem hanc reprobare conatur, contra primam obiciens, quoniam quamvis illa distinctio possit locum habere in scitis et creditis (sicut iuxta Philosophum, substantiae separatae certiores sunt secundum se quam materiales, non tamen nobis) ; attamen in habitibus et actibus non tenet ista distinctio, quoniam habitus dispositio est habentis, et actus est eius perfectio in comparatione ad obiectum : ideo actus seu habitus non est certior nisi propter hoc quod obiectum sit certius nobis, quamvis possit actus seu habitus dici nobilior ex sola nobilitate obiecti. Et hoc patet ex Philosopho, primo de Anima, ubi distinguit nobilitatem scientiae in nobilitatem quae est secundum certitudinem, atque in illam quae est ex nobilitate obiecti : quod non esset, si certitudo scientiae esset secundum certitudinem obiecti. Imo sic omnis scientia quae esset nobilior quoad obiectum, esset nobilior quantum ad certitudinem : quia obiecta quae sunt nobiliora secundum se, sunt certiora, sicut divina. Certitudo ergo actus seu habitus non est ex parte certitudinis obiecti secundum se, sed ex modo quem ponit habitus circa habentem et circa actum ipsius habitus. Habitus enim non requiritur nisi propter modum qui est in agente, non in obiecto, quamvis sit in nobis per comparationem ad obiectum.

Nec stare potest secunda responsio, quoniam firmitas adhaesionis improprie dicitur certitudo. Certitudo enim non stat cum falsitate, firmitas autem adhaesionis stat interdum cum falsitate, ut in haereticis patet. Rursus, quoniam firmitas adhaesionis maior esse videtur in actu scientiae quam fidei. Illi quippe firmius adhaeremus a quo difficilius recedimus. Difficilius autem recedit homo a scientia, si vere sit sciens et sciat se esse scientem.

Hinc dicendum est aliter, quod quamvis aliquod creditum, puta Deum esse trinum et unum, sit secundum se certius ac notius quam multa scita de creaturis, attamen simpliciter ac universaliter habitus scientiae et actus sunt certiores et notiores fide et actu ipsius, extensive et intensive. Extensive, quia quod habet plures modos certitudinis, est certius extensive. Scientia autem habet certitudinem evidentiae et adhaerentiae, fides vero solum habet certitudinem adhaerentiae. Item intensive, quoniam certius est quod est dubitationi impermixtius. Scientia autem nullo modo potest dubitationem habere admixtam, fides autem potest habere aliquem modum dubitationis permixtum, etiam salva fide. Insuper, scientia Beatorum est certior fide, non tamen ex parte obiecti, cum utriusque sit idem obiectum.

Haec Durandus.

 

Quibus primo obicitur, quod secundum Philosophum, imo Peripateticos universos, de singularibus, praesertim materialibus corruptibilibus, non potest haberi scientia, propter variationem incertitudinemque ipsorum. Nempe, ut septimo Primae philosophiae Aristoteles ait, dum extra conspectum sunt, ignoramus an sint vel non sint : idcirco eorum non exstat scientia. Ergo certitudo notitiae attenditur ac dependet ex certitudine obiecti secundum se. Propter quod iuxta Boetium, scientia est eorum quae incommutabilem sui sortiuntur substantiam. Atque secundum Philosophum, propter hoc quod res est vel non est, oratio vera seu falsa consistit. Denique, sicut habitus et actus comparationem habent ad obiectum, ita scitum et creditum, secundum quod talia, relationem, comparationem seu habitudinem dicunt ad scientem : et ita distinctio illa non minus sortitur locum et veritatem in habitu et eius actu quam in scitis et creditis, etiam dato quod una sit relatio secundum esse, alia secundum dici.

Insuper, responsio Durandi ex falsa imaginatione videtur procedere : quia (ut patuit ante) habitum dixit esse modum quemdam, non quid reale. Nec verum est quod habitus non requiritur nisi propter modum, imo etiam propter realem actionem producendam necessarius est. Non enim potest vis intellectiva in actum credendi actualemque intellectionem procedere, nec actus illos producere, nisi mediante reali habitu fidei ac reali habituali scientia.

Insuper, si (ut ait Durandus) illud certius est extensive quod plures habet certitudinis modos, sequitur quod fides et actio eius certiores sint extensive quam scientia et actio eius, quoniam pluribus modis innotuit veritas fidei quam scientiae, utpote : ex innumerabilibus miraculis, ex attestationibus Dei, ex apparitionibus et testimoniis angelorum sanctorum quamplurimis, ex innumerabilibus testibus prorsus idoneis, sanctis et glorificatis divinitus, ex vaticiniis Prophetarum, ex derelictione finali Iudaeorum, multisque aliis. Ita et intensive multo maior est certitudo fidei quam scientiae, quoniam fides multo plus ambiguitatem, dubitationem incertitudinemque excludit quam scientia : quoniam fides certiori innititur fundamento, videlicet lumini supernaturali, scientia autem lumini naturali, quod frequenter decipitur. At vero dum aliquid dividitur sive distinguitur, modi seu species distinctionis sumuntur prout formaliter ab invicem differunt, non prout materialiter coincidunt. Idcirco dum certitudo dividitur in certitudinem evidentiae et adhaerentiae, certitudo adhaerentiae sumitur prout formaliter a certitudine evidentiae differt, sicque falsum censetur quod scientia habet certitudinem adhaerentiae, sed solum certitudinem evidentiae habet, quanquam alias etiam certitudinem adhaerentiae sortiatur.

Praeterea sicut scientia Beatorum et fides sunt habitus distincti specifice, ita habent obiecta distincta, vel unum et idem distinctum formaliter. Ideo falsum est, quod scientia Beatorum non est certior fide ex parte obiecti, imo veritas prima sub alia ratione formali obiectum est fidei atque scientiae Beatorum.

Denique, quod firmitas adhaesionis non sit proprie certitudo, reprobatur auctoritate Apostoli protestantis : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Imo viri heroici in fide plene illuminati, experiuntur se esse certissimos de credibilium ac fidei veritate. Qui etiam multo difficilius recederent a fide quam a scientia : imo pro fide, non pro scientia, acerbissimas mortes perferrent. Et breviter, nisi certissima esset fides, eiusque veritas maxima huius vitae certitudine fulciretur, non dixisset Apostolus : Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeter id quod evangelizatum est vobis, anathema sit. Ideo sanctus pater Bernardus asseruit : Certior sum ipsa vita qua vivo, et ipsa luce quam cerno, quod quicumque secundum tenorem regulae Ordinis nostri irreprehensibiliter fuerit conversatus, mox ut de corpore emigraverit, aeterna beatitudine perfruetur. Unde et sanctus frater Aegidius, unus de primis fratribus gloriosi Francisci, ad insinuandum maximam fidei suae certitudinem, potius voluit dicere : « Scio » Deum, Patrem omnipotentem, et cetera quae continentur in Symbolo, quam « Credo » huiusmodi.

Haec breviter tetigisse sufficiat. Nec obviat his quod Hugo dicit, fidem certitudinem esse infra scientiam et supra opinionem, quia hoc dictum est de fide in quantum nondum clare intuetur quod credit.