Distinctio XXIX — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE NONAE

 

Postquam praecedenti distinctione tractatum est de numero diligendorum ex caritate, nunc agitur de ordine caritatis in actu suo circa sua obiecta. Et primo ostendit, quod ordo amandi spiritualiter cadit sub praecepto, ita quod primo et maxime teneamur Deum diligere, deinde nos ipsos. Deinde inquirit, an homines universi aequaliter sint diligendi. Et circa hoc ponit duas opiniones : unam, quod omnes aeque intense amandi sint quantum ad interiorem caritatis affectum, non autem quantum ad exteriorem effectum ; aliam, quod secundum nullum istorum aeque amandi sint caritate : quam positionem approbat et confirmat. Consequenter inquirit, an proximos debeamus diligere tam intense sicut nos ipsos. Quocirca similiter duas narrat responsiones, quarum unam refutat, alteram approbat, utpote, quod magis teneamur nos ipsos quam proximos ex caritate diligere. Insuper sciscitatur, an magis diligendi sint extranei virtuosi quam propinqui vitiosi, quantumlibet sint propinqui. Inquirit etiam de inimicorum dilectione, an necessaria sit saluti. Postremo tractat de triplici caritatis gradu, et de eius profectu, augmento et perfectione. De his nunc ordinate est prosequendum.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Quaeritur ergo : An ordo caritatis seu actualis dilectionis, vere describatur in littera.

 

Et arguitur primo, quod in actu caritatis non sit ordo aliquis diligendi. Primo, quia ut habitum est, caritas non potest esse informis : ergo qualitercumque diligat, manet formata ; et quamdiu formata est, ponit et tenet hominem in statu salutis : et sic ordo diligendi non erit de necessitate salutis.

Secundo, quanto caritas exstat intensior ac magis praedominans, tanto commendabilior et magis meritoria exstat ; sed quanto ferventior atque intensior est, tanto vehementius rationem absorbet, ita quod nec modum nec ordinem, imo nec discretionem admittere videtur, prout Hugo et Richardus de S. Victore testantur. Unde et sanctus fatetur Bernardus : Fervens amor gradum nescit, dignitatem non pensat, impetu suo fertur, nec certis limitibus coarctatur.

Tertio, beatissima Virgo magis amanda est sincerissimo caritatis affectu quam pater carnalis aut persona quantumcumque propinqua, imo quam aliqua pura creatura in esse creato subsistens : ergo plus diligenda videtur quam propria persona et parentes ac soboles.

Quarto, quamvis multae sint rationes seu causae diligendi alium ex caritate, maxima tamen esse videtur bonitas rei dilectae : bonum namque est appetitus obiectum ; amor quoque fundatur in bono. Ergo tanto plus tenemur unumquodque diligere, quanto est melius. Cum ergo extranei et alieni frequenter sint virtuosiores quam proprius parens ac propria proles, erunt et magis diligendi. Imo ex hoc apparet, quod homo magis debeat proximum bonum et iustum quam se ipsum iniustum diligere.

 

In contrarium sunt quae dicuntur in littera.

 

In hac quaestione multa tanguntur. Primum est de ordine caritatis. Quocirca declarandum est, penes quid attendendus sit caritatis rectus et rationalis ordo.

 

Itaque super his loquitur Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :

Secundum Ambrosium, primo et super omnia debemus diligere Deum, secundo nos ipsos, tertio parentes, quarto filios ac filias, quinto domesticos, sexto extraneos (qui si boni sint, praeponendi sunt filiis atque domesticis pravis), septimo et ultimo inimicos. Et dicimus, quod nullus sit diligendus nisi quoniam bonus est, aut ut bonus sit ; et qui magis est bonus, magis est diligendus, ceteris causis et circumstantiis paribus. Sunt autem plures causae dilectionis. Etenim solus Deus est finalis causa dilectionis proximi. Ipse quoque est causa principaliter motiva et effectiva dilectionis proximi. Porro imago seu similitudo Dei in homine est causa materialis dilectionis illius : imo post Deum est causa motiva et effectiva eiusdem. Praeter has causas dilectionis sunt aliae causae amoris secundariae, quae solum sunt causae motivae et augmentativae dilectionis proximi, ut paternitas, filiatio, familiaritas ; et huiusmodi causae dilectionis sunt beneficia, quae dilectionem Dei augent, non faciunt. Denique, tenemur nos Deo conformare in caritate ceterisque virtutibus. Deus autem non diligit unum magis quam alium maiori affectu aut motu intensiori, quia per suam essentiam diligit universos quos diligit ; sed ideo dicitur unum magis quam alium diligere, quia ad maius bonum, ad maiorem gratiam aut gloriam diligit ipsum. Atque in hoc tenemur Deum sectari, ut quem novimus meliorem, velimus ei maius bonum ; non tamen oportet ut diligamus eum maiori affectu. Insuper, in dilectione praeponendi sunt boni extranei pravis domesticis in aliquibus, non autem in omnibus, sed in quibusdam, puta spiritualibus, ut praebendis et consimilibus ; mobilia vero quotidianusque victus magis debetur consanguineis malis quam bonis extraneis, si sint in aequali necessitate. Extranei tamen in tanta possent esse necessitate, quod magis teneremur eis praestare. Quantitatem vero illius necessitatis magis determinat virtus quam ars : imo in talibus unctio docet de omnibus. Hoc vero contingit, quoniam spiritualium sumptuum sumus tantum dispensatores : ideo debemus spiritualia dispensare secundum Domini voluntatem, quae est ut melioribus magis dentur spiritualia ; carnalia autem dantur indifferenter a Deo bonis ac malis.

 

Verumtamen aliquid dicitur plus amari tripliciter : primo, ad maius praemium, hoc est quantum ad terminum seu obiectum, ita quod maius bonum appetitur ei ; secundo, quia maiori affectu diligitur ; tertio, quoad maiorem exhibitionem seu ostensionem exteriorem. Duobus primis modis Christus magis dilexit Petrum Ioanne, sed tertio modo magis Ioannem. Duobus quoque primis modis magis sunt diligendi parentes quam filii ; tertio autem modo filii magis quam parentes, quoniam filii nascuntur indigentes magisque indigent exhibitione exteriori. Unde in extrema necessitate magis praestandum esset filiis quam parentibus, si filii sint adhuc de familia patris ; si vero sint separati, tunc secundum diversas circumstantias interdum parentibus, interdum filiis magis esset subveniendum. Et de hoc unctio docet. Ideo autem in Scripturis pluries praecipimur diligere parentes quam filios, quoniam plures minus prompti sunt ad dilectionem et caritativam necessariorum exhibitionem circa parentes quam filios.

Dicendum quoque de ordine caritatis, cuius causa est laetitia spiritualis, quae in Dei consistit amore. Unde in Canticis ait Sponsa : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Id est, Christus introduxit me in Ecclesiam, in qua vinum potatur spiritualis laetitiae, per quam vilescunt temporalia omnia, quia sunt impedimenta ordinis caritatis : quibus remotis per spiritualem laetitiam, ordinatur in homine caritas. Magis etiam diligendum est proprium corpus et corporis stola quam proximus.

Haec Antisiodorensis.

 

In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum, quia communiter dicunt doctores et Magister in littera ex verbis Augustini, quod magis diligendus est proximus quam proprium corpus, sicut patebit. Incertum quoque videtur, an Christus magis dilexit Petrum quam Ioannem duobus illis primis modis, hoc est maiori mentis affectu, et ad maiora charismata gratiae ac gloriae : quia ut Salomon loquitur, spirituum ponderator est Dominus. Denique, dato quod uterque aeque diu vixisset post susceptionem Spiritus Sancti plenariam in die Pentecostes, adhuc quaestio esset, sicut et nunc est, quem eorum magis dilexerit Christus, et quis eorum absolute loquendo fuerit carior Christo, hoc est, melior et in felicitate ac gloria maior. Cum ergo Ioannes tot annis vixerit post Petri martyrium, in quibus utique annis quotidie miro modo profecit et crevit in caritate, constat quod incertum sit istud, quod scilicet Christus illis modis magis dilexit Petrum quam Ioannem. Quemadmodum et incertum est, an illis duobus modis magis dilexit Ioannem Baptistam, quam Ioannem Evangelistam.

 

Insuper, nunc inductis ex verbis Ambrosii obici potest quod idem affirmat Ambrosius : Longe plus diligere debemus quos de sacro fonte suscepimus, quam quos secundum carnem generavimus.

Ad quod respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto : Sensus illius auctoritatis est, quod filios illos spirituales in quantum sunt spirituales filii, magis debemus diligere quam carnales in quantum sunt carnales, eo quod magis diligenda sit filiatio spiritualis, in quocumque sit, quam carnalis.

 

Praeterea, de ordine caritatis asserit Thomas :

In quolibet actu virtutis oportet esse modum, quoniam non est aliquis iustus, nisi iusta faciat iuste. Modus autem in actu virtutis est ex mensuratione potentiae ad obiectum, ut ab eodem sortiatur mensuram a quo speciem habet. Obiectum vero caritatis est bonum, ita quod bonum simpliciter est amabile, ut octavo dicitur Ethicorum. Unicuique autem inest proprium bonum. Cum ergo magna sit diversitas et multiplex gradus bonitatis in ipsis bonis, oportet quod actus dilectionis ordinem habeat, ad hoc quod virtuosus consistat ; praesertim quia B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus loquitur : Malum hominis est, obviare bono rationis. Malum autem hominis est, esse contra bonum virtutis. Ergo in qualibet virtute oportet bonum rationis consistere. Bonum autem rationis est, unumquodque agere ordinate. Item, ubicumque unum est propter alterum, est aliquis ordo ; caritas autem diligit cetera propter Deum : ergo ordinem habet. Rursus, actus virtutum variantur secundum differentiam et exigentiam obiectorum ; obiectum autem caritatis, quod est bonum, ordinem habet differentiamque multiplicem, secundum quod unum est altero melius sive propinquius : ergo in actuali talium dilectione est ordo. Verumtamen in amore est duplex gradus : unus ipsius diligibilis ad diligibile, de quo gradu nunc loquimur ; alius diligentis ad diligibile, de quo in praeallegata auctoritate loquitur S. Bernardus.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ubi et sciscitatur, utrum ordo caritatis sit attendendus secundum affectum vel effectum, vel simul secundum utrumque. Respondet :

Effectus exterior non spectat ad caritatem, nisi in quantum ex affectu procedit, in quo primo est actus caritatis. Ideo si esset ordo in effectu dumtaxat, non pertineret ad caritatem, sed magis ad alias quasdam virtutes, ut ad liberalitatem aut misericordiam. Cumque ordinata sit caritas, oportet esse ordinem in interiori eius affectu, et ex affectu in effectum prodire : non sic quod ei qui ex affectu magis diligitur, plus semper in effectu exhibeatur ; sed quod amans ad hoc sit paratus, si sit necesse dilecto. Quod patet per simile in natura : quia unicuique rei naturali tantum inditum est a Creatore de amore naturali circa aliud, quantum necessarium est ut per effectum illi exhibeat. Conformiter, ordo affectus imperatur in lege divina secundum gradum quem necesse est observari in opere. Hinc ait Gregorius : Probatio dilectionis est exhibitio operis. Bonum quoque est obiectum caritatis, quantum ad affectum. Cumque ordo caritatis pensetur secundum diversitatem bonorum, oportet quod caritas ordinem principaliter habeat secundum affectum, deinde secundum effectum.

Haec in Scripto.

 

Porro in secunda secundae, quaestione vicesima sexta :

Caritas, inquit, tendit in Deum sicut in primum totius beatitudinis causale principium. Ubicumque autem est aliquod principium, oportet aliquem ordinem esse, cum ordo sit habitudo inter prius atque posterius. Idcirco in dilectione eorum quae ex caritate amantur, servandus est ordo, ut unum intensius ac principalius diligatur quam aliud. Et primo ac maxime Deus, qui essentialiter et interminabiliter bonus est, in se ipso beatissimus et totius beatitudinis fons atque communicator. Verumtamen dupliciter dicitur aliquid esse causa dilectionis. Primo, quia est ratio diligendi : et sic bonitas est causa amoris. Secundo, quia est via ad diligendum : sicque cognitio dicitur causa dilectionis, quia ostendit menti amabilitatem obiecti. Cum ergo proximus nobis prius innotescat, ipse secundum hanc viam prius diligendus dicitur, tanquam plus notus et prius ad diligendum occurrens. Propter quod in prima sua Canonica sanctus ait Ioannes : Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Sed quantum ad primum, Deus est primo ac maxime diligendus.

Haec in Summa.

 

Deinde tam in Scripto quam in Summa prosequitur, quod Deus sit super omnia diligendus ; et qualiter in dilectione Dei possit haberi respectus ad mercedem : de quibus, cum iam satis sint declarata, pertranseo.

 

Praeterea de ordine caritatis scribit Bonaventura :

Caritas est vinculum ligans, et vinculum perfectionis, secundum Apostolum ; ac virtus unitiva, secundum divinum Dionysium. Cumque amor caritatis sit amor maxime liberalis, circumplectitur multa, et quasi in unum colligit ea. Hinc caritas non solum coniungit ultimo fini ipsum amantem, sed et eos qui apti sunt fini uniri. Nec tantum est vinculum ligans, sed etiam pondus inclinans : quod enim est pondus in corporibus, hoc amor in spiritibus. Cum igitur unumquodque per suum pondus ordinetur, et caritas pondus est ponderatrixque iusta : hinc caritati maxime competit ratio ordinis, et ordinare amantem circa diligenda, ut afficiatur ordinate ad ea. Nec solum coniungit amantem Deo, imo et ordinat eum circa amata, ut omnia amet secundum exigentiam ultimi finis, nec in dilectione creaturarum sistat in creaturis, sed sapienter referat eas et earum amorem ad Deum, et ad eius amorem, honorem et cultum.

 

Denique, post Deum debet homo potissime affectare sui ipsius salutem, et se ipsum magis diligere quam proximum, cum dicat Salvator : Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat ? Et hoc naturaliter inditum est naturae. Si autem obiciatur illud Apostoli, Caritas non quaerit quae sua sunt ; dicendum, quod suum idem est quod proprium. Proprium autem quaerere contingit dupliciter. Primo, prout proprium dicitur cum praecisione : sic excludit bonum commune, et sonat in vitium. Sicque communiter dicitur : Libido est amor proprii boni. Sic quoque ait Apostolus : Caritas non quaerit quae sua sunt. Secundo, proprium bonum vocatur bonum quod pertinet ad se, ita quod in appetitu boni illius voluntas non repugnat voluntati divinse, neque praeiudicat utilitati communi, ut est appetitus salutis sui ipsius : et ita diligit homo se ipsum, et quaerit quae sua sunt ex caritate. Hoc quoque sciendum, quod ordo caritatis non attenditur penes magnitudinem boni optati, sed penes maioritatem et praeponderationem affectionis ipsius diligentis. Hinc melioribus me et Sanctis Dei licite opto maius bonum maiusve praemium quam mihi.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Albertus :

De ordine (inquit) caritatis diversae sunt diversorum opiniones. Una, quod caritas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni distinctam acceptum ; et quod gradus coniunctionis quos tangit Ambrosius, potius sunt de ordine diligentis quam dilectionis. Quod probant, quia huiusmodi gradus evacuabuntur in patria, ubi plus diligitur maius bonum, excepto quod amans amat se ipsum post Deum. Cumque caritas perseveret in patria, dicunt quod tales gradus non sunt caritatis per se. Item, quoniam Augustinus testatur, quod nihil diligimus in proximo nisi rationem imaginis, quae ratio aequaliter consistit in omnibus. Ad auctoritates autem Ambrosii ac Sanctorum respondent, quod intelliguntur ceteris paribus : tunc enim natura concordat cum gratia. Si autem imparitas exstet in gratia, dicunt quod caritas magis sequitur ordinem gratiae quam naturae. Sed cum triplex sit ordo, videlicet, ordo naturae tantum, et ordo gratiae tantum, ac ordo gratiae in natura : ordo naturae tantum est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod magis et magis pertinent ad se : qui ordo curvus est, et est naturae corruptae, et eget correctione. Ordo gratiae tantum est, super omnia Deum diligere, et alia plus et plus, secundum quod Deus in eis magis et magis relucet : qui ordo erit in patria, praeter hoc solum quod proprium bonum plus diligetur quam bonum alterius : sic quod ibi primo ac maxime amabitur Deus, deinde unusquisque plus amabit se ipsum, deinde eum qui melior est, et quem Deus plus diligit. Ordo gratiae in natura est in vita praesenti : qui ordo corrigit et reformat curvitatem naturae. Quod autem Deus plantavit in nostra natura, videlicet quod nos ipsos magis quam alios, et consanguineos magis quam alienos diligimus, tolerat.

 

Praeterea, sufficientia ordinum caritatis est, secundum Augustinum, quod Deus primo et propter se et super omnia diligatur, secundo nos ipsi, tertio proximus qui iuxta nos est, sicut nos ipsi, quarto proprium corpus, minus quam anima proximi. Porro sufficientia Ambrosii est, ut primo Deus, deinde nos ipsi, tertio parentes, quarto filii et fratres, quinto domestici, sexto extranei, septimo inimici. Sufficientia Augustini attenditur penes diversam rationem boni, quod primo et plene consistit in Deo, et in aliis secundum diversum modum participandi : unde et alia diliguntur in Deo et ad Deum. Sufficientia vero Ambrosii sumitur penes differentem atque multiplicem coniunctionem diligibilium ad amantem.

 

At vero si quaeratur, an caritas possit habere oculum ad mercedem ; dicendum, quod quaedam est merces quae nil aliud est quam Deus et ea quae nos formaliter Deo coniungunt, ut spiritualia dona gratiae et munera gloriae : cuius mercedis intuitum caritas non excludit, quamvis non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum.

Haec Albertus.

 

Concordant autem doctores in his communiter.

 

Durandus quoque prolixe scribit de hoc, utrum rationalis creatura naturali amore plus diligat Deum quam se ipsam. Et arguit contra tenentes partem negativam, ac tenet quod imo, sicut est supra probatum. Verum quia de isto iam satis dictum est tam hic quam supra libro primo, idcirco pertranseundum.

 

 

QUAESTIO II

 

Restat ergo nunc declarare : Qui sint magis diligendi post Deum et post ipsam creaturam quae diligit.

 

Et circa hoc Thomas ait in Scripto, respondens ad istud, utrum homo ex caritate magis diligere debeat extraneos quam propinquos :

Proximos, inquit, diligimus in quantum in eis bonum nostrum per similitudinem invenitur, loquendo de amore benevolentiae. Haec autem similitudo attenditur secundum quod cum eis communicamus : propter quod secundum diversas communicationes, diversas amicitias distinguunt philosophi. Quaedam namque est communicatio naturalis, qua in naturali origine quidam communicant : in qua communicatione fundatur amicitia mutua parentum ac sobolis ac consanguineorum. Alia oeconomica, qua homines in domesticis officiis simul communicant. Tertia politica seu civilis, sicut concivium in his quae ad civilem pertinent vitam. Quarta communicatio est divina, qua homines universi in uno mystico corpore Ecclesiae communicare dicuntur actu vel potentia : in qua fundatur amicitia caritatis, quae habetur ad omnes, etiam inimicos. Cumque caritas benevolentiam importet, quae bonum optat amicis, et operatur bonum ad ipsos ; ideo secundum unamquamque amicitiarum istarum amandi sunt amici, quantum ad bona pertinentia ad communicationem in qua amicitia ipsa fundatur. Idcirco ad parentes et cognatos amicabiliter nos habere debemus in his quae ad conservationem spectant naturae ; ad domesticos autem, in his quae ad dispensationem pertinent domus ; ad concives, in his quae civilem vitam concernunt ; ad homines vero universos, in his quae spectant ad Deum, optando omnibus vitam aeternam, et cooperando saluti eorum secundum statum et dispositionem nostram.

 

Simpliciter tamen loquendo, secundum illam amicitiam maior debet esse dilectio, quas magis accedit ad id quod magis est diligendum. Maxime autem diligendus est Deus, et post hoc debet homo maxime se ipsum diligere. Et quoniam ultima amicitiarum dictarum plus propinquat ad Dei dilectionem, ideo si ab illa priores amicitiae separentur, potior absolute esset ipsa sine aliis, quam econtrario. Non autem separantur quantum ad aliquem in hac vita viventem, sed post mortem separantur ab amicitia caritatis damnati. Hinc plus diligere debeo hominem Christianum viventem, quam patrem meum infidelem defunctum, loquendo simpliciter ; quamvis liceat secundum naturalem affectum plus ferri in illud quod secundum naturam magis est nobis coniunctum. Prima autem amicitia, utpote quae in communicatione naturali fundatur originis, proximior est dilectioni qua homo diligit semetipsum, quam secunda, et secunda quam tertia, tertia similiter quam quarta tantum. Idcirco Ambrosius hunc dilectionis ordinem ponit, ut primo consanguinei diligantur, ad quos habetur amicitia prima ; secundo domestici, ad quos habetur secunda, quantum ad illos qui in domo conversantur nobiscum, et tertia, quantum ad illos qui in civilibus honestisque actibus familiares consistunt ; tertio inimici, ad quos sola amicitia quarta habetur. Et intelligendum est istud loquendo simpliciter. Sed secundum quid potest ordo iste mutari, ut scilicet amicabilius habeam me ad familiarem qui mihi communicat in honestis operibus quantum ad societatem in istis, quam ad patrem in istis non communicantem ; et conformiter est intelligendum de aliis.

 

Itaque, cum amicitia politica fundetur in communicatione civili, amicitia vero naturalis in communicatione naturali, sicut expositum est (quae communicatio naturalis propinquior est communicationi hominis ad se ipsum) : ideo sicut homo se ipsum magis debet diligere quoad suam naturam, quamvis ipse sit malus, quam alium hominem bonum ; sic naturam patris sui magis debet diligere, quamvis pater sit malus, quam alium quamvis bonum, non in quantum pater suus est malus, sed in quantum est pater suus, ut sit bonus. Imo et in hoc quoque Deo assimilamur, quod eos magis diligimus qui nobiscum magis communicant, sicut et ipse eos secum magis communicantes plus diligit ; quamvis non sint iidem qui secum et nobiscum magis communicant.

Porro in his quae non pertinent ad communicationem naturalem quam cum patre consanguineisque habemus, ut in ecclesiasticorum collatione beneficiorum, non oportet ut cognatis magis benefaciamus, sed illis qui magis coniuncti sunt nobis secundum illam communicationem ad quam illa pertinent bona. Ideo beneficia ecclesiastica non sunt magis consanguineis danda, sed eis qui magis idonei sunt ad regimen Ecclesiae : quia tales nobiscum magis communicant in quantum divinorum dispensatores exsistimus. Sed de patrimonio proprio atque de his quae homo proprio ac licito lucro acquirit, benefacere potest consanguineis magis quam aliis : imo et debet, nisi ex alia parte praeponderet aliquid, ut indigentia sive utilitas.

Denique, in his quae pertinent ad conservationem naturae, magis sumus debitores parentibus quam aliis, deinde cognatis : ideo magis liberare debemus patrem a morte quam extraneum, quamvis ille nos in simili casu liberasset a morte. In aliis vero beneficiis quandoque possumus magis amicabiliter nos habere ad extraneos quam propinquos. Hinc ad Galatas scribit Apostolus : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ad Timotheum quoque : Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ergo propinqui sunt extraneis praeferendi, et magis habenda est cura propinquorum quam aliorum.

 

Praeterea si quaeratur, an inter propinquos pater sit maxime diligendus ; dicendum, quod amicitia propinquorum fundatur super communicatione naturali. Omnis quoque communicatio naturalis fundatur super originem, secundum quam sunt pater et filius : fratres enim dicuntur aliqui in hoc quod ab eodem patre nascuntur ; sicque deinceps. Unde tota amicitia propinquorum fundatur super amicitia patris ad filium : ideo haec amicitia maior est quam aliqua alia propinquorum. In hac autem amicitia, filii quodam modo praeponuntur parentibus, quodam modo econtra, secundum duplicem modum amoris. Aliquid namque amatur ut res distincta, quemadmodum amo Ioannem aut Petrum ; et aliquid ut exsistens alterius, sicut amo manum meam seu aliud membrum uno et eodem amore quo amo me ipsum. Loquendo igitur de amore rei in se, sic magis amantur parentes quam filii ; loquendo vero de amore quo aliquid amatur in altero, sic filii magis diliguntur quam parentes. Cuius ratio est, quoniam unumquodque tanto magis diligitur, quanto plus nobis propincum est. Propinquius vero alicui est quod essentialem ordinem habet ad ipsum, quam quod ad ipsum accidentaliter ordinatur. Causa autem est essentialis effectui ; sed effectus ad causam accidentaliter habet se, quia sequitur esse eius sicut species ad genus, nisi effectus sit aliquid causae : quoniam sic effectus comparabitur ad causam per modum partis integralis, quae actu et essentialiter est in toto ; secundum autem quod est aliquid causae, non est distinctum ab ea, imo est unum cum ipsa.

 

Itaque considerando patrem et filium ut sunt distinctae personae, sic pater magis amatur, cum sit causa, quam filius, qui est effectus. Sed quia filius est quaedam res patris, non econtrario, ideo filius diligitur alia dilectione, in quantum est res patris diligentis quasi membrum ipsius. Unde Philosophus ait, quod id quod genitum est ab aliquo, exstat propinquius, sicut membrum, utpote pes aut dens. Et quia hoc modo quasi una dilectione diligitur cum illa qua aliud se ipsum diligit, idcirco secundum hoc filius magis quam pater diligitur. Atque secundum hanc viam assignat Philosophus tres rationes quare filii magis diliguntur a parentibus quam econtra. Prima est, quia filii sunt sicut membrum patris : propter quod pater diligit filium sicut se ipsum. Secunda est, quia parentes magis sciunt esse aliquos filios suos quam econtrario. Tertia, quoniam bonum patris refulget in filiis, sicut bonum causse in suo effectu : unde et naturaliter quilibet artifex diligit opera sua quasi filios. Sed quoniam amor quo diligitur aliquid in se ipso, maius habet de ratione benevolentiae, quae est amicitiae radix atque principium ; ideo amicitia magis habetur ad patrem quam ad filium, et similiter caritas, quamvis aliquo modo amor sit magis ad filium.

Verumtamen quidam dicunt, quod filii magis amantur affectu naturali, sed patres affectu caritatis. Quod mihi non placet, quoniam nihil naturalium inordinatum est ; esset autem inclinatio inordinata, si natura inclinaret ad diligendum magis quod diligendum est minus. Caritas quippe ordinem naturae non tollit, sed perficit. Praeterea in quibusdam homo magis inclinatur naturaliter ad amorem patris quam filii, sicut facilius a se expellit filium quam parentem : quem non expellit nisi ex abundanti malitia, ut octavo dicitur Ethicorum. Quaedam quoque animalia naturali inclinatione magis inclinantur ad parentes quam ad filios, ut in Hexaemeron, libro octavo, refert Basilius de ciconiis, quae parentes aetate confectos fovent plumis, alimenta ministrant, et in volatu supportant.

 

Verum his obici potest illud Apostoli, Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

Rursus, naturaliter homo plus diligit filium quam patrem, quemadmodum beneficians naturaliter plus diligit beneficiatum quam econtrario, in quantum in beneficiato relucet bonum suum, ut nono Ethicorum asseritur.

Item, videtur quod homo post se maxime debeat diligere suam uxorem, quae una secum est caro.

Iterum, mater plus diligit filium suum quam econtra : ergo filius in hoc debet matri suae rependere vicem. Quod ita se habere experientia docet, quoniam dissensione inter parentes exsistente, filii communiter magis adhaerent matri quam patri.

Videtur quoque quod saltem filiae magis diligant matres suas quam patres, cum sint matribus similiores.

 

Et respondendum ad primum, quod pater causa est filii. Causae autem est influere in causatum, non econtrario. Hinc amor naturalis ad filium, attenditur penes naturalem inclinationem benefaciendi providendique filio. Amor vero filii ad patrem, attenditur secundum naturalem inclinationem subiiciendi se patri ; et haec inclinatio non est minor quam prima, sed maior. Et quamvis interdum pater in casu sit inferior filio, et indigens eius auxilio ; hoc tamen per accidens est, nec convenit patri in quantum est pater. Cumque natura magis inclinet ad illud quod est per se, quam quod est per accidens ; idcirco in homine non est tanta inclinatio ad benefaciendum patri, ut ad benefaciendum filio. Sed inclinationem ad hoc efficit ratio, quae in hominibus supplet id ad quod non sufficit natura. In brutis vero, in quibus et hoc interdum contingit quod pater indiget filio, natura sufficientem inclinationem indidit filiis, ut de ciconiis dictum est.

Ad aliud respondetur, quod filius ut beneficiatus, plus amatur a patre.

Ad tertium, quod uxor ad actum generationis assumitur : idcirco videtur in eodem gradu dilectionis ponenda, quantum ad amorem benevolentiae, cum filiis.

Ad quartum, quod matres naturaliter plus diligunt filios quam ipsi patres, triplici ratione. Primo, quoniam plus laborant in filiorum generatione, et sic plus ponunt ibi de suo. Secundo, quoniam certius sciunt quod filii sunt sui. Tertio, quia filios natos secum tenent ac nutriunt ; non autem sic patres. Hinc et consanguineos cum quibus conversati sumus, magis diligimus : nam amicitiae naturali amor iungitur socialis. Et hoc totum redit ad hoc, quod mater plus de suo ponit in filio quam pater. Attamen plus a patre ponitur de eo quod est filii in filio, quam a matre, quia pater dat formam, mater materiam : ideo naturaliter plus diligit homo patrem et cognatos ex patre, quam matrem et cognatos ex matre.

Ad quintum, quod filia in his quae perfectionis sunt, quae et ipsa magis in se diligit, plus assimilatur patri quam matri ; in his vero quae imperfectionis sunt, matri magis assimilatur, quod non est ratio dilectionis maioris : sicque patrem plus amat. Unde et homo naturaliter plus amat fratres quam sorores.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper, in secunda secundae respondendo ad istud, utrum homo magis debet diligere proprium patrem quam filium :

Gradus (inquit) dilectionis ex duobus pensatur. Primo, ex parte obiecti : et ita quod est melius, est magis amandum ; et quoad hoc, debet homo magis diligere patrem suum quam filium, quoniam pater habet rationem causae atque principii, filius autem rationem effectus. Secundo, ex parte subiecti diligentis : et sic quod magis coniunctum est, magis diligitur ; et ita plus diligit homo filium suum quam patrem, ut octavo Ethicorum habetur. Primo, quia parentes diligunt filios tanquam aliquid sui, cum filius sit de substantia patris ; pater autem non est aliquid filii. Secundo, quia parentes sunt certiores quod filii sunt eorum quam econtrario. Tertio, quoniam filius est parenti propinquior, cum sit quasi pars eius. Quarto, quia parentes diutius dilexerunt filios quam econtrario. Amor autem tanto est fortior, quanto diuturnior. Hinc secundum Philosophum octavo Ethicorum, parentes naturaliter plus diligunt filios quam diligantur ab eis. Verumtamen in necessitatis articulo obligantur filii potissime providere parentibus, propter beneficia praecipua ab ipsis accepta.

Praeterea, pater in quantum pater, per se loquendo, magis est diligendus quam mater in quantum mater, quamvis aliunde propter speciales rationes atque virtutes oppositum possit accidere. Pater quippe et mater amantur ut principia naturalis originis. Pater autem habet excellentiorem principii rationem quam mater, cum habeat se per modum activi principii, in cuius semine est virtus formativa : sicque magis disponit ad formae substantialis susceptionem quam mater, quae se habet per modum patientis ac passivi principii.

Simili modo, magis amandi sunt parentes quam uxor ex parte obiecti amoris, quod est bonum : quia parentes habent rationem principii respectu filiorum. Ex parte autem subiecti amoris, magis diligitur uxor, quoniam magis coniungitur et unum efficitur viro.

Insuper amandus est proximus magis quam proprium corpus, cum magis susceptivus sit beatitudinis. Non tamen tenetur homo corpus suum exponere mortis periculo pro proximis, nisi ei immineat cura salutis pro illo. Quod si ultra hoc sponte exponat corpus suum periculo tali, perfectionis hoc est, non necessitatis.

Denique advertendum, quod actus proportionatur obiecto atque agenti ; et ex obiecto recipit speciem, ex virtute vero agentis intensionem et remissionem : sicut et motus specificatur a termino ad quem, velocitatem autem et tarditatem sortitur ex dispositione moventis. Sic et dilectio speciem habet a suo obiecto, intensionem autem sui actus ex dispositione amantis. Meliores ergo sunt amplius diligendi quantum ad speciem dilectionis. Melioribus namque debemus velle maius bonum, seu ampliorem divinae bonitatis ac salutis participationem : quemadmodum caritas aequitasque requirunt, ut ordo divinae iustitiae conservetur in rebus. Sed ex parte diligentis, maiori seu intensiori amoris affectu diligendi sunt propinquiores : quibus minus bonum volumus, intensiori affectu quam melioribus maius bonum. Propinquiores quoque pluribus modis diligimus, secundum quod eis in pluribus communicamus. Omnes autem inferiores amicitiae ad caritatem sunt ordinandae.

In patria demum ordo caritatis manebit quantum ad hoc quod Deus super omnia diligetur. Se ipsum vero Beatus minus diligit quam beatiorem ac meliorem, quantum ad bonum optatum : quoniam maiorem gloriam vult meliori ; nec est ibi locus amplius proficiendi. Tamen ex parte subiecti plus diliget se quam meliorem, quia intensiori affectu diliget se quam illum. Considerando quoque proximorum ordinem ad invicem, ille in patria simpliciter magis amabitur, qui melior ac Deo exstat propinquior.

Haec Thomas in Summa, ubi de his diffuse pertractat.

 

At vero Petrus :

Unumquodque, ait, cupit conservationem sui ipsius potius quam alterius. Hinc habitus caritatis primo inclinat ad diligendum illud a quo principaliter est et conservatur, videlicet Deum ; secundo, ad id in quo secundario est, hoc est proprium subiectum ; tertio, ad id in quo tertio, puta in proximo, in quo est sicut in simili sibi ; quarto, ad id in quo est sicut instrumento quo utitur, scilicet in proprio corpore.

Maior autem est dilectio patrum ad filios, deinde filii ad patrem. Hanc dilectionem sequitur dilectio filiae ad patrem ; deinde dilectio filii ad matrem, et econverso ; hanc illa quae est filiae ad matrem, et econtra. In hac autem linea parentum magis debet proles diligere parentem quam econverso. Nam filius totum suum esse habet a parente, sed parens non dat totum suum esse filio. Item ratione obligationis, quia ut dicit Hugo de S. Victore, amor patris in filium est totus gratuitus, amorque filii in patrem est totaliter debitus : ergo magis tenetur filius ad dilectionem patris quam econverso. Propter quod expressius hoc iubetur in lege, quae debitum pensat.

Haec Petrus.

 

Porro Richardus in his recitat responsiones Thomae ad haec :

an homo magis debet diligere patrem quam filium ; et utrum magis diligere debet uxorem quam patrem vel matrem. Et apparet Richardo, quod solutiones Thomae non satisfaciant quaestionibus istis : quia ex eis non innotescit, quis horum magis sit diligendus omnibus computatis. Ideo addit, quod filius absolute magis debet diligere patrem, quoniam plura ab eo beneficia est sortitus, et in amore magis praeventus a patre.

Similiter homo, absolute loquendo, magis debet diligere parentes quam coniugem : quoniam fortior est coniunctio illa fundata super propinquissimum gradum naturae, quae est ad parentes, quam illa quae fundata est super mutuum consensum per verba de praesenti inter coniugatos.

Insuper addit Richardus, quod quamvis magis diligendi sint propinqui quam extranei, loquendo in generali ; attamen extraneus posset tam multum excedere in bonitate, et propinquus posset in gradu tam remoto attinere, quod magis diligendus esset extraneus quam propinquus.

Interim addit, quaedam creata etiam intensiori affectu esse diligenda quam ipsemet amans, scilicet propter privilegiatam bonitatem ipsorum, ut sunt humanitas Christi et gloriosissima Virgo, ex quarum etiam bonitate maius bonum provenit nobis quam ex parentibus propriis.

Postremo adiungit, quod homo magis diligere debet patrem carnalem quam spiritualem, optando patri carnali maius bonum et ex maiori affectu : quamvis etenim homo susceperit beneficium maius a patre spirituali quam a patre carnali, tamen pater spiritualis non est ita vere ac proprie causa beneficii spiritualis, sicut pater carnalis beneficii carnalis. Siquidem pater spiritualis non est causa illius beneficii nisi dispositiva et ministerialis ; pater autem carnalis, causa est effectiva.

Haec Richardus.

 

Bonaventura vero affirmat :

Sicut ait Ambrosius, secundum ordinem caritatis parentes praeponendi sunt filiis in amando, ceteris paribus. Amor namque gratuitus facit hominem perceptorum beneficiorum memorem esse. Plura autem et maiora beneficia percepimus a parentibus quam a filiis : ideo secundum ius divinum plus eis tenemur, atque eorum salutem plus desiderare et procurare debemus. Verumtamen naturalis affectus magis inclinatur ad filios, quia natura in suo simili appetit conservari, magisque diligit illud in quo principalius habet salvari. Pater autem secundum naturam salvatur in filio, quoniam esse eius continuatur in illo : hinc magis cupit illum sibi esse superstitem, quam parentem. Dilectio autem gratuita magis respicit beneficiorum collationem, ac supernae patriae impletionem, ad quam indifferenter pater et filius comparantur.

Si vero obiciatur, quod gratia debet esse conformis naturae ; dicendum, quod natura in aliquibus currit consona via cum gratia, in quibusdam opposita, in aliquibus disparata. Nempe, in hoc quod homo plus diligit se quam proximum, natura gratiae concordat ; in hoc autem quod diligit se plus quam Deum, gratiae contrariatur ; sed in hoc quod diligit filium plus quam patrem, procedit via diversa seu disparata. Hinc, superveniens gratia in primo affectu ordinem salvat ac perficit ; in secundo simpliciter mutat ; in tertio novum ordinem tribuit, ita tamen, quod illum affectum non exterminat. Unde aestimo, quod homo in caritate exsistens, parentes ac filios habens, dum movetur affectu dilectionis gratuitae, magis desiderat parentum salutem ; dum vero movetur affectu naturae, magis cupit prolis salutem. Nec est in hoc oppositio dilectionis naturalis ad gratuitam, propter considerationem diversam.

Haec Bonaventura.

 

Qui respondendo ad istud, utrum domesticus sit extraneo praeferendus, coincidit cum praeinducta responsione Alberti.

 

Durandus quoque circa haec multa conscribit, quae videntur veritatem magis involvere quam elucidare : ideo dimittuntur.

 

Postremo, quia Magister in fine huius distinctionis tractat de caritatis incremento ac gradibus, quidam doctores inde hic aliquas proferunt quaestiones ; de quibus pertranseo, quoniam super primum, distinctione septimadecima, pertractata est materia ista diffuse. Propter quod Bonaventura, Richardus, et alii multi, super hoc nihil hic tangunt.