Distinctio XI — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XI
SUMMA DISTINCTIONIS UNDECIMAE
Declarato quod Christus non sit adoptivus Dei filius appellandus, hic sciscitatur, an absolute sit concedendum, quod Christus sit creatura ; et variis Sanctorum dictis, potissime Augustini, probat hoc concedendum non esse simpliciter, sed solum cum additione et determinatione, dicendo : Christus secundum quod homo, vel in quantum homo, est creatura.
QUAESTIO UNICA
De hoc ergo quaeritur primo : An Christus dicendus sit creatura.
Videtur quod sic, quoniam Leo Papa testatur in homilia : Si homo non peccasset, Creator mundi creatura non fieret. Sanctus quoque Bernardus atque Anselmus in suis devotis tractatibus frequenter illud protestantur, quod Christus sit summus et infimus, creator et creatura, qui condidit nos, et propter nos factus est creatura.
Insuper est homo absolute loquendo, ergo est animal et corpus ; sed omne animal et omne corpus est creatura, cum Deus sit prorsus immaterialis et incorporalis.
In oppositum sunt quae habentur in textu.
Ad hoc Albertus respondet :
Propositiones istae, Christus est creatura, Hic homo (Christum demonstrando) creatus est, et eis consimiles, falsae sunt, si sine determinatione dicantur. Si enim « homo » sit ex parte subiecti cum nota demonstrationis, necessario stabit pro supposito et persona ex duplici causa, videlicet : propter demonstrationem, quia non demonstratur nisi persona ; et etiam ratione subiecti, non enim subiicitur gratia naturae, sed personae. Ideo cum persona non sit creata vel creatura, locutio ista est falsa : Iste homo (Christo ostenso) est creatura. Si autem subiiciatur Christus seu Iesus in proprio nomine, nomen illud personae est : ideo falsa est propositio talis, Christus est creatura, si sine determinatione proponatur. Si vero supponatur cum subiecto nominante personam aut personalitatem aeternam, iterum falsa est : ut cum dicitur, Filius Dei est creatura, vel Iesus seu Christus est creatura. Si autem « creatura » sit ex parte subiecti, et « hic homo » secundum aliquod nominatorum ex parte praedicati, denuo falsa est, cum inartificialis sit : quoniam propter demonstrationem vel nomen, praedicatum stabit pro persona, et subiectum pro forma creationis : idcirco tunc intelligitur converti propositio, ut cum dicitur, Aliqua creatura, vel creatura, est hic homo. Sicque rursus tunc falsa est. Ideo in omni casu est falsa, dum sine determinatione proponitur.
Si autem obiciatur, quia ista est vera, Hic homo est Deus, propter hypostaticam unionem : ergo per conversionem, Deus est hic homo. Aut ergo creatus homo, aut non creatus homo. Si non creatus homo, ergo est aliquis homo non creatus : quod falsum est : ergo Deus est creatus homo. Sed creatus homo est creatura : ergo Deus seu Filius Dei vel Christus, est creatura.
Dicendum, quod hic homo seu Christus supponit pro persona constante in duplici natura. Et ideo persona simpliciter increata est, et secundum quid creata : hinc simpliciter danda, Non est creatus homo. Sed istae duae, Est creatus homo, Est non creatus homo, non opponuntur per affirmationem et negationem, cum ambae sint affirmativai. Si autem haec detur, Non est creatus homo ; non potest inferri, ergo est non creatus homo, ita quod non creatus valeat tantum sicut increatus. Nam ut ait Magister primo libro, quarta distinctione, cum ita arguitur, Deus genuit Deum, ergo eumdem Deum vel alium Deum ; non sequitur : quia nec alium Deum propter identitatem naturae, nec eumdem propter distinctionem personae. Ita videtur hic dicendum propter diversitatem naturarum in una persona. Cum enim homo seu hic homo supponat personam subsistentem in duabus naturis, propter increatam naturam non sequitur, quod sit creatus ; et propter naturam creatam non sequitur, quod sit increatus : unde non sequitur, quod sit creatus homo, vel increatus homo. Quemadmodum etiam Christus non est dicendus esse creatura, nisi cum praetacta determinatione, ita nec dici debet substantia facta, nisi cum determinatione consimili.
Haec Albertus.
Hinc scribit Udalricus :
Christus ratione naturae assumptae non est dicendus creatura sine determinatione, quoniam differentia est inter creaturam et concreatum. Creatura quippe est, quae de novo et nihilo producta est in proprium esse, quo per se exsistit ; concreatum vero, quod de nihilo productum est non in esse absolutum, sed in esse in alio. Quod vero in Christo per sc exsistit, est divina natura, quae nequaquam ex nihilo est : idcirco non potest dici creatura absolute. Ideo ubicumque a Sanctis et authenticis viris dicitur creatura, semper intelligendum est cum implicita conditione : ut cum tertio libro loquitur Damascenus, quod Christus non scandalizatur ad nomen creaturae. Quod enim non est aptum convenire toti nisi ratione partis, praedicatur sine determinatione de toto : ut cum dicitur, Socrates est crispus, cum in solo capite sit crispitudo. Cum vero praedicatum natum est convenire toti secundum se, et non convenit nisi parti, tunc sine determinatione est falsa locutio, ct cum determinatione est vera. Propterea ista, Ethiops est albus, falsa est ; et ista, .Ethiops secundum dentes est albus, est vera ; non tamen est propria, sed figurativa secundum synecdochen. Esse autem creaturam, magis proprie competit supposito per se exsistenti, quam naturae in supposito. Christo quoque non competit nisi ratione partis, id est naturae assumptae : ideo ista est falsa, Christus est creatura ; istaque vera, sed figurative, Christus secundum quod homo, est creatura.
Haec Udalricus in Summa sua, libro quinto, capitulo duodecimo. In quo plura adiungit ad cognoscendum qualiter ea quae sunt humanae naturae, praedicentur de Filio Dei. Si (inquiens) quaeratur, quomodo ea quae sunt humanae naturae, valeant de Dei Filio praedicari, cum nec ibi sit praedicatio per identitatem, sicut Filius Dei dicitur esse divina natura ; nec per informationem, cum Dei naturam seu personam informare nil possit creatum : respondemus, quod ista informant humanam Christi naturam, cui substat divina persona : ideo sicut quaelibet creatura cum omnibus ad se pertinentibus, praedicatur de suo supposito in concreto, non in abstracto, sic et ista dicuntur de Christo. Hinc sicut dicimus, Filius Dei est homo, non autem quod Filius Dei est humanitas : sic dicimus, quod Christus est animal, non animalitas ; et rationale, non rationalitas ; et risibile, non risibilitas ipsa. Nec tamen haec omnia quae sunt humanae naturae, possunt dici de Filio Dei. Ideo ad habendum in his discretionem, sciendum, quod ea quae conveniunt humaine naturae, quatuor sunt modorum. Quaedam namque exprimunt rationem naturae prout ipsa est natura formalis atque communis : ut cum dicitur, Homo est species. Et illa de nullo suppositorum dici queunt, non solum in creaturis, sed etiam in divinis. Non enim dici potest, quod persona communis sit tribus, aut tribus personis commnnicabilis, sicut natura. Hinc nec de Filio Dei dici possunt ea quae sic conveniunt naturae humanae : haec etenim sunt naturae secundum ex rationem qua ipsa differt a suppositis. Quaedam vero exprimunt Dei actionem circa naturam assumptam, ut assumere et unire ; haecque dicuntur etiam de natura humana quae illa actione mutata est : ideo non dicuntur de persona quae fuit harum terminus actionum, imo ipsa potius fuit assumens ac uniens sibi naturam. Quaedam autem dicunt rem quae de sua ratione potius est personae quam naturae, ut esse creaturam, esse praedestinatum ; et ista de Christo homine absolute praedicari non valent, sed cum determinatione. Alia sunt per se praedicata naturae, ut rationale, risibile, animal, substantia, et consimilia, sine quibus nec intelligi potest natura illa ; et haec dicuntur de omni humanae naturae supposito, eo modo quo natura praedicatur de eis, utpote in concreto, non in abstracto. Unde haec omnia dicuntur de Christo eodem modo. Cumque haec sola proprie consequantur naturam humanam, cum sint conditiones reales, principaliter et per se consequentes naturam humanam ; ideo regulariter tradi potest, quod omnia concernentia naturam, praedicentur de Christo.
Haec Udalricus.
Circa haec Thomas primo interrogat, utrum Filius Dei sit creatura, et de hoc satis tractatum est super primum diffuse, et ostensum quod non, ad gloriam Unigeniti Dei, et confusionem sceleratissimi ac damnatissimi Arii, nec oportet eadem saepius iterare.
Secundo sciscitatur, an Christus sit creatura. Respondet :
Creatio proprie respicit esse rei ; unde dicitur libro de Causis, quod esse est per creationem, alia per informationem. Esse autem simpliciter, est suppositi ; alia vero dicuntur esse, in quantum suppositum in eis subsistit : vel essentialiter, ut forma et materia ac natura ; vel accidentaliter, sicut accidentia dicuntur esse. Hinc esse de supposito simpliciter dictum, significat esse personale ipsius ; sed esse prout convenit parti vel accidenti, non dicitur simpliciter de supposito, quin potius suppositum dicitur esse in illo. Hinc cum dico, Christus est, significatur esse suae personae, non naturae aut partis vel accidentis. Cumque in Christo sit unio naturarum in esse et unitate personae, esse illud simpliciter dictum, est personale et increatum : idcirco Christus non potest dici creatura, non solum ad vitandum haeresim Arii, ut aliqui dicunt, sed et ad vitandum falsitatem. Attamen dici potest, quod aliquid creatum sit in Christo, puta natura humana. Nam quamvis esse Christi sit unum, habet tamen respectum ad naturam humanam.
Porro cum dicitur, Christus est homo creatus, locutio est duplex : quoniam participium illud, creatus, potest determinare praedicatum in comparatione ad subiectum : et sic potest esse vera, sicut et ista, Christus est factus homo. Si autem determinet praedicatum absolute, est falsa : quia in homine non intelligitur tantum natura, sed et persona aeterna, cui non convenit esse creatum.
Haec Thomas in Scripto, ubi et consequenter ostendit, quod Christus sit creatura secundum quod homo, prout hoc ex Udalrico est declaratum.
Tertio quaerit, an ea quae sunt humanae naturae, praedicentur de Filio Dei. Respondet :
Natura et suppositum in quibusdam differunt re et ratione, ut in compositis ; in quibusdam ratione et nomine, ut in divinis. Differentia vero quae est secundum rationem, est differentia oppositionis, quia suppositum et natura habent intentiones oppositas : hinc pertinentia ad rationem naturae, nullo modo praedicantur de supposito nec in concreto neque in abstracto, nec in divinis, nec in humanis : sicut Pater non dicitur commune tribus. Differentia autem realis non est oppositionis, sed est sicut formalis principii ad formatum. Hinc quae secundum rem pertinent ad naturam, possunt de supposito praedicari, quemadmodum et natura, videlicet in concreto. Cumque in Christo sit unum suppositum utriusque naturae, possunt de eodem supposito praedicari ea quae utramque consecuntur naturam secundum rem, sicut et ipsae naturae (ut supra in Udalrico).
Praeterea in tertia parte, sextadecima quaestione, respondens ad istud, an Christus sit creatura, affirmat :
Ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis, ut ait Hieronymus. Hinc eum haereticis nec nomina debemus habere communia, ne eorum errori videamur favere. Ariani autem haeretici dixerunt, Christum Patre esse minorem ac creaturam, non solum ratione naturae humanae, sed et ratione personae divinae. Ideo non est absolute dicendum, Christum esse creaturam aut Patre minorem. Ea vero de quibus suspicari non potest, quod divinae naturae conveniant secundum se ipsam, possunt simpliciter dici de Christo ratione naturae assumptae : sicut simpliciter dicimus Christum esse passum, mortuum et sepultum. Quemadmodum etiam in rebus corporalibus et humanis, ea quae in dubitationem queunt venire an conveniant toti an parti, si insunt alicui parti, non attribuimus ea toti simpliciter, sed cum determinatione : quia non dicimus, Aethiops est albus, sed quod albus est seeundum dentes. Simpliciter vero dicimus, quod homo est crispus aut simus seu surdus : quia ista non insunt nisi secundum capillos determinatasve corporis partes. Hinc quoque sine determinatione non dicimus, quod Christus est incorporeus, ne videamur Manichaeo consentire, qui dixit non verum corpus Christum assumpsisse.
Haec Thomas.
In quibus insinuare videtur, hanc, Christus est creatura, negari solum aut praecipue ad vitandum haeresim Arii.
Insuper, respondendo ad istud, utrum Christus secundum quod homo, sit creatura, disserit :
Hoc nomen, homo, potest in reduplicatione resumi ratione suppositi, et item ratione naturae. Si resumatur ratione suppositi, falsa est : quia suppositum humanae naturae in Christo est increatum ; si autem ratione naturae, est vera. Verum tamen nomen ita in reduplicatione resumptum, magis proprie videtur resumptum ratione naturae quam suppositi : resumitur namque in vi praedicati, quod tenetur formaliter. Idem quippe est dicere, Christus secundum quod homo, ac si diceretur, Christus secundum quod est homo : hinc magis concedenda est haec quam neganda. Si tamen quid adderetur per quod ad suppositum traheretur, potius esset neganda : ut si dicatur, Christus secundum quod hic homo, est creatura.
Haec Thomas.
Qui in his asserit unum quod et alibi frequenter asseruit, utpote, quod in rebus compositis, puta corporeis, natura et suppositum realiter differunt. Contra quod obici potest, quod natura in concreto praedicatur de supposito, ut species de individuo, sicut cum dicimus, Petrus est homo, et hoc per realem identitatem, quia in quid est : non ergo realiter ab invicem distinguuntur, imo realiter (quamvis non convertibiliter) idem sunt. Denique nec ipsa natura in huiusmodi rebus, etiam si in abstracto sumatur, a supposito differt realiter, potissime secundum Thomam, qui asserit materiam, imo et corpus naturale, esse de quidditate seu essentia corporalium rerum : sic etenim ipsa Petri humanitas non est realiter aliud quid a Petro, cum sit forma et materia eius simul sumptae. Ad hoc valet, quod secundum Boetium atque Porphyrium, species est tota quidditas individuorum. Si autem dicatur, quod suppositum superaddat naturae aut speciei individuantia, quaeritur, an formaliler illa includat, et de quo genere praedicamenlaliter sint illa. Quod si formaliter illa includit, quaeritur, an illa aliquid superaddant naturae specificae, quod sit de genere substantiae : et si sic, non est species tota individui quidditas ; si vero superadditum illud sit de aliquo genere accidentis, individuum substantiae non erit in substantiae, sed alicuius accidentis, praedicamento. Quod enim in proprio intellectu, seu formali sua ratione includit accidens, in genere ponitur accidentis quod includit, ut domus, seu domus haec.
Denique Richardus et Petrus, Thomistae praecipui, aliquando protestantur, quod in materialibus suppositum et natura realiter idem sunt. Nihilo minus in hoc loco Petrus sequitur Thomam, etiam in ista assertione. Qui etiam quaerit hic, an aliquid creatum sit in persona Filii Dei. Respondet :
Aliquid esse in Deo, quadrupliciter potest intelligi. Primo, ratione identitatis, ut bonitas. Secundo, ratione originis, ut Pater in Filio. Tertio, ratione causalitatis, sicut omnis creatura est in Deo (idealiter atque) causaliter. Quarto, ratione unionis, sicut natura humana in Filio. Et sic duobus his ultimis modis aliquid creatum in Filio Dei consistit. Nec dici potest, quod Christus secundum quod homo sit pura creatura, cum eius humanitas sit divinse naturse ac Verbo unita. Nec sequitur, Christus est homo, ergo est creatura : cum creatura sit in prsedicamento relationis, homo in praedicamento substantise.
Haec Petrus.
Scripta demum Richardi de his, in praehabitis continentur.
Porro,quod dixi de reali identitate naturae et suppositi in rebus compositis, Henricus quoque prolixe elucidat ac fatetur Quodlibeto quarto, quarta quaestione, quamvis dicat ea aliud et aliud esse secundum considerationem et modum intelligendi. Unde et addit, quod hanc praedicationem, Homo est humanitas, non impedit aliqua diversitas quse est in re, sed solum illa quse est in modo significandi et considerandi. Propter quod septimo Metaphysicae loquitur Commentator, quod quidditas hominis, puta humanitas, uno modo est homo, alio modo non est homo.
Haec Henricus.
Istud quoque (ni fallor) est de mente sancti Doctoris, quamvis verba eius aliud videantur praetendere.
Praeterea, Durandus circa hsec multa inducit, nec tamen absolute audet asserere quod Christus sit creatura, sed quod possit admitti ad hunc sensum, Christus est creatura, id est, habens naturam creatam. Aliqua quoque producit quasi ad infirmandum praetacta motiva Thomae et aliorum, cur Christus non sit absolute creatura dicendus. Nam absolute dicimus Christum natum ex Virgine. Verum ea quae dicit, ex Thoma clare solvuntur, nec praevalent contra praedicta. Etenim absolute dicitur natus de Virgine, sicut et absolute dicitur passus : quoniam palam est, sibi tale quid non convenire nisi ratione naturae humanae.
Scotus etiam circa haec tangit diversa, et involutionem facit, quae veritatem hanc videtur magis obscurare quam declarare.
Doctor vero irrefragabilis, et Doctor devotus, dictis ex Thoma, Alberto et Udalrico concordant.
